Ҿ˹˹ѧ
PDF
ePub

indeque pretiosa, et nova subinde continent v. c. sententiam de origine epistolae Hebraeis inscriptae. Forma literarum inde singularis, quod inter graecum romanumque characterem media quasi via incedit. Et, quod admireris, stichometria in h. libro et singularis et antiquissima, quae quam raro servata sit, omnes harum rerum gnari et amatores norunt. Breves, capitula, cetera antiquissimae aetatis signa non desunt, Stylus inter latinum dicendi genus et quasdam graeci sermonis reliquias suo modo incedit.

Decrevimus, secundum hunc talem tantumque librum, integre a primo capite Geneseos usque ad ultimum caput Apocalypseos servatum, editionem N. T. vulgatam literis stereotypis in lucem publicam emittere, qui labor, quod speramus, non erit ingratus.

[ocr errors]

VI. Genealogia biblica codicis Lactantië Taurinensis, cum specimine historiae Manichaeorum iterum accurate descripta et expressa.

Ea genealogia typis impressa est in editione Lactantii PFAFFIANA rarissima, sed negligenter. Jam cum creverit ab h. tempore notitia rerum et factorum, absque re non judicavimus novam ejus descriptionem accuratiorem. Sunt enim glossae illae haud exigui momenti ad historias V. T. et ad dogmata glossasque Judaeorum, seriorum temporum. Fragmentum historiae Manichaeorum castius editum est, commentariis haud indignum.

VII. Specimen Codicis Latini Pentateuchi, triplicis columnae, Lugdunensis, Italae vetustissimae.

Servatur in bibliotheca urbana Lugdunensi Codex, seculi haud dubie VI. Textus accurate expressus est ad graecam versionem V. T. Critica autem tractatio LXX interpretum V. T. neglecta ad h. diem moles, mare ingens, quod exhauriri nequit. Lingua in nostro 'Cod. latino pervetusta, parum culta. Inde antiquius idioma latinum ex h. monumento recte cognoscitur. Optandum, ut aliquis Lugdunum se conferat et reliquam partem monumenti pretiosi plene describat. Triplex columna literarum uncialium signum est aetatis antiquissimae, exempli sit loco cod. Vaticanus biblicus N. 1209. notatus. Rarae sunt reliquiae versionis Italae V. T. inprimis apud AUGUSTINUM et TERTULLIANUM, Gallicae autem ecclesiae maximeque Lugdunenses, antiquitus habebant multas translationes latinas, ab haereticis confectas. Sequuntur gallicae versiones in Albigensi campo et apud Valdenses. Hoe addidi, ut de patria huius documenti dilucidius judicetur.

VIII. Ineditumn Florentinum Magliabecchianum, ad historiam Flavii Josephi de bello Judaico pertinens.

Est compositum e Josepho, N. T. et mythis quibusdam etynrologicis. Ita v. c. Vespasianus a vespa nomen ducere perhibetur. Respectu ad linguam inprimis dignum est, quod tractetur. Sermo est antiquus ille Italus, e Latinitate rustica oriundus, latinisque reliquiis et ad rem et ad formam plenus.

IX.
Scholia Taurinensia in N. T.

Alia ex h. genere multa descripsi tum in Vaticano, tum in Regia Parisiensi bibliotheca. Ea scholia haud exigui ponderis sunt ad interpretationem Scripturarum internam, quae e nexu ducitur locisque parallelis. Continent traditionem vetustate venerandam, acumine judicii insignem, nec minore loco habenda sunt, quam scholia ad classicos scriptores V. c. ad Homerum Horatiumve, quae tanto fervore solent describi.

Codex N. T. Venetus graecus, vulgo Ven. 10. evangeliorum et epistolarum sec. X. olim Ven. Bessarionis Card. ad fontem rarus et antiquissimus, nunc denuo accurate collatus.

Fluxit e Cod. aureo Vat. N. 1209, cujus conferendi licentiam Romae frustra petii. Inde excusandum, quod hic specimen exhibendum duximus libri secundi ordinis. Rivulos enim iure sectantur, qui fonte limpido vetantur uti. Recensionis alexandrinae documentum praestans est, insigne ob eruditionem et dignitatem possessoris. Hanc partem contulit E. HEIMBACH V. doctus. Reliquam partem servo in commentariis criticis meis, profuturam editioni meae N. T.")

XI. Specimina Commentarië Theodori Antiocheni, Mopsvestiae episcopi, inedita in prophetas XII. minores e Cod. incognito Bibl. Parisinae armamentari Regië.

Hic Commentarius nupere integer editus est a de WEGENERN, e cod. Vindobonensi. In Germaniam redux, inveni typis expressum Berolinis, Ven. NEANDRO monstrante. Secure enim Parisiis laborem meum persequens, nesciebam, quae in patria in hoc genere iisdem diebus agerentur. Sed quum noster Cod. habeat varr. lectt. satis multas pluresque alios scribarum errores, in variantibus lectt. perperam habitos, non dubitavimus, nostra publici juris in commune bonum facere. Nam quae duo faciunt dicuntve, non

*) Facsimilia ad calcem ponuntur tria graeca. Primum est Cod. Ven. X. cuius dedimus specimen collationis p. 225 sq. Alterum est Cod. Ven. V. et tertium Cod. Ven. VI. Utriusque Cod. grave pondus est ad rem criticam quoniam presse sequntur clarissimum Cod. 1209. Vat., cujus conferendi per ANGELI Maji invidiam facultas nobis negata est. Aeque ferent lectores, hos Codices, in Anecdotis alias non memoratos, externa facie depictos exhiberi.

est idem; et quo luculentiora documenta sunt, eo certius iuvatur ars critica.

XII. Fragmenta Italae Psalmorum, e cod. graer. Bibl. armamentariä Regiä Parisiensis.

Hunc Codicem novit quidem MONTFAUCON in Palaeogr. graeca p. 235 sq. exque eo nonnulla excerpsit. Sed, quae nos descripsimus, nova sunt. Ad rem criticam h. capita gravia sunt, quum et ad versionem graecam et ad hebraicum exemplum inclinent.

XIII. Fragmentum monasterii la Cava prope Neapolim graecum patristicum, quod tractat eucharistiam sec. VIII.

Unde fluxerit, difficillimum dictu est. Pervetustum esse, ob literarum uncialium indolem dubitari nequit. Ad sensum aliquantum languet. Ex documento palimpsesto fluxit, quod altera scriptura continet contractum literis graecis cursivis, ex Arm. 81. N. 22. Adhibitum est reagens ehemicum. Ceterum debeo operae E. HEIMBACHII, viri amicissimi et doctissimi*).

Haec si non displicuisse noverimus harum literarum peritis, et aliis incitamento fuerint ad persequendum apud exteros latius h. genus studiorum, ad theologiae masculae itemque doctae profectus calculum adjecisse laetabimur, Deumque literariae supellectilis datorem supplices venerabimur. Scr. in Studio Literarum Lipsiensi d. XXII. Maji. MDCCCXXXVII.

*) V: Fleck, wissenschaftliche Reise durch das südliche Deutschland, Italien, Sicilien und Frankreich. I. 1. (Leipz. 1837. 8.)

p. 417.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

ET QUIDEM EX POSSESSU, UTI FERUNTUR, S. COLUMBANI.

FLECK, Anecdota.

1

« ͹˹Թõ
 »