ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

ut familiarius diligeretur ab homine Deus, in similitudine hominis apparuit, et ut uterque sensus hominis in ipso beatificaretur, et reficeretur oculus cordis in ejus divinitate, et oculus corporis in ejus humanitate; ut sive ingrediens, sive egrediens, in ipso pascua inveniret natura humana condita ab ipso.

CAPUT XXVII. Spiritus sancti effectus. Gaudium iniquitatis, vanitatis, et Spiritus sancti. (a) Salvator namque noster natus est nobis, crucifixus et mortuus est pro nobis, ut morte sua mortem nostram destrueret. Et quia botrus carnis portatus fuerat ad torcular crucis, et expressione facta flucre cœperat mustum divinitatis, missus est Spiritus sanctus, quo vasa cordium præpararentur, et vinum novum in utres novos poneretur: primum ut corda mundaren tur, ne infusum pollueretur; et postea ligarentur, ne effusum amitteretur; mundarentur a gaudio ini quitatis, ligarentur contra gaudium vanitatis. Non enim quod bonum est venire potuit, nisi prius recederet quod malum est. Gaudium iniquitatis polluit, et gaudium vanitatis effundit. Gaudium iniquitatis reddit vas sordidum, et gaudium vanitatis facit rimosum. Gaudium iniquitatis est, cum peccatum diligitur; et gaudium vanitatis est, cum transitoria amantur. Ejice ergo quod malum est, ut quod bonum est percipere possis. Effunde amaritudinem, ut dulcedine impleri possis. Spiritus sanctus gaudium est et amor. Ejice spiritum diaboli et spiritum mundi hujus, ut accipias Spiritum Dei. Spiritus diaboli operatur gaudium iniquitatis, et spiritus mundi gaudium vanitatis. Et hæc gaudia mala sunt, quoniam aliud habet culpam, aliud occasionem culpe. Veniet autem Spiritus Dei, cum ejecti fuerint spiritus mali; et intrabit tabernaculum cordis, et operabitur gaudium bonum et amorem bonum, quo expellitur amor mundi, et amor peccati. Amor mundi allicit et decipit, amor peccati polluit et ad mortem conducit. Amor Dei mentem illuminat, conscientiam mundat, animam Letificat, et Deum demonstrat.

CAPUT XXVIII. Animus et actus Deum diligentis. (b) In quo amor Dei est, semper cogitat quando ad Deum perveniat, quando mundum derelinquat, quando carnis corruptionem evadat, quando 1 veram pacem inveniat. Semper habet cor sursum, et desiderium in superna elevatum. Quando sedet, quando ambulat, quando requiescit, vel quando aliquid agit, cor a Deo non recedit; omnes ad amorem Dei exhortatur, omnibus amorem Dei commendat, et quam dulcis sit Dei amor, et quam malus et quam amarus sit amor saculi, corde, ore, et opere demonstrat. Deridet hujus sæculi gloriam, arguit sollicitudinem ; et quam stultum sit in bis que transeunt fiduciam habere, ostendit. Miratur cæcitatem hominum qui hæc diligunt; miratur etiam quomodo universa hæc transitoria et caduca omnes non derelinquunt. Omnibus existimat dulce quod sibi sapit, omnibus placere quod diligit, omnibus manifestum quod cognoscit. Frequenter Deum suum contemplatur, et in ejus contemplatione suaviter reficitur. :- tanto felicius, quanto frequentius. Dulcis est enim semper ad considerandum, ad amandum et laudandum semper suavis.

[ocr errors]

CAPUT XXIX. Cordis requies. Oratio allenta Revera (c) hæc est cordis vera requies, cum totum in amorem Dei per desiderian digitur, nee quidquam aliud appetit: sed in eo quod tenet, felici quadam dulcedine delectatur, deleciando jucundatur. Si vero vana aliqua cogitatione, vel rerum ove pati ne inde aliquantulum abstractum fuerit, summa cum festinatione illuc red re festinat, exsilium repulans alibi quam ibi moram facere. Nam sicut nullum est

Alias, ut et mox, cor suun.

(a) Idem Hugo Miscellan. lib. 1, tit. 103.

(b) Hugo Vict. de Laude Charitatis; Miscellan. lib. 1, tit. 120.

(c) Lib. de Substantia Dilect. cap. 6; lib. de Spiritu et Anilia, cap. 35; et lib. jam citato de Conscientia, cap. 3.

momentum, quo homo non fruatur vel utatur Dei pietate vel misericordia; sie nullum debet esse ninmentum, quo eum præsentem non habeat in memoria. Idcirco non brevi crimine tenetur astrictus quisquis in oratione cum Deo loquitur, et subito abstrahitur ab ejus conspectu, quasi ab oculis non videntis nec audientis. Hoc autem fit, quando cogitationes suas malas et importunas sequitur, et aliquam vilissimam creaturam, ad quam mentis intuitus facile distrahitur, ei præfert : illam videlicet in cogitatione sæpius revolvendo vel cogitando, quam Deum quem assidue deberet recolere, creatorem adorare, salvatorem exspectare, vel timere judicem1. Qu'dquid igitur aspectum ab eo retrahit, omnino fugiendam est et exsecrandum.

Quisquis amas mundum, tibi prospice quo sit eundum.
Hæc via qua vadis, via pessima plenaque cladis.

CAPUT XXX. Fugere quidquid animum a Deo averti. Quid peccato perdidit homo, quid invenit. (a) Fuge igitur, o homo, paululum occupationes tuas, et absconde te modicum a tumultuosis cogitationibus tuis. Abjice nunc onerosas curas, et postpone laboriosas distensiones tuas; vaca aliquantulum Deo, et aliquantulum requiesce in eo. Intra in cubiculum mentis tuæ, exclude omnia præter Deum, et quæ valent ad quærendum eum. Clauso ostio quære eum, et da cor tuum totum Deo, et dic, Quero vultum tuum; vultum tuum, Domine, requiro. Eia nunc ergo, Domine Deus meus, tu doce cor meum, ubi et quomodo te quærat, ubi et quomodo te inveniat. Domine, si hic non es, ubi te quaeram absenten ? Si autem ubique cs, cur te non video praesentem? Sed certe habitas lucem inaccessibilem (1 Tim. vi, 16). Sed quomodo accedam ad lucem inaccessibilem? aut quis ine deducet et inducet in illam, ut videam te in illa? Deinde quibus signis, qua facie te queram ? Nunquam te vidi, Domine Deus meus, nunquam novi faciem tuam. Quid faciet, altissime Domine, quid faciet iste longinquus exsul tuus? quid faciet servis tuus anxius amore tui, et longe projectus a facie tua? Anhelat videre te, et nimis illi abest facies tua. Accedere ad te desiderat, et inaccessibilis est had tatio tua. invenire te cupit, et nescit locum tuum. Quærere te affectat, et ignorat vultum tuum. Domine, Deus meus es tu et Dominus meus, et nunquam vidi te. Tu me fecisti, et refecisti, et omnia bona mea mihi contulisti; et nondum vidi te, neque novi. Denique ad te videndum factus sum, et nondum feci propter quod factus sum. O misera sors hominis cum hoc perdidit ad quod factus est! O dirus et durus casus ille! Hen quid perdidit, et quid invenit? Quid abscessit, et quid remansit? Perdidit beatitudinem ad quam factus est, et invenit miseriam ad quam factus non est. Abscessit sine quo nihil felix est, et remansit quod per se non nisi miserum est. Manducabat tunc homo panem Angelorum, quem nunc esurit ; manducat nunc panem dolorum, quení -tune nesciebat.

CAPUT XXXI. Aspiratio ad notitiam Dei. Ad imaginem Dei cur facti simus. Et, o tu Domine, w‹quequo Usquequo, Domine, oblivisceris nos ? Usquequo avertis faciem tuam a nobis (Psal. xi, 1)? Quando respicies et exaudies nos ? quando illuminabis oculos nostros, et ostendes nobis facient tuam? quando restitues te nobis ? Respice, Domine exaudi, illumina nos, et ostende nobis te ipsum : restitue te nobis, ut bene sit nobis, sine quo tam male est nobis. Miserare labores et conatus nostros ad te, qui nihil valemus sine te. Invitas nos ", adjuva nos. Obsecro, Domine, ne desperem suspirando, sed respirem sperando. Obsecro, Domine, amaricatum est cor meum sua desolatione, indulca illud tua

Editi, recolere creatorem, adorare redemptorem, exspectare salvatorem, timere judicem.

Alias, invita.

(a) Deinces mera Anselmi verba, Proslogii cap. 1.

[ocr errors]
[ocr errors]

consolatione. Obsecro, Domine, esuriens cœpi quærere te, ne deserar jejunus a te famelicus accessi, ne recedam impastus. Pauper veni ad divitem, miser ad misericordein; ne recedam vacuus et contemptus. Domine, incurvatus sum, et non possum nisi deorsum aspicere: erige me, ut possim sursum intendere. luiquitates meæ supergressæ sunt caput meum, obvolverunt, et sicut onus grave gravarunt me (Psal. XXXVII, 5). Evolve me et exonera me, ne urgeat puteus earum os suum super me. Liceat mihi suspicere lucem tuam, vel de longe, vel de profundo. Doce me querere te, et ostende te quærenti; quia nec quærere le possum nisi tu doceas, nec invenire nisi te ostendas. Quæram te desiderando, desiderem querendo; inveniam amando, amem inveniendo. Fateor, Domine, et gratias ago, quia creasti in me hanc imaginem tuam ut tui menor sim, te cogitem, te amem. Sed sic est abolita attritione vitiorum, sic est obfuscata fumo peccatorum, ut non possit facere ad quod facta est, nisi tu renoves et reformes eam. Non tento, Domine, penetrare altitudinem tuam, quia nullatenus comparo illi intellectum meum. Desidero aliquatenus intelligere veritatem tuam, quam credit et diligit cor meum neque enim quero intelligere ut credam, sed credo ut intelligam. (a) Ergo, Domine, qui das fidei intellectum, da mihi ut quantum scis expedire, intelligam, quia es sicut credimus, et hoc es quod credimus.

CAPUT XXXII. Deus quid sit. Qui totus bonus. Et quidem credimus te esse aliquid quo nihil majus aut melius' cogitari possit. (b) Quid ergoes, Domine Deus, quo majus meliusque nihil valet cogitari ? Sed hoc quid est, nisi quod summum oinnium, solum existens per se ipsum, omnia alia fecit ex nihilo? Quidquid hoc non est, minus eo est quo nihil majus possit cogitari, sed hoc de te cogitari non potest. Quod ergo bonum deest summo bono, per quod est omne bonum? Tu es itaque justus, verax, beatus, et quidquid melius est esse quam non esse. Verum malis quomodo parcis, si es totus justus et summe justus? An quia bonitas tua est incomprehensibilis, et later in luce inaccessibili, quam inhabitas? Vere in altissimo et secretissimo bonitatis tuæ profundo latet fons, unde manat fluvius misericordiæ tue. Nam cam totus et summe justus sis, tamen idcirco malis etiam benignus es, quia totus et sunime bonus es. Minus namque bonus esses, si nulli malo esses benignus. Melior est enim qui et bonis simul et malis bonus est, quam qui bonis tantum bonus est. Et melior est qui malis et parcendo el piniendo bonus est, quam qui punieudo tantum. Ideo ergo misericors es, quia totus et summe bonus es. O immensa bonitas, quæ sic omnem intellectum excedis, veniat super me misericordia illa, quæ de tanta opulentia procedit; influat in me, quae profluit de te. Parce per clementiam, ne ulciscaris per justitiam. »,

[ocr errors]

CAPUT XXXIII. Quantum et quale bonum (c) Excila te nunc, anima mea, et erige totum intellectum tuum : et cogita quantum potes, quale et quantum sit illud bonum quod Deus est. Si cnim singula bona delectabilia sunt, cogita, intente quàm delectabile sit illud bonum, quod continet jucunditatem omnium; et non qualem in rebus creatis sumus experti, sed tanto differentem, quanto differt a creatura Creator, Si enim est bona vita, creata, quam bona est. Vita creatrix? Si jucunda est salus facta, quam jucunda est Salus quæ fecit oamem salutem? Si amabilis est sapientia cognitione rerum conditarum, quam amabilis est Sapientia quæ omnia fecit et condidit ex nibilo? Denique si multæ et magnæ sunt delectationes in rebus delectabilibus, qualis et quanta est delecta

[blocks in formation]

tio in co qui ipsa delectabilia fecit? O qui hoc bono fruetur, quid illi erit, quid illi non erit? Certe quidquid voluerit illi erit, et quidquid noluerit non erit.Ibi quippe illi erunt bona animæ et corporis, qualia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit.

CAPUT XXXIV. Bona in eo omnia. Cur ergo per multa vagaris, homuncio, querendo bona anima ine et corporis tui? Ama unum bonum, in quo sunt omnia bona; et sufficiet. Desidera simplex bonum quod est omne bonum; et satis est. Quid enim amas, caro mea? quid desideras, anima mea? hi est, ibi est quidquid amatis, quidquid desideratis. Si delectat pulchritudo; fulgebunt justi sicut sol (Matth. xm, 43). Si velocitas, aut fortitudo, aut libertas cor, oris, cui nihil obsistere possit; erunt similes Angelis Dei (Id. XXI, 30): quia seminatur corpus animale, surget corpus spirituale (1 Cor. xv, 44), potestate utique, non natura. Si longaut salubris vita, ibi erit sana æternitas et æterna sanitas: quia justi in perpetuum vivent (Sap. v, 16); et salus justorum a Domino (Psal. XXXVI, 39). Si satietas; satiabuntur cum apparuerit gloria Domini (Psal. xvi, 15). Si ebrietas; inebriabuntur ab ubertate domus Dei (Psal. xxxv, 9). Si melodia; ibi Angeli concinunt sine fine Deo. Si quelibet non immunda, sed munda voluptas; torrente voluptatis sua potabit eos Dominus (Ibidem). Si sapientia; ipsa Dei Sapientia ostendet se ipsam illis. Si amicitia; diligent Deum plus quam se ipsos, et invicem tanquain se ipsos, et Deus illos plus quam illi se ipsos: quia illi illum, et se, et invicem per illum ; et ille se et illos per se ipsum. Si concordia; omnibus illis una erit voluntas, quia nulla in illis erit, nisi Dei summa voluntas. Si potestas; omnipotentes erunt suæ voluntatis, at Deus suæ. Nam sicut Deus poterit quod volet per se ipsum, ita poterunt illi quod volent per illum : quia sicut illi non aliud volent quam quod ille volet, ita ille volet quidquid illi volent; et quod ille volet, non poterit non esse. Si honor et divitie; Deus servos suos bonos et fideles supra multa constituet (Matth. xxv, 25); imo filii Dei et dit vocabuntur et erunt, et ubi erit Unicus ejus, ibi erunt et illi, hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi (Rom. vi, 17). Si vera securitas; certe ita certi erunt nunquam ullatenus illud bonum sibi defuturum, sicnt certi erunt se non sua sponte illud amissuros nec dilectorem Deum illud dilectoribus suis invitis ablaturum', nee aliquid Deo potentius Deum et illos separaturum. Gaudium vero quale quantumve est, ubi tale ac tantum bonum est?

CAPUT XXXV. Gaudium quantum erit fruentibus eo. Cor humanum, cor indigens, cor expertum arumnas et miserias, imo obrutum miseriis, quantum gauderes si his omnibus abundares? Interroga intima tua, si capere possint gandium suum de tanta beatitudine sua. Sed certe si quis alius, quem omnino sicut te ipsum amares, eamdem beatitudinem haberet, duplicaretur gandium tuum ; quia non minus gauderes pro eo, quam pro te ipso. Si vero duo vel tres vel multo plures idipsum haberent, tantumdem pro singulis, quantum pro te ipso gauderes, si singulos sicut te ipsum amares. Ergo quid erit in illa perfecta charitate innumerabilium beatorum Angelorum et hominam, ubi nullus diliget alium minus quam se ipsum? Non euim aliter gaudebit unusquisque pro singulis aliis, quam pro se ipso. Si ergo cor hominis de tanto bono sto vis gaudium suum capiat, quoprodo capax cristotel tantorum gaudiorum? Et utique, quantum quisque diligit aliquem, tantum de bono ejus gaudet. Et sicut in illa beata felicitate unusquisque sine comparatione plus amabit Deum quam se et omnes alios secum; ita plus gandebit absque æstimatione de felicitate Dei, quam de sua et omnium aliorum secum. Et si Deum sic diligent toto corde, tota mente, tota anima, ut tamen totum cor tota mens, tota anima non sufficiat di

[ocr errors]

Apud Anselmum, sola.

gnitati dilectionis; profecto sic gaudebunt toto corde, tota mente, tota anima, ut tamen totum cor, tota mens, tota anima non sufficiat plenitudini gaudii.

CAPUT XXXVI. An plene hic excogitetur. Ilic semper in notitia, amore et gaudio de Deo crescere. Deus meus et Dominus meus, spes mea et gaudium cordis mei, dic animæ meæ, si hoc est gaudium de quo nobis per Filium tunin dicis, Petite, et accipietis; ut gaudium vestrum sit plenum (Joan. xvi, 24). Inveni' namque gaudium quoddam plenum, et plus quam plenum. Pleno quippe corde, plena mente, plena anima, pleno toto homine gaudio illo, adhuc supra modum supererit gaudium. Non ergo totum illud gaudium intrabit in gaudentes, sed toti gaudentes intrabunt in gaudium illud. Dic, Domine, dic servo tuo intus in corde meo, si hoc est gaudium in quod intrabunt servi tui, qui intrabunt in gaudium Domini sui. Sed certe gaudium illud quo gaudebunt clecti tui, nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (Isai. LXIV, 4; 1 Cor. 11, 9). Nondum ergo cogitavi aut dixi, Domine, quantum gaudebunt

electi tui. Utique tantum gaudebunt, quantum amabunt; tantum amabunt, quantum cognoscent. Et quantum te, Domine, cognoscent, quantum te amabunt? Certe nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit in hac vita, quantum te cognoscent et amabunt in illa vita.

Oro te, Deus meus, cognoscam te, amem te, ut gaudeam de te; et si non possum in hac vita ad plenum, vel proficiam de die in diem, usquedum veniat illud ad plenum. Proficiat in me hic notitia tui, ut ibi fiat plena; crescat in me hic amor tuus, ut ibi sit plenus; ut hic gaudium meum sit in spe magnum, et ibi in re plenum. Deus verax, peto ut accipiam quod promittis, ut gaudium meum sit plenum. Meditetur inde interim mens mea, loquatur inde lingua mea amet illud cor meum, sermocinetur os meum, esuriat illud anima mea, sitiat illud caro mea, desideret illud tota substantia mea, donec intrem in gaudium Domini mei qui est trinus et unus Deus benedictus in sæcula. Amen.

ADMONITIO IN LIBRUM

CUI SPECULO NOMEN INSCRIPTUM EST.

Non una est libri subsequentis inscriptio in antiquis codicibus. Appellatur in plerisque Speculum sive Manuale, ducto forsitan titulo ex verbis auctoris, ad Deum circiter finem ita loqucntis : Huic defloratiunculæ ope ram dedi, ut breve et Manuale verbum mecum de te scmper haberem, ex cujus lectione, quoties lepesco, in tuum reaccendar amorem. Paulo post dicit auctor decerptum a se hunc sermunculum, uti de Deo sicut corde credit ad justitiam, ita ore confiteretur ad salutem. Hinc non inepte in manuscripto Parisiensis collegii Bernardinorum inscribitur, Libellus catholicæ fidei. In quo etiam Bernardinorum codice alterum habet proxime adjunctum opusculum cum hocce titulo, Confessio quantum Christus humano generi subvenire dignatus est: quod incipit in hunc modum, Superiori sermunculo confessionis fidei meæ, etc. Hæc autem opuscula duo nihilo diversa sunt a prima et secunda parte Confessionis fidei qua Petri Francisci Chiffletii cura, sub Alcuini no mine quatuor instructa partibus prodiit ex Boberiano exemplari. Scripturam exemplaris hujus Boheriani proxime accedere ad tempus Caroli Magni, nec sæculo nono posteriorem videri, testantur viri rei litterariæ peritia clarissimi, qui ad faciendam de hoc ipso fidem, instrumento edito in Veterum Analectorum tomo I (ubi plura in hanc rem disseruntur) subscripserunt. Quapropter quæ subsequenti Speculo (quod nempe nihil aliud est nisi Confessionis prædicta pars prima) inesse reperiuntur communia cum Meditationibus hic paulo supra excusis, ea non a Meditationibus in Speculum, sed a Speculo potius in Meditationes, quas decimo sæculo posteriores esse liquet, derivasse putandum est. Cæterum verba et sententias hic non ex Augustini tantum libris, aut Gregorii et Isidori, sed etiam ex ipsius Alcuini scriptionibus aliis decerptas observamus: quo potissimum argumento moramur, quominus id operis Alcuini esse incunctanter affirmemus. Emendando Speculo, præter Parisienses codices bibliotheca Colbertina et collegii Bernardinorum, adhibuimus etiam Boheriani exemplaris apographum.

SPECULUM,
LIBER UNUS.

8888888

CAPUT PRIMUM. Invocatio ad sanctam Trinitatem. (a) Adesto mihi, verum lumen, Deus Pater omnipotens. Adesto mihi, verum lumen de lumine, Verbum, Filius Dei, Deus omnipotens. Adesto mini, vera illuminatis, sancte Spiritus, Patris et Filii unitas, sanctitas, charitas, Deus omnipotens. Adesto mihi, o una Trinitas, et trina unitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus, unus Deus omnipotens. Invocat te, Domine, fides mea, quam dedisti mihi propter bonitatein tuam ad salutem meam. Invocat te, Deus meus, casta conscientia mea, et suavis amor fidei

(a) Sic incipit iavocatio Alcuiai post libros de Trinitate.

meæ, quam decussis ignorantir tenebris ad veritatis intelligentiam perduxisti : quam tulta sæculi amaritudiue, et tuæ charitatis dulcedine adhibita, saporam mihi et mellifluam reddidisti'. Invocat te, Trinitas beata, vox clara et sincerus clamor fidei meæ, quam ab ipsis mihi enutriens cunabulis illuminasti semper

Sic potiores Mss. a, tollo. Alias, stulta sæculi amarit:uline ablata. Er. Lugd. Ven. Six exhibent nunc locum, qua me de excussiz ignorantiæ tenebris, ad veritatis intelligent am perduxisti, quam stulta sæculi amaritudine ablata, et ture charitatis dulcedine adhibita, saporosan mihi et mellifluam reddidisti. Sic etiam Lov. qui ta:nen pro, quan stultä, ferust, qua stulta.

M

per inspirationem tuæ gratiæ: quam adaugens confortasti me per ministerium prædicationis matris Ecclesiæ. Quam dulcis facta est in aure1 cordis mei, quam suaviter sapit in ipso palato gaudiorum animæ meæ, quam fortiter,quani crebro pulsat mentem meam, et monet, movens omnes sensus meos, et interiora spiritus mei, ut te laudare delectet, quia fecisti nos ad laudandum te! Sed inquieta est mens mea donec requiescat in te, et increpitans me meæ desidiæ, ac colligens a dispersione, qua frustatim discindor dum ab uno te aversus in mulia evaneo; ut reversus in me, et surgens supra me, atque cunctis transcensis perveniens ad te, exsultem tibi cordis jubilo, et laudes promam oris officio, quatenus in meditatione confessionis gloriæ tuæ incalescat cor meum, et inhiet tibi spiritus meus, atque ardeat mens mea in amore tuo, oblita vanitatis et miseriæ, dum tibi soli intendit, dumque attonita et stupens adhæret incommutabilitati tuæ gloriæ, oculisque fidei intuetur te solem justitiæ, sicut scriptum est: Qui adhæret Deo, unus spiritus est (I Cor. vi, 17).

Fugiam itaque, Domine, et libenter fugiam obstrepentes tumultus oninium vanitatum. Sed quo fugiam, ut illos declinem, illos calcem sub pedibus, et procul pellam a serenitate jucundi intuitus? Ad to, qui es solum confugium et unica spes miserorum, ad te, gloria mea et exaltans caput micum (Psal. 1, 4), ad te confugiam de lacu miseriæ et de luto fæcis (Psal. XXXIX, 3). Tibi inhæream, prout ipse dederis, suavitas melliflua, ut tu dulcescas mihi dulcedo non fallax, dulcedo felix et secura. (a) Quæram ergo te, Domine, invocans te, et invocabo te credens in te; ut quærens te inveniam te, et inveniens benedicam te qui benedixisti nos omni benedictione. (b) Deus meus, unica spes mea, exaudi me, ne fatigatus nolim quærere te, sed quæram faciem tuam semper ardenter. Tu da quærendi vires, qui inveniri te fecisti, et magis ac magis inveniendi te spem dedisti. Illumina, Domine, cordis mei oculum intimæ visionis perspicua luce: velatus enim est et cecus tetra caligine peccatorum et ignorantie. Illumina cum lumine gratiæ tuæ, ut sinceris fidei oculis, et puro lumine cordis inspiciam mysteria regui tui. Verum quia non est pulchra laus in ore peccatoris (Eccli. xv, 9), et fides sine operibus condignis non laudatur, (c) rogo Patrem per Filium, rogo Filium per Patrem, rogo Spiritum sanctum per Patrem et Filium, ut omnia vitia elongentur a me, et omnes sanctæ virtutes plantentur in me: quatenus acceptabile tibi fiat sacrificium laudis fidei mex, Deus nieus, et ascendat ad te in odorem suavitatis. Obsecro, et misericordiam tuam supplex imploro, cunclarum fons et origo, largitor et conservator virtutum Deus, adauge mihi spem, fidem sanctam, rectam et immaculatam, fidem eruditam, catholicam et prudentissimam, fidem ferventem, insuperabilem et orthodoxam; quæ in me omne quod tibi placet, per dilectionem et humilitatem operetur, quæ vinci nequeat inter verba altercationis in tempore persecutionis, vel in die necessitatis. Scrutans corda et renes Deus (Psal.vu, 10), (d) coram te est sanitas, et infirmitas mea: illam, precor, serva, istam sana. Coram te est scientia, et ignorantia mea. Ubi mihi aperuisti, suscipe intrantem; ubi clausisti, aperi pulsanti : ut andiens intelligam te, et intelligens diligam te, et diligens laudem te, atque in toto corde meo desiderem pulchritudinem visionis tua semper inspicere. Audio quid nobis intimare vult Scriptura tua, quam sanctificasti et misisti in mundum; audio, et credo ci.

CAPUT II. Quod spiritus est Deus, et præsens alique totus. Dicit enim, Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare et cre

Er. Lugd. Ven., ore. Lov., auribus. M.

Ms. Bolerianus, fidem, pro spem.

(u) Alcuin. col. 171, e.

(b) August. lib. 15 de Trinit. cap. 28.

(c) Alcuin. col. 273, c. in Orat. Gregorio adscripta.
(d) Augustin. lib. 13 cit. de Trinit., cap. 28.

SANCT. AUGUST. VI.

dere (Joan. iv, 24): sed spiritus incomprehensibilis, incorporeus, incommutabilis, incircumscriptus, ubi que lotus, nusquam divisus, secundum ipsius Scripturæ testimonium veridicum; hoc enim modo discerneris, Creator, a creatura, in qua sunt qui et spiritus dicuntur. Si ita est, imo quia ita est, (a) quomodo invocabo Deum meum et Dominum meum? Quoniam utique in me ipsum vocabo cum cum invocabo eum. Et quis locus est in me, quo veniat in me Deus meus, quo veniat ille qui fecit cœlum et terram? Itane, Deus meus, est quidquam in me quod capiat te? An vero cœlum et terra quæ fecisti, et in quibus me fecisti, capiunt te ? An quia sine te non esset quidquid est, fit quidquid est ut capiat te? Cur itaque peto ut venias in me, qui non essem nisi esses in me? Non enim ego jam sum inferi, et tu tamen ibi es: nam et si descendero ad infernum, ades (Psal. cxxxvm, 8). Non ergo essem, Deus meus, non omnino essem, nisi esses in me. An potius non essem, nisi essem in te, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia (Rom. XI, 36)? Etiam sic, Domine, etiam sic. Quo ergo te invoco, cum in te sim; aut unde venies tu in me? quo enim recedam, quo ibo? Extra cœlum et terram fortasse, ut inde veniat in me Deus meus, qui dixit, Cœlum et terram ego impleo (Jerem. xx, 24)? Capiunt ergone te cœlum et terra, quoniam tu imples ea? An imples, et restat, quod non te capiunt? Et quo refundis quidquid impleto cœlo et terra ex te restat ? Annon opus habes ut a quoquam continearis, qui contines omnia; quoniam quæ imples, continendo imples? non enim vasa quæ te plena sunt, stabilem te faciunt; quia etsi frangantur, tu non effunderis. Et cum effunderis super nos, tu non jaces, sed crigis nos; nec tu dispergeris, sed colligis nos. Sed quæ imples omnia, te toto imples omnia. An quia non possunt te totum capere omnia, partem tui capiunt, et eamdem partem simul omnia capiunt? An singulas singula, el majores majora, minores capiunt minora? Ergone aliqua pars tui major, aliqua minor? An ubique totus es, et res nulla te totum capit? Quid ergo cs, Domine Deus meus, quid ergo, nisi Dominus Deus meus? Quis enim Deus præter Dominum, aut quis Deus præter Deum nostrum (Psal. XVII, 52)? Nemo plane, nemo. Nemo enim est alius præter te trinum et unum, unum et trinum, neque in cœlo sursum, neque in terra deorsum. Quis tui similis ? Quis magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis in omni virtute, sicut tu Deus noster, qui facis magna et mirabilia (Exod. xv, 11), et inscrutabilia quorum non est numerus? Te cuncta magnificant, te omnis spiritus laudat, te adorant, te benedicunt omnia illa beatorum spirituum et supernorum civium agmina. Tibi mater Ecclesia in toto orbe offert preces, et incessanter dicit laudes. Te ego ultimus servorum tuorum laudo et benedico. Tibi mens mea jubilat, tibi omnia ossa mea clamant, Quis similis tui, Domine (Psal. LXXXVIII, 9)? Et merito cuncta quæ operatus es, tibi soli creatori obediunt, serviunt, tremunt; ad nutum tuum facis quæcumque velis.

CAPUT I. Quod solo nutu omnia fecit Deus, et in omnibus est totus. Tu es enim vere Dominus solus, Deus invisibilis, inæstimabilis, incircumscriptus, illocalis, immensus, imcomprehensibilis, ubique totus, ubique præsens, ineffabiliter omnia penetrans, Omnia continens, omnia sciens, cuncia prospiciens, omnia potens, et universa gubernans, totus in cœlo, totus in terra, totus etiam ubique; et non est alius præter te Deum nostrum, in quem credit et adorat mater Ecclesia apostolica et universalis. Tu es vere colendus et venerandus, timendus et ainandus cum omni scmper devotione, Domine Deus noster. Qui cum non essemus, potenter fecisti nos; et cum perditi fuissemus culpa nostra, pietate et bo

[blocks in formation]

nitate tua mirabiliter recuperasti nos. (a) Unde confiteor tibi, rex cœli et terræ, et honorifico te sacrifi cio laudis. Et quia exteriora munera desunt, totis medallis cordis quæ in me sunt, vota laudationis reddo tibi. Sed quia nihil nisi de tuo acceptabile tibi offerri potest; tu Deus, in cujus lumine lumen videmus, da, quæso, lucem in corde, da verbum in ore, da menti cœlestem conscendere sedem :

Da fontem lustrare boni, da luce reperta (b) in te conspicuos animi defigere visus.

Et quoniam altera pars sumus cœli, altera terræ, unde corpus quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem (Sap. ix, 15);

Disjice terrena nebulas et pondera molis,

atque tuo, quæso, splendore illumina obscuram interioris hominis faciem :

Siste vagas mentes per devia multa ruentes.

Subde carnem spiritui, appetitus rationi, vitia virtutibus, corpus animo, atque tuæ me intus exteriusque subde per omnia voluntati : ut universis suo bene compositis ordine, per gratiam tuam et te perfecte diligere et digne laudare merear labiis et corde, omnique qua valeo virtute clamans ad te, atque ita dicens:

CAPUT IV. De essentia deitatis. (c) Summe, optime, potentissime, misericordissime, justissime, secretissime, præsentissime, pulcherrime, fortissime, suavissime, invictissime, verissime Domine Deus noster, stabilis es et incomprehensibilis; immutabilis mutans omnia, invisibilis videns omnia, immortalis, illocalis, interminus, incircumscriptus, nusquam finitus, ineffabilis, inestimabilis, indicibilis, inscrutabilis, immotus, tangens omnia, investigabilis, metuendus atque terribilis, venerandus atque verendus, honorandus atque horrendus, nunquam novus, nunquam vetus, omnia innovans, et in vetustatem perducens superbos, et nesciunt: semper agens, semper quietus, colligens et non egens, omnia portans sine onere, omnia implens sine inclusione, omnia creans et protegens, nutriens et perficiens, quærens cum nihil desit tibi. Amas, nec astuas; zelas, et securus es; pœnitet te, et non doles; irasceris, et tranquillus es, opera mutas, sed consilium nunquam : recipis quod invenis, et nunquam amisisti ; nunquam inops, et gaudes lucris ; nunquam avarus, et usuras exigis. Supererogatur tibi ut debeas; et quis habet quidquam non tuum? Reddis debita pulli debens, donas debita nihil pérdens.

CAPUT V. Quomodo sit Deus longe et prope et in omnibus totus. (d) Qui solus vivificas omnia, qui creasti omnia. Qui ubique es et ubique totus, qui sentiri potes et videri non potes, qui nusquam dees, et laen ab iniquorum cogitationibus longe es. Qui nec ibi dees, ubi longe es; quia ubi non es per gratiam, ades per vindictam. Qui omnia tangis, nec tamen aqualiter omuia tangis. Quædam enim tangis ut sint, nec tamen ut vivant et seniant; quædam' tangis ut sint, vivant et sentiant, nec tamen ut discernant ; quædam tangis ut sint, vivant, sentiant atque discernant. Et cum tibimetipsi nunquam dissimilis sis, dissimiliter tamen tangis dissimilia. Qui ubique præsens es, et inveniri vix potes; quem stantem sequinur, et apprehendere non valenius.

CAPUT VI. Quod Deus omnia tangil, nec tamen mdvetur. Qui tenes omnia, imples omnia, circumpleeteris omnia, superexcedis omnia, sustines omnia ; nec ex alia parte sustines, atque ex alia superexcedis;

[blocks in formation]
[ocr errors]
[ocr errors]

neque ex alia parte imples, atque ex alia cicuunplecteris; sed circumplectendo imples, et implento circomplecteris; sustinendo superexcedis, et superexcedendo sustines. Qui corda fidelium doces sine strepitu verborum, qui attingis a fine usque ad finem fortiter, et omnia disponis suaviter (Sap. vin, 4). Qui locis non distenderis, nec temporibus variaris, neque habes accessus vel recessus. Qui habita、 Incem inaccessibilem, quam nullus vidit hominum, sed nee videre potest (1 Tim. vi, 16 et 17): in te manens quietus ubique circuís totum.

es:

CAPUT VII. Quod non dividitur Deus in partes. Non enim scindi vel dividi poteris, quia vere unus ncc in partes efliceris, sed totus totum tenens fotum imples, totum illustras, totum possides. Hoc mysterium mens humana capere non potest, neque concipere, neque oratoria lingua narrare, neque diffusi sermonis bibliothecarum volumina queunt explicare. Si totum mundum libri repleant, tua scientia inenarrabilis non potest enarrari. Quoniam vere indicibilis es, nullo modo scribi poteris neque concludi, qui es fons lucis divinæ, et sol claritatis æternæ. Magnus enim es sine quantitate, et ideo immensus; bonus sine qualitate, ideo vere et summe bonus, et nemo bonus, nisi tu solus.

CAPUT VIII. Quod velle Dei facere est. Cujus voluntas opus est, cui velle est posse; qui omnia que ex nihilo creasti, sola voluntate fecisti; qui omnem creaturam tuam absque indigentia aliqua possides, et sine labore gubernas, et absque tædio regis. Et nihil est quod (a) perturbet ordinem imperii tai, vel in summis vel in imis. Qui in omnibus locis sine loro haberis, et omnia contines sine ambitu, et ubique præsens es sine situ et motu. Qui nec mali auctor es, quod facere non potes qui nihil non potes, nec un quam fecisse te quidquam poenituit, nec ullius commotionis animi tempestate turbaris, nec totius terræ particula regnum tuum est. Nulla flagitia vel scelera probas vel imperas. Nunquam mentiris, quia æterna veritas es cujus unius bonitate facti sumus, et cujus justitia poenas luimus, et clementia liberamur.

CAPUT IX. Quod nihil colendum nisi Deus. Nam nibil cœleste, nihil terrenum, nihil igneum, nihilque quod corporis sensus attingit, pro te adorandum est vel colendum, qui vere es quod es, et non mutaris: (b) cui maxime ac specialiter illud convenit, quod Græci dicunt &, Latini Est; quia semper idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. cr, 28). Hic elemm patenter datur intelligi, quia tu, Deus noster quem colimus, Deus verus et omnipotens, es sine dubio invisibilis, etsi intellectu pio videaris; incomprehensibilis, etsi per gratiam repræsenteris; inæstimabilis, etsi humanis sensibus pie cred iris sancteque cogiteris; ineffabilis, etsi huthane locutionis usualibus verbis abusive utcumque dicaris : ideo verus et lantus. Ceterum quod sciri, quod comprehendi, quod cogitari, quod dici de te potest, minus est. Quod vero incomprensibile est et immensum, indicibile et infinitum, tibi soli duntaxat notum est. Hoc namque est quod omnem superat sensum, hoc quoque est quod te facit æstimari et pro certo credi et universalem appellari Deum, dum að perfectum usque reperiri non vales, dum totus intelligi capive non potes :ita te vis magnitudinis et notum nobis objicit et ignotum. Et hæc est sumñva delicti spernentium te scire, trolentium tibi creatori suo servire. Habent quod scientes venerentur, habent quod ignorantes mirentur !'habent quod timeant, habent quod diligant. Si enim totus pateres nostræe cognitioni, Deus vivus et verus minime potnisses credi adeo falsi reperti sunt qui putabantur diî, quoniam sciri per omnia potuerunt qui et quales quantique fucrunt.

In uno Ms., diffusis sermonibus.

(a) Vid. August. lib. 12 Confess., cap. 11, n. 11.
(b) Alcuin. col. 119, b.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »