ÀҾ˹éÒ˹ѧÊ×Í
PDF
ePub

& not Xenophox, but sonoptios Adyvaios; only mentioned on this occasion. + The contrary is equally time (who the picdant does not realise)

.

Ο ανεξέταστος βίος αβίωτος.

306

DE AUGMENTIS SCIENTIARUM.

dicere, quam facere." Dictum tam mirifice ex terrore et clementia conflatum, ut nihil supra.

Verum ut Cæsarem mittamus; perspicuum est, eum probe sibi conscium suæ eximiæ eruditionis fuisse; ut liquet ex eo, quod demirantibus nonnullis Lucii Syllæ consilium, in deponenda dictatura, cavillans dixit, "Sylla nescivit literas, dictare non potuit."

Nunc autem tempus videtur imponendi finem huic dissertationi de arcta conjunctione militaris virtutis et literariæ (quid enim in hoc genere post Alexandrum et Cæsarem afferri potest?) nisi quod moveor unius et alterius exempli dignitate et insolentia, eo quod tam subito transierit a ludibrio ad miraculum. Est autem Xenophontis philosophi, qui e Socratis ludo profectus est in Asiam, cum Cyro juniore, in expeditione contra regem Artaxerxem. Hic Xenophon eo tempore peradolescens fuit, et nunquam aciem aut castra viderat, neque tunc præfecturam aliquam in exercitu gerebat, sed tantum sponte, ob amicitiam Proxeni, proficiscebatur. Aderat forte fortuna, cum Falinus a magno rege legatus ad Græcos veniret, postquam Cyrus in acie occubuisset, Græci autem (manipulus tantummodo hominum) duce orbati, in medio provinciarum Persiæ, a patria sua, plurimorum milliarium intervallis, et fluminibus maximis atque altissimis, interclusi essent. Legatio huc spectabat, ut, positis armis atque deditis, se regiæ clementiæ submitterent. Cui legationi antequam publice responsum esset, complures ex exercitu familiariter cum Falino colloquebantur: inter quos Xenophon ita forte locutus est. "Imo," inquit, "Faline, hæc duo tantum nobis jam supersunt, arma et virtus; si igitur arma dedamus, cui usui, obsecro, nobis erit virtus ?" At Falinus subridens: "Ni fallor," inquit, "Atheniensis es, adolescens, et philosophiæ incumbis, atque bellula sunt, quæ dicis; sed valde erras, si virtutem vestram regiis copis parem esse arbitreris." Ecce ludibrium. Sequitur miraculum. Novitius iste ex schola et philosophus, postquam omnes duces et præfecti proditione interempti essent, decem millia peditum Babylone in Græciam reduxit, per medias regis provincias, omnibus ejus copiis frustra obnitentibus: quo facto stuporem injecit omnibus. Græcis autem ab eo tempore ingentes addidit animos et spiritus, ad Persarum regnum invadendum et subvertendum. Quod et mox cogitavit sane, et designavit Jason Thessalus; tentavit et inchoavit Agesilaus Spartanus; perfecit demum Alexander Macedo, omnes literati istius prævii egregio facinore incitati.

Pergamus ab imperatoria militarique virtute ad moralem, et eam, quæ est hominum privatorum. Primo, certissimum est illud poëtæ :

"Scilicet ingenuas didicisse fideliter artes
Emollit mores, nec sinit esse feros."

Eruditio siquidem humanas mentes feritate atque barbarie exuit. Veruntamen opus est, ut accentus sit in voce illa fideliter. Nam tumultuaria cognitio flectit potius in contrarium. Eruditio, inquam, levitatem, temeritatem, atque insolentiam tollit, dum omnia pericula et ambigua simul cum re ipsa suggerit; rationum et argumentorum pondera in utram

[ocr errors]

LIB. I.

que partem librat; prima quæque, quæ se offerunt animo, eaque arrident, pro suspectis habet; iterque ei omne tanquam exploratum inire docet. Eadem admirationem rerum vanam et nimiam evellit, radicem ipsam omnis infirmi consilii: quippe admiramur res, vel quia novæ sunt, vel quia magnæ. Quantum ad novitatem, nemo est, qui literas, et rerum contemplationem penitus imbiberit, quin illud cordi impressum habeat, "Nil novi super terram." Neque t enim puparum ludum quisquam magnopere mirabitur, qui pone aulæa caput inserens, organa, quibus moventur, et filamenta cernit. Quantum ad magnitudinem, quemadmodum Alexander Magnus, ingentibus præliis et victoriis in Asia assuetus, cum interdum acciperet e Græcia literas, de expeditionibus et dimicationibus quibusdam illic factis, quæ plerunque propter pontem aliquem, aut castellum, aut ad summum pro expugnatione oppidi alicujus suscipiebantur, dicere solebat; "Videri sibi nuncium allatum de ranarum et murium pugna, de qua Homerus:" sic certe, qui universitatem rerum, ejusque fabricam intueatur, illi terræ globus, cum hominibus superstantibus (si divinitatem animarum seponas) haud majus quidpiam videbitur, quam colliculus formicarum; quarum aliæ cum granis, aliæ cum ovis suis, aliæ vacuæ, omnes hinc inde circa exiguum pulvisculi acervum reptant, et cursitant. Porro eruditio aufert, aut saltem minuit timorem mortis, atque adversæ fortunæ, quo nihil magis virtutibus moribusque officere solet. Si enim animus cujuspiam, contemplatione mortalitatis, et rerum naturæ corruptibilis, imbutus fuerit et intinctus, juxta cum Epicteto sentiet; qui, cum pridie exiens, mulierculam ob fractam ollam plorantem cerneret, postridie etiam exiens aliam mortuum filium deflentem conspiceret, dixit; "Heri vidi fragilem frangi, hodie vidi mortalem mori." Quare optime et valde sapienter Virgilius, cognitionem causarum cum metus omnis profligatione copulavit, tanquam concomitantia:

Ne

"Felix qui potuit rerum cognoscere causas, Quique metus omnes et inexorabile fatum Subjecit pedibus, strepitumque Acherontis avari." Nimis longum esset singula percurrere remedia, quæ singulis animi morbis doctrina suppeditat; aliquando vitiosos humores expurgans, nonnunquam obstructiones aperiens, alias concoctionem juvans, alias appetitum excitans, non raro vulnera ejus et ulcera sanans, et similia. Quare concludam cum hoc, quod videtur rationem habere totius, ita nimirum animum doctrinam disponere, et flectere, ut nunquam protinus acquiescat et tanquam congeletur in defectibus suis, quin incitet se semper, progressumque spiret. scit illiteratus, quid sit in se descendere, aut secum inire rationes, aut quam suavis vita sit, quæ indies sentit se fieri meliorem; si qua forte virtute præditus sit, eam venditabit scilicet, et ubique spectandam exponet, eaque utetur forsitan commode, quam tamen excolere et augere negligit. Rursus, si quo vitio laborat, artem atque industriam illud celandi atque occultandi, minime autem corrigendi, adhibebit; tanquam malus messor, qui perpetuo demetit, falcem autem nunquam exacuit; literatus contra, non tantum utitur animo virtutesque exercet, sed continue emendat se, et in virtute proficit. Imo ut in summa

dicam, pro certo est veritatem et bonitatem distingui | et non pari gradatione intellectus voluptates, eas, tantum, sicut sigillum et impressionem; nam veritas bonifatem signat: et contra, vitiorum ac perturbationum procellæ, ex erroris et falsitatis nubibus erumpunt.

A virtute transeamus ad potentiam et imperium, et dispiciamus si uspiam inveniatur tanta potentia et regnum, quanta eruditio hominis naturam investit et coronat. Videmus dignitatem imperandi sequi dignitatem ejus, cui imperatur. Imperium in belluas et pecora, quare bubulcorum, aut opilionum, res vilis: imperium in pueros, quale ludimagistrorum, minus honorificum: imperium in mancipia, potius dedecori est quam honori: neque multo præstantius est imperium tyrannorum, in populum servilem, atque animis et generosa indole exutum. Unde hoc semper manavit judicium, honores liberis monarchiis, aut rebuspublicis suaviores esse, quam sub tyrannis ; quia imperium honorificum magis supra volentes est, quam supra invitos et coactos. Ideoque Virgilius, cum ex intimo artificio inter humanos honores longe vellet optimos expromere, quos Augusto Cæsari assignaret, in hæc ipsa verba loquitur:

"Victorque volentes

Per populos dat jura, viamque affectat Olympo." Ast imperium scientiæ longe celsius est, quam imperium in voluntatem, licet liberam et non astrictam. Illa enim rationi, fidei, et intellectui ipsi dominatur, qui est altissima pars animi, et voluntatem ipsam regit. Etenim nulla proculdubio terrena est potestas, quæ in spiritibus hominum et animalibus, eorumque cogitationibus et phantasiis, assensu quoque et fide, thronum et quasi cathedram suam erigit et collocat, præter doctrinam et scientiam. Ac idcirco videmus detestabilem illam, et immensam delectationem, qua hæresiarchæ, falsi prophetæ, et impostores magni perfunduntur, et rapiuntur, postquam senserint in fide et conscientiis hominum cœpisse se regnare: tantam certe, ut qui eam semel degustaverit, nullis fere persecutionibus aut tormentis adigi possit, ut hoc regno se abdicet. Sicut autem hoc illud est, quod in Apocalypsi dicitur," abyssus sive profunda Satanæ:" ita e contrario, justus et legitimus in animos hominum dominatus, veritatis ipsa evidentia ac commendatione dulcissima stabilitus, sane quam proxime ad potestatis divinæ similitudinem accedit.

Quod ad fortunas et honores spectat, munificentia doctrinæ non sic regna integra et respublicas locupletat, et ditat, ut non hominum etiam privatorum fortunas et opes amplificet, et evehat. Vetus enim observatio est, Homerum pluribus suppeditasse victum, quam Syllam, Cæsarem, aut Augustum, licet tot congiaria, tot donativa, tot agrorum assignationes largiti sint. Certe difficile dictu est, arma an literæ plurium fortunas constituerint. Quin si de summa potestate loquamur, videmus, si arma, aut jus hæreditatis regnum contulerunt, at literarum sorti sæpius cessisse sacerdotium, quod regni semper fuit rivale. Rursus, si delectationem jucunditatemque scientiæ intuearis, multum sane illa voluptates alias omnes exuperat. Quid enim? num forte affectuum voluptates tanto intervallo oblectamenta sensuum excedent, quanto voti assecutio felix cantiunculam aut cœnam :

quæ sunt affectuum, transcendent ? In cæteris oblectationibus satietas est finitima, et postquam paulo inveteraverint, flos ipsarum et venustas marcescit : quo docemur non illas liquidas revera voluptates ac sinceras fuisse, sed umbras tantum, et fallacias voluptatum, non tam qualitate sua, quam novitate, jucundas: unde et voluptarii sæpius fiunt monachi, et ambitiosorum principum senectus tristior fere est, et melancholia obsessa. Scientiæ autem non est satietas, verum et fruendi, et appetendi perpetuo et subinde recurrens vicissitudo; ut necesse sit hujus delectationis bonum simplex esse, non ex accidente, aut cum fraude. Neque illa voluptas, quam depingit Lucretius, ultimum in animo locum sortitur:

"Suave mari magno turbantibus æquora ventis, &c." "Suave est spectaculum (inquit) stantem, aut ambulantem in littore, navem intueri tempestate in mari jactatam: suave itidem ex edita turri duas cernere acies concursantes in planitie: at nil dulcius est homini, quam mens per doctrinam in arce veritatis collocata, unde aliorum errores et labores dispicere possit."

Denique, ut mittamus vulgaria illa argumenta, quod per doctrinam scilicet "homo homini in eo præstat, in quo ipse brutis:" quod ope doctrinæ ascendat homo intellectu usque ad cœlos, quo corpore non potest, et alia similia: cum eo concludamus bono hanc dissertationem de literarum excellentia, ad quod humana natura ante omnia aspirat, hoc est, immortalitate et æternitate. Huc enim spectant procreatio sobolis, nobilitatio familiæ, ædificia, fundationes, monumenta, fama, ac denique humanorum votorum summa. Atqui videmus monumenta ingenii et eruditionis, quanto diutius durent, quam ea, quæ opere et manu facta sunt. Annon Homeri carmina viginti quinque annorum centurias et supra, absque unius syllabæ, aut literæ jactura, duraverunt? quo spatio innumera palatia, templa, castella, urbes, collapsa sunt, aut diruta; picturæ ac statuæ Cyri, Alexandri, Cæsaris, imo regum et principum multo recentiorum, nullo jam sunt modo parabiles: archetypa enim ipsa, jamdudum confecta vetustate, perierunt; exempla autem indies primigenia similitudine mulctantur. At ingeniorum imagines perpetuo integræ manent in libris, nullis temporum injuriis obnoxiæ, utpote quæ jugem renovationem recipere possunt: quanquam nec imagines dici proprie possint, quia perpetuo generant quodammodo, seminaque sua in animos hominum spargunt, atque ætatibus subsequentibus infinitas actiones opinionesque suscitant, et progignunt. Quod si navis inventum res existimata tam nobilis et admirabilis fuerit, quæ opes mercesque hinc inde transportat, regiones, locis disjunctissimas, participatione fructuum et commodorum consociat; quanto rectius literæ celebrari debent, quæ, tanquam naves sulcantes oceanum temporis, remotissima secula ingeniorum et inventorum commercio et societate copulant? Porro videmus, nonnullos philosophorum, qui maxime immersi erant sensibus, minimeque divini, atque immortalitatem animæ præfracte negabant; hoc tamen vi veritatis adactos concessisse, quoscunque motus et actus anima

humana absque corporis organo præstare possit, eos ulla causæ hujus pro doctrina peroratione, aut acetiam post mortem permanere probabile esse: quales | tione, judicia rescindam, vel Æsopici galli, qui granimirum erant intellectus, minime autem affectuum num hordei gemmæ prætulit; vel Midæ, qui cum motus. Adeo scilicet scientia immortalis visa est arbiter factus esset inter Apollinem Musarum, et res illis atque incorruptibilis. Nos autem, quibus Panem ovium præsidem, opulentiæ palmam detulit; divina revelatio illuxit, conculcantes hæc rudimenta vel Paridis, qui, spreta sapientia ac potentia, primas atque offucias sensuum, novimus non solum mentem, voluptati et amori dedit; vel Agrippinæ eligentis, sed et affectus perpurgatos, neque animam tantum, "occidat matrem, modo imperet," imperium licet sed etiam corpus, ad immortalitatem assumptum iri cum conditione detestanda præoptantis; vel Ulyssis, suo tempore. Sed enim meminerint homines, et qui vetulam prætulit immortalitati;" typi cert nunc et alias ubi opus fuerit, me in probationibus eorum, qui cousueta optimis præponunt; plurimade dignitate scientiæ, inde ab initio sejunxisse testi- que ejusmodi judicia popularia: hæc enim antiquum monia divina ab humanis; quam methodum con- obtinebunt: verum et illud etiam manebit, cui instanter retinui, separatim utrumque explicans. nixa est semper doctrina, tanquam firmissimo fundamento, quodque nunquam labefactari poterit, "Justificata est sapientia a filiis suis."

Quamvis vero hæc ita sint, nequaquam tamen hoc mihi sumo, neque me consequi posse confido, ut

[ocr errors]

FRANCISCI

BARONIS DE VERULAMIO, VICE-COMITIS SANCTI ALBANI,

DE

DIGNITATE ET AUGMENTIS SCIENTIARUM.

LIBER SECUNDUS.

AD REGEM SUUM.

CONSENTANEUM videri possit, tametsi non raro secus eveniat (rex optime) ut, qui sobole numerosa aucti sunt, quique immortalitatem suam in posteris ipsorum quasi prospectant, præ cæteris mortalibus sint soliciti de statu futurorum temporum; utpote quibus, satis intelligunt, carissima illa sua tandem debere pignora transmitti. Elizabetha regina, propter vitam cœlibem, hospes potius in mundo, quam incola, fuit; sua quidem tempora ornavit, et in multis beavit. Enimvero tuæ majestati (cui Deus pro benignitate sua dedit tot suscipere liberos, dignos certe qui te perpetuent, cujusque ætas vigens, et torus fœcundus adhuc plures pollicetur) usquequaque convenit, non modo tuum (quod facis) seculum irradiare; verum etiam ad illa curas tuas extendere, quæ memoria omnis alat, quæque ipsa intueatur æternitas. Inter ea autem (nisi studium meum erga literas me fallit) nil dignius est, aut nobilius, quam si dotetur orbis terrarum augmentis scientiarum solidis et fructuosis. Quousque enim tandem pauculos aliquos scriptores statuemus nobis, tanquam Columnas Herculis, ne plus ultra in doctrinis progrediamur, cum habeamus majestatem tuam, instar lucidi et benigni sideris, quod nos inter navigandum conducat, et fortunet?

Ut igitur ad rem redeamus: recolamus jam, et

nobiscum perpendamus, quid principes viri aliique
hucusque ad literarum amplificationem attulerint,
quid prætermiserint? hoc autem presse et distincte
excutiamus, sermone quodam activo et masculo, nus-
quam digrediendo, nil amplificando. Ponatur igitur
illud (quod quivis concedat) opera quæque maxima
et difficillima, vel præmiorum amplitudine, vel con-
siliorum prudentia et sanitate, vel laborum junc-
tione superari: quorum primum conatum exsti-
mulat, secundum ambages et errores tollit, tertium
mortalium fragilitati succurrit. At inter hæc tria
merito primas tenet "Consilii prudentia et sanitas ;"
hoc est, monstratio et delineatio viæ rectæ et pro-
clivis ad rem, quæ proponitur, peragendam.
"Clau-
dus enim (quod dici solet) in via antevertit cursorem
extra viam :" et Salomon perapposite ad hanc rem:
"Ferrum si retusum fuerit, viribus utendum majo-
ribus: quod vero super omnia prævalet, est sapien-
tia." Quibus verbis innuit, medii prudentem elec-
tionem efficacius conducere ad rem, quam virium
aut intentionem, aut accumulationem. Hæc ut di-
cam illud impellit, quod (salvo semper eorum honore,
qui de literis quomodocunque meruerunt) perspicio
atque animadverto, opera eorum atque acta pleraque,
ad magnificentiam potius et nominis sui memoriam,
quam ad scientiarum ipsarum profectum et augmenta,

spectasse et literatorum potius numerum auxisse, quam artibus ipsis multum incrementi attulisse.

membra litem ventriculo intenderunt, quod neque motum præberet, ut artus, neque sensum, ut caput: quamvis interea alimentum coctum atque confectum vintriculus ille in reliquum corpus divideret : plane eodem modo, qui in philosophia ac contemplationibus universalibus positum omne studium, inane atque ignavum arbitratur, non animadvertit, singulis professionibus, et artibus exinde succum et robur sup

Actiones autem et opera, quæ ad literas amplificandas pertinent, circa tria versantur objecta: circa literarum sedes; circa libros; et circa personas eruditorum. Quemadmodum enim aqua, sive ex cœlesti rore descendens, sive ex fontibus scaturiens, facile disperditur, et dispergitur, nisi colligatur in aliqua receptacula, ubi per unionem et congrega-peditari. Atque certe persuasum habeo, hanc ipsam tionem se sustentare, et fovere possit (quem in finem excogitavit solertia humana aquæductus, cisternas, stagna, eaque etiam variis ornamentis condecoravit, quæ magnificentiæ et dignitati, non minus quam usui et necessitati, deserviant) similiter liquor iste scientiæ pretiosissimus, sive a divina inspiratione destillet, sive e sensibus exiliat, mox periret omnis atque evanesceret, nisi conservaretur in libris, traditionibus, colloquiis, ac præcipue in locis certis his rebus destinatis, quales sunt academiæ, collegia, scholæ, ubi et permanentes habeat sedes, et crescendi insuper, et se congregandi copiam et facultatem.

Ac primo, opera, quæ ad Musarum sedes spectant, quatuor numerantur: ædificiorum structura; proventuum dotatio; privilegiorum concessio; disciplinæ lex et institutio; quæ omnia ad secessum et otium (ut plurimum) conferunt et ad vacationem a curis et molestiis: qualia sunt, quæ ad alvearia constituenda, in usum mellis, requirit Virgilius;

"Principio sedes apibus, statioque petenda,
Quo neque sit ventis adítus, etc."

At opera circa libros duo sunt præcipua. Primum bibliothecæ, in quibus, tanquam mausoleis, priscorum sanctorum reliquiæ, virtutis plenæ, conditæ sunt. Secundo, novæ editiones auctorum, emendatioribus impressionibus, fidelioribus versionibus, utilioribus commentariis, annotationibus magis diligentibus, et hujusmodi famulitio, instructæ et ornatæ.

Porro opera, quæ literatorum hominum personas respiciunt (præterquam quod ipsi ornandi sint et promovendi) sunt etiam duo: remuneratio et designatio lectorum, in artibus jamdudum inventis et cognitis; et remuneratio ac designatio scriptorum, circa eas doctrinæ partes, quæ non satis hactenus excultæ et elaboratæ sunt.

Hæc summatim opera sunt et acta, in quibus inclytorum principum, aliorumque illustrium virorum promerita erga rem literariam claruerunt. De particulari alicujus commemoratione, qui de literis bene meruit, cogitanti, occurrit illud Ciceronis, quod eum, post reditum suum, ad gratias promiscue agendas impulit; "difficile non aliquem, ingratum quenquam præterire." Potius (ex Scripturarum consilio) spatium intueamur, quod adhuc restat in stadio decurrendum; quam oculos reflectamus ad ea, quæ a tergo jampridem reliquimus.

Primum igitur, inter tot totius Europæ collegia, præclarissime fundata, omnia illa certis professionibus destinata esse demiror, nulla liberis atque universalibus artium et scientiarum studiis dedicata. Nam si quis judicet doctrinam omnem referendam esse ad usum et actionem, recte sapit: veruntamen facile est, isto modo prolabi in errorem illum, quem fabula perantiqua perstringit; in qua cætera corporis

haud minimam causam fuisse, cur felicior doctrinæ progressus hucusque retardatus sit; quod opera hisce fundamentalibus scientiis navata sit tantum in transitu, neque haustus pleniores inde epoti. Nam si arborem solito fructuosiorem fieri cupias, de ramis medicandis frustra cogitaveris; terra ipsa circa radicem subigenda, et gleba lætior admovenda, aut nihil egeres. Neque rursus silentio prætermittendum est, hanc collegiorum et societatum, in usum tantummodo doctrinæ professoriæ, dedicationem, non solum scientiarum incrementis inimicam fuisse, sed etiam in regnorum et rerumpublicarum detrimentum cessisse. Hinc enim fieri solet ut principes, delectum habituri ministrorum, qui rebus civilibus tractandis sint idonei, ejusmodi hominum miram solitudinem circa se reperiant; propterea quod non habeatur educatio aliqua collegiata, in hos usus destinata, ubi scilicet homines, a natura ad hoc facti et comparati (præter artes alias) historiæ, linguis modernis, libris et tractatibus politicis, præcipue incumbant; ut inde ad civilia munera magis habiles et instructi accedant.

Quoniam vero fundatores collegiorum plantant, prælectionum vero rigant, sequitur jam ordine, ut dicam quid in publicis lectionibus desideretur: nimirum, improbo vel maxime tenuitatem stipendiorum, prælectoribus sive artium, sive professionum (præsertim apud nos) assignatam. Interest enim imprimis progressus in scientiis, ut lectores in unoquoque genere ex optimis instructissimisque eligantur: utpote quorum opera, non in usum transitorium, sed ad sufficiendam sobolem scientiæ in secula adhibeatur. Id fieri nequit, nisi præmia et conditiones tales constituantur, quibus eminentissimus quisque in ea arte plane contentus esse possit; ut illi demum grave non sit, in eodem munere immori, neque practicam cogitet. Quocirca scientiæ ut floreant, militaris lex servanda Davidis; "ut æqua esset pars descendentis ad prælium, et manentis ad sarcinis:" sarcinis male aliter prospectum erit. Sic lectores in scientiis sunt tanquam conservatores et custodes totius literarii apparatus, unde praxis et militia deinceps scientiarum instruatur: proinde æquum est, ut merces ipsorum lucra practicorum exæquare possit. Aliter si patribus scientiarum præmia non constituantur satis ampla et luculenta, eveniet illud;

"Et patrum invalidi referent jejunia nati."

Defectum nunc notabo alium, in quo alchemista quispiam in auxilium advocandus foret; cum id genus hominum studiosis auctores sint, ut libros vendant, fornaces extruant, Minervam ac Musas (tanquam virgines steriles) deserant, ac Vulcano se applicent. Fatendum est enimvero, tam ad penetralia contemplationis, quam ad operativæ fructum, in nonnullis

scientiis (præsertim naturali philosophia et medicina) | artium virtus et facultas (quæ permagnæ sunt et haud unica subsidia e libris petenda esse. Qua in latissime diffusa) fere contemptæ jaceant, atque vel

re neutiquam omnino cessavit munificentia hominum; quippe videmus, non libros magis, quam sphæras, globos, astrolabia, mappas, et alia similia, ut adminicula quædam astronomia et cosmographiæ, comparari et studio præberi. Videmus etiam, loca nonnulla, medicinæ studio dicata, hortos habere pro simplicium cujusque generis inspectione et notitia; nec usu mortuorum corporum ad observationes anatomicas destitui. Cæterum hæc ad pauca spectant. | In genere pro certo habeatur, magnos, in rebus naturæ abditis eruendis et reserandis, progressus vix fieri posse, nisi ad experimenta, sive Vulcani, sive Dædali (fornacis scilicet, aut machinæ, vel cujuscunque alterius generis) sumptus abunde suppeditentur.

in puerilia sophismata affectationesque ridiculas degeneraverint, vel saltem existimatione sua haud parum mulctatæ sint. Quinetiam præmatura et intempestiva ad has artes accessio dilutam earum atque jejunam traditionem ac tractationem necessario secum traxit, qualis nimirum captui puerorum adaptetur. Alterum exemplum (quod adducam) | erroris, qui in academiis jam diu inveteravit, ejusmodi est; quod scilicet inventionis atque memoriæ, in exercitiis scholasticis, fieri solet nimio plus noxium divortium: illic siquidem orationes pleræque, aut omnino præmeditatæ sunt, adeo ut conceptis verbis proferantur, et inventioni nihil relinquatur; aut plane extemporariæ, ut perperam relinquatur meIdeoque sicut principum secretariis et emissa- moriæ (cum in vita communi et praxi, rarus sit riis conceditur exhibere rationes expansarum, pro alterutrius istorum usus seorsum, sed potius mixturæ diligentiis suis in explorando et eruendo res novas, et ipsorum: id est, notarum sive commentariorum, arcana civilia; similiter et exploratoribus ac specu- | atque dictionis subitæ) ita ut hoc pacto exercitia ad latoribus naturæ satisfaciendum de expensis suis; praxim haud sint accommodata, nec imago responalias de quamplurimis scitu dignissimis nunquam deat vitæ. Illud autem in exercitiis perpetuo tenenfiemus certiores. Si enim Alexander magnam vim dum est; ut omnia (quam fieri potest) maxime pecuniæ suppeditavit Aristoteli, qua conduceret vena- repræsentent ea, quæ in vitæ agi solent: alioqui tores, aucupes, piscatores, et alios, quo instructior motus et facultates mentis pervertent, non præparaaccederet ad conscribendam historiam animalium, bunt. Hujus autem rei veritas non obscure cernitur, certe majus quiddam debetur iis, qui non in saltibus cum academici ad praxim suarum professionum, vel naturæ pererrant, sed in labyrinthis artium viam sibi alia civilis vitæ munia se accingant: quod cum aperiunt. faciunt, hunc, de quo loquimur, defectum, ipsi in se cito deprehendunt; sed citius etiamnum alii. rum hanc partem, de institutorum academicorum emendatione, clausula illa (ex Cæsaris quadam ad Oppium et Balbum epistola desumpta) concludam: "Hoc quemadmodum fieri possit, nonnulla mihi in mentem veniunt, et multa reperiri possunt: de iis rebus rogo vos, ut cogitationem suscipiatis."

Defectus etiamnum alius nobis observandus (magni certe momenti) neglectus quidam est, in academiarum rectoribus, consultationis; in regibus sive superioribus, visitationis, in hunc finem, ut diligenter consideretur et perpendatur, utrum prælectiones, disputationes, aliaque exercitia scholastica, antiquitus instituta, et ad nostra usque tempora usitata, continuare fuerit ex usu, vel potius antiquare, aliaque meliora substituere. Etenim inter majestatis tuæ canones prudentissimos, illum reperio; "In omni vel consuetudine, vel exemplo, tempora spectanda sunt, quando primum res cœpta: in quibus, si vel confusio regnaverit vel inscitia, derogat illud imprimis auctoritati rerum, atque omnia reddit suspecta." Quamobrem, quandoquidem academiarum instituta plerunque originem traxerint a temporibus, hisce nostris haud paulo obscurioribus et indoctioribus; eo magis convenit, ut examini denuo subjiciantur. Exemplum in hoc genere unum aut alterum proponam; in rebus, quæ maxime obviæ videntur et familiares. Pro more receptum est (licet, uti mihi videtur, perperam) ut literarum studiosi logicam, et rhetoricam, præpropere nimis addiscant; artes sane provectioribus magis convenientes, quam pueris et tironibus. Etenim hæ duæ, si vere res perpendatur, sunt ex artibus gravissimis; cum sint artes artium, altera ad judicium, altera ad ornatum. Quinetiam regulam et normam continent, res et materiam subjectam vel disponendi, vel illustrandi. Ideoque id agere, ut mentes rerum ignaræ, et rudes (quæque nondum id collegerunt, quod a Cicerone sylva vel supellex appellatur, id est, materiam et copiam rerum) initium ab istis scientiis sumant (ac si quis discere vellet ponderare, vel metiri, vel ornare ventum) haud aliud profecto parit, quam ut harum

Cæte

Alter defectus, quem observo, altius paulo, quam præcedens, ascendit. Quemadmodum enim doctrinarum progressio, haud parum in prudenti regimine et institutione academiarum singularum consistit; ita magnus ad hoc cumulus accedere possit, si academiæ universæ, per totam Europam sparsæ, arctiorem conjunctionem et necessitudinem contraherent. Sunt enim, uti videmus, multi ordines et sodalitia, quæ licet regnis et spatiis longinquis disjuncta sint, tamen societatem, et tanquam fraternitatem, inter se ineunt, et colunt; adeo ut habeant præfectos (alios provinciales, alios generales) quibus omnes parent. Et certe, quemadmodum natura creat fraternitatem in familiis; artes mechanicæ contrahunt fraternitatem in sodalitiis; unctio divina superinducit fraternitatem in regibus et episcopis; vota et regulæ conciliant fraternitatem in ordinibus: eodem modo fieri non potest, quin intercedat fraternitas illustris et generosa, inter homines, per doctrinas et illuminationes, quandoquidem Deus ipse Pater luminum nuncupetur.

Postremo illud queror (de quo superius nonnihil præmisi) quod vel nunquam, vel raro admodum, publica aliqua extiterit designatio virorum idoneorum, qui vel scriberent, vel inquisitionem instituerent, de illis scientiarum partibus, in quibus satis adhuc non fuerit elaboratum. Cui rei illud inserviet quam maxime, si tanquam lustrum condatur

« ¡è͹˹éÒ´Óà¹Ô¹¡ÒõèÍ
 »