ÀҾ˹éÒ˹ѧÊ×Í
PDF
ePub

ordine. Deus invisibilis et immense, ineffabilis et æterne, incomprehensibilis et incorporee, immortalis et perpetue, incommutabilis et incircumscripte, mirabilis et benedicte, indicibilis, cui esse est vivere, sapere et intelligere, scire et posse, pulchrescere et clarescere unum et idem est; quia simplex es, et dividi non potes. Tu es Dens meus vivus et verus, Deus pius, rex meus magnus. Te unum Deum colo, unum naturarum principium, a quo universitas et inchoatur et perficitur et continetur: unum Deum a quo sumus, per quem sumus, in quo sumus, a quo discessimus, cui dissimiles facti sumus; principium ad quod recurrimus, et formam quain sequinur, et gratiam qua reconciliamur; unum quo auctore conditi sumus, et similitudinem per quam ad unitatem reformamur, et pacem qua unitati adhæremus; uum Deum quo creatore vivimus, quem diligentes, et quo fruentes beate vivimus; te laudo, benedico atque adoro, tuæ clementiæ et bonitati gratias refero pro universis donis tuis ac datis, et pro omnibus beneficiis misericordiæ tuæ, quæ animæ corporique meo largiris, et semper largitus es a puero et a cunabulis meis propter te et nomen tuum sanctum. Unde expertus didici, quia tu Deus noster, Deus es infinitæ misericordiæ, et majestatis immensæ pietatisque gratuitæ : qui servos tuos inter adversa et prospera mirabiliter dirigis atque custodis, sicque moderaris vitam illorum in utraque parte, nt adversa prosperis, et prospera succedant adversis. Confiteantur ergo tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant tibi (Psal. cXLIV, 10); et ut confitendo resipiscant, non cessent a laudibus tuis ipsi etiam peccatores. Quorum unus ego licet in peccatis pronior, corde tamen desideranti tuas decanto laudes, si non ea qua debeo laude vel dignitate, facio qua valeo facultate respice, quæso, sereno vultu ad hoc meæ exiguitatis obsequium, et propitiabili dignatione accipe tantillum sacrificium confessionis fidei meae, ut ad te redeat quod a te venit; non respiciens tantum ad id quod devotus offero, quantum ad ca quæ devotissime dicere volui et volo. Quidquid enim dedecet vel te offendit, abhorret anima mea. Utinam possem talia qualia illi hymnídici Angelorum chori! O quam diligenter me in laudibus tuis totum effunderem, et luculenter in medio Ecclesie carmen gloriæ tuæ infatigabilis perorarein! Sed quia ut illi nequeo, prorsus tacebo? Væ, Doinine, tacentibus de te, qui ora mutorum resolvis, et linguas

[ocr errors]

infantium facis disertas (Sap. x, 21). Verum quia parvulis licet laudes tuas vel halbutire, suscipe sacrificium, precor, de manu linguæ meæ, de cordis

amore.

Sed ignosce, rogo, Domine, indignissimo et infelici tecum de te diutins loquenti servo. Ignosce, pie, quia non temeritate præsumptionis, sed aviditate tui desiderii huic defloratiunculæ operam dedi: ut breve et manuale verbum mecum de te semper haberem, ex cujus lectione quoties tepefio, in tuum reaccendar amorem. Sumus enim in medio laqueorum positi, et ideo facile a cœlesti frigescimus desiderio. Unde indi gemus assiduo monimento, quo expergefacti ad te nostrum verum summumque bonuni, cum defluimus, recurramus. Multæ denique sunt contemplationes, quibus anima devota tibi exercitatur et proficit: sed nulla earum ita me oblectat, aut mens mea intendit, sicut illa quæ de tua agitur proprietate. Idcirco necessarium duxi hunc mihi solum decerpere sermuncu tum, ubi de omnipotentia majestatis tuæ, sicul corde credo ad justitiam, ita ore confiteor ad salutem (Rom. x, 10), te Deum Patrem ingenitum, te Filium unigenitum, te Spiritum sanctum paracletuin, sanclam et individuam Trinitatem unum Deum, (a) in magnitudine infinitum, in virtute omnipotentem, in bonitate summum, in sapientia inestimabilem, in consiliis terribilem, in judiciis justum, in cogitationibus secretissimum, in verbis veracem, in operibus sanctum, in misericordiis copiosum; erga delinquentes patientissimum, erga pœnitentes piissimum, semper idem ipsum, æternum ac sempiternum, immortalem atque incommutabilem; quem nec spatia dilatant, nec brevitas locorum angustat, nec receptacula ulla coarctant, nec voluntas variat, nec necessitudo corrumpit, nec mosta perturbant, nec læta demulcent; cui nec oblivio tollit, nec memoria reddit, nec præterita transeunt, nec futura succedunt; cui nec origo initium, nec tempora incrementum, nec casus finem dabit: sed ante sæcula, et in sæculis, et per sæcula in æternum vivis, et est tibi laus perennis et æterna gloria, summa potestas et singularis honor, perpetuum regnum et sine fine imperium, per infinita et indefessa et immortalia sæcula saculorum. Amen.

(u) Alcuin. verba, col, 136, a.

[merged small][ocr errors][merged small]

Incerti auctoris est istud aliud Speculum, et Augustini ætate multo posterioris. Patel ex illis verbis, capite 7: Et satanas ausus fuit cum furore impetum facere in sanctissimam beati Martini animam, qui erat, ut dicitur, gemma sacerdotum quae nimirum verba respiciunt in Martini laudes ab Odone Cluniacensi abbate conscriptas. Adde præbendæ vocabulum, in capite 7, pro beneficio Ecclesiastico usurpari, significatu ante sæculum decimum, ut opinamur, ignoto. Que præterea in capite 5 leguntur, ea videntur supponere Hugonis Victorini librum de Modo orandi, et magnam habere consensionem cum libro supra excuso de Spiritu et Anima, cumque opusculo de Conscientia in Bernardi Appendice. Collatus fuit hic libellus cum, Mss. uno bibliothecæ Regie, et S. Medardi Suessionensis altero, in quo Leo papa citatur, ig

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Juobus

SIL

[ocr errors]
[ocr errors]

jus sæculi fugientis sumus, dies nostri sicut umbra prætereunt. Necesse est igitur corde sollicito sæpius memorari, quod nostra fragilitas, nostra mortalis infirmitas toties cogit oblivisci. Quid est illud? Quod ipse omnipotens Dominus nostrum sui gratia volens

profectum, per beatum Moysen nobis consuluit dicens, Utinam saperent et intelligerent, ac novissima provide rent (Deut. xxx, 29). Eia, frater mi, ecce feliciter poterimus evadere mortis periculum, si diligenter studeamus sequi divinum consilium, quod nobis intimat Dominus dicens, Utinam saperent, etc. O felix et utile consilium, mortis remedium, salutis antidotum, peccatoris speculum, Utinam saperent, etc. O salutifera nostri Redemptoris sententia, ex qua nobis instructio sapientiæ, admonitio continentie, speculum providentiæ, exaltatio poenitentiæ, acquisitio divinæ gratiæ datur! Ait ergo, Utinam saperent, etc. O admiranda bonitas nostri Creatori! ineffabilis charitas nostri Redemptoris! o prædicanda benignitas nostri Salvatoris! Nos servi nequam sumus, servi negligentes, servi inutiles, qui nostris exigentibus meritis mortem meruimus potius quam vitam et ecce pius auctor vitæ, ipse dator veniæ, ipse largitor gratiæ nos invitat ad salutem, dicens, Utinam saperent, etc. Quis, nisi periturus homo, haec audiens, ista considerans, non vehementissime gratuletur, et ultra quam fari possit, exsultet in gaudio spiritus in utero ejus, quod ipsi omnipotenti Deo, ipsi regi sæculorum, ipsi Domino Angelorum, ipsi Creatori omnium creaturarum cura est de nobis infirmis et miseris ac mortalibus? Cura ergo permaxima nobis inesse debet, quatenus præ omnibus et super omnia sacris ejus præ. ceptis diligenter obediamus; et ea devote diligamus, et studiose ea impleamus. Væ nobis in perpetuum, quoniam, teste Apostolo, miserabiliores omnibus hominibus erimus (I Cor. xv, 19), aut deteriores, si hæc non fecerimus. Vere ad exsequenda Dei mandata otiosi et inanes existimus, nisi in primis omnia odio habeamus, quæ ipsi Domino displicere cognovimus ; et illa fideli corde diligamus, que tremenda ejus majestati placere credimus. Proinde die noctuque exorandus est ipse clemens et misericors Deus et Domimus, ut nobis largiatur auxilium, qui suum tam salutare præstat consilium, dicens, Utinam saperent, etc. Valde mira et utilis est sententia illa, non semel tauLum, sed sæpius repetenda, Utinam sapcrent, etc.

1

CAPUT I. Sententiæ hujus consideratio quid efficiat. Paucorum est. Hinc lapsi Samson, David ac Sulomon. Lapsus eorum cur in Ecclesia legantur. Scriptura non sapil, nisi ardenter amanti. Frater mi charissime, intellige, quæso, quæ legis. Consideratio enim hujus sententia, destructio est superbiæ, exstinctio invidia, medela malitiæ, effugatio luxuriæ, evacuatio vanitatis et jactantie, constructio discipline, perfeclio sanctimoniæ, præparatio salutis æternæ. Ait ergo, Utinam saperent, ete. Ileu, heu! quam paucorum est ista virtus! Pauci sunt qui salutarem hanc Salvatoris nostri sapiant sententiam: pauci sunt quibus est ante oculos propriæ fragilitatis cognitio, corruptibilis carnis corruptio, peccatorum recordatio, instantis mortis meditatio, fetentis gehennæ putei consideratio. Ecce quam utile spoculum peccatorum. Revera, bone frater, si te sæpius in hujusmodi speculo prospexeris, eris absque dubio Samsone fortior, Davide cautior, Salomone sapientior. Illi autem in hoc speculo se sæpius considerare neglexerunt; ideo carnis sue desideriis cæcati corruerunt. Igitur si Lanti viri tam horribiliter lapsi sunt in culpam, quibus tanta adfuit fortitudo et sapientia; quanta cautela, quantoque studio nobis est vigilandum, quibus inest lanta debilitas, tantaque imperitia? Porro isti tres viri validi ideo leguntur in sancta Ecclesia, ut fidelibus non ad exemplum sint ruina, sed ad speculum cautela: quatenus nemo nostrum in sua confidat fortitudine, nemo præsumat de sua sapientia, imo semper timidi, semper reatus nostri conscii, semper de nostra salute simus solliciti, nunquam nostræ corruptionis et nostræ mortalitatis obliti. Qui verð hujusmodi verba negligenter attendunt, non sapiunt, nec intelligunt, nec novissima provident et sie in

1 Alias, ferventis.

mortem et damnationem vadunt. Ut igitur mens nostra circa prudentiæ studium evigilet, dominica nos hortatur sententia dicens, Utinam saperent, etc. Ilanc admonitionem salutiferam oculo rationis consideres, charissime, non in transitu, sed cum studio el deliberatione sæpissime revolvendo : quia sicut thus non redolet, nisi ponatur in igne, ita nulla sacre Scripturæ sapit sententia, nisi cocta sit in corde.

CAPUT III. Quorum scientia, intelligentia et prudentia ibi desiderentur. Consideratio brevitatis vitæ parit mundi contemptum. Utinam saperent, etc. Ecce hic, frater mi, iria în hoe versu proponuntur : scilicet scientia, intelligentia et providentia. Vult ergo Dominus ut scias, et intelligas, insuper et provideas, Vult ut scias vitam præsentem fugitivam, periculosam, brevem, miseriis tabescentem, universæ vanitati subjectam, peccatorum sordibus pollutam, cupiditate corruptam, în brevi perituram; quatenus quanto infelicior mundus iste esse conspicitur, tanto facilius pro amore cœlestis patria contemnatur. Vult itaque Dominus ut fragilem tuam conditionem intelligas, sic meditando videlicet, quia nudus egressus es ex utero matris tuæ, et nudus reverteris illuc ( Job 1, 21); quia terra es, et in terram ibis; in hujus vitæ miseriam nudus intrasti, lugens dies tuos in dolore et ærumna pertransisti, cum luctu et labore hinc exiturus es. Intelligas ergo quantum sit exitus et ingressus tuus flebilis, progressus tuus debilis, et egressus horribilis. Intelligas ergo quantum sis in hac valle miserie exsul et ægrotus, virtutibus pauper et modicus 1, labilis et infirinus, ac in proximo moriturus. Frater, felix eris, si hujusmodi admonitionem intelligas, et in corde tuo quasi in libro scribas, et hanc unam quam tibi trado regulam, servare studeas.

Vive Deo gratus, toti mundo tumulatus,
Cri.nine mundatus, semper transire paratus.

O quam beatus vir, cujus anima circa hujusmodi studium evigilat! quam prudenter sapit et intelligit, ac novissima providet! Charissime, et tu fac similiter. Legisti jam in hoc speculo peccatoris, quid sane sapias, quid intelligas restat ut novissima provideas. Ora ergo, et dic cum Propheta, Notum fac mihi, Domine, finem meum, el numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi (Psal. xxxvmI, 5). O utilis oratio, o felix contemplatio, o necessaria postulatio! Non plane tempora vel momenta qua Pater posuit in sua potestate, præscire deposcas; sed quod scis advena et peregrinus in hujus peregrinationis ærumnose exsitio, homo infirmus et exigui temporis super terram, intelligas et cognoscas. Ergo, Utinam saperent, scilicet peccata præterita quam sint amara. Unde Jeremias; Vide quam amarum est et malum, dereliquisse te Deum tuum" (Jerem. 11, 19). Matum est in culpa, et amarum est in poena. Et intelligerent, scilicet præsentia quam sint yana, Ecclesiastes Vanitas vanitatum et omnia vanitas (Eccle. 1, 2). Et novissiina providerent, scilicet æternitatem gloriæ quantum ad bonos, et æternitatem mortis quantum ad malos; ut sibi providerent contra sterilitatem futuram, sicut Joseph (Gen. XLI, 35). Unde Salomon: In omnibus operibus tuis memorare norissima tua, et in æternum non peccabis (Eccli. vu, 40).

Revera, charissime frater, si præsentis vitae tue brevitatem attendas, et quid tibi deest in agenda Deo condigna pœnitentia, in disciplina præceptorum ejus observanda, in sanctitate coram ipso perficienda, saperes et intelligeres, et mortem ante oculos prospiceres; procul dubio mox sine mora, spretis pompis postpositis mundi curis, despectis carnis illecebris, projectis voluptatibus, contemptis deliciis, in tui custodia vigilares, ac novissima prudenter provideres. Sapientis enim est nou tam cujuslibet rei principium prospicere, quam finem exitumque providere. Deni

Alias, mendious.

que felix esse comprobatur, qui sic cogitat de supplicio ante supplicium, ut postea supplicii effugiat periculum.

CAPUT IV. Consideratio mortis carnem domat. Meditatio quasi mentis ditatio. Dicis ergo mihi, Paratus sum præ omnibus acquiescere divino consilio, ut sapiam et intelligam, ac novissima provideam. Sed quæ sunt mea novissima ? Illa utique de quibus Spiritus sanctus tibi per Salomonem loquitur dicens, Fili, in omnibus memorare novissima tua, et in æternum non peccabis, Non melius poterit caro luxuriosa domari, quain qualis erit mortua præmeditari: et si hujusmodi assiduam habueris meditationem, felicem te dicent omnes generationes. Meditatio enim nihil est, quam mentis ditatio. Peroptime ergo mens tua ditatur, quando contra cuncia adversantia providentiæ scientia ilustratur. Legitur in poeta, quod

Centum luminibus cinctum caput Argus habebat

(Ovidu Metamorphoseon lib. 1, vers. 625).

1

quod ita potest intelligi, quia ex omni parte sui intra itach mentis suæ circumspectionem prudentiam possidebat. Igitur si tante studio cutele pollebat poeta paganus, multo fortius puriorem providentia oculum debet habere clericus christianus. Esto ergo alter Argus, imo illo cautior, illo studiosior, illo prudentior: ut sapias et intelligas, ac novissima prudenter provideas.

CAPUT V. Quæ sint novissima, Quo fructu provideantur. Sed quæ sunt novissima tua, que providere Utique illa ter

sollicite summa totius providentiæ est hoc corpu

ribilis hora, in qua misera anima tua sculo corruptibili timens est egressura. Frater, crede mihi, ad hujus rei tremendam considerationem maluisse debueras providentiam possidere, quam totius mundi dominationem. Utinam ergo saperes quæ Dei funt, et intelligeres que mundi sunt, et provideres que inferni sunt: profecto Deum timeres, superbiam non appeteres mundum contemneres, et infernum horreres. In illa nimis metuenda extrema hora tua, quis amicorum, quis parentum tuorum

cum

gladiis et armis poterit auxilium ferre? Non enim erit tunc qui consoletur te ex omnibus charis tuis (Thren. 1,2): respiciens eris ad auxilium et adjutorium hominum, sed refugium tuum tantummodo est apud Deum. Cogita igitur fecum, charissime, quo timo timore timendus, quo amore diligendus, quo honore venerandus sit ipse Dominus Jesus Christus noster, qui sa

lutis præsidium solus præst post mortem.

Reduc ergo, charissime, s.rpius in

illum

extremum exitus tui diem; et antequam misera tua ex carcere carnis exeal, quo vadat. (a) Istiusmodi recordatio contritionem concipit, contritio compunctionem parit, compunctio contemplationem, scilicet pium et humilem affectum in Deum; pium videlicet ex fiducia adjutorii divinæ bonitatis et clementiæ, humilem ex consideratione propria fragilitatis et miseria. Ilic, lector, attende. Quid enim est in omni scientia, quod hominem provocet facilius ad sui custodiam, et omnem injustitiam expellendam, ad sanctitatem in timore Dei perficiendam, quam suc corruptionis consideratio, suæ mortalitatis certa cognitio, postremo tremende mortis suæ recordatio? Quando enim homo fit non homo, hoc est, quando agrotescit, ægrotando, agritudo crescit, peccator expavescit, cor contremiscit, caput obstupescit, sensus evanescit, virtus exarescit, vultus pallescit, facies nigrescit, oculus tenebrescit, auris surdescit, nasus putrescit, lingua fatiscit, os obmutescit, corpus Labescit, caro marcescit: tunc carnis pulchritudo fetor efficitur 1 Sic Mss. At editi, quod mentis suæ circumspectionem et prudentiam.

STRO

Ms. Med. hic addit, populus vel. Regius autem, monachus vel.

Alias, superna appeleres.

(a) vid. lib. de Spiritu et Anima, cap. 50.

1

et putredo, tunc bomo solvitur in cinerem, et vertitur in vermem.

(a) Post hominem vermis, post vermem fetor et horror. Sic in non homineın vertitur omnis homo.

Ecce, frater mi charissime, ecce satis horribile spectaculum, sed est nimis utile speculum: quoniam nulla artis medicina, nullaque doctrina sic superat superbiam, nec sic vincit malitiam, nec sic exstinguit libidinem, nec sic mundi caleat vanitatem, sicut lujusmodi horrende mortis recordatio. Utinam ergo saperent. Et quid huic mundo tantum vilescit, sicut homo, cujus corpus cum sit exanime, non permittitur esse intra domum triduo præ fetore: sed ut vile stercus foras projicitur, in profundo terræ absconditur, putredini traditur, vermibus in escam datur, cadaver efficitur?

CAPUT VI. De studiis vanis. De disciplina hic subeunda. Erubescat ergo superbus et infelix peccator et timeat elatione cæcatus, ira inflammatus, impatientiæ vitio foedatus, scientia inflatus: cui plus placet ars Aristotelis, quam scientia de Apostolis, plus codex Platonis, quam liber divinus: quem nulla lectio lætificat, nulla scientia ædificat, nullus sermo sapit, nisi fuerit grammatice conceptus, dialectice imaginatus, rhetorice purpuratus. Stultus es qui hæc ignoras, et erras: quoniam qui talia agunt, et in talibus dies suos consumunt, peccatum sibi generant, et mortem parant; quia ex simili studio similem concipiunt scientiam, hoc est, folia colligunt, non fructus, id est verba, non virtutes; verba enim in ventum proferunt, et aerem verbis verberant, verbositatem sonant, jactantiam ostentant : de quibus per Psalmistam dicitur, Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius, et omnis sa

pientia eorum devorata est (Psal. cvi, 27). Sicut enim homo ebrius nescit quid agit, aut quo vadit, co quod se ipsum ignorat; ita insipientes clerici sæculares in bibenda hujusmodi scientia se conturbant, libros devorant, sententias multiplicant, sed quid agant penitus ignorant, quia ad quem finem miserum tendant, miseri non attendunt. O utinam tales saperent! Si enim fugientis vitæ sua brevitatem perpendissent, si damna dierum suorum ante oculos convertissent, si quam tremendo judicio, non tantum de mortuis corum operibus, imo de omni verbo otioso quam districte responsuri sunt, prævidissent; mox terrore perterriti, mox divino amore percussi, vana hujus vitæ studia reliquissent, et de studio vanitatis venissent ad studium veritatis, et de studio stultitia ad studium sapientiae, hoc est, de studio curiositatis ad studium sancte humilitatis, de schola luxuriæ et pravitatis ad scholam munditie et sanctitatis seu castitatis, de vita iniquitatis ad vitam sanctitatis, hoc est, de vita fornicationis ad vitam beatæ religionis, id est, de domo, conversationis mundanæ ad domum sanctæ disciplinæ. Unde benedictus ipse Spiritus, sanctus per Prophetam peccatoribus præcipit, dicens, Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur, Dominus, et pereatis de via jasta (Psal. u, 12), O quam terribilis est hæc sententia et nimis metuenda his qui disciplinam non apprehendunt! ex hac Spiritus sancti sententia patet, quia peribunt. Hinc est quod Dominus per Moysen ait, Omnis anima quæ non fuerit afflicta die hac, peribit de populo meo (Levit. xxui, 29), Notanda, suat attentius verba ista. Anima, inquit, peribit, qua non fuerà afflicta, subaudi, per disciplinam, per morum correc tionem, per poenitentiæ satisfactionem, per cordis con tritionem, per conscientiæ purificationem. Et dicebat die hac,id est, in præsenti tempore gratiæ, id est, die hujus vit: quoniam qui non suscipit modo tem pus pœnitentiæ, post mortem non invenit locum, in-. dulgentiæ. Quapropter time, tu peccator, lu caro superba, tu vile cadaver, quem adbuc viventem vermes 1 Ms. Regius addit, monachi et; quod sequentibus videtur non convenire.

(a) ti versus absunt a Mss. habentur et lib. Medit. Bernard. cap. 3.

[graphic]

quotidie corrodunt, qui de tuo corruptibili corpusculo generantur; contremisce superbiam, projice vanitatem, fuge luxuriam, apprehende disciplinam, ne pereas. Vide in hoc speculo quid es, et quid eris: cujus conceptio tabes menstrua, origo lutum, putredo finis. Utinam ergo saperent, etc. Ecce miser, causas mille dolorum habes, et adhuc superbis. Iterum te, frater, convenio, ut

Quidquid agant alii sis memor ipse tul: vilescat tibi mundus plus quam tu mundo. Hujus igitur tantæ calamitatis miseriam considerans attentius, et cum propbeta ingemiscens, dicito: Iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo. Quo niam in flagella paralus sum, el dolor meus in conspectu meo semper (Psal. xxxvi, 19 et48). Et iterum dic cum Apostolo, qui flebilem humane conditionis statum deplorat, dicens, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. vii, 24)? Hec salutifera Apostoli sententia exigit prudentem lectorem. Adhuc in corpore Apostolus vixit, quando tamen corpus morLumm no ninavit; quia qui sapiens est, jam mortem ante oculos considerat, jam se mortuum reputat, cum se moriturum pro certo sciat.

CAPUT VH. De horrendo exitu damnanda ani ma. Quam tunc horrenda diaboli præsentia. Attende ergo in illa terribili hora, de qua loquimur, misera peccatoris anima, quando de mundo exitura es, et quo itura es. Aderunt mox ministri maligni, illi scili eet maledicti, diaboli illi tartarei, illi spiritus horribiles et pessimi leones rugientes ut rapiant prædam, scilicet tuam peccatricem et miseram animam: tunc subito liorribilia patebunt loca pœnarum, chaos et caligo tenebrarum, horror miserie et tribulationis, ter ror et tremor angustiæ et confusionis, terror horrenda visionis, tremor tremendæ mansionis: ubi locus flentium, ubi stridor dentium, ubi morsus vermium, ubi elamor dolentium, ubi luctus gementium, ubil est voxe clamantium peccatorum, et dicentium: Vie, væ, væ nobis filiis Eva! Cumque hæc et his similia, imo mil lies plus quam dici potest pejora, de corpore egressora misera anima, imo miserrima audierit, viderit et sans serit; qualis quantusque et quam magnus terror et ti Dior ac tremor erit in ea, quae lingua potest dicere, quis liber exponere? Quid tune proderit scientike ja clantia, seculi pompa, mundi vanitas, Lerrenæ digni tatis cupiditas? Numquid proderant luxuriæ appetitas, cibus exquisitus, potus delicatus, vestis curiositas, calceamenti speciositas, carnis mollitics, ventris in gluvies, ciborum superfluitas, crapula ebrietas, domo rum constructio, præbendarum acquisitio divitiarum aggregatio numquid omnia ista poterunt miseram hominis animam eripere de ore horrendi et horribilis leonis, et de maledicti fauce draconist bramontesin Hanc utinam lectionem legat aliquis, et sapiat, et sane intelligat, et in corde suo retineat implicatus peccatis; amore mundi et carmis inebriatus et cæca tus, cui plus placet luxuriosi cadaveris venenosa vo luptas quam anime suæ sanitas, qui plus studet circa Martham quam circa Mariam, cui plus est de mundo quam de Christo, cui plus est de lege bovina quam de lege divina. Legat igitur lectionem istam insipiens ille qui ejusmodi est, et speculetur in hoc speculo peccatoris speciem suam. Consideret diligenter, unde veniat, quid sit, et quo vadau; perpendat ex præmis Sis per quam semitam vehementer metuendam, per quod iter tenebrosum, per quam horrendas manus misera ejus anima transitura est. O stulte peccator, quia ista considerare nescis, sive præmeditari non vis! Quia ista prævidere negligis, ideo sæpe te inva dit superbia, exagitat ira, excruciat malitia, vulnerat invidia, inflammat luxuria, fatigat pigritia, ligat ava ritia. Et quoniam horrenda. imminentia tibi tormenta prudenter non prospicis, idcirco contumax,

Sic Ms. Regius. At Medardensis, circa marcham quam eir ca marchum. Editi autem, circa arcam, quam circa Martham.

injuriosus, obstinatus sepe efficeris, piger et acep diosus ad opus divinum accedis: illud negligenteragis et desidiose. Quare? Quia non vis prævidere quo vadis.

Utinam saperes et intelligeres, etc. Tremendus est illius aspectus, ut dicit Leo papa, cui pervium est omne solidum, apertum omne secretum, cui obscura clarent, muta respondent, silentium confitetur, mens sine voce loquitur. Si ille serpens venenosus diabolus et satanas ausus fuit cum furore impetum facereta in sanctissimam beati Martini animam, qui erat, ut dicitur, (a) gemma sacerdotum, quam felicem ani mam praesentibus Angelis cuntem in coelum curabat p impedire; quomodo timendum est tibi peccatori, et trementer præmeditandum, quam horribiliter occur ret misere animæ tuæ ille doli artifex, ille filius ini quitatis, ille animarum hostis amarissimus? Eia, fra ter charissime, præcogita, et nunquam a tuo corde recedat, quantum illa beatissima virgo perpetua, mater Domini nostri Jesu Christi animæ sue providebat, que, ut legimus, Filium suum exoravit, ut maligni spiritus in ejus transitu non adessent? O si tanta et tam sancta, Deo chara, imo charissima, visionem nep fandorum spirituum dubitabat ; quid faciet anima peccatrix Quomodo poterit stare ad horrendum aspectum tremendi vultus ejus, ad intolerabilem fe torem oris ejus, ad flammas sulfureas oculorum ejus? Certus esto, quod timor hujus horrende bestiae omne cogitari queat. Quod Propheta pavidus expavescens, genus tormentorum superat, plus quam in hoc mundo ad orationem confugit dicens, Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam (Psal. LXII, 2). Non dicit, a potestate, sed a timore. Quare? Ad insinuandum quam maxima sit poena," quam horribilis, quam intolerabilis sit terror ipsius inimici. Heu! heu! frater mi, si talis et tantus tremor fusio, quantus horror, quanta afflictio, quanta lamenest anime peccatrici ex solo satane visu; quanta contatio erit ejus tactus?

CAPUT VIII. Qui Deus in interitu malorum risurus et subsannaturus. Vitiorum diversorum origo. Insipientem filii hominum utquid diligitis vanitatem et quæritis inter et stultum distantia. O stulti filii hominum! Vani mendacium (Psal. iv, 3)? Qui enim diligit vanitatem, odit animam suam. Et odibiles sunt Deo impius et impietas ejus (Sap. XIV, 9). Unde Psalmista Nonne qui oderunt te, Domine, oderam? etc. Perfecto odio ode ram illos (Psal. cxxxvnt, 21 et 22). Item, Altissimus odio habet peccatores, et misertus est poenitentibus (Ec non circumspicitis miseriam? quare non projicitis cli. XI, 5). Quare tam horrendam tamque horribilem superbiam ? quare non exstinguitis avaritiam? quare corrigitis? quare mandatum Dei salutiferumque ejus non contemnitis luxuriam? quare mores vestros non intelligitis, ac novissima providetis? line est quod consilium negligenter auditis? quare non sapitis et vos peccatores terribiliter Deus alloquitur: Ego, inquit, in interitu vestro ridebo et subsannabo, cum vobis quod timebatis advenerit (Prov. 1, 26). O quam metuenda est illa dominica Sententia! Utinam lector saperet i palato cordis, quantum contineat amaritudinis, quantumve formidinis quia revera si sciret, omni diei hora vitam suam cautius custodiret. Sed dices forsitan, quod derisio et subsannatio noff dunt in ipsum omnipotentem Deum, nec ejus reverenda sanctissimaque simplex natura hujusmodi passiones sive ironias admittit: eur ergo ab omnipotenti" debo? Attende qui interrogas, quomodo dicta tibi Deo peccatoribus dicitur, Ego in interitu vestro ri debeat exponi sententia: Ego, inquit, in interitu ve stro ridebo. Hoc est, cum finis vester venerit, vos

Ex MS, Medardensi addimus a verbo, utinam, usque ad verbum, loquitur.

Ex Ms. eodem addimus, Ela, frater.... ani ka peccatrix.

Forte, trepidabat. (a) In officio de ipso Martino.

derisione dignos clamabo; et cum irruerit super vos illa repentina calamitas, subsannabo, id est, cum amara mors vos momorderit, æterna subsannatione dignos damnabo. Audi, tu peccator, terribilem sententiam, quam si intelligeres, sine dubio expavesceres. Sed Scripturas sacras negligenter legis, actus vitæ tuæ, mala que facis, peccata que committis, facta et dicta et opera tua mala non sapienter respicis; velox ad mensam, tardus ad ecclesiam; potens ad potandum, sed æger ad psallendum; pervigil ad fabulas, somnolentus ad vigilias; procax1 ad loquendum, sed tardus et mutus ad canendum; proniplus ad iram et detractionem, piger vero ad orationem ; invidiæ amator, pauperum Christi persecutor; festucam in alio oculo respiciens, sed trabem in oculo tuo non videns; aliorum facta condemnans, sed tua non considerans, nec deserens. Cæteros reprehendis, te ipsum non corrigis; alios vituperas, et te collaudas: malitiæ inventor, disciplina destructor; amicus vitiorum, et hostis virtutuni. Haec sunt quæ hominem excæcant, et a Deo ipsum separant; hæc sunt que monachum efficiunt dæmoniacum, conversum efficiunt perversum, clericum hæreticum, christianum antichristum. Qui enim christianus non est, antichristus est. Non est christianus, qui vita et moribus Christo est contrarius.

Heu, heu! Vir insipiens non cognoscel, et stultus 1 Alias, paratus.

non intelliget haec (Psal. xcı, 7) : et ideo, sicut dicit idem propheta, Simul insipiens et stultus peribun, (Psal. XLVIII, 11). Sed quæ distantia est inter insipientem et stultum? Omnis stultus est insipiens. Insipiens enim dicitur quasi non sapiens. Multi enim manent qui sapientes non sunt, et tamen stulti non sunt. Multi justi sunt, et multi justi non sunt, et lamen iniqui non sunt. Vis noscere quis sit insipiens, et quis stultus? Insipiens est, qui se a paradisi gaudiis peregrinum esse non considerat, qui se exsulem in hoc exsilio non attendit. Stultus est, qui licet ista cognoverit, liberari tamen a mundi miseria per vite meritum non intendit. Item insipiens est, qui non credit futura supplicia reproborum esse perpetua, et gaudia justorum æterna: stultus autem est, qui licet credat, tamen ut mortem perpetuam evadat, et gloriam æternam caste vivendo pieque conversando acquirat, non intendit. Justo igitur Dei judicio simul insipiens et stultus peribunt. Quod tamen non ficret, si saperent et intelligerent, ac novissima providerent. Ecce, frater mi, jam legisti, jam vidisti in hoc speculo peccatoris, quid sapias, quid intelligas, quomodo novissima providere debeas; superest igitur ut diligenter discas, et in corde firmes, ut sane sapias, et recte intelligas, quomodo novissima tua prudenter provideas, ut per hæc æternam damnationem evadas, et cum Domino nostro Jesu Christo vitam æternam possideas. Amen.

[merged small][ocr errors][merged small]

CAPUT PRIMUM. De tribus habitaculis, regno Dei, mundo, inferno. Regni Dei bona, et inferni mula. Tria sunt sub omnipotentis Dei mann habitacula, primum, imum, medium: quorum summum, regnum Dei vel regnum cœlorum dicitur; imum, vocatur infernus; medium, mundus præsens vel orbis terrarum appellatur. Quorum extrema omnino sibi invicem sunt contraria, et nulla sibi societate conjuncta. Quæ enim societas potest esse lucis ad tenebras, et Christi ad Belial (II Cor. vi, 14 et 15)? Medium autem nonnullam habet similitudinem ad extrema. Unde lucem et tenebras habet, frigns et calorem, dolorem el sanitatem, lætitiam et mærorem, odium et amorem, bonos et malos, justos et injustos, dominos et servos, regnum et subjectionem, famem et satictatem, mortem et vitam, et innuméra hujus modi. Quorum omnium pars una imaginem habet regni Dei, pars altera inférni. Commixtio namque malorum simul et bonorum in hoc mundo est; in regno autėm Dei nulli mali sunt, sed omnes boni; 'at in inferno nulli boni, sed omnes mali; et uterque locus ex medio suppletur. Hominum enim hujus mundi, alii elevantur ad cœlum, alii traliuntur ad infernum. Similes quippe similibus junguntur, id est, bøni bonis, et mali malis; justi homines justis Angelis, et transgressores homines transgressoribus augélis; servi Dei Deo, servi diaboli diabolo : benedicti vocantur ad regnum sibi paratum ab origine mundi, maledicti expelluntur in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angolis cjus (Matth. xxv,34 et41).

(a) Bona autem regni cœlestis dicere, vel cogitare, vel intelligere ut sunt, nullus potest carne vestitus: multo enim majora et meliora sunt, quam cogitantur et intelliguntur; unde scriptum est, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit,

(a) Fadem habentur lib, de Dilig. Deo, cap. 18, hinc dequila.

que præparavit Deus diligentibus se (1 Cor. 11, 9). Regnum namque Dei omni fama majus, omui laude melius, omni scientia innumerabilius, omni gloria, quæ putatur, excellentius. Mala etiam inferni dicere vel cogitare, ut sunt, nemo potest: pejora quippe sunt valde quam cogitantur. Regnum itaque Dei plenum est furis, et pacis, et charitatis, et sapientiæ et gloriæ, et honestatis, et dulcedinis, et dilectionis, et melodi, et fætitiæ, et beatitudinis perennis, et omhis boni ineffabilis, quod nec dici nec cogitari potest. At locus inferni plenus est tenebrarum, discordiæ, odii, stultitiæ, miseriæ, turpitudinis, amaritudinis, offensionis, doloris, adustionis, sitis, famis, ignis inexstinguibilis, tristitiæ, vindicta perennis, et omnis ineffabilis mali, quod nec dici nec cogitari potest. Cives cœli sunt justi hoinines et Angeli, quorum rex est Deus omnipotens. At contra cives inferni sunt impii homines et dæmones, quorum princeps est diabolus. Satiat justos visio sanctorum hominum et Angelorum, et super omnia ipsius Dei. Cruciat impios et peccatores visio hominum damnatorum et demonum, et super omnia ipsius diaboli. Nihil in regno Dei desideratur quod non inveniatur; at in inferno nihil invenitur quod desideratur. In regno. Der nihil invenitur, nisi quod placet, et delectat, et satiat; at contra in lacu miseriæ perennis nibil videtur, nihilque sentitur, nisi quod displicet, nisi quod offendit, misi quod cruciat. (a) In regno æterno erit vita sine morte, veritas sine errore, felicitas sine perturbatione. Omne bonum in regno Dei abundat, et nullum malum; omne malum in carcere diaboli abundat, et nullum bonum. Nullus indignus in regno Dei suscipitur; nullas vero dignus, mullus justus ad infernum trahitur.

[blocks in formation]
« ¡è͹˹éÒ´Óà¹Ô¹¡ÒõèÍ
 »