ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

CAPUT X. Quod in solo Verbo Deus omnia fecit. At tu Deus noster mirabilis et potens, qui totam istius mundi molem cum omni instrumento elementorum, corporum, spirituum, verbo quo jussisti, ratione qua disposuisti, virtute qua potuisti, ex nihilo expressisti in ornamentum majestatis gloriæ tu, qui tempus ab ipso tunc ævo ire jubens, stabilisque manens das cuncta moveri, qui terram multiplici germine fructuum, et cœlum pulchro decorasti lumine siderum, quorum tu nomina solus, signa, potestates, cursus, tempora nosti. Tu mitis, tu benigne, fortis, zelotes et sabaoth invictissime, visitans peccata patrum in filios usque in tertiam et quartam generationem, et faciens misericordiam in mille millia his qui diligunt te (Exod. xx, 5), et timent nomen tuum. Si opera tua ita sunt inagna et inscrutabilia, pulchra atque stupenda, dicant qui volunt quomodo capi poteris tu pulcherrimus creator eorum. Constat enim opificem omnium longe se aliter habere quam ea quæ a se fieri voluit. Ex pulchritudine tamen circumscriptæ naturæ et mundialium rerum mirabili specie pulchritudo tua, quæ tu ipse es, quia simplex es, et excellentia gloria Luæ quæ circumscribi non potest, intelligi aliquatenus valet, quanquam magnitudinem divinitatis tuæ infinitam et incomprehensibilem nullus possit sensus attingere, neque enim illorum quoque supernorum civium: (a) miro tamen modo essentia tua scitur, dum esse creditur.

CAPUT XI. De duabus syllabis Dei. Quotiescumque recolo vel audio duas breves syllabas, et quatuor litteras, quibus scribitur Deus; hoc enim nomen tibi soli, Omnipotens, jure debetur atque cum intueor tuæ virtutis magnalia et mirabilem mundi creationem, id est, cosmopoix considero decorem: simulque mecum tacitus reputo miserationes tuas que a saeculo sunt (mirentur enim qui volunt potentiam Luam, sed ego plus stupeo animadvertens misericordias tuas) profecto in his quatuor litteris et duabus brevibus syllabis infinitum quid et incomprehensibile, immensum et inenarrabile mentis intuitu, et sinceris fidei oculis, pro scire et posse quod mihi tantillo homini dignaris largiri, contemplor. Numquid enim (t) dur breves syllabæ tu Deus noster es, aut duas breves syllabas adoramus, vel ad duas breves syllabas pervenire desideramus ; quæ pene ante desinunt sonare, quam cœperint; nec in eis secundae locus est, nisi prima ante transierit? Manet quippe magnum aliquid, et magne summeque est, quod incomparabile el omnium præcellentissimum est quod dicitur Deus, quamvis non mancat sonus, cum dicitur Deus.

CAPUT XII. Quod in natura sua non videtur Deus. Verum quia caro nescit spiritum, et invisibilia a visibilibus non videntur; per fidem enim ambulamus, et non per speciem : (c) humanæ tu, Deus noster nimis bonus et pius, consulens infirmitati, dignaris te nobis insinuare, non tua proprietate, sed alia quadam similitudine. Unde et nostrorum qualitatem membrorum habere describeris, volens passionum indigna de te ipso ad hoc proferriut quia sicut es, te nequimus scire in præsenti miscria, per nostra ad tua nos traJas, et nos, dum condescendis nobis, facilius consurgamus tibi.

CAPUT XIII. De imagine Dei in homine facta. Multis siquidem anodis ad significandum te hominibus, de rebus inferioribus ad te species ducis, quem revera juxta propriam naturam invisibilem constat esse el incorporeum, incomprehensibilem et incircumscriptum ac per hoc nunquam alicui apparuisse secundum essentiam, sed modis quibus voluisti, per assumptam creaturarum speciem, ad efficientias causarum credimus. Falluntur itaque Anth opomor

[blocks in formation]

phitarum hæreseos sectatores, qui dum legunt homi nem ad imaginem et similitudinem Dei factum, asse. runt stulta temeritate speciem humanam te habere : cum illo in loco vel dicaris vel credaris mentein, non carnem, ad imaginem tuam creasse.

CAPUT XIV. De latitudine, longitudine, altitudine et profunditate Dei. (a) Enimvero nihil dignum de te humanus sermo loquitur; quia nec secundum qualitatem aut quantitatem, situm vel habitum seu motum aliquid de te digne dicitur. Et tamen latitudo, longitudo, altitudo et profunditas tibi quodam modo inesse legitur. Sed latitudo quidem charitatis, qua nos ab errore colligis et contines in veritate; longitudo vero, qua nos longanimiter malos portas, donec emendatos futuræ patriæ restituas; altitudo autem qua omnem sensum et hominum et angelorum immensitate scientia superexcellis; profunditas quoque, qua damnandos inferius juxta æquitatem disponis, atque recto judicio jndex justus præordivas. Omnem igitur supergrediatur creaturam, et mentis intuitum ultra omnia dirigat, qui aliquid voluerit de tua prælibare proprietate, summa bona deitas'.

CAPUT XV. De cognitione sanctæ Trinitatis. Tunc enim homo procul positus a vanitate, plenius in veritate tenetur, quando in corde ejus quidquid est, Deus reliquis cunctis ab intuitu dimotis pacifico pie creditur, et sancte cogitatur. Sed licet nemo sit, qui te in hac valle lacrymarum valcat efficaciter comprehendere vel diffinire, magnum tamen et mirum valde nostræ ætati datum est, scire de te summo bono, tua nobis nimirum gratia revelante. Quis ante nos in quos fines sæculorum devenerunt ( [ Cor. x, 11), talia sic manifesta audire potuit vel cognoscere de Trinitate et unitate, de personis et substantia? De te quidem, Pater Deus, quod sis a nullo, et ideo ingenitus dicaris; de Filio autem tuo, quia genitus et a te sit, non a se; de Spiritu quoque saneto, quia procedens et non sit a se, sed a te et Filio, quorum est spiritus. Ita tenus, ut sicut tu Pater nec genitus, nec procedens dici potes; sic Filius nec ingenitus, nec procedens; sic nec Spiritus sanctus ingenitus, nec genitus dici debeant : quatenus proprietas personarum te unum Patrem simul cum uno Filio et uno Spiritu sancto patenter nobis ostendat. Quis prioribus sæculis in te unum credere Deum, et le confiteri trinum, neque substantiam separans, neque personas confundens, sic prudenter intellexit, sic palam sapuit, sic vere cognovit? Filius sane tuus missus (b) ad publicum nostrum de sinu tuo, hanc recte fidei normam evidentius huic ultimæ patefecit ætati. Priusquam creaturæ ostenderes creatorem, in sola notus eras Judæa, Deus, et in Israel magna nominis tui fama et cultus audiebatur (Psal, Lxxv, 2). Sed numquid sic liquido, aut tantum quantum apud nos subgratia constitutos? De Trinitate vero individua parum quid tunc perpauci senserunt. Legislatorum enim filii quid de una Trinitate, vel trina unitate scire debeant,digna perculsi cæcitate adhuc ignorant aliud præser unum Deum miseri nolentes confiteri, et garrientes in nos verbis malignis, dum dicimus le Patrem habere Filium. Nobis autem qui ex Gentibus venimus, quam multa et vera de trino unɔque Deo datum sit sapere, probant corda que credunt, necnon et ora quæ confitentur, atque nihilo minus flagella ipsa, el mors quæ pro hac ipsa confessione illata sunt: scriptum est enim, Super senes intellexi (Psal. exvi, 100).

[ocr errors]

CAPUT. XVI. Quod Trinitas sit individua. Creare solius Dei est. Verbum quomodo in Patre. (c) Domine Deus noster vivus et verus, nisi tu trinitas es ses, non diceretur voce Veritatis: Ite, baptizate omnes genles in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth.

1 Boherianus Ms., Dei bonitas. Editi, boni deilas. Ex Isidori Sent. lib. 1, cap. 2.

(b) Modus loquendi Alcuino usitatus. Sic. c 1. 133, e (c) Alcuinus, col 148, post August. lib. 10 de iriai!., cap. 28. vid. Tract. August. 29 in Joan.

xxvin, 19). Neque enim baptizari juberemur, Domine Deus, in ejus nomine qui non esset Dominus Deus. Et rursum, nisi tu Trinitas esses unus Deus, nequaquam tua voce diceretur : Audi, Israel; Dominus D us tuus, Deus unus est (Deut. vi, 4). Ergo nisi tu Deus Pater ipse esses, et Filius tuus Verbum tunm Jesus Christus ipse esset, et donum vestrum esset ipse Spiritus sanctus, non legeremus in Litteris veritatis, Misit Deus Filium suum (Galat. IV, 4). Nec tu, Unigenite, diceres de Spiritu sancto, Quem mittet Pater in nomine mco (Joan. xiv, 26); et, Quem ego mittam vobis a Patre (Id. xv, 26); et alibi, Ego ct Pater unum sumus (Id. x, 30): et, Qui videt me, videt et Patrem. Ego enim in Patre, et Pater in me est; et, Pater in me manens ipse facit opera (Id. xiv, 9, 10). Quid enim his verbis aliud, nisi trinum et unumi Deum doces nos credere tu magister veritatis, in cujus pectore reconditi sunt thesauri sapientiæ et scientiae Dicis quoque, Mea doctrina non est mea ( Id. vi, 16); et, Sermonem quem audistis, non est meus, sed ejus qui misit me Puiris (1d. XIV, 24). Res mira, res admiranda. Dic ergo, dic, Verbum Patris, responde, quæso, Virtus et Sapientia summi Principii; sed tu ipse principium de principio, non tamen duo principia, sed unum certe principium. Dic, Verbum semper manens, doce servum humiliter interrogantem. Quid enim tam tuum quam tu? Sed tu tuus et non tuus, quia non es a te ipso, sicut in multis sæpe locis testaris; sed a Patre cujus os verbum, non sonabile per syllabas et volatile, sed semper immobiliter vivens atque manens. Et ideo verbum non quod desinit prolatum, sed quod permanet natum; non transitorium, sed æternum; non factum, sed genitum nec solum genitum, sed etiam unigenitum : cui ratio adest disponenti, et virtus præsto est perficienti, utpote vero Deo et summo Domino. Te quippe unigenitum Verbum Pater genuit de se ipso, per quod omnia creavit ex nihilo. Et idcirco indubitanter credimus, quia nisi omniscium et cunctipotens Verbum Deus esses, nullo modo per te omnia facta fuissent. Quomodo creatura creare aliquid potest? Creare certe solus Deus valet, qui creatus non est : nihil enim excepto Deo non creatum est. Absit ab intellectu nostro, ut aliquid fateamur ex Patre nasci nisi Filium; et idco non nisi Deus nasci potuit ex Deo. Unde te mihi, Patris Verbum, considerare volenti, nulla sufliciunt verba, quibus te valeam explicare. Quando autem abunde vel digne loqui potero? Quis de quo? Homo de Deo, opus de opifice, creatura de Creatore, parvus de immenso, temporalis de æterno: cujus venerabilis potentia omnipotentissima, qua nos gratuita bonitate fecisti: nec minus tamen venerabilis gratia, qua nos omnipotentissima misericordia salvasti. Qui et opus creatricis omnipotentiæ gratis fecisti, et opus salvatricis gratiæ omnipotenter implesti: habens nimirum perpetem potestatem, et condendi incondita, et reparandi perdita. Nec igitur ille præcipuus theologorum summa profundius caleris aquilinis contemplatus obtutibus scriptitans eructaret, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum hoc erat in principio. apud Deum (ld. 1, 1, 2): nisi tu Deus Verbum, semper apud Patrem; semper cum Patre, semper de Patre, semper in Patre esses: non sicut vas in vase; vel civitas apud urbem; sed veluti sapientia intra sapientem, veritas in verace, bonitas in bono, æternitas in æterno: quia nihil aliud in Patris substantia nisi Deus æqualis et coæternus illi a quo genitus es, esse potest. Obmutescat itaque, et cum suis auctoribus pereat omnis hæretica pravitas: quæ inimica semper lite nunc substantiam dividit, nunc personas confundit. Crescat, rogo, fide, et magis inagisque piis fecundetur actibus mater Ecclesia que tres deos colere, Trinitatem in personis non distinguere profanum et nimis impium judicat. llæc Ez Boheriano codice hic additur, non.

denique cœlestibus erudita disciplus credit, conftetur et docet unam procul dubio substantiam et tres personas, sciens omnia quæ ad fidei regulam pertinent. Hujus magisterio et doctrina cœlitus inspirata a puero doctus, corde credo, ore confiteor te, o summa Trinitas, una virtus et indiscreta majestas.

CAPUT XVII. De cognitione divinæ essentiæ in corporea. (a) Confiteor te Patrem et Filium et Spiritum sanctuni in personis trinum, in substantia unum, verum Deum omnipotentem, visibilium et invisibilium conditorem, non corpus aut in corpore positum, neque ex diversis speciebus admixtum, aut membrorum compaginibus effigiatum, sed unius simplicis et incorporeæ, invisibilis et incircumscriptæ naturæ. Te quidem verum Patrem summæ bonitatis et totius deitatis principium, incircumscriptæ et ingenitæ majestatis Deum, ex nullo ducentem initium, sed omnibus initium dantem, credo et confiteor non corporali progenie neque extrinsecus, non necessitate neque voluntate, sed natura Filium generantem.

(b) Confiteor et verum te Filium ex Patre sine initio ineffabiliter natum, verum Deum unigenitum, per quem omnia facta sunt, et verum Patris Verbum, non factum, non creatum, non adoptativum ; sed genitum et unius cum Patre substantiae, atque ita per omnia æqualem Deo Patri, ut nec tempore, nec gradu, nec potestate esse possis inferior. Tantumque te esse confiteor qui genitus es, quantus est ipse qui te genuit. Non autem, quia dico genitum a Patre Filium, divinæ et ineffabili geucrationi aliquod tempus ascribo; sed nec Patrem dico aliquando cœpisse, nec te ejus Filium. Quia semper fuit pater, nunquam igitur non fuisti filius. Non enim aliter confiteri possumus æternum Patrem, nisi confiteamur etiam coæternum Filium. Ex filio enim pater dicitur et quia semper Pater fuit, semper habuisse Filium dubium non est.

CAPUT XVIII. De processione Spiritus sancti a Patre et Filio. Te quoque credo Spiritum sanctum verum Deum, non factum, nec creatum, nec genitum, neque ingenitum; sed ex Patre Filioque inenarrabiliter procedentem, et in Patre simulque Filio substantialiter permanentem. Sic igitur ab utroque procedis, ut inseparabiliter in utroque maneas: atque ita per omnia Deo Patri et Filio æqualem, coæternum, consubstantialem, ut neque potestate, neque voluntate, neque æternitate, neque substantia differri possis ab eis vel præcidi à quibus procedis. Igitur æternum Patrem sine nativitate, æternum Filium cum nativitate, æternum Spiritum sanctum cum processione sine nativitate; totum Patrem in Filio et Spiritu sancto, totum Filium in Patre et Spiritu sancto, totum Spiritum sanctum in Patre et Filio permanentem; et Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum omnipotentem, una potestate, unoque regno, una majestate, una æternitate, ex tunc et nunc et semper ubique regnantem, curde credo, ore confiteor, et mente diligo.

Ad hanc fidei regulam dirigens intentionem meam, quantum me posse fecisti, Deus meus, quæsivite, et desideravi intellectu videre quod credidi Mujus rei gratia ingressus sum multarum apothecam deliciarum, quibus pascitur mater Ecclesia: ubi consideravi phurima, et empi explorare singula. Et cum huc illucque anxius avidusque discurrerem, tu bonus adjuvare cupiens desiderium quod dedisti, misisti manum pictatis tnæ, et solvisti nodum ambiguitatis meæ : et ideo delectat me de te valde cogitare, de te loqui, laudesque tuas pro modulo exiguitatis meæ desideranti corde depromere, ut in præsenti miseria solo quidem corpore, tecum autem mente et omni aviditate, mi, tenear. Donnine.

CAPUT XIX. De comparatione trium personarum.

1 Alias, præcedi.

(a) Alcuin. cut. 156, a; 151, a.

(b) Ex Pelag. Vid. serm. 255, n. 2, Append. tom. 5.

Quam veneranda Trinitatis el Eucharistiæ mysteria. Deus trine et une, scientiæ lumen accende in me, per quod te intelligere mercar trinum et unum Deum, sicut es trinus et unus Deus. Et ignorantiæ tenebras magis magisque sicut cœpisti renove a me, ut spiritualia spiritualiter videam, quantum possibile est bumanæ fragilitati. Da mihi in via hac, qua te duce gradior, intellectum, atque inspira mihi, et semper doce per gratiam tuam, qualiter in te irreprehensibiliter sit credendum, ut te unum Deum essentialiter sapiam, et incomprehensibiliter trinum personaliter capiam; Patrem ingenitum, de Patre Unigenitum, de utroque procedentem et in utroque manentem Spiritum sanctum, nullum tribus anticipationis vel posteritatis intervenire momentum, nec dispertitum habere imperium; non in creandis consilium, regendis perficiendisque creaturis auxilium opusque divisum. Quidquid illic naturale est, indiruptum; quidquid personale est, inconfusum. O mysterium ineffabile et præ cæteris intellectu difficile! Reliqua vero sacramenta quæ tenentur in Ecclesia tua, Domine, stupenda sunt et veneranda; sed istud tui sacramentum præcellit universa. Hoc nempe tuæ individuæ Trinitatis mysterium, et illud cœlestis mensæ Sacramentum, quæ fideles et pias animas pascit carne et potat sanguine, ne esuriant, neque sitiant in æternum, fac me, Deus meus, pura et simplici conscientia præcipue inter cætera sentire et credere, sumere et retinere. Ne sinas, quæso, Domine, fidem in eis meam aliquatenus vacillare; sed ita semper in eis et de eis pro tua tribuas pietate mihi credere ac intelligere, sicut veritas eorum se habet. Intret in cor meum gratia tua, quæ sonet sine sono et sine strepitu, loquatur ibi tantorum oninem veritatem mysteriorum; luce et dulcedine intus ubique, el foris undique perfundat animam meam iila magistra virtutum, et judex ennium veritatum; et sic irradiando et saporando cam in ipso veritatis centro stabiliat atque confirmet, ut nec velim nec possim de tantis mysteriis aliter sentire, nisi sicut oportet et decet. Omnipotens bonitas, cujus pietatis aures ipsis pauperum tuorum desideriis patent, intellige clamorem cordis mei, et fave votis meis. Prosta, Domine, ut ipso mentis palato sentiam, gustem et sapiam hæc ineffabilia sacramenta: magna enim sunt et mira valde, et ego parvulus in eoruin consideratione delicio, quoties ad intuenda ca fidei oculos attollo. Sed quia uno modo utraque nobis necessaria sunt ad salutem, Deus auctor omnium, invisibilis creator, qui es in substantia summa et una divinitas, atque personaliter vera et perfecta Trinitas: te Deum Patrem exoro ex quo omnia, et Filium tuum per quem omnia, simulque Spiritum sanctum in quo omnia; te Dominum meum, quem unum et verum in trinitate confiteor Deum, quo creati, liberati et illuminati sumus, supplex rogo tantorum avidus mysteriorum, lacta me, nutri me, et in mensuram ætatis usque perfecti viri meam extende exiguitatem, ut solidum hunc et perfectum eibum capere valeam. Imperfectum enim meum viderunt oculi tui (Psal. cxxxvin,16).

CAPUT XX. Quod divina substantia individua est. Bator omnium bonorum Deus Pater, cui nunquam sine spe misericordie supplicatur, cum Filio tuo ac Spiritu sancto, da quod a tè desiderat et a te postulat anima mea. Quorum enim una est substantia, unum est et datum, una et operatio, unum donum, unaque potestas : ut in ipsa quoque personarum proprietate juxta profimdiorem intellectum quaedam unitas sentiatur. (a) Inseparabilis nimirum naturæ tuæ unitas non potest separabiles habere personas: quia sicut trinitas es in unitate, et unitas in trinitate, sic separationem non potes habere personarum. Nominantur quidem illa persona aliquando singule; sed ita voJuisti te, Trinitas Deus, inseparabilem ostendere in

[blocks in formation]

personis, ut nullum tibi nomen sit in qualibet perso. na, quod ad aliam personam secundum relationis regulam non referatur ; sicut Pater ad Filium, et Filius ad Patrem, vel Spiritus sanctus ad Patrem et Filium verissime refertur. Ea vero nomina quæ substantiam vel potentiam vel essentiam tuam significant, vel quidquid proprie dicitur Deus, omnibus personis æqualiter conveniunt, ut Deus, magnus, bonus, æternus, omnipotens et omnia quæ naturaliter de te Deo dicuntur. Non est igitur aliquod naturæ nomen quod sic tibi Deo Patri possit convenire, ut aut Filio tuo, aut Spiritui sancto convenire nequeat. Dicimus te Deum Patrem naturaliter esse Deum; sed naturaliter est et Filius Deus, naturaliter est et Spiritus sanctus Deus; non tamen tres dii, sed unus Deus, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Idcirco inseparabilis es, sancta Trinitas Deus, in personis sensu intelligenda, quamvis in voce separabilia habeas nomina; quia pluralem numerum naturæ nominibus nullatenus recipis. In hoc enim ostenditur personas non posse dividi in sancta Trinitate, quæ unus verus Deus est; quia cujuslibet personæ nomen semper ad alteram respicit personam. Si Patrem dico, Filium ostendo; si Filium nomino, Patrem prædico; si Spiritum sanctum appello, alicujus esse spiritum necesse est intelligi: id est, Patris et Filii. Tu vero, unitas deitatis personarum pluralitate multiplex, numerabiliter es innumerabilis, ac idcirco mensurabiliter immensu rabilis, et ponderabiliter imponderabilis : non enim summæ bonitatis, quæ tu ipse es, profitemur originem ex qua omnia, per quam omnia, in qua omnia; sed ejus participatione dicimus bona omnia.

CAPUT XXI. Quod in divinitate non est materia. Nam tua divina substantia semper caruit ac caret materia, licet non careat forma: quam dum imprimis quasi sigillum rebus singulis, eas sine tui augmenti aut detrimenti mutabilitate procul dubio a te facis differri. (a) Quidquid in natura creaturarum est, creatura tua est, o trina unitas et una trinitas Deus, cujus omnipotentia omnia gubernat, regit et implet quæ creavit. Nec ideo te omnia implere dicimus, ut te contineant: sed ut ipsa potius a te contineantur.

CAPUT XXII. Quod non est pars in Deo nec divisio.. Nec particulatim imples omnia, nec ullatenus ita putandum est, ut unaquæque res pro magnitudine portionis suæ capiat te, id est, maxima majus, vel minima minus; dum potius in omnibus totus ipse sis, sive omnia in te. Cujus omnipotentia omnia concludit, nec evadendi potentiam quis aditum invenire poterit. Qui enim te non habet placatum, nequaquam evadet iratum. Immensitas quippe divinæ magnitudinis tuæ ista est, ut intelligamus te intra omnia, sed non inclusum; extra omnia, sed non exclusum.

CAPUT XXIII. Quod Deus continet omnia. Et ideo interior es, ut omnia contineas; ideo exterior es, ut incircumscriptæ magnitudinis tuæ immensitate omnia circumcludendo regas. Per id ergo quod exterior es, ostenderis esse creator; per id vero quod interior es, omnia gubernare et regere demonstraris. Ac ne ea. quæ creata sunt sine te essent, tu intra omnia es : verum ne extra te essent, tu exterior es, ut omnia concludantur a te, non locali magnitudine, sed potentiali præsentia, quia ubique es præsens, et omnia tibi præsentia, quamvis quidam hoc intelligant, quidam vero non intelligant.

CAPUT XXIV. Quod non sit corporea deitas. Hæc et alia multa docuit me mater Ecclesia, mater sancta, universalis et orthodoxa, cujus ne fieri membrum voluisti per gratiam tuam ; et de ejus cœlesti doctrina me ita certum et securum in omnibus pro tua pietate reddere dignatus es, Domine, per assiduam tue inspirationis illuminationem, ac si multa quæ clausa mysteriis latent, non per speculum, sed facie ad faciem intuerer. Docuit igitur te solum vivum et verum

(a) Alcuin. lib. 1 de Fide sanctæ Trinit, cap. 4, post, Isidor. lib. 1 Sent., cap. 2.

Deum non esse corporeum vel passibilem vel palpabilem, nullam tui partem corporeis oculis posse sentiri, nihil de substantia tua atque natura ullo modo esse violabile, aut composititium, aut fictum, (a) aut majus aut inferius; sed per omnem modum ex omni 'parte sine deformitate perfectum, sine quantitate magnum, sine qualitate bonum, sine tempore sempiternum, sine morte vitam, sine infirmitate fortem, sine mendacio veritatem, sine loco ubique totum, sine situ ubique præsentem, sine extensione omnia implentem, sine contractione ubique occurrentem, sine motu omnia transcendentem, sine statu intra omnia manentem, sine indigentia omnia creantem, sine labore omnia regentem, sine tui initio omnibus initium dantem, sine tui mutatione omnia mutabilia facientem, atque semper et ubique regnantem, sine fine manentem. Domine Deus une, Trinitas Deus, quæ incomparabiliter rebus omnibus antecellis: adeo es ineffabilis, infinita et incomprehensibilis, ut parvissimum sit valde omne quod de te dici potest. Multa enim dicimus; sed plene id quod es dicere non possumus. Et quia universorum consummatio sermonum pse cs, cum ergo pervenerimus ad te, cessabunt procul dubio multa ista quæ dicimus, et manebis unus omnia in omnibus, et sine fine dicemus omnia unum, laudantes te unum, et in te facti etiam nos enum: videntes te jugiter sine fine incorporalem, naturaque immutabilem trinitatem, et in te omnia scientes, et in te gaudium perpetualiter mansurum habentes, ab omni sanati languore, et in illam immortalitatis glo riam transformati.

CAPUT XXV. De visione Dei. Trinitas una. Cum venerit visio hæc quæ danda facie ad faciem promittitur, quando palam de cunctis annuntiabitur mysteriis, et fidei species atque spei res succedent; tunc clarius certiusque scientes intuebimur, nihil creatum, aut serviens in te, Trinitas una, nihil inæquale, nihil gratia æquale, nihil anterius posteriusve, nihil majus, aut minus, nihil extraneum aut officiale alteri, nihil persuasione aut subreptione insertum, nihil moribus vel voluntate diversum, nihil officio singulare aut alteri communicabile, non3 confusum, totum perfectum; quia totuin in uno et unum in toto, non tamen solitarium: quoniam summum bonum et summam sapientiam, et summam benignitatem te, sancte Pater, unum omnium principium; et Veritatem tuam, per quam te intelligimus, nulla ex parte tibi dissimilem, quæ forma est omnium, et quæ sola implet hoe quod appetunt omnia; simulque ipsum utriusque Donum, quo beata sunt quæcumque beata sunt, in te et cum te colimus et adoramus, unam scilicet incommutabilem Trinitatem.

CAPUT XXVI. Exemplum de igne et arima. Com enim tertio repetitur quod unum est, non numerus coacervatur, sed unum esse illud asseritur. (b) Gignens, genitus, et procedens, tres quidem personæ, sed una substantia. Sicut ignis, candor, calor, tria nomina, sed res una ; sic memoria, intellectus, voluntas, sed una anima, quæ inseparabiliter demonstrantur, et inseparabiliter operantur. Si hoc in creaturis invenitur, quid de te Creatore intelligendum est. Natura quippe divinitatis tue immobilis est omni modo et immutabilis; personæ vero mobiles sunt secundum relationem, non juxta proprietatem; et ideo in relatione personarum trinitas, in nature vero substantia unitas. Unitas siquidem propter înseparabilem essentiam deitatis; trinitas autem propter diversitatem nominum. Non enim nomina tantum, sed etiam nominum proprietates, hoc est personas, vel, uti Græci exprimunt, ROTTάGets, id est substantias, confitemur.

CAPUT XXVII. De immutabilitate Dei. Incomprehensibile Trinitatis mysterium. Hæc tamen dicimus de te, Deus noster, ut potest humana intelligentia

[blocks in formation]

capere. Cæterum (a) quis in hac vita positus vel crystallino pectore sufficiat penetrare tuæ ipsius Trinita tis interna mysteria, quomodo Pater, Filius et Spiri tus sanctus tres persona estis et una natura; quomodo, tu Pater 'diceris ingenitus, Filius genitus Spiritus sanctus nec genitus nec ingenitus, sed pro cedens dicatur; quomodo Filius de te Patre natus est, Spiritus sanctus de te procedit et Filio; quomodo Filius nascendo non procedit, Spiritus sanctus procedendo non nascitur; quomodo Filius non de se, sed de te est, nec tamen tui est posterior de quo est; quomodo Spiritus sanctus de te procedit et Filio, nec tamen a vobis præceditur a quibus procedit; quomodo tria unum estis, et unum tria; quomodo invicem relative tria estis, essentialiter unum; quomodo trinus et unus Deus, non localiter, sed ubique es; el non particulatim ubique es, sed ubique totus, ubique præsens sine situ et loco et motu? Quis ista, rogo, consideret? Quis hæc comprehendat quantalibet probitate vel scientia præditus? Hoc tamen in spe promissionis repositum est, quia videbimus te, Domine: et tanto unusquisque perspicacius, quanto hic vixerit purius. Quia mundi corde, teste Scriptura, Deum videbunt (Matth. v, 8). Áperic namque videbitur cuncta mentis jam detersa caligine, quomodo Filius qui oriendo est, tibi, o Pater, de quo oritur, subsequens non est; et quomodo Spiritus amborum, qui per processionem producitur, a vobis proferentibus non præcitur; quomodo et unum divisibiliter tria, et tria indivisibiliter estis unum. Visa enim claritas ad impatefactam nobis tuæ majestatis speciem purum amantis intuitum mentis rapiens sublevabit. Sed ipsa claritas natura est, et ipsa natura claritas est. Que nimirum visio nunc fide inchoatur, sed tunc in specie perficietur, quando Sapientiam tibi coæternam, quanı modo per ora doctorum sumimus, in ipso fonte bibemus. Omnia autem sacramenta et cuncta nobis tune apparebunt arcana, non doctorum verbis (non enim ullis indigebimus mysteriis, cum facie ad faciem videbimus te), sed inde, ni fallor, unde Angeli te vident. Quid nos tune latere poterit, quando tu, Dens noster vita viventium, causa causarum, forma formarum, forma formosissima, forma informata, te nobis clara visione insinuabis?

CAPUT XXVIII. Quod deitas materia caret. Non enim indignum tibi videtur cum te formam vocamus. Nam tua essentia, et species dici potest et forma (non frustra tam speciosissimum quam formosissimum in laude tua ponitur); sed forma quæ materia caret et motu, tempore et loco, atque ideo unum est, et est id quod est; reliqua vero non sunt id quod sunt. Hæc verissime sola dicere potest, Ego sum qui sum (Exod. I, 14). Hæc tanta ac talis est, ut de ejus pulchritudinis visione nihil in bac vita sibi usurpare mens bymana audent, quod solum electis tuis præmium, in subsequenti remuneratione reservas.

CAPUT XXIX. De siti sine necessitale. Inæqualiter vident Deum beati. Cum ergo ad te pervenerimus fontem vitae et lumen æternum, et dulcissimam speciem; ex visione tua erit nobis delectabiliter impressa sitis simulque satietas. Sed longe aberit a siti necessitas, longe a satietate fastidium; quia sitientes satiabimur, et satiati sitiemus. Tu denique æterna nobis vita, gaudium, et corona eris. Tua beata visio erit nostri laboris premium, ut post mortalitatis hujus tenebras accensa gloriæ tuæ luce gaudeamus. Videbimus itaqué tuæ incommutabilitatem essentiæ, ut per hanc et nos efficiamur incommutabiles, sed non sicut tu vides to. In nobis enim quidquid erimus, poterimus nosse; in te autem qui comprehendi non potes quod es, quidquid illud est quando possumus nosse? Et si poterimus, nondum possumus: et tamen cum poterimus, numquid sic te nosse valebimus sicut te nosti, Dens? Ipsa quoque rationabilis et electa creatura non æqua

[blocks in formation]

liter visione tui potietur; unusquisque enim pro mercede laboris sui, sed plene sibi sufficiet quod singulis dabitur intueri. Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine (Psal. xxx, 20)! Beati qui habitant in domo tua, Domine (Psal. Lxxx11, 5). Felices qui jam pelagus hujus mortalitatis transierunt, et ad portum perpetue securitatis pervenerant. Infelices nos qui adhuc in salo hujus vitæ circumstantibus agitamur procellis, et inter pericula multa variosque casus incerti navem laborantes trahiinus.

CAPUT XXX. De vita æterna. (a) Domine, da nobis te rectore, te duce inter Scyllam et Charybdim ita tencre iter per medium, ut integra nave et salvis mercibus pervenire possimus ad to portum tutissimum. Felix anima quæ terreno resoluta carcere, libera cœlum petit; quæ beatis jam admixta spiritibus majestati tuæ assistit, quæ te incircumscriptum Jumen cernit, quæ nullo metu vel mortis vel hostis afficitur, quæ incorruptionis perpetuæ munere lætatur. O vita vitalis, dulcis et amabilis, et semper memorialis, ubi non est hostis impugnans, ubi nulla 1 illecebra, sed summa et certa securitas, et secura tranquillitas, et tranquilla jucunditas, et jucunda felicitas, et felix æternitas, et æterna beatitudo, et beata tui sine fine visio atque laudatio, Deus! Utinam hæc succedat, et mortale hoc induatur immortalitate! Utinam desinat et quam cito Ainiatur ista vita', vita dubia, vita cæca, vita ærumnosa, quam humores tumidant, dolores exterminant, ardores exsiccant, aera morbidant, esce inflant, jejunia macerant, joci solvunt, tristitiæ consumunt, sollicitudo coarctat, securitas hebetat, divitiæ jactant, paupertas dejicit, juventus extollit, senectus incurvat, infirmitas frangit, moeror deprimit; et post hæc omnia mors interimit, universis gaudiis finem imponens, ita ut cum desierint esse, nec fuisse putentur. Jamjamque adveniat, Domine, advolet, obsecro, regnum illud carens morte, vacans fine, cui nalla tempora succedunt per ævum, ubi continuus sine nocte dies nescit habere tempus, (b) ubi illi Angelorum hymnidici chori et supernorum civium societas, ubi dulcis solemnitas a peregrinationis hujus tristi labore redeuntium, ubi providi Prophetarum chori, ubi judex Apostolorum Humerus, ubi innumerabilium martyrum victor exercitus, simulque confessorum constantia premii, sui perceptione consolata, ubi fideles viri, quos a virilitatis suæ robore voluptas hujus sæculi emollire non potuit, et sanctæ pariter mulieres, quæ cum sæculo sexum vicerunt; ubi pueri, qui dun essent in carne, annos suos moribus transcenderunt, atque senes quos ætas debiles reddidit, et virtus operis non reliquit. Ad horum omnium sanctam frequentiam, et tuæ inspiciendæ pulchritudinis mansuram sine fine lætitiam, fae-me, Domine Deus, toto corde intendere, viriliter currere, feliciter pervenire, Interim dum in isto maneo corpore, in his semper meditationibus mentem meam bonorum insinuator exerce. Munda ergo cordis intuitum, acue mentis intellectum, accende cœlesti igne animum; ut te solum cogitem, te solum amem, te solum in corde habeam et in ore, qui es faturum nobis sine fine præmium. Et ut pondus mortalitatis meæ levius feram, da lumen, in corde, da verbum in ore, aperi sanctarum secreta Scripturarum, et profunda mysteriorum regni tui visceribus meis propina. Da ex amore tuo lacrymas, (c) da fidei virtutumque pennas, quibus indutus sursum ad te volitem, et perosus terram, cælum petam. lane fidem per te, de te, in te confiteor, o beata el benedicta et gloriosa Trinitas, o vera el summa et sempiterna unitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus, Deus Dominus, Paracletus; charitas, gratio, communica

[blocks in formation]

tio; verum lumen, lumen ex lumine, vera illuminatio; vivens vita, vita a vivente, vivificator viventium ; fons, flumen, irrigatio; unus a se, unus ab uno, unus ab ambobus; ab uno omnia, per unum omnia, in uno omnia; id est, a se Pater, ab altero, id est, a Patre Filius, ab utroque Spiritus sanctus, id est, a Patre et Filio: da se, dab altero, & ab utroque; omne autem & semper in tribus, et omne & æqualiter in singulis; verax Genitor, veritas Genitus, amor amborum Spiritus sanctus. Una virtus, æqualis majestas, par gloria, una eademque essentia. Sapiens Genitor, sapientia Genitus, et charitas Spiritus san

ctus.

CAPUT XXXI. De luce divina, Deus trine et une, Deus omnipotens, apud quem non est transmutatio nee vicissitudinis obumbratio (Jacobi 1, 17), et ideo apud te cursus temporis diei noctisque alternatione nequaquam variatur. Deus lux vera, que sine accessu ea quæ eligis illustras, et sine recessu ea quæ respuis deseris; et ideo in te nullus defectus, nulta mutabilitas venit. Deus qui in temetipso manendo immutabilis es, sie in se transitoria condidiști, ut apud te transire nequaquam possint; et ideo in conspectu tuo tempus non defluit quod apud nos fine1 decurrit. Deus in cujus æternitate fixa manent ea, quæ non fixa exterius sæculorum volumina emanant; et ideo æternitas tua dies est una, quæ nec fine clauditur, nec initio aperitur.

CAPUT XXXI. Quod sit immutabilis Deus. Deus, qui sine mutabilitate tui simul cuncta respicis, sine distentione comprehendis et bona quæ juvas, et mala quæ judicas, et quæ juvans remuneras, et quæ judicans, damnas, in his quæ diverso disponis ordine diversus non es. Deus, qui opera tua extra circumdas, et intra reples, supra tegis, et infra fers; et licet sis superior per potentiam, inferior per sustentationem, exterior per magnitudinem, interior per subtilitatem; tamen superior et inferior es sine loco, amplus sine latitudine, subtilis sine extenuatione, CL idco per molem corporis nusquam es, sed per incircumscriptam substantiam et immensitatem incommutabilis naturæ nusquam dees. Sed quia longe distas Creator a creatura, cogitare quis valet qualiter sis in loco, qui non caperis in loco? Omnino enim in loco esse non potes, quoniam ubique es et non in loco. Ipse tibi locus illucalis crederis esse spiritus incircumscriptus, unde difficile invenitur ubi sis, sed multo difficilius, ubi non sis. Quis sine te subsistere vel esse potest? Et tamen tecum non onines possunt esse. Omnia enim a te sunt, et per te subsistunt.

CAPUT XXIII. De infinitate Dei. Gratia aguntur Deo. Scopus hujus libelli. (a) Deus vera et infinita beatitudo, a quo et per quem et in quo beata sunt omnia quæcumque beata sunt. Deus vera et summa vita, a quo et per quem et in quo vivunt omnia, que vere summeque vivunt. (b) Deus bonum et pulchram, a quo el per quem et in quo bona et pulchra sunt omnia quæcumque bona et vere pulchra sunt. Deus supra quem nihil, extra quem nihil, sine quo nibil, ultra quem nihil, infra quem nthil. Deus sub quo totum, cum quo totum, in quo totum. Deus a quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. Deus cujus nos fides excitat, spes erigit, charitas jungit. Deus qui petere jubes, et invenire facis, et pulsantibus aperis (Matth. vu, 7). Deus a quo averti cadere est, in quem converti resurgere, in quo manere consistere. Deus quem nemo amittit nisi deceptus, nemo quærit nisi admonitus, nemo invenit nisi purus aut purgatus. Deus quem nescire mori est, quem nossa vivere, est, quem speruere perire est, cui servire regnare est. Deus cujus pietatis ope et bene servit subjectus, et bene dominatur prælatus; et ideo sine te nemo corum recto incedit tramite vel

Ms. Colbertinus, finem. Bernard., fiis. Boher., foris.. (a) Alcuin., loco citato.

(b) Ex lib. 1 Solil. Augustin., cap. 1, nr. 3et 1.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »