ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

sum mundum regeret imperandi prohibendique sapientia. Ita principem legem illam et ultimam mentem esse dicebant omnia ratione aut cogentis aut vetantis dei: ex qua illa lex, quam dii humano generi dederunt, recte est laudata; est enim ratio mensque sapientis ad iubendum et ad deterrendum idonea. Quae vis non modo senior est, quam aetas populorum et civitatum sed aequalis illius coelum et terras tuentis et regentis dei. Cicero de legg. II.

Βροτοῖς ἅπασιν ἡ συνείδησις Θεός.

Allen Sterblichen ist das Gewissen ein Goll

Poet. gnom. 139 ed. Weig.

Sacer intra nos spiritus sedet, malorum bonorumque nostrorum observator et custos; hic prout a nobis tractatus est, ita nos ipse tractat. Seneca ep. 41.

*Ich lüge nicht, dess mir Zeugniss giebt mein Gewissen in dem heiligen Geist. Röm. 9, 1.

Si honesta facis, omnes sciant, si turpia, quid refert, neminem scire, quum tu scias? O te miserum, si contemnis hunc testem! Seneca ep. 43.

Est vera lex recta ratio, naturae congruens, diffusa in omnes, constans, sempiterna, quae vocet ad officium iubendo, a fraude deterreat, quae tamen neque probos frustra iubet aut vetat, nec improbos iubendo aut vetando movet. Huic legi nec abrogari fas est, neque derogari ex hac aliquid licet, neque tota abrogari potest; nec vero aut per senatum aut per populum solvi hac lege possumus; neque est quaerendus explanator aut interpres eius alius; nec erit alia lex Romae, alia Athenis, alia nunc alia posthac, sed et omnes gentes et omni tempore una lex et sempiterna et immutabilis continebit, unusque erit communis quasi magister et imperator omnium deus, ille legis huius inventor, disceptator, lator; cui qui non parebit, ipse se fugiet, ac naturam hominis aspernatus hoc ipso luet maximas poenas, etiamsi cetera supplicia, quae putantur, effugerit. Cicero de republ. III, 22.

Lactantius dixit: Hanc legem Tullius paene divina voce depinxit. Quis sacramentum Dei sciens (i. e. Christianus) tam significanter enarrare legem Dei possit, quam illam homo longe a veritatis notitia remotus expressit?

* Das Gesetz des Herrn ist ohne Wandel und erquicket die Seele. Das Zeugniss des Herrn ist gewiss, und macht die Albernen weise. Ps. 19, 8.

Magna vis est conscientiae et magna in utramque partem, ut neque timeant, qui nihil commiserint, et poenam semper ante oculos versari putent, qui peccarint.

Cicero pro Milone 23, 61.

Conscia mens ut cuique sua est, ita concipit intra

Pectora pro facto spemque metumque suo.

Ovid. fast. I, 485.

b) Das gute Gewissen.

In omni vita sua quemque a recta conscientia traversum unguem non oportet discedere. Cicero ad Attic. XIII, 20.

* Ich übe mich zu haben ein unverletztes Gewissen allenthalben, beides gegen Gott und die Menschen.

Ap. Gesch. 24, 16.

Τῷ μηδὲν ἑαυτῷ ἄδικον ξυνειδότι ἡδεῖα ἐλπὶς ἀεὶ πάρεστι καὶ ἀγαθὴ γηροτρόφος, ὡς καὶ Πίνδαρος λέγει. Wer nichts Ungerechtes sich bewusst ist, dem steht die süsse Hoffnung zur Seite, als gute Pflegerin im Alter, wie auch Pindar sagt.

Plato de rep. I, 330.

Suus cuique animus ex conscientia spem praebet.

Sallust. ad Caes. ep. 2.

* Die Hauptsumme des Gebots ist Liebe von reinem Her

zen und von gutem Gewissen. 1 Tim. 1, 5. Nil sonscire sibi, nulla pallescere culpa.

Horat. ep. I, 1, 61.

Satis in ipsa conscientia pulcherrimi facti fructus est.
Cicero Philipp. II, 44.

* Grossen Frieden haben, die dein Gesetz lieben.

Ps. 119, 165.

Quidam aeternitati se commendari posse per statuas existimantes eas ardenter affectant, quasi plus praemii ex figmentis aeneis sensu carentibus adepturi, quam ex conscientia honeste recteque factorum. Ammian. Marc. XIV, 6.

Vacare culpa maximum est solatium.

Bei Cicero ad famil. VII, 5.

Conscientia rectae voluntatis maxima consolatio est rerum incommodarum. Cicero ad fam. VI, 4.

* Unser Trost ist der, dass wir ein gutes Gewissen haben und fleissigen uns guten Wandel zu führen bei allen.

Hebr. 13, 18.

Bonus fruitur bona conscientia. Seneca de mor. no. 134. Conscientia bene actae vitae multorumque benefactorum recordatio iucundissima est. Cic. de senect. 3, 9.

Nullum theatrum virtuti conscientia maius est.

Cic. Tusc. disp. * Habt ein gutes Gewissen! 1 Petr. 3, 16. Quaenam summa boni? Mens quae sibi conscia recti. Auson. sept. sapient. sent. 1, 1. Dominium rerum collabi solet, bonae mentis usurpatio nullum tristioris fortunae recipit incursum.

Valer. Max. IV, 4.

Nihil est quod timeas, si innocens es. Quint. declam. 294. * Die richtig vor sich gewandelt haben, kommen zum Frieden und ruhen in ihren Kammern. Jesa. 57, 2. Conscia mens recti famae mendacia ridet.

Ovid. fast. IV, 311.

Cum recte vivas, ne cures verba malorum.

Dionysius Cato.

Integer vitae scelerisque purus

Non eget Mauris iaculis, neque arcu,

Nec venenatis gravida sagittis,

Fusce, pharetra. Horat. Carm. I, 22, 1.

Justum esse facile est, cui vacat pectus metu.

Sen. Octav. 442.

c) Das bōse Gewissen wirkt Furcht, ist schwer zu bergen, erwacht

endlich.

Multos fortuna liberat poena, metu neminem.

Seneca ep. 97, 13.

Proprium est nocentium trepidare. Seneca ep. 97, 14.
* Der Gottlose bebet sein Leben lang. Hiob 15, 20.
Malorum facinorum ministri quasi exprobrantes aspiciuntur.
Tacit. Ann. XIV, 62.

(Nero) in Capitolio veneratus deos, cum Vestae quoque templum inisset, repente cunctos per artus tremens, seu numine exterrente, seu facinorum recordatione nunquam timore vacuus deseruit inceptum. Tacit. Ann. XV, 36.

Neque Nero sceleris (matris caede patrati) conscientiam, quamquam et militum et senatus populique gratulationibus confirmaretur, aut statim aut postea unquam ferre potuit, saepe confessus, exagitari se materna specie, verberibus furiarum ac taedis ardentibus. Sueton. Nero 35.

*Was er (der Tyrann) höret, das schrecket ihn; und wenn es gleich Friede ist, fürchtet er sich, der Verderber komme. Hiob 15, 21.

Adeo (Tiberio) facinora atque flagitia sua ipsi quoque in supplicium verterant. Neque frustra praestantissimus sapientiae firmare solitus est, si recludantur tyrannorum mentes, posse aspici laniatus et ictus, quando ut corpora verberibus, ita saevitia, libidine, malis consultis animus dilaceretur. Quippe Tiberium non fortuna non solitudines protegebant, quin tormenta pectoris suasque ipse poenas fateretur. Tacit. Ann. VI, 6.

Scelerati conscientia obstrepente condormire non possunt, agitant eos furiae. Curtius VI, 9, 38.

Qui tantum facinus commiserunt, non modo sine cura quiescere, sed ne spirare quidem sine metu possunt.

Cic. pro Rosc. Am. 23, 65.

Suae malae cogitationes conscientiaeque animi terrent. Hae sunt impiis assiduae domesticaeque furiae, quae dies noctesque parentum poenas a consceleratissimis filiis repetant.

Cic. pro Rosc. Am. 23, 67.

Sua quemque fraus, suum facinus, suum scelus, sua audacia de sanitate ac mente deturbat. Hae sunt impiorum furiae, hae flammae, hae faces. Cic. in Pisonem 20, 46.

* Wer mit heimlichen Tücken umgehet, kann nicht Ruhe davor haben. Sirach 13, 32.

Quocumque adspexisti, ut furiae sic tuae tibi occurrunt iniuriae, quae te respirare non sinunt. Cic. Paradoxa II.

Insectantur furiae non ardentibus taedis, sicut in fabulis, sed angore conscientiae fraudisque cruciatu.

Cic. de legg. I, 14, 40.

* Angst und Noth schrecken ihn und schlagen ihn nieder, denn er hat seine Hand wider Gott gestreckt. Hiob 15, 24. Cave quidquam incipias, quod poeniteat postea.

P. Syri sent. 86. Gravis malae conscientiae lux est. Seneca ep. 122, 14. Maxima est factae injuriae poena fecisse.

Seneca de ira III, 26, 2.

Nihil est miserius, quam animus hominis conscius.

Plaut. Most. III, 1, 13 (544).

O tacitum tormentum animi conscientia! P. Syri sent. 352. Mementote, quod, si quid admisit huiusmodi, conscientiae ipsius sententia punietur, quam latere non poterit.

Ammian. Marcell. 21, 6.

Illo nocens se damnat quo peccat die. P. Syri sent. 209. Cicatrix conscientiae pro vulnere est. P. Syri sent. 87. Nunquam secura est prava conscientia. P. Syri sent. 343. Nocens habuit aliquando latendi fortunam, nunquam fiduciam. Seneca ep. 105, 9.

Mala conscientia saepe tuta est, secura nunquam.

Sen. de mor. no. 65. Tutum aliqua res in mala conscientia praestat, nulla securum. Sen. epist. 105, 9 (8).

* Die Gottlosen haben nicht Frieden, spricht mein Gott.

Multa. trepidus solet

Detegere vultus. Sen. Thyest. 330 ff.

Jes. 57, 21.

Heu quam difficile est crimen non prodere vultu! Ovid. metam. II, 447. Vultus haud sane securi animi index. Curtius VIII, 6. Ab inquieto saepe simulatur quies. Sen. Oedip. 684. (Catilinae) animus impurus, diis hominibusque infestus, neque vigiliis neque quietibus sedari poterat; ita conscientia mentem excitam vexabat. Igitur color ei exsanguis, foedi oculi, citus modo, modo tardus incessus, prorsus in facie vultuque vecordia inerat. Sallust. Catil. 38.

Quia non ut hominum voltus, ita locorum facies mutantur. Neros Gewissen nach dem Muttermord kann den Anblick der Gegend nicht ertragen. Tacit. Ann. XIV, 10.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »