ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub
[ocr errors]

quantulum eminuisse, tradit sanclus Augustinus, et sanctus Gregorius Nyssenus: (Epist. 1. Serm. 1.de Res.) et ex Apostolo id colligi posse videtur. Cum enim Apostolus ad Ephesios scribit. Ut possilis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, el sublimitas, el profundum. (Eph. 3.) satis aperte describit figuram crucis, quae quatuor habet extrema: latitudinem in ligno transverso; longitudinem in oblongo; al titudinem in ea parte oblongi, quae extat atque eminet supra transversum, et profundum in ea parte quae sub terram absconditur. Hoc genus tormenti non casu neque invitus Dominus noster subivit, sed ab ipsa aeternitate praeelegit, ut sanctus Augusti nus docet, (Epist.120.) Idque ex illo Actorum Apostolico testimonio: Hunc definito consilio, et praescientia Dei, traditum, per manus iniquorum affligentis intermistis. (Act. 2.) Et ideo Christus ipse initio praedicationis Nicodemo dixit: Sicut Moyses exallavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis, qui credit in ipsum,non pereat,sed habeat vitam aeternam, (Jo. 3.) Et saepe Apostolus de sua cruce lo. quens ad imitandum hortabatur, dicens: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Matth. 16.)

Cur autem hoc supplicium Dominus elegerit, ille solus proprie novit qui elegit. Sed tamen non desunt Mysteria, quae sancti Patres excogitaverunt et nobis scripta reliquerunt. (Lib. 5.) S. Irenaeus libro paulo ante notato scribit, duo crucis brachia sub uno titulo convenire, in quo scriptum erat Jesus Nazarenus Rex Judaeorum, ut intelligeremus duos populos, Hebraicum et Gentilem, qui antea divisi erant, in unum corpus, sub uno capite Christo aliquando fuisse iungendos. S. Gregorius Nyssenus in Oratione de Resurrectione scribit, (Orat. 1.) partem crucis, quae caelum respicit,significare

[ocr errors]

per crucem, quasi per clavem caelum aperiri;par lem vero quae ad centrum mundi vergit, signifi. care, spoliandum fuisse infernum a Christo, cum ad eum descendisset, duo crucis brachia, quae ad Orientem et Occidentem porriguntur, repurgationem mundi totius per Christi sanguinem futuram significare. Sancti vero Hieronymus in Epist. ad Ephesios, Augustinus ad Honoratum, et Bernardus de Consideratione, Epist. 120. Lib.5. praecipuum crucis mysterium ab Apostolo breviter attingi docent in verbis illis, quae sit latitudo,et longitudo et sublimitas, et profundum. (Eph.3.) Significantur autem in his verbis primum attributa Dei; in altitudine potentia, in profundo sapientia, in latitudine bonitas, in longitudine aeternitas. Deinde virtutes Christi patientis, in latitudine charitas, in longitudine patientia; in altitudine obedientia, in profundo humilitas. Denique virtutes hoc tempore necessarie iis, qui salvantur per Christum: in pro fundo, fides; in altitudine, spes, in latitudine charitas, in longitudine, perseverantia. Ex quibus in. telligimus, solam charitatem, quae merito dicitur Regina virtutum, ubique locum habere, in Deo, in Christo, et in nobis: reliquas virtutes, alias esse in Deo, alias in Christo, alias in nobis. Proinde mirum non est, si in ipsis Christi novissimis verbis quae nunc explicanda suscepimus, primum locum obtineat charitas.

Nos igitur primum explicabimus tria prima verba, quae dicta sunt a Christo circa horam sextam, antequam sole obscurato tenebrae fierent super omnem terram. Deinde considerabimus ipsam solis defectionem ; et tunc veniemus ad explicanda reliqua verba Domini, quae prolata fuerunt circa horam nonam, ut scribit s. Matthaeus, capite 27. videlicet recedentibus tenebris, et morte Christi propinquante, vel potius imminente.

DE

PRIMIS TRIBUS VERBIS

IN CRUCE PROLATIS

[ocr errors]

LIBER PRIMUS

CAP. I.

Explicatur ad lilleram verbum primum, Pater dimitte illis non enim sciunt, quid faciunt. Luc. 23.

Christus Jesus Verbum aeterni Patris, et de quo idem Pater aperte dixit, Ipsum audite; (Matth. 17. Matth. 23.) et qui de se aperte pronuntiavit, Magister vester unus est Christus, ut officio suo plenissime satisfaceret, non solum vivens a docendo numquam cessavit, sed etiam moriens ex cathedra crucis verba pauca, sed ardentia, sed utilissima, sed efficacissima praedicavit, et plane dignissima, quae a Christianis omnibus in intimo cordis recipiantur, et custodiantur, et examinentur: et re ipsa ac factis adimpleantur. Prima sententia haec est: Jesus autem dicebat: Pater, dimille illis: non enim sciunt quid faciunt. (Luc. 23.) Quam sententiam, tamquam vere novam et insolitam, voluit Spiritus sanctus praedici ab Isaia propheta in illis verbis, Et pro transgressoribus rogavil. (Isai. 53.) Quam vere autem dixerit Apostolus Paulus, Charitas non quaerit, quae sua sunl, (1. Cor. 13.) ex ordine harum sententiarum facile potest inlelligi. Siquidem ex numero harum sententiarum, tres bonum aliorum pertinent, tres ad bonum proprium, una est communis. Sed prima cura Domino fuit de aliis, postrema de se.

Ex primis autem tribus sententiis, quae ad alios pertinent, prima dirigitur ad inimicos, secunda ad amicos, postrema ad consanguineos. Cuius ordinis haec est ratio: quoniam Charitas primum succurrit magis egentibus; et qui tunc magis egebant, inimici erant, et nos quoque tanti Magistri discipuli, magis egebamus, ut nos institueret de dilectione inimicorum, quae difficilior, et rarior est, quam de dilectione, amicorum vel consanguineorum, quae facillima est, et nobiscum quodam modo nascitur, et nobiscum crescit, et saepe plus quam oportet, invalescit. Ait igitur Evangelista: Iesus autem dicebat. Illud autem, designat tempus et occasionem orandi pro inimicis: atque opponit verba verbis, et operibus opera; Ac si dice

ret Evangelista: Illi Dominum crucifigebant,et vestes eius, ipso aspiciente, inter se dividebant; alii irridebant, et infamabant, quasi seductorem et mendacem: ille autem cum haec videret et audiret et dolor atrocissimus esset ob manus et pedes re cens crudelissime perforatos, reddens bona pro malis dicebat: Pater dimille illis.

Patrem appellat, non Deum, aut Dominum, quia intelligebat, in hac causa opus esse benignitate Patris,non severitate Iudicis: et quia ad Deum flectendum, sine dubio iratum ob tam ingentia scelera, opus erat amabile nomen Patris obiicere.Itaque illud, Pater, hoc significare videtur: Ego Filius tuus, qui patior, ignosco, ignosce et tu Pater. Mibi Filio tuo dona hanc offensionem, quamvis isti non mereantur. Memento etiam, te quoque esse Patrem istorum per creationem, qua eos fecisti ad imaginem et similitudinem tuam. Ostende igitur in illos paternam charitatem tuam, quoniam etsi mali sunt, tamen filii sunt.

Dimitte. Haec vox continet summam petitionis, quam Filius Dei, tamquam advocatus inimicorum suorum Patri suo repraesentat. Potest autem illud verbum Dimitte, referri tum ad poenam, tum ad culpam. Si referatur ad poenam, exaudita fuit haec oratio, quia cum mererentur Iudaei propter hoc scelus statim gravissime puniri, vel igne de caelo cadente consumi, vel diluvio aquarum perire, vel ferro el fame exterminari, dilata fuit poena huius peccati ad annos quadraginta, et si interim gens illa poenitentiam egisset,salva incolumisque inansisset: sed quia poenitentiam non egit, immisit in eos Deus exercituum Romanorum, Vespasiano imperante, qui civitatem primariam evertit,et gentem Jodaeorum partim fame in obsidione, partim gladio capta, civitate, necavit, partim vendidit, partim captivos abduxit, partim in varias terras et loca dispersit. (Matth. 20. Matth. 22.) Quod ipsum Dominus primum per parabolam vineae, et Regis facientis nuptias filio suo;et similitudinem ficulneac infructuosac: deinde etiam disertis verbis, in die Palmarum, flendo, et lamentando praedixit. (Luc. 19.) Quod vero ad culpam attinet, exaudita fuit oratio, quia multa per huius orationis meritum data est a Deo gratia compunctionis et resipiscentiae. (Luc. 23.) Inter quos illi sunt, qui percutien

les pectora sua revertebantur, et Centurio qui di. cebat: Vere Filius Dei eral iste. (Matth. 27.) et plurimi, qui paulo post ad Apostolorum praedica. tionem convertebantur, et confitebantur quem negaverant, et adorabant quem despexerant. Cur autem non omnibus conversionis gratia data sit, ratio est, quia oratio Christi conformis erat sapientiae et voluntati Dei.Quod aliis verbis scribit s. Lucas in Actis apostolorum. cum dicit: Crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam. (Act. 13.)

Illis. Per hanc vocem significantur ii, quibus indulgentiam Christus oravit. Et quidem primi videntur illi esse, qui Christum re ipsa cruci affixerunt, el eius vestimenta inter se diviserunt: deinde omnes illi, qui causa passionis Dominicae fuerunt, ut Pilatus, qui sententiam tulit, ut populus, qui clamavit: Tolle tolle, crucifige eum: ut Principes Sacerdotum et Scribae, qui eum falso accusaverunt, ac, ut altius ascendamus, ipse etiam primus homo, et eius omnis posteritas, qui peccando causam passioni Christi dederunt. Itaque inimicis suis omnibus veniam petiit ex cruce Dominus. In ter inimicos autem nos omnes eramus, dicente Apostolo, Cum inimici essemus, reconciliati su mus Deo per mortem Filii eius. (Rom. 5.) Itaque nos omnes, etiam antequam nati essemus, nunerati sumus in sacralissimo illo Memento, ut sic loquar,quo summus Pontifex Christus oravit in Missa illa sacrosanctissima, quam in ara crucis peregit. Quid ergo retribues Domino, anima mea, pro o. mnibus,quae retribuit tibi,etiam antequam esses? vidit pius Dominus, te quoque inter inimicos suos aliquando futuram; et le non quaerente neque petente,, pro te ad Patrem oravit, ut tibi non imputaretur stultitia.An non et re oporteret semper me. minisse tam dulcis patroni, et omnibus viribus laborare, ut nulla te praeteriret occasio illi serviendi? An non etiam par esset, ut tanto exemplo permolus discere et tu non solum inimicis tuis facile ignoscere, et pro eis orare.sed etiam quotquot poteris ad idem faciendum adducere? Omnino ila est, et hoc ipsum facere cupio et statuo, modo qui dedit tam insigne exemplum, porrigat etiam ex eadem pietate sua ad opus tam grande efficax auxilium

Non enim sciunt quid faciunt. Ut videretur rationabilis intercessio, extenuat sive excusat Christus delictum inimicorum suorum, eo modo quo potuit. Excusare certe non poterat iniustitiam in Pilato, neque crudelitatem in militibus, neque invidiam in Principibus Sacerdotum,neque stultitiam et ingratitudinem in populo, neque falsa testimonia in peierantibus. Hoc solum restabat, ut excusaret in omnibus ignorantiam. Vere enim, ut Apostolus loquitur,si cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent. (1.Cor.2.) Sed quam vis neque Principes Sacerdotum, neque populus, neque ministri cognovissent, Christum esse Dominum gloriae; cognovit tamen Pilatus, illum fuisse virum iustum et sanctum, et a Principibus Sacerdotum per invidiam traditum: et agnoverunt Principes Sacerdotum,illum vere esse Christum in Lege promissum, ut s. Thomas (In Comment. ad 2.

cap. prioris ad Cor.) docet, quia negare non poterant, neque negabant, cum multa signa facere. quae Messiam facturum fuisse Prophetae praedixerant. Cognovit denique populus, Christum sine causa iusla damnari, palam clamante Pilato, Nullam causam mortis invenio in eo: el, (Luc. 23.) Innocens ego sum a sanguine iusli huius. (Matt. 27.) Quamvis autem non cognoverint Iudaei, sive Principes, sive populi, Christum esse Dominum gloriae, tamen cognoscere potuissent, nisi malitia excaecasset corda illorum. Sic enim loquiturs.Ioannes. Cum tanta signa fecisset coram eis,non credebant in eum, quia dixit Isaias. Excaeca cor populi huius et aures eius aggrava, et oculos eius claude,ne forte videal oculis suis et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et converlatur, el sanem eum. (Ioan.12.) Neque vero excar. catio excusat excaecatum, quia voluntaria, et concomitans est, non praecedens. Ad quem modum illi etiam, qui ex malitiis peccant, laborant semper ignorantia aliqua, quae tamen non excusat, quia non praecedit, sed comitatur. Vere enim Sapiens dicit: Errant qui operantur malum. (Prov. 14.) Et vere eliam Philosophus dicit: Omnis malus ignorans. Et de omnibus peccantibus vere dici potest: Non sciunt quid faciunt. Nemo enim polest velle malum sub ratione mali, quia voluntatis obiectum non est res bona vel mala, sed solum bona, atque idcirco qui eligunt malum, semper eligunt sub ratione boni repraesentatum, immo etiam sub specie maximi boni, quod tunc obtineri possit. Cuius rei causa est perturbatio partis inferioris, quae offundit tenebras rationi, et facit, ot non discernat nisi id parum boni, quod est in ca re, quae appetitur. Qui enim eligit adulterium yel futurum facere, numquam eligeret, nisi attenderet ad bonum delectationis vel lucri,quod est in adulterio vel furto; et nisi oculos mentis clauderet ad malum turpitudinis vel iniustitiae, quae est in adulterio vel furto. Itaque similis est omnis qui peccat, homini, qui ex alto semetipso in fluvium praecipitare cupiens,ante claudit oculos,ac postea semet in flumen projicit.Sic igitur omnis qui male agit, odit lucem, et ignorantia voluntaria laborat, quae non excusat, quia voluntaria est. At si non èx. cusal, cur Dominus ait: Dimille illis; non enim sciunt quid faciunt? Ad hoc responderi potest, verba Domini primum intelligi posse de crucifixoribus, quos probabile est, penitus ignoravisse Christi non solum divinitatem. sed etiam innocentiam: et simpliciter functos officio suo. Pro his ergo verissime Dominus dixit: Paler dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt.

Deinde si intelligantur de nobis, qui nondum eramus; vel multis peccatoribus absentibus, qui vere nescientibus quid tunc Ierosolymis ageretur; verissime Dominus dixit; Non sciunt quid faciunt. Denique si intelligantur de iis, qui praesentes erant et Christum esse Messiam, vel innocentem hominem non ignorabant, tunc dicendum erit: Christi charitatem tantam fuisse, ut peccatum inimicorum suorum extenuare voluerit, eo modo quo poterat. Quamvis enim ignorantia illa simpliciter non excuset: tamen rationem aliquam quamvis tenuem, ex

cusationis habere videtur; quia gravius peccassent si omni prorsus ignorantia caruissent. Et quamvis non ignoraret Dominus excusationem illam non tam excusationem,quam umbram excusationis esse: voluit tamen illam afferre, ut ex ea intelligeremus bonam eius voluntatem erga peccatores, et quam avide arripuisset, excusationem meliorem etiam pro Caipha et Pilato, si ulla melior et rationabilior inveniri potuisset,

CAP. II.

De primo fructu primi verbi in cruce prolați.

Explicavimus quae sit sententia primi verbi a Christo in cruce prolati; nunc fructus aliquos, eosque optimos, et nobis omnibus utilissimos ex eo verbo decerpere meditando curabimus, Primum omnium ex hac prima parte concionis Christi in cathedra crucis habitae discimus, charitatem Christi ardentiorem fuisse, quam nos intelligere vel cogitare possimus. Atque hoc est, quod Apostolus ad Ephesios scribens ait: Scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi. (Eph. 3.) Significat enim eo loco Apostolus, per mysterium crucis, posse nos discere, magnitudinem charita. is Christi tantam esse, ut superemineat scientiam nostram; cum sit maior, quam ut nos eam cognitione apprehendere valeamus. Nos enim cum uno aliquo gravi dolore cruciamur, sive dentium, sive oculorum, sivé capitis, sive alterius membri, ita in illo uno tolerando occupamur, ut nihil aliud cogitare possimus: ideo neque visitationes amicorum, neque negotiorum tractatores admittimus. Christus autem crucifixus, coronam spineam in capile gerebat, ut satis aperte docent antiquissimi scriptores, (Lib. contra Judaeos c. 13. Tract. 25) Tertullianus Latinus libro contra Iudaeos, et Origenes Graecus in Matthaeum: proinde caput ad crucem sine dolore applicare sive admovere non poterat. Manus eius et pedes clavi tenebant, ex quorum terebratione dolorem acerbissimum el continuum Dominus hauriebat. Corpus nudum, et multa flagellatione et longis itineribus fatigatum, ad ignominium et frigus publice expositum, et pondere suo manuum et pedum vulnera cum immani el perpetuo cruciatu divexans, pio Domino multos simul dolores, et quasi cruces plurimas afferebat. Et tamen, o charitas vere scientiam nostram supe. rans, bis omnibus contemplis, quasi nihil ipse pa. teretur, de sola inimicorum suorum salute sollicilus,et impendens illis periculum avertere cupiens ad Patrem clamat, Pater dimille illis. Quid faceret, si scelesti illi homines persecutionem iniuste paterentur, non facerent? si amici,si consanguinei si filii, non hostes, non proditores, non scelestissimi parricidae fuissent? Vere, benignissime Jesu, charitas lua scientiam nostram vincit. Video enim cor tuum, inter tot procellas iniuriarum et passionum, quasi scopulum in medio mari fluctibus undique assidue pulsatum;immotum tamen el pacificum. Aspicis enim hostes illos tuos, crudeles, qui post tot mortalia inflicta vulnera patientiam tuam irrident, et laetantur cum malefecerint: aspicis,

inquam, non ut inimicus inimicos ferocientes; sed ut pater filios vagientes, vel ut medicus aegrotos ex gravi morbo delirantes; ideo non eis irasceris, sed eorum misereris; et omnipotenti, Patri curan. dos sanandosque commendas. Haec enim vis est verae charitatis, ut cum omnibus pacem habeat, nullos reputet inimicos, sed et cum iis, qui oderunt pacem, vivat pacifice.

Atque hoc est, quod in Cantico amoris de virtute perfectae charitatis praedicatur; Aquae multae non potuerunt extinguere charitatem, nec flumina obruent illam.Aquae multae passiones mul. tae sunt,quas nequitiae spirituales, quasi tartareae procellae, per Iudaeos et Gentiles, quasi nubes odiorum gravidas, in Christum effuderunt: sed lamen diluvium istud aquarum,idest poenarum,non potuit extinguere incendium charitatis, quod ardebat in pectore Christi. Ideo Christi charitas in diluvio illo aquarum multarum eminebat, et ardebat, dicens: Pater dimitte illis: Nec solum aquae illae multae non potuerunt extinguere charitatem Christi; sed neque deinceps flumina persecutionum obruere potuerunt charitatem membrorum Christi. Ideo paulo post charitas vere Christiana ardens in pectore sancti Stephani non potuit extingui ab imbre lapidum, sed exarsit, et clamavit: Domine ne statuas illis hoc peccatum. (Act. 7.) Ac deinceps Christi perfecta atque invicta charitas, propagata in multis millibus sanctorum Martyrum et Confessorum, ita pugnavit adversus flumina persecutorum lum invisibilium, tum visibilium, ut vere dici possit usque ad mundi consummationem, neque flumina passionum obruent incendium charitatis.

Ac ut ab humanitate Christi ad divinitatem eius ascendamus, magna fuit Christi hominis charitas erga crucifixores suos; sed maior fuit erga eosdem et postea erit usque ad mundi consummationem charitas Christi Dei, el Patris eius, ac Spiritus sancti erga homines, qui cum ipso Deo inimicitias gerunt; et si possent, deturbarent eum de caelo, et in crucem agerent, atque occiderent, Quis cogitando assequi poterit charitatem Dei erga homines ingratos et malos? Angelis peccantibus non pepercit Deus, neque locum poenitentiae indulsit : (2. Petr. 2.) homines peccantes et blasphemantes, et ad diabolum hostem Dei deficientes patienter sae. pe tolerat; nec solum tolerat, sed interim pascit ac nutrit, quin etiam sustentat ac portal: in ipso enim vivimus, et movemur, el sumus, (Act. 17.) ut Apostolus loquitur. Nec solum boni ac iusti, sed etiam ingrati et mali, ut Dominus loquitur apud Lucam. (Luc. 6.) Nec solum bonus Dominus noster nutrit et pascit, sustentat et portal inimicos suos; sed etiam saepe cumulat beneficiis, ornat ingenio, divitiis auget, evehit ad honores, sublimat ad Regna: atque interim patienter expectat, ut revertantur a via iniquitatis et perditionis.

Ac ut cetera omittamus, quae infinitam orationem desiderarent, si de charitate Dei in homines malos, atque inimicos divinae maiestatis, omnia, quae dici possent, enumerare vellemus, Christi beneficium solum, de quo nunc agimus, consideremus. Nonne sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret? (Joan. 3.) Mundus

inimicus Dei est, nam in maligno positus est, ut loquitur s. Ioannes, (1. loun.5.) et Si quis diligil mundum, non est charitas Patris in eo, ut idem ipse testis est, et, Amicitia huius mundi inimica est Dei. (1. Joan. 2.) et, Quicumque voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituitur, (lac. 4.) ut scribit sanctus Iacobus, Deus igitur diligens mundum, inimicum suum dilexit; sed ut faceret amicum. Nam ideo misit ad illum Filium suum, qui est Princeps pacis (Isai 9.) ut per eun reconciliaretur mundus Deo. Ideo enim nascente Christo cecinerunt Angeli Gloria in altissimis Deo, el in terra pax: (Luc. 2.) Itaque Deus dilexit mundum inimicum, ut per Christum offerret illi reconciliationem, et reconciliatus evaderct suppliciuto debitum inimico. Mundus Chrislum non recepit, auxit culpam, insurrexit in Mediatorem;inspiravit Deus Mediatori ut redderet bona pro malis, et rogaret pro persecutoribus: rogavil, exauditus est pro sua reverentia (Hebr. 5.) Expectavit Dei patientia, ut mundus per Apostolorum praedicationem poenitentiam ageret: et qui poenitentiam egerunt, indulgentiam acceperunt, qui non egerunt, tandem post longam Dei patien. tiam iusto Dei iudicio exterminati sunt. Vere igitur ex hoc primo Christi verbo discimus superemi nentem scientiae charitatem Christi: discimus quoque supereminentem scientiae charitatem Dei Patris, qui sic dilexit mundum,ut filium suum unigenitum daret; ut omnis, qui credit in eum,non pereal, sed habeat vitam aeternam. (Jaan. 3.)

CAP. III.

De allero fructu eiusdem primi verbi a Christo in cruce prolati.

Alter fructus, et quidem valde saiutaris omnibus gustantibus eum erit, si discant homines acceptas iniurias facile condonare, ac per hoc amicos sibi ex inimicis facere. Ad hoc autem persuadendum salis magnum argumentum esse deberet exemplum Christi,et Dei. Nam si Christus crucifixoribus ignovit, et pro eisdem oravit; cur id non faciet Christianus? Si Deus creator, qui posset, ut Dominus et Judex, statim ultionem sumere de peccatoribus tamen exspectat ut peccator ad poenitentiam redeat; et ad pacem et reconciliationem invitat, paratus ignoscere iis, qui maiestati suae iniuriam fecerunt: cur id non faciet creatura? Adde, quod injuriae condonatio non caret ingenti praemio. Scriplum est in historia de vita et obitu sancti Engelberti Archiepiscopi Coloniensis, (Vide apud Sur die 7. Novembris.) quod cum ille in itinere posi tus ab inimicis suis occideretur, et ille in corde suo diceret; Pater ignosce illis, revelatum de eo fuit, quod ob illam unam actionem, Deo supra modum gratam, non solum anima illa subito ad Angelis suscepta in caelum delata fuerit; sed etiam inter choros Martyrum acceperit, et multis post obilum miraculis claruerit.

O si scirent homines Christiani, quam facile possent, si vellent, incomparabilibus thesauris di ari; et quam illustres bonorum et gloriae titulos

promereri, si vellent perturbationibus animi sui dominari, et breves ac parvas iniurias excelso ani. mo praeterire: certe non tam duri et inexorabiles essent ad iniurias condonandas, vel tolerandas. Sed, inquiunt, videtur omnino iuri naturae adversari, quod quis iniuste se conculcari,et verbis aut factis violari patiatur: videmus enim animantia bruta, quae solo naturae instincta ducuntur,in bestias inimicas, ubi eas conspexerint, acriter insilire, easque morsibus vel calcibus interimere. Experimur el ipsi in nobis, cum forte in inimicum nostrum incidimus, continuo accendibilem ebullire sanguinem, vindictae cupiditatem naturaliter cxoriri. Fallitur omnino qui sic ratiocinatur, et confundit iustam defensionem cum ultione iniusta.

Defensio iusta reprehendi non potest: et hoc est quod natura ipsa docel, vim vi repellere; non acceptam iniuriam vindicare. Repugnare ne iniuria sibi fiat, nemo probibet: sed acceptam iniuriam ulcisci, Lex divina vetat, id enim non ad privatos homines, sed ad publicum magistratum pertinet. et quia Deus Rex Regum est, ideo clamat et dicit : Mihi vindicta, et ego retribuam: (Deut.32. Rom. 12. Heb. 0.)

Quod autem bestiae in bestias inimicas naturaliter irruant, ex eo nascitur quod bestiae sint, et discernere nequeant inter naturam, et vitium naturae. Homines autem, qui ratione praediti sunt, separare debent naturam, sive personam, quae a Deo creata bona est, et vitium sive peccatum,quod malum est, et a Deo non prodiit. Proinde debel homo, cum iniuriam accepit, diligere personam, et odisse iniuriam;nec tam irasci homini inimico, quam misereri, et imitari medicos, qui diligunt aegrotos, et ideo diligentissime curant, sed odio habent morbum, et ad eum expellendum et destruendum, atque ad nihilum redigendum, pro viribus incumbunt. Atque hoc est, quod Magister et Medicus animarum Christus docuit, cum ait; Diligile inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos, et orale pro persequentibus, et calum. niantibus vos. (Matth. 5.) Neque similis fuit Magister noster Christus Scribis et Pharisaeis, qui sedentes super cathedram Moysi docebant. (Matth. 23.) et non faciebant: sed sedens in cathedra sanclae crucis, quod docuit, fecit: dilexit enim inimicos suos, et pro iis oravit dicens:. Pater, dimille illis: non enim sciunt quid faciunt. Quod vero etiam in hominibus sanguis bullire incipiat, cum eos, a quibus iniuriam acceperunt, vident, ratio est, quia sunt homines animales, et nondum didicerunt motus partis inferioris, quae nobis cum bestiis communis est, fraeno rationis coercere: Qui enim spirituales sunt et molibus corporis non subiacere sed praeesse noverunt, non irascuntur, inimicis, sed miserentur, et beneficiis illos ad pacem atque concordiam allicere student.

At hoc, inquiunt, nimis difficile est el durum, praesertim hominibus, qui nobiliter nati, de honore solliciti esse debent. Immo vero facile est : (Matth. 11.) nam iugum Christi, qui Legem istam sectatoribus suis imposuit, suave est, el onus eius leve,ut Evangelia testantur: el mandala eius gravia non sunt, ut sanctus Joannes affirmat. (2.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »