ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

tene, mentem rege, intellectum dirige, amorem erige, animum suspende, et in superna fluenta os sitientis le spiritus tralie. Taceat, quaso, tumultus carnis; conticescant phantasia terrarum et aquarum, et aeris, et poli. Taceant somnia et imaginarie revelationes, omnis lingua, omne signum, et quidquid transeundo fit. Sileat sibi et ipsa anima, et transeat se, non cogitando se, sed te, Deus meus : quoniam tu es revera (a) tota spes et fiducia mea. Est enim in te Deo meo et Domino nostro Jesu Christo dulcissimo et benignissimo atque clementissimo uniuscujusque nostrum et portio, et sanguis, et caro. Ubi ergo portio mea regnat, regnare me credo; ubi sanguis mens dominatur, dominari me confido; ubi caro mea glorificatur, gloriosum me esse cognosco. Quamvis peccator sim, de hac tamen communione gratie non diffido. Et si peccata mea prohibent, substantia mea requirit; et si delicta propria me excludunt; naturæ communio non repellit.

CAPUT XIII. Fiducia in Christum. Non enim tam immitis est Dominus, ut obliviscatur hominis, et non meminerit ejus quem ipse gestat; ut non diligat carnem suam, membra sua, et viscera sua. (b) Desperare utique potuissem propter nimia peccata mea et vitia, culpas et infinitas negligentias meas, quas cgi et quotidie indesinenter ago corde, ore et opere, et omnibus modis quibus humana fragilitas peccare potest: nisi Verbum tuum, Deus meus, caro fieret et habitaret in nobis. Sed desperare jam non audeo, quoniam ille tibi subditus usque ad mortem, mortem autem crucis, tulit chirographum peccatorum nostrorum, et afligens illud cruci (Philipp. 11. 8; Coloss. 11, 14), peccatum crucifixit et mo tein. In ipso autem securus respiro, qui sedet ad dexteram tuam, et interpellat pro nobis (Rom. vi, 34). In ipso confisus ad te pervenire desidero, in quo jam resurreximus et reviximus, jam in coelum conscendimus, et in coelestibus considemus. Tibi laus, tibi gloria, tibi honor et gratiarum actio.

CAPUT XIV. Quanta inde delectatio. Piissime Domine, qui sic nos amasti, salvasti, justificasti et sublimasti; piissime Domine, quam dulcis est memoria tua! Quanto magis in te meditor, tanto es mihi dulcior et amabilior. Idcirco (c) delectat me valde bona tua puro mentis intuitu, et dulcissimo pii amoris affectu, in loco peregrinationis mex, juxta modulum neum, interim quamdiu his fragilibus subsisto membris, considerare. Tuæ enim charitatis jaculo vulneralus sum, tuo vehementer desiderio flagro, ad te pervenire cupio, te videre desidero. Idcirco super custodiain meam stabo, et vigilantibus oculis psallam spiritu, psallam et mente, et totis viribus meis te fretorein et refectorem meum collaudabo, polum penetrabo mente, et de iderio tecum ero: ut in præsenti quidem miseria solo corpore tenear, tecum autem cogitatione et aviditate atque omni desiderio sim semper; quatenus ibi sit cor meum, ubi tu es thesaurus meus desiderabilis, incomparabilis, multumque amabilis. Sed ecce, Deus meus piissime ac misericordissime, dum tuæ immensæ bonitatis et pictatis gloriam considerare volo, cor meum non sufficit : excedit enim omnem sensum humanæ mentis tuum decus, tua pulchritudo, tua virtus, tua gloria, tua magnificentia, tua majestas, el tua chharitas sicut inestimabilis est tuæ gloriæ splendor, ita ineffabilis est æternæ like charitatis benignitas, qua illos quos de nihilo creasti, adoptas in filios, et tibi con jungis.

..

Er. Lugd. Ven, Lov, sic legunt hunc locum: Idcirco delectant me valde bona tua puro mentis intuitu, et dulcissimo pii amoris affectu in loco peregrinationis meæ juxta modulum meum; interim quamdiu his fragilibus subsisto membris miran tuam dilectionem et pulchritudinem indesinenter cupio desiderare et considerare. M.

(a) Hactenus excerptum ex Orat. inedita. Jam ex lib. Medit. capp. 15, 14 et 15.

(b) a in Append. Bernard. lib. de Conscientia, cap. 20. Vil. August. lib. 19 Confess. n. 69,

(c)id. lib. Medit. capp. 22 et 37.

CAPUT XV. Nil asperius ob gloriam cœk comparandam. O anima mea, (a) si quotidie oporteret nos tormenta perferre, si ipsam gehennam longo tempore tolerare, ut Christum in gloria sua videre possemus, el sanctis ejus sociari; nonne dignum esset pati omne quod triste est, ut tanti boni tantæque gloriæ participes haberemur? Insidientur ergo dæmones, parent suas tentationes, frangant corpus jejunia, premant vestimenta, labores gravent, vigilie exsiccent, clamet in me iste, inquietet me ille, frigus incurvet conscientia murmuret, calor urat, caput doleat, pectus ardeat, infletur stomachus, pallescat vultus, infirmer totus, deficiat in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus (Psal. xxx, 11), ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scaleat, ut requiescam in die tribulationis, et ascendam ad populum accinctum nostrum (Habac. m, 16). (b) Quæ enim erit justorum gloria, quam grandis sanctorum ketitia, cum unaquæque facies fulgebit ut sol; cum ordinibus distinctis populum suum Dominus in regno Patris sui cœperit recensere, et meritis atque operibus singulorum promissa præmia restituere, pro terrenis cœlestia, pro temporalibus sempiterna, pro modicis magna? Revera cumulus felicitatis erit, cum Dominus adducet sanctus suos in visione paternæ gloria, et faciet in cœlestibus considere, ut sit omnia in omnibus.

CAPUT XVI. Pretium ejus. O felix jucunditas, et jucunda felicitas, sanctos videre, cum sanctis esse, et esse sanctum; Deum videre, et Deum habere in æternum et ultra! Hec sedula mente cogitemus, hæc toto cordis desiderio desideremus, ut ad eos cito pervenire valeamus. Si quæras quomodo istud potest fieri, vel quibus modis, quibus meritis, quibusve auxiliis ; audi : (c) res ista posita est in potestate facientis , quoniam regnum coelorum vim patitur (Matth. xt, 12). Regnum cœlorum, o homo, non aliud quærit pretium nisi te ipsum tanti valet quantum es; te da, et habebis illud. Quid turbaris de pretio ? Christus semetipsum tradidit, ut acquireret te regnum Deo Patri: ita tu temetipsum da, ut sis regnuni ejus, ac non regnet peccatum in tuo mortali corpore, sed spiritus in acquisitione vite.

CAPUT XVI. Paradisi felicitas. O anima mea (d) revertamur ad civitatem cœlestem, in qua scripti suimus et eives decreti. Sicut ergo cives sanctorum, et domestici - Dei, et sicut hæredes Dei, cohæredes autem Christi, consideremus inclytam nostræ urbis felicitatem, in quantum considerare possibile est. Dicamus ergo cum Propheta : 0 quam gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei! Sicut ketantium omnium habitatio est in te (Psal. LXXXVI, 3 et 7). Fundaris enim exsultatione universæ terræ: non est in te senectus nec senectutis miseria; non est in te mancus, nec claudus, nec gibbosus, nec deformis; dum omnes occurrunt in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi (Ephes. w, 13). Quid hac vita beatius, ubi non est paupertatis metus, non ægritu dinis imbecillitas; nemo editur, nemo irascitur, nemo invidet; cupiditas nulla exardescit, nullum cibi desiderium, nulla honoris aut potestatis pulsat ambitio? Nullus ibi diaboli metus, insidiæ dæmonum nulle, terror gehenne procul, mors neque corporis neque animar, sed immortalitatis muniere jucunda vita. Nulla erit tunc usquam discordia; sed cuncta consona, cuncta convenientia ; quia omnium sanctorum una erit concordia; pax cuncta et lætitia conti. net, tranquilla sunt omnia et quieta. Jugis splendor, non iste qui nunc est, sed tanto clarior quanto feli

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

cior: quia civitas illa, ut legitur, non egebit lumine solis, sed Dominus omnipotens illuminabit eam, et lucerna ejus est Agnus (Apoc. xx1, 23): ubi sancti fulgebunt ut stelle in perpetuas æternitates; et sicut splendor firmamenti, qui erudiunt multos (Dan. XII, 3; Sap. II, 7). Quapropter nox ibi nulla, nullæ tenebræ, concursus nubium nullus, nec frigoris ardorisve asperitas ulla sed talis erit rerum temperies, quam nec oculus vidit, nee auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. 11, 9; Isai. LXIV, 4), nisi illorum qui ea perfrui digni inveniuntur, quorum nomina scripta sunt in libro vitæ. Verum super hæc omnia est, consociari choris Angelorum et Archangelorum, atque omnium cœlestium Virtutum; intueri Patriarchas et Prophetas, videre Apostolos et omnes sanctos, videre ctiam parentes nostros. Gloriosa sunt hæc sed multo gloriosius est praesentem Dei vultum cernere, incircumscriptum lumen videre. Superexcellens autem gloria erit, cum Deum videbimus in se ipso, videbimus et habebimus in nobis, quem cernere finis non est 1.

CAPUT XVII. Amoris sufficientia. Amoris gradus. Anima insignis Dei imagine, illustris similitudine, (a) habet in sese ex Deo, quo admoneatur semper aut stare cum co, aut redire, si mota suis affectibus, imo defectibus fuerit. Et non solum habet unde respirare queat in spem venie et in spem misericordiæ, sed etiam unde audeat aspirare ad nuptias Verbi, et cum Deo inire foedus socictatis, atque cum rege Angelorum ducere jugum suave amoris. Hæc omnia facit amor, si anima exhibeat se similem Deo per voluntatem, cui similis est per naturam: diligens sicut dilecta est. Solus enim est amor ex omnibus animæ motibus, sensibus atque affectibus, in quo potest creatura, etsi non æquo, respondere auctori, vel de simili mutuam rependere vicem. Amor ubi venerit, cæteros in se omnes traducit et captivat affectus. Amor per se sufficit, per se placet, et propter se. Ipse meritum, ipse præmium, ipse causa, ipse fruclus, ipse usus. Per amorem conjungimur Deo. Amor facit unum spiritum de duobus, amor facit idem velle et idem nollc. Amor facit prius mores componere ; postmodum omnia que adsunt tanquam non adsint considerare; tertio vero loco, munda cordis acie superna et interna conspicere. Per amorem primuni in sæculo bene geruntur honesta, postmodum etiam' honesta sæculi despiciuntur, ad extremum etiam Dei intima conspiciuntur.

CAPUT XIX. Amore Deo sociamur. Amans quise gerat. Amor in eo quid efficiat. Deus Pater charitas est, Deus Filius charitas est, Spiritus sanctus amor Patris et Filii est. Et hæc charitas aliquid simile requirit in nobis, scilicet charitatem, qua velut quadam affinitate consanguinitatis ei socicmur et conjungamur. (b) Amor dignitatis nescius, reverentiam nescit. Qui amat, per se ipsum fiducialiter accedit ad Deum, familiariterque loquitur ei nihil timens, nihil hæsitans. Perdit quod vivit, qui non diligit ; qui autem diligit, oculos suos semper habet ad Deum quem diligit, quem desiderat, in quo meditatur, in quo delectatur, in quo pascitur, in quo impinguatur. Iste talis sic devotus, ita cantat, ita legit, et in omnibus operibus suis sic est providus et circumspectus, quasi Deus adsit præsens ante oculos ejus, sicut revera adest; ita orat quasi sit assumptus et præsentatus ante facieni majestatis in excelso throno, ubi milla millium ministrant ci, et decies centena millia assistunt ei (Dan. vñ, 10). Animai quam visitat amor, expergefacit dormientem, movet et emollit eam, et vulnerat cor ejus, tenebrosa illuminat, clausa reserat, frigida inflammat, mentem asperam et irascibilem et impatientem mitigat, vitia

Alias, quem cernere est finis sine fine; vel, non erit finis. Vs. Regius hic addit, pro æternis. faj Bernardus in Cant. serm. 83, nn. 2, 1, 3, 4. (b) d. serm. 64, 85, et 74, nn. 6 et 7.

960

fugat, carnales affectus comprimit, mores emendat, reformat et innovat spiritum, lubricæ ætatis motus actusque leves coercet. Hæc omnia facit amor cum præsens est cum vero abscesserit, ita incipit anima jacere languida, ac si cacabo bullienti subtraxeris ignem.

CAPUT XX. Amoris indoles. Magna res est amor, (a) quo anima per semetipsam fiducialiter accedit ad Deum, Deo constanter inhæret, Deum familiariter percontatur, consultatque de omni re. Anima qua amat Deum, nihil aliud potest cogitare, nihil loqui: cætera contemnit, omnia fastidit; quidquid meditatur, quidquid loquitur, amorem sapit, amorem redolet; ita amor Dei eam sibi vindicavit. Qui vult habere notitiam Dei, amet. Frustra accedit ad legendum, ad meditandum, ad prædicandum, ad orandum, qui non amat. Amor Dei amorem animæ parit, et eam intendere sibi facit, Amat Deus ul ametur. Cum amat, nihil aliud vult quam amari: sciens amore esse beatos qui so amaverint. Anima amans cunctis suis renuntiat affectionibus, et tota soli incumbit amori, ut possit respondere amori in redhibendo amore. Et cum se tota effuderit in amorem, quantum est ad illud fontis perenne profluvium? Non pari ubertate concurrunt anfor et amans, anima et Deus, Creator et creatura: tamen si ex toto se diligit, nihil deest ubi totum est. Non timeat anima quæ amat; paveat quæ non amat. Anima amans fertur votis, trahitur desideriis, dissimulat merita, majestati oculos claudit, aperit voluptati, ponens se in salutari, et fiducialiter agens in eo. Amore anima secedit et excedit a corporeis sensibus; ut sese non sentiat, quæ Deum sentit. Hoc fit cum mens ineffabili Dei illecta dulcedine quodam modo sese sibi furatur, imo rapitur atque labitur a se ipsa. ut Deo fruatur ad jucunditatem. Nihil tam jucundum, nisi esset tam modicum. Amor dat familiaritatem Dei, familiaritas ausum, ausus gustum, gustus famem. Anima quam tangit amor Dei, nihil aliud potest cogitare, nibil desiderare: sed frequenter suspirat dicens, Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus (Psal. XLI, 2).

CAPUT XXI. Amor Christi. Passionis ac mortis Christi fructus. Deus amore venit ad homines, venit in homines, factus est homo. Amore Deus invisibilis servis suis factus est similis amore vulneratus est propter delicta nostra (b). Tuta et firma requies est infirmis et peccatoribus in vulneribus Salvatoris. Securus illic habito, patent mihi viscera per vulnera ; quidquid ex me mihi deest, usurpo mihi ex visceribus Domini mei quoniam misericordia afluunt, nec desunt foramina per que cffluant. Per foramina corporis patent mihi arcana cordis, patet magnum pictatis sacramentum, patent viscera misericordi;e Dei nostri, in quibus visitavit nos Oriens ex alto. Vulnera plena dulcedine et charitate. Foderunt manus ejus et Jesu Christi plena sunt misericordia, plena pietate, pedes ejus, et latus ejus lancea perforaverunt. Per has rimas licet mihi gustare quam suavis est Dominus Deus meus: quoniam revera suavis et mitis et mult:0 misericordiæ est omuibus eum invocantibus in veritate, omnibus inquirentibus, et maxime diligentibus. Copiosa redemptio data est nobis in vulneribus Salvatoris nostri, magna multitudo dulcedinis, plenitudo gratia, et perfectio virtutum.

CAPUT XXII. Quam utilis recordatio in tentationibus et adversis. Cum me pulsat aliqua turpis cogitatio, recurro ad vulnera Christi, Cum me premit caro mea, recordatione vulnerum Domini mei resurgo. Cum diabolus m'hi parat insidias, fugio ad viscera misericordie Domini mei, et recedit a me. Si ardor libidinis moveat membra mea, recordatione vulnerum Filii Dei exstinguitur. In omnibus adversitatibus non invenio

(a) Bernardus in Cant. serm. 83, a. 3; 79, n. 1; 69, n. 7; 83, n. 4, 6; 84, n. 6; 74, n. 4; 85, n. 13; 74, n. 3. (b) Id. In Cant. serm. 61, an. & et 4.

ant efficax remedium, quam vulnera Christi : in illis dormio securus, et requiesco intrepidus. Christus mortuus est pro nobis. Nihil tam est ad mortem, quod morte Christi non salvetur.

CAPUT XXIII. Et contra desperationem. Tota spes mea est in morte Domini mei. Mors ejus meritum meum, refugium meum, salus, vita et resurrectio mea: (a) meritum meum, miseratio Domini. Non sum meriti inops, quamdiu ille miserationum oblitus non fuerit. Et si misericordiæ Domini multæ, multus ego sum in meritis. Quanto ille potentior est ad salvandum, tanto ego securior. Peccavi peccatum grande, et multorum sum mihi conscius delictorum; nec sic despero, quoniam ubi abundaverunt delicta, superabundavit et gratia. Qui de venia peccatorum suorum desperat, negat Deum esse miscricordem. Magnanı injuriam Deo facit, qui de ejus misericordia diffidit : quantum in se est, negat Deum habere charitatem, veritatein et potestatem, (b) in quibus tota spes mea consistit, scilicet in charitate adoptionis, in veritate promissionis, et in potestate redditionis. Murmuret jam quantum voluerit insipiens cogitatio mea dicens, Quis enim es tu, et quanta est gloria illa, quibusve meritis illam obtinere speras? Et ego fiducialiter respondebo, Scio cui credidi, quia in charitate nimia adoptavit me in filium, quia verax est in promissione, potens in exhibitione, et licet ei facere quod vult: non possum terreri multitudine peccatorum, si mors Domini in mentem venerit, quoniam peccata mea illum vincere non possunt. (c) Clavi et lancea clamant mibi, quod vere reconciliatus sum Christo, si cum amavero. Longinus aperuit mihi latus Christi lancea (Joan. xix, 34), et ego intravi, et ibi requiesco securus. Qui timet, amet; quoniam charitas mittit foras timorem (I Joan. iv, 18). Nullum tam potens est, tam efficax contra ardorem libidinis medicamentum, quam mors Redemptoris mei. Extendit brachia sua in cruce, et expandit manus suas paratus in amplexus peccatorum. Inter brachia Salvatoris mei et vivere volo, et mori cupio. Ibi securus decantabo : Exaltabo te, Domine; quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me (Psal. xxix, 2). Salvator noster caput inclinavit in morte, ut oscula daret suis dilectis. Toties Deum osculamur, quoties in ejus amore compungimur.

CAPUT XXIV. Excitatio animæ ad amorem Christi. O anima mea, insignita Dei imagine, redempta Christi sanguine, desponsata fide, dotata spiritu, ornata virtutibus, deputata cum Angelis, dilige illum a quo tantum dilecta es, intende illi qui intendit tibi, quære quærentem te, ama amatorem tuum a quo tantum amaris, cujus amore præventa es, qui est causa amoris tui. Ipse est meritum, ipse premium, ipse fructus, ipse usus, ipse finis. (d) Esto sollicita cum sollicito, cum vacante vacans, cuin mundo munda, cum sancto sancta. Qualem te paraveris Deo, talis oportet ut agpareat tibi. Deus suavis et mitis, et multe misericor diæ (Ps. LXXXV, 5); suaves, mites, dulces, humiles et misericordes requirit. Ama illum qui eduxit te de lacu miseriæ, et de luto freeis. Elige illum amicum tuum præ omnibus amicis tuis: qui, cum omnia subtracta fuerint, solus tibi fidem servabit. In die sepulturæ tuæ cum omnes amici tui recedent a te, ille te non derelinquet sed tuebitur a rugientibus præparatis ad escam, et conducet te per ignotam regionem, atque perducet ad plateas superna Sion, et ibi collocabit te cum Angelis ante faciem majestatis suæ, ubi andies illud angelicum melos, Sanctus, sanctus, sanclus, Dominus Deus sabaoth. Ibi est canticum ketitie,

1 Alias, redemptionis. a) Ex eod. serm. 5.

Et hæc lib. de Dilig. Deo, cap. 14, ex Bernardo. (c) Bernard. in Cant. serm. 61, nn 4 et3; et serm. 62, n. 7. (d) Juxta Bernard. in Caat. serin. 69, n. 7; item lib. de Conscientia, in Append. Bernardi, cap. 1; post Hug. Vict. b. 1 Miscell., tit. 32; et Augustin. lib. 10 Confess, cap. 6.

vox exsultationis et salutis, gratiarum actio, et vox laudis, atque alleluia in perpetuum. Ibi est cumulus felicitatis, supereminens gloria, superabundans lætitia et omnia bona. O anima mea suspira ardenter, desidera vehementer, ut possis pervenire in illam supernam civitatem, de qua tam gloriosa dicta sunt, in qua sicut lætantium omnium habitatio est (Psal. LXXXVI, 3 et 7). Amore potes ascendere, amanti nihil est difficile, nihil impossibile. Anima quæ amat, ascendit frequenter, et currit familiariter per plateas cœlestis Jerusalem, visitando Patriarchas et Prophetas, salutando Apostolos, admirando exercitus martyrum et confessorum, chorosque virginum speculando. Cœlum, terra, et omnia quæ in eis sunt, non cessant mihi dicere, ut amem Dominum Deum meum (a).

CAPUT XXV. Animæ solum sufficit summum bonum. Voluntatis bonæ valor. Cor humanum in desiderio æternitatis non fixum, nunquam stabile potest esse, sed omni volubilitate volubilius: de alio in aliud transit, quærens requiem ubi non est. In his autem caducis et transitoriis, in quibus ejus affectus captivi tenentur, veram requiem invenire non valet quoniam (b) tantæ est dignitatis, ut nullum bonum præter summam bonum ei sufficere possit: tantæ est etiam libertatis, ut ad aliud invitum cogi non possit. Propterea unicuique propria voluntas est causa sux damnationis vel salvationis; et ideo nihil ditius bona voluntate Deo offertur. Bona voluntas Deum ad nos deducit, et nos in eum dirigit. Per bonam voluntatem. Deum diligimus, Deum eligimus, ad Deum currimus, ad Deum pervenimus, ac Deum possidemus. O bona voluntas, per quam ad Dei similitudinem reformamur, et ei similes efficimur! Ita amabilis est Deo bona voluntas, ut ipse in corde habitare non velit, in quo bona voluntas non fuerit. Bona voluntas illius summa majestatis Trinitatem ad se inclinat. Sapientia namque ad cognitionem veritatis illam illuminat, charitas ad desiderium bonitatis inflammat, paternitas in ea custodit quod creavit, ne percat. Quid est cognitio veritatis? Primo cognoscere le ipsum, et quod esse debeas, ut esse studes; quod autem corrigendum est, ut corrigas: deinde cognoscere et amare Creatorem tuum; hoc enim est totum hominis bonum.

CAPUT XXVI. Veritatis cognitio. Dei in hominem beneficia. Incarnationis causa. Vide ergo quam ineffabilis est divine charitatis erga nos dilectio. De nihilo nos creavit, et quidquid habemus nobis donavit : sed quia plus dileximus datum quam datorem, creaturam quam Creatorem, cecidimus in laqueum diaboli, et facti sumus ejus servi. Deus vero misericordia motus, misit Filium suum quo redimeret servos; misit etiam Spiritum sanctum, quo servos adoptaret in filios: Filium dedit in pretium redemptionis, Spiritum sanctum in privilegium amoris, se denique totum servat in hereditatem adoptionis'. Ita Deus, ut piissimus et misericordis imus amator hominum, præ desiderio vel amore hominis, non solum sua, verum etiam et se ipsum impendit, ut hominem recuperaret, non tam sibi quam homini ipsi. Ut homines ex Deo nascerentur, primo ex ipsis natus est Deus. Quis est tam durus, quem non emolliat amor Dei sic hominem præveniens; tam, inquam, vehemens amor, quod Deus propter hominem homo dignatus est fieri? Quis potest odire hominem, cujus naturam et similitudinem videt in humanitate Dei? Revera qui odit illum, odit Deum, et ita perdit quidquid facit. (c) Deus namque propter hominem factus est hemo, ut esset redemptor qui est et creator, et ut de suo redimeretur homo; et

[merged small][ocr errors][merged small]

067

gnitati dilectionis; profecto sic gaudebunt toto corde, tota mente, tota anima, ut tamen totum cor, tota mens, tota anima non sufficiat plenitudini gaudii.

[ocr errors]

CAPUT XXXVI. An plene hic excogitetur. Ilic semper in notitia, amore et gaudio de Deo crescere. Deus meus et Dominus meus, spes mea et gaudium si hoc est gaudium de cordis mei, dic animæ meæ quo nobis per Filium tanin dicis, Petite, et accipietis; ut gaudium vestrum sit plenum (Joan. xvi, 21). Înveni' namque gaudium quoddam plenum, et plus quam plenum. Pleno quippe corde, plena mente, plena anima, pleno toto homine gaudio illo, adhuc supra modum supererit gaudium. Non ergo totum illud gaudium intrabit in gaudentes, sed toti gaudentes intrabunt in gaudium illud. Dic, Domine, dic servo tuo intus in corde meo, si hoc est gaudium in quod intrabunt servi tui, qui intrabunt in gaudium Domini sui. Sed certe gaudium illud quo gaudebunt electi tui, nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (Isai. LXIV, 4; 1 Cor. 11, 9). Nondum ergo cogitavi aut dixi, Domine, quantum gaudebunt

electi tui. Utique tantum gaudebunt, quantum awabunt; tantum amabunt, quantum cognoscent. Et quantum te, Domine, cognoscent, quantum te amabunt? Certe nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit in hac vita, quantum le cognoscent et amabunt in illa vita.

Oro te, Deus meus, cognoscam te, amem te, ut gaudeam de te; et si non possum in hac vita ad plcnum, vel proficia de die in diem, usquedum veniat illud ad plenum. Proficiat in me hic notitia tui, ut ibi fit plena; crescat in me hic amor tuus, ut ibi sit plenus; ut hic gaudium meum sit in spe magnum, et ibi in re plenum. Deus verax, peto ut accipiam quod promittis, ut gaudium meum sit plenum. Meditetur inde interim mens mea, loquatur inde lingua mea amet illud cor meum, sermocinetur os meum, esuriat illud anima mea, sitiat illud caro mea, desideret illud tota substantia mea, donec intrem in gaudium Domini mei : qui est trinus et unus Deus benedictus in sæcula. Amen.

ADMONITIO IN LIBRUM

CUI SPECULO NOMEN INSCRIPTUM EST.

Non una est libri subsequentis inscriptio in antiquis codicibus. Appellatur in plerisque Speculum sive Manuale, ducto forsitan titulo ex verbis auctoris, ad Deum circiter finem ita loquentis : Huic defloratiunculæ ope ram dedi, ut breve et Manuale verbum mecum de te semper haberem, ex cujus lectione, quoties lepesco, in tuum reaccendar amorem. Paulo post dicit auctor decerptum a se hunc sermunculum, uti de Deo sicut corde credit ad justitiam, ita ore confiteretur ad salutem. Hinc non inepte in manuscripto Parisiensis collegii Bernardinorum inscribitur, Libellus catholicæ fidei. In quo etiam Bernardinorum codice alterum habet proxime adjunclum opusculum cum hocce titulo, Confessio quantum Christus humano generi subvenire dignatus est: quod incipit in hunc modum, Superiori sermunculo confessionis fidei mcæ, etc. Ilæc autem opuscula duo nihilo diversa sunt a prima et secunda parte Confessionis fidei quæ Petri Francisci Chiffletii cura, sub Alcuini no→ mine quatuor instructa partibus prodiit ex Boberiano exemplari. Scripturam exemplaris hujus Boheriani proxime accedere ad tempus Caroli Magni, nec sæculo nono posteriorem videri, testantur viri roi litterariæ peritia clarissimi, qui ad faciendam de hoc ipso fidem, instrumento edito in Veterum Analectorum tomo I (ubi plura in hanc rem disseruntur) subscripserunt. Quapropter quæ subsequenti Speculo (quod nempe nihil aliud est nisi Confessionis prædictæ pars prima) inesse reperiuntur communia cum Meditationibus hic paulo supra excusis, ea non a Meditationibus in Speculum, sed a Speculo potius in Meditationes, quas decimo sæculo posteriores esse liquet, derivasse putandum est. Cæterum verba et sententias hic non ex Augustini tantum libris, aut Gregorii et Isidori, sed etiani ex ipsins Alcuini scriptionibus aliis decerptas observamus : quo potissimum argumento moramur, quominus id operis Alcuini esse incunctanter affirmemus. Emendando Speculo, præter Parisienses codices bibliothecæ Colbertinæ et collegii Bernardinorum, adhibuimus etiam Boleriani exemplaris apographum.

SPECULUM,
LIBER UNUS.

8888888

CAFUT PRIMUM. Invocatio ad sanctam Trinita-
Adesto mihi, verum lumen, Deus Pater
ens. Adesto mihi, verum lumen de lumine,
Verizam. Filius Dei, Deus omnipotens. Adesto mihi,
a, sancte Spiritus, Patris et Filii uni-
Rs, charitas, Deus omnipotens. Adesto
Trutas, et trina unitas, Pater et Filius

unus Deus omnipotens. Invocat
, quam dedisti mihi propter bo-
Deus
Saem meam. Invocat te,
Cua mea, el suavis amor fidei

post libros de Trinitate.

meæ, quam decussis ignorantiæ tenebris ad veritatis
intelligentiam perduxisti : quam tulta sæculi ainaritu-
dine, et tue charitatis dulcedine adhibita, saporam
Trinitas
mihi et mellifluam reddidisti1. Invocat te,
beata, vox clara et sincerus clamor fidei meæ, quam
ab ipsis mihi enutriens cunabulis illuminasti semper

Sic potiores Mss. a, tollo. Alias, stulta sæculi amavit:uline ablata. Er. Lugd. Ven. Six exhibent hunc locum, qua me de excussis ignorantiæ tenebris, ad veritatis intelligent am perduxisti, quam stulta sæculi amaritudine ablata, et te charitatis dulcedine adhibita, saporosam mihi et mellifluam reddidisti. Sic etiam Lov. qui ta:nen pro, quan stultá, feruit, qua stulta.

ac

per inspirationem tuæ gratiæ: quam adaugens confortasti me per ministerium prædicationis matris Ecclesiæ. Quam dulcis facta est in aure cordis mei, quam suaviter sapit in ipso palato gaudiorum animæ meæ, quam fortiter,quani crebro pulsat mentem meam, et monet, movens omnes sensus meos, et interiora spiritus mei, ut te laudare delectet, quia fecisti nos ad laudandum te! Sed inquieta est mens mea donec requiescat in te, et increpitans me meæ desidia, colligens a dispersione, qua frustatim discindor dum ab uno te aversus in multa evaneo; ut reversus in me, et surgens supra me, atque cunctis transcensis perveniens ad te, exsultem tibi cordis jubilo, et laudes promam oris officio, quatenus in meditatione confessionis gloriæ tuæ incalescat cor meum, et inhiet tibi spiritus meus, atque ardeat mens mea in amore tuo, oblita vanitatis et miseriæ, dum tibi soli intendit, dumque attonita et stupens adhæret incommutabilitati tuæ gloriæ, oculisque fidei intuetur te solem justitiæ, sicut scriptum est: Qui adhærel Deo, unus spiritus est (I Cor. vi, 17).

Fugiam itaque, Domine, et libenter fugiam obstrepentes tumultus oninium vanitatum. Sed quo fugiam, ut illos declinem, illos calcem sub pedibus, et procul pellam a serenitate jucundi intuitus? Ad te, qui es solum confugium et unica spes miserorum, ad te, gloria mea et exaltans caput nicum (Psal. 1, 4), ad te confugiam de lacu miseriæ et de luto fecis (Psal. XXXIX, 3). Tibi inhæream, prout ipse dederis, suavitas melliflua, ut tu dulcescas mihi dulcedo non fallax, dulcedo felix et secura. (a) Quæram ergo te, Domine, invocans te, et invocabo te credens in te; ut quærens te inveniam te, et inveniens benedicam te qui benedixisti nos omni benedictione. (b) Deus meus, unica spes mea, exaudi me, ne fatigatus nolim quærere le, sed quæram faciem tuam semper ardenter. Tu da quærendi vires, qui inveniri te fecisti, et magis ac magis inveniendi te spem dedisti. Illumina, Domine, cordis mei oculum intima visionis perspicua luce: velatus enim est et caecus tetra caligine peccatorum et ignorantie. Illumina cum lumine gratiæ tuæ, ut sinceris fidei oculis, et puro lumine cordis inspiciam mysteria regni tui. Verum quia non est pulchra laus in ore peccatoris (Eccli. xv, 9), et fides sine operibus condignis non laudatur, (c) rogo Patrem per Filium, rogo Filium per Patrem, rogo Spiritum sanctum per Patrem et Filium, ut omnia vitia elongentur a me, et omnes sanctæ virtutes plantentur in me: quatenus acceptabile tibi fiat sacrificium laudis fidei mex, Deus meus, et ascendat ad te in odorem suavitatis. Obsecro, et misericordiam tuam supplex imploro, cunclarum fons et origo, largitor et conservator virtutum Deus, adauge mihi spem, fidem sanctam, rectam et immaculatain, fidem eruditam, catholicam et prudentissimam, fidem ferventem, insuperabilem et orthodoxam; quæ in me omne quod tibi placet, per dilectionem et humilitatem operetur, quæ vinci nequeat inter verba altercationis in tempore persecutionis, vel in die necessitatis. Scrutans corda et renes Deus (Psal.vn, 10), (d) coram te est sanitas, et infirmitas mea: illam, precor, serva, istam sana. Coram te est scientia, et ignorantia mea. Ubi mihi aperuisti, suscipe intrantem; ubi clausisti, aperi pulsanti : ut audiens intelligam te, et intelligens diligam te, el diligens laudem te, atque in toto corde meo desiderem pulchritudinem visionis tu semper inspicere. Audio quid nobis intimare vult Scriptura tua, quam sanctificasti et misisti in mundum; audio, et credo ci.

CAPUT II. Quod spiritus est Deus, et præsens abique totus. Dicit enim, Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu el veritate oportet adorare et cre

1 Er. Lugd. Ven., ore. Lov., auribus. M.
Ms. Bolierianus, fidem, pro spem.

(4) Alcuin. col. 171, e.

(b) August. lib. 15 de Trinit. cap. 28.

(e) Alcuin. col. 273, c. in Orat. Gregorio adscripta.
(d) Augustin. lib. 15 cit. de Trinit., cap. 28.

SANCT. AUGUST. VI.

dere (Joan. iv, 24): sed spiritus incomprehensibilis, incorporeus, incommutabilis, incircumscriptus, ubi. que totus, nusquam divisus, secundum ipsius Scripturæ testimonium veridicum; hoc enim modo discerneris, Creator, a creatura, in qua sunt qui et spiritus dicuntur. Si ita est, imo quia ita est, (a) quomodo invocabo Deum meum et Dominum meum? Quoniam utique in me ipsum vocabo cum cum invocabo eum. Et quis locus est in me, quo veniat in me Deus meus, quo veniat ille qui fecit cœlum et terram? Itane, Deus meus, est quidquam in me quod capiat te? An vero cœlum et terra quæ fecisti, et in quibus me fecisti, capiunt te ? An quia sine te non esset quidquid est, fit quidquid est ut capiat te? Cur itaque peto ut venias in me, qui non essem nisi esses in me? Non enim ego jam sum inferi1, et tu tamen ibi es: nam et si descendero ad infernum, ades (Psal. cxxxvin, 8). Non ergo essem, Deus meus, non omnino essem, nisi esses in me. An potius non essem, nisi essem in te, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia (Rom. X1, 36)? Etiam sic, Domine, etiam sic. Quo ergo le invoco, cum in te sim; ant unde venies tu in me? quo enim recedam, quo ibo? Extra cœlum et terram fortasse, ut inde veniat in me Deus meus, qui dixit, Cælum et terram ego impleo (Jerem. xxi, 24)? Capiunt ergone te cœlum et terra, quoniam tu imples ea? An imples, et restat, quod non te capiunt ? Et quo refundis quidquid impleto cœlo et terra ex te restal ? Annon opus habes ut a quoquam continearis, qui contines omnia; quoniam quæ imples, continendo imples? non enim vasa quæ te plena sunt, stabilem te faciunt; quia etsi frangantur, tu non effunderis. Et cum effunderis super nos, tu non jaces, sed crigis nos; nec tu dispergeris, sed colligis nos. Sed quæ imples omnia, te toto imples omnia. An quia non possunt te totum capere omnia, partem tui capiunt, et eamdem partem simul omnia capiunt? An singulas singula, et majores majora, minores capiunt minora? Ergone aliqua pars tui major, aliqua minor? An ubique totus es, et res nulla te totum capit? Quid ergo es, Domine Deus meus, quid ergo, nisi Dominus Deus meus? Quis enim Deus præter Dominum, aut quis Deus præter Deum nostrum (Psal. xvII, 52)? Nemo plane, nemo. Nemo enim est alius præter te trinum et unum, unum et trinum, neque in cœlo sursum, neque in terra deorsum. Quis tui similis ? Quis magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis in omni virtute, sicut tu Deus noster, qui facis magna et mirabilia (Exod. xv, 11), et inscrutabilia quorum non est numerus? Te cuncta magnificant, te omnis spiritus laudat, te adorant, te benedicunt omnia illa beatorum spirituum et supernorum civium agmina. Tibi mater Ecclesia in toto orbe offert preces, et incessanter dicit laudes. Te ego ultimus servorum tuorum laudo et benedico. Tibi mens mea jubilat, tibi omnia Ossa mea clamant, Quis similis tui, Domine (Psal. LXXXVIII, 9) ? Et merito cuncta quæ operatus es, tibi soli creatori obediunt, serviunt, treniunt; ad nutum tuum facis quæcumque velis.

CAPUT II. Quod solo nutu omnia fecit Deus, et in omnibus est lotus. Tu es enim vere Dominus solus, Deus invisibilis, inestimabilis, incircumscriptus, illocalis, immensus, imcomprehensibilis, ubique totus, ubique præsens, ineffabiliter omnia penetrans, omnia continens, omnia sciens, cuncta prospiciens, omnia potens, et universa gubernans, totus in cœlo, totus in terra, totus etiam ubique; et non est alius præter te Deum nostrum, in quem credit et adorat mater Ecclesia apostolica et universalis. Tu es vere colendus et venerandus, timendus et amandus cum omni semper devotione, Domine Deus noster. Qui cum non essemus, potenter fecisti nos; et cum perditi fuissemus culpa nostra, pictate et bo

[blocks in formation]
« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »