ÀҾ˹éÒ˹ѧÊ×Í
PDF
ePub

DE

PROPERTII CARMINUM

QUAE PERTINENT AD ANTIQUITATEM ROMANAM
AUCTORIBUS, 4600

DISSERTATIO INAUGURALIS

QUAM

AD SUMMOS IN PHILOSOPHIA HONORES

AB

AMPLISSIMO PHILOSOPHORUM ORDINE

IN

UNIVERSITATE FRIDERICIANA HALENSI

CUM VITEBERGENSI CONSOCIATA

RITE IMPETRANDOS

SCRIPSIT

MAURITIUS TUERK.

HALIS SAXONUM MDCCCLXXXV.

Viro Doctissimo

M. JUTROSINSKI

hunc libellum

pio gratoque animo

dedicat

scriptor.

Sex. Propertii ultimum sive quintum librum') permultum a reliquis differre, primo aspectu facile intellegi potest. Nam cum priores libri in poesi amatoria, praecipue in Cynthiae laudibus celebrandis versentur - ita ut primus liber Cynthia" inscribi potuerit perpauca autem carmina ab amore aliena contineant, maxime quinto libro elegias argumentis inter se dissimillimas inesse videmus.2)

>>

Huc accedit, quod carmina nulla ratione et nullo ordine digesta inveniuntur3). Itaque viri doctissimi enixi sunt, ut causas mirae libri condicionis explorarent. Quorum agmen ducit artis philologicae heros, Carolus Lachmannus. Hic enim libri quarti carmina non ab ipso poeta elaborata, sed ab eius amicis, ita ut in ceras temere coniecta, rudia quidem illa et indigesta invenerant, edita esse") suspicatus est. Quod excellentissimi viri iudicium mihi in duas partes videtur dividendum esse, quarum unam tantum veram esse probari

1) In Propertii libris, carminibus, versibus laudandis editionis Hauptianae numeris utar.

2) De Cynthia tantum duobus carminibus (c. 7 et 8) agi certe statuendum est; num c. 5, quo lenam illam improbissimam poeta devovet atque exsecratur, ad Cynthiam pertineat, saepius viri doctissimi dubitaverunt. c. 3 est epistola Arethusae ad Lycotam maritum in bello periclitantem data, c. 11 epicedium in honorem Corneliae. Reliquis autem (c. 1, 2, 4, 9, 10) poeta antiquitatis Romanae mores, ritus, fabulas demonstrat atque praedicat, ad quem numerum adiciendum esse c. 6, quo Augustum summis laudibus effert, verisimile est.

3) Longe secus existimat Th. Birtius (Antikes Buchwesen p. 425) singula carmina certo consilio disposita esse. Vellem demonstrasset vir doctissimus illam rationem, qua carmina digesta esse putat.

4) ef. Editio Lipsiensis (1816) p. 329.

« ¡è͹˹éÒ´Óà¹Ô¹¡ÒõèÍ
 »