ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

1

Praefatio.

S. Ignatii, patris apostolici, epistolae a Syris translatae quum per ducentos fere annos a viris doctis, praesertim Anglis, frustra quaesitae essent: tres nuper in monasterio quodam aegyptiaco repertae sunt, et a Curetono, viro de litteris orientalibus optime merito, editae. Quae res magno plausu apud omnes harum rerum peritos merito excepta est, quia nunc demum de multis quaestionibus difficillimis recte judicari posse videbatur. At vero iste liber quum manus mihi venisset, mirum me habuit, quod neque ab editore neque a viris criticis versionis armeniacae dudum jam typis excusae *), quae tredecim epistolas continet, mentio facta

in

*) Postea demum comperi, hanc versionem Armeniis adeo viris doctis, Mechitharistis inquam, sero ad cognitionem pervenisse. Quum enim ante hos viginti fere annos inter alios libros Constantinopoli a schismaticis qui dicuntur Armeniis typis excusos, Ignatii quoque doctoris, qui saeculo XII. floruit, Commentarium in evangelium S. Lucae inde sibi mittendum curarent, S. Ignatii patris apostolici epistolas, quarum editio ipsos eo usque latuerat, casu fortuito acceperunt. Haec notanda duxi contra Bunsenium, virum illustrissimum, qui contendit, Armeniis certe viris doctis hanc editionem dudum jam cognitam esse debuisse.

est. Itaque quum cognoscerem, quaestionem atque litem de vera origine et integritate Ignatianarum epistolarum de novo magna cum alacritate atque etiam acerbitate moveri : decrevi statim, novam omnium quae feruntur epistolarum editionem parare, in qua armeniacam versionem publici juris facerem, ratus eam, cujus vetustas ad quintum usque saeculum recedat, calculum suum ad dirimendam litem 'addituram esse. Jam vero primo fere adspectu intellexi, eandem magnam partem nonnisi ex versione syriaca lucem accipere, et hanc contra ex illa suppleri atque hic illic etiam posse corrigi. Hinc necessarium habui, accuratiorem earum inter se comparationem instituere, utramque integram in notis proponere, ac fragmenta quoque syriaca, quae vir doctissimus singulari diligentia ex aliis codicibus collecta edidit, non praetermittere, ut quae esset ratio inter has et versionem armeniacam, bene perspiceretur. Omnibus his addendam duxi versionem latinam, eamque ita comparatam, ut posthabita optima dicendi ratione verbum de verbo redderet, ut scilicet ii quoque, qui minus versati sint in his linguis, sine magno labore ac studio rectum ac certum de illarum textu originali judicium ferre possent. Denique, quum in altera illa graeca recensione (Gr. 2.), quae textum multo prolixiorem propinat, ejusque versione vetere latina (Lat. 2.) passim scripturae discrepantia occurrat, quae meliora praebet et textui graeco breviori praeferenda : non dubitavi hunc etiam recudendum curare. Sed haec omnia una cum versione latina, Usseriana dicta (Lat. 1.), et notis criticis selectis virorum doctorum, quas editionibus Cotelerii et Clerici (Antv. 1698.), Russelii, imprimis vero Jacobsoni (Lond. 1838.) debeo, iisque quas ipse adden

das censui, in notas textui subjectas releganda erant. Textum dedi receptum (Gr. 1.) mutatis tantummodo paucis, quae mutanda mihi videbantur. Haud quidem difficile erat, tot conjecturis, quas critici fecerunt, novas adjicere; sed tutius judicavi, haec, ut et quaestionem de vera origine et integritate harum epistolarum doctis judicandum relinquere theologis, contentus, si haec editio litem certe de syriacae versionis auctoritate dirimeret, ac plenum apparatum criticum praeberet.

In fine addidi praeter fragmenta, quae S. Ignatio tribuuntur, et veterum de eodem testimonia, martyrium ejusdem, idque secundum varias quae habentur recensiones, quoniam armeniacum ab J. B. Aucherio, viro reverendissimo, cel. editore Eusebii, Philonis, aliorum, in Vitis Sanctorum promulgatum omnium fere hucusque cognitorum locupletissimum est.

Epistolae ad Romanos recensiones, quae in variis illis martyrologiis reperiuntur, quales essent, in notis illi adjectis significavi.

Antequam his verbis finem faciam, silentio praeterire non possum, qua fuerit Ferd. Rankius meus benevolentia, qui muneribus suis mirum quantum occupatus ultro tamen sese mihi obtulerit, ut singulas plagulas, sicuti e prelo exierant, percurrens, ac suo consilio me multum adjuvans, si fieri potuisset, amicitiam in alma Porta ante triginta et quod excurrit annos contractam novis documentis sanciret.

De versione armeniaca.

Versionis epistolarum S. Ignatii armeniacae editio princeps et unica Constantinopoli forma octava minori anno 1783 p. Chr. n. (secundum aeram Armeniorum anno 1232.) lucem vidit, et die 18. mensis Martii ejusdem anni exscriptio libri per typos testante ipso typographo pag. penult. absoluta est.

E praefatione, quam corrector libri, Minas, episcopus urbis Armeniae majoris Bagrevand, solio Catholici (summi schismaticorum Armeniorum pontificis [patriarchae]), qui in monasterio Edschmiadsin sedet, addictus, ejusque legatus Constantinopoli, praemisit, discimus, Matthaei praesertim typographi ope quinque codices manuscriptos epistolarum repertos ad manus fuisse, e quibus, excussis nonnullis erroribus, quos comparatio singulorum exemplarium accurate instituta docebat, sed retentis quibusdam casibus et flexionibus nominum ac verborum e consuetudine veterum, haec editio prodierit, quae epistolas hoc ordine dedit: 1) ad Smyrnaeos, 2) ad Polycarpum, 3) ad Ephesios, 4) ad Magnesios, 5) ad Trallianos, 6) ad Philadelphenos, 7) ad Romanos, 8) ad Antiochenos, 9) Mariae ad S. Ignatium, 10) S. Ignatii ad Mariam, 11) ad Tarsenses, 12) ad Urionem (Heronem) diaconum, 13) ad Philippenses. Valde dolendum est, quod editores, qui puerorum institutioni hunc librum dicatum esse volebant, de externa non minus quam de interna codicum conditione prorsus taceant, et nonnisi tres lectiones variantes, easque in ep. ad Smyrnaeos, in margine adnotaverint. Hinc perquam difficile est, certiora de his codicibus statuere. Sed, si licet conjecturae locum dare, dixerim equidem, non eundem omnes textum praebuisse, ut e sequenti disquisitione patebit, et partem eorum tempore recentiori esse exaratam, id quod elucere mihi videtur tam e recentiori vocum ac nominum praesertim propriorum scriptione, quam e flexione et constructione verborum aevo antiquiori inusitata et grammatices regulis magis minusve contraria.

[ocr errors]

De nominibus propriis infra agemus; aliorum vocabulorum minus recte scriptorum exempla e recentiori pronunciatione partim ac scriptione repetenda haec habes: In ep. ad Eph. c. XIII.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »