ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

consultatio in collegio aliquo judicum majore. | videntur rediisse: et una diligenter intueamur quam Judicia enim reddita si forte rescindi necesse sit, saltem sepeliuntor cum honore.

XCVI.

variis jam nos inviserint instructæ præsidiis et auxiliis qualia sunt, ingeniorum nostri temporis complurium acumen et sublimitas; eximia illa monumenta scriptorum veterum, quæ veluti tot faces nobis prælucent; ars typographica, libros cujus

Ut curiæ de jurisdictione digladientur et conflictentur, humanum quiddam est; eoque magis, quodcunque fortunæ hominibus larga manu suppeditans ; per ineptam quandam sententiam (quod boni et strenui sit judicis, ampliare jurisdictionem curiæ) alatur plane ista intemperies, et calcar addatur, ubi fræno opus est. Ut vero, ex hac animorum contentione, curiæ, judicia utrobique reddita (quæ nil ad jurisdictionem pertinent) libenter rescindant, intolerabile malum, et a regibus, aut senatu, aut politia, plane vindicandum. Pessimi enim exempli | res est, ut curiæ, quæ pacem subditis præstant, inter se duella exerceant.

XCVII.

Non facilis esto aut proclivis ad judicia rescindenda aditus per appellationes, aut impetitiones de errore, aut revisus, et similia. Receptum apud nonnullos est, ut lis trahatur ad forum superius, tanquam res integra; judicio inde dato seposito, et plane suspenso. Apud alios vero, ut judicium ipsum maneat in suo vigore, sed executio ejus tantum cesset. Neutrum placet, nisi curiæ, in quibus judicium redditum sit, fuerint humiles, et inferioris ordinis sed potius, ut et judicium stet, et procedat ejus executio; modo cautio detur a defendente de damnis et expensis, si judicium fuerit rescissum.

Atque hic titulus de certitudine legum, ad exemplum digesti reliqui (quod meditamur) sufficiet. Jam vero doctrinam civilem (quatenus eam nobis tractare visum est) conclusimus; atque una cum ea philosophiam humanam : sicut etiam cum philosophia humana philosophiam in genere. Tandem igitur paululum respirantes, atque ad ea, quæ prætervecti sumus, oculos retroflectentes, hunc tractatum nostrum non absimilem esse censemus sonis illis et præludiis, quæ prætentant musici, dum fides ad modulationem concinnant: quæ ipsa quidem auribus ingratum quiddam et asperum exhibent; at in causa sunt, ut quæ sequuntur omnia sint suaviora: sic nimirum nos in animum induximus, ut in cithara musarum concinanda, et ad harmoniam veram redigenda, operam navaremus, quo ab aliis postea pulsentur chordæ, meliore digito aut plectro. Sane, cum nobis ante oculos proponamus temporum horum statum, in quibus literæ jam tertio ad mortales

oceani sinus laxati, et orbis ex omni parte peragra-
tus, unde experimenta plurima priscis ignota com-
paruerunt, et ingens accessit naturali historiæ cu-
mulus; otium, quo ingenia optima in regnis et
provinciis Europa ubique abundant, cum negotiis
minus his in locis implicentur homines, quam aut
Græci, propter populares status, aut propter ditionum
amplitudinem Romani solebant; pax, qua fruitur
hoc tempore Britannia, Hispania, Italia, etiam nunc
Gallia, et aliæ regiones non paucæ; consumptio et
exinanitio omnium, quæ videntur excogitari aut dici
posse circa controversias religionis, quæ tot ingenia
jam diu diverterunt a cæterarum artium studiis;
summa et excellens majestatis tuæ eruditio, cui
(tanquam Phoenici volucres) aggregant se undique
ingenia; proprietas denique illa inseparabilis, quæ
tempus ipsum sequitur, ut veritatem indies parturiat;
hæc (inquam) cum cogitamus, non possumus non in
eam spem animum erigere, ut existimemus, tertiam
hanc literarum periodum duas illas priores, apud
Græcos et Romanos, longo intervallo superaturam;
modo saltem homines, et vires suas atque defectus
etiam virium suarum probe et prudenter nosse velint;
atque alii ab aliis inventionis lampada, non contra-
dictionis torres accipiant, atque inquisitionem veri-
tatis pro incepto nobili, non pro delectamento aut
ornamento putent: atque opes ac magnificentiam
impendant in res solidas et eximias, non in pervul-
gatas et obvias. Ad labores meos quod attinet, si
cui libeat in eorum reprehensione, aut sibi, aut aliis
placere, veterem certe et ultimæ patientiæ petitionem
exhibebunt illi: " Verbera, sed audi." Reprehen-
dant homines, quantum libuerit, modo attendant et
perpendant, quæ dicuntur. Appellatio sane legitima
fuerit (licet res fortasse minus ea indigebit) si a
primis cogitationibus hominum ad secundas provoce-
tur, et ab ævo præsenti ad posteros. Veniamus
nunc ad eam scientiam, qua caruerunt duæ illæ
priscæ temporum periodi (neque enim tanta illis
felicitas concessa est) sacram dico et divinitus in-
spiratam theologiam, cunctorum laborum ac pere-
grinationum humanarum sabbatum ac portum no-
bilissimum.

FRANCISCI

BARONIS DE VERULAMIO, VICE-COMITIS SANCTI ALBANI,

DE

DIGNITATE ET AUGMENTIS SCIENTIARUM.

LIBER NONUS.

CAPUT PRIMUM.

AD REGEM SUUM.

Partitiones theologiæ inspiratæ omittuntur : tantum aditus fit ad desiderata tria: doctrinam de legitimo usu rationis humanæ in divinis; doctrinam de gradibus unitatis in civitate dei; et emanationes scripturarum.

JAM vero (rex optime) cum carina parva, qualis nostra esse potuit, universum ambitum, tam veteris quam novi orbis, scientiarum circumnavigaverit (quam secundis ventis et cursu, posterorum sit judicium) quid superest, nisi ut vota, tandem perfuncti, persolvamus? At restat adhuc theologia sacra, sive inspirata. Veruntamen si eam tractare pergamus, exeundum nobis foret e navicula rationis humanæ, et transeundum in Ecclesiæ navem, quæ sola acu nautica divina pollet ad cursum recte dirigendum. Neque enim sufficient amplius stellæ philosophiæ, quæ hactenus præcipue nobis affulserunt: itaque par foret, silentium quoque in hac re colere. Quamobrem partitiones legitimas circa eam omittemus ; pauca tamen, pro tenuitate nostra, etiam in hanc conferemus, loco votorum. Id eo magis facimus, quia in corpore theologiæ nullam prorsus regionem, aut tractum plane desertum aut incultum, invenimus: tanta fuit hominum diligentia in seminandis, aut tritico, aut zizaniis.

Tres igitur proponemus theologiæ appendices, quæ non de materia per theologiam informata, aut informanda, sed tantummodo de modo informationis tractent. Neque tamen circa eos tractatus (ut in reliquis consuevimus) vel exempla subjungemus, vel præcepta dabimus. Id theologis relinquemus: sunt enim illa (ut diximus) instar votorum tantum.

[ocr errors][ocr errors]

quod etiam suspectæ fidei testibus præstare solemus. At fides illa, quæ Abrahamo“ imputabatur ad justitiam,” de hujusmodi re extitit, quam irrisui habebat Sarah: quæ in hac parte imago quædam erat rationis naturalis. Quanto igitur mysterium aliquod divinum fuerit magis absonum et incredible; tanto plus in credendo exhibetur honoris Deo, et fit victoria fidei nobilior. Etiam et peccatores, quo magis conscientia sua gravantur, et nihilominus fidem de salute sua in Dei misericordia collocant, eo Deum majore afficiunt honore: omnis autem desperatio Deo pro contumelia est. Quinetiam, si attente rem perpendamus, dignius quiddam est credere, quam scire, qualiter nunc scimus. In scientia enim mens humana patitur a sensu, qui a rebus materiatis resilit; in fide autem anima patitur ab anima, quæ est agens dignius. Aliter se res habet in statu gloriæ tunc siquidem cessabit fides, atque "cognoscemus, sicut et cogniti sumus."

[ocr errors]

Concludamus igitur theologiam sacram ex verbo et oraculis Dei, non ex lumine naturæ aut rationis dictamine, hauriri debere. Scriptum est enim, "Cœli enarrant gloriam Dei:" at nusquam scriptum invenitur, "Coeli enarrant voluntatem Dei." De illa pronunciatur, "Ad legem et testimonia, si non fecerint secundum verbum istud," etc. Neque hoc tenet tantum in grandibus illis mysteriis, de Deitate, creatione, redemptione, verum pertinet etiam ad interpretationem perfectiorem legis moralis; Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos," etc. "Ut sitis filii Patris vestri, qui in cœlis est, qui pluit super justos et injustos." Quæ certe verba plausum illum merentur: "Nec vox hominem sonat." Siquidem vox est, quæ lumen naturæ superat. Quinetiam videmus poëtas ethnicos, præsertim cum pathetice loquantur, expostulare non raro cum legibus et doctrinis moralibus (quæ tamen legibus divinis multo sunt indulgentiores et solutiores) ac si naturæ libertati cum malignitate quadam repugnent:

1. Prærogativa Dei totum hominem complectitur; nec minus ad rationem, quam ad voluntatem humanam, extenditur: ut homo scilicet in universum se abneget, et accedat Deo. Quare, sicut legi divinæ obedire tenemur, licet reluctetur voluntas; ita et verbi Dei fidem habere, licet reluctetur ratio. Etenim, si ea duntaxat credamus, quæ sunt rationi nostræ consentanea, rebus assentimur, non auctori, Ita Dendamis Indus ad Alexandri nuntios: "Se in

-"Et quod natura remittit, Invida jura negant."

|

mysteria) secundarium quendam et respectivum, non primitivum et absolutum. Postquam enim articuli et principia religionis jam in sedibus suis fuerint locata, ita ut a rationis examine penitus eximantur; tum demum conceditur ab illis illationes derivare ac deducere, secundum analogiam ipsorum. In rebus quidem naturalibus hoc non tenet. Nam et ipsa principia examini subjiciuntur; per inductionem, inquam, licet minime per syllogismum: atque eadem | illa nullam habent cum ratione repugnantiam, ut ab eodem fonte, tum primæ propositiones, tum mediæ, deducantur. Aliter fit in religione; ubi et primæ propositiones authypostatæ sunt, atque per se subsistentes: et rursus, non reguntur ab illa ratione, quæ propositiones consequentes deducit. Neque tamen hoc fit in religione sola, sed etiam in aliis scientiis, tam gravioribus quam levioribus, ubi scilicet propositiones primariæ placita sint, non posita: siquidem et in illis rationis usus absolutus esse non potest. Videmus enim in ludis, puta schaccorum, aut similibus, primas ludi normas et leges mere positivas esse et ad placitum; quas recipi, non in disputationem vocari, prorsus oporteat: ut vero vincas et perite lusum instituas, id artificiosum est et rationale: eodem modo fit et in legibus humanis; in quibus haud paucæ sunt maximæ (ut loquuntur) hoc est, placita mera juris, quæ auctoritate magis quam ratione nituntur; neque in disceptationem veniunt: quid vero sit justissimum, non absolute, sed relative (hoc est, ex analogia illarum maximarum) id demum rationale est, et latum disputationi campum præbet. Talis igitur est secundaria illa ratio, quæ in theologia sacra locum habet, quæ scilicet fundata est super placita Dei.

audisse quidem aliquid de nomine Pythagoræ, et aliorum sapientum e Græcia; et credere illos fuisse viros magnos; vitio tamen illo laborasse, quod scilicet nimia in reverentia et veneratione habuissent rem quampiam fantasticam, quam legem et morem vocitabant." Quare, nec illud dubitandum, magnam partem legis moralis sublimiorem esse, quam quo lumen naturæ ascendere possit. Veruntamen quod dicitur, habere homines, etiam ex lumine et lege naturæ, notiones nonnullas virtutis, vitii, justitiæ, injuriæ, boni, mali; id verissimum est. Notandum tamen lumen naturæ duplici significatione accipi: Primo, quatenus oritur ex sensu, inductione, ratione, argumentis, secundum legis cœli ac terræ: secundo, quatenus animæ humanæ interno affulget instinctu, secundum legem conscientiæ; quæ scintilla quædam est, et tanquam reliquiæ pristinæ et primitivæ puritatis. In quo posteriore sensu præcipue particeps est anima lucis nonnullius, ad perfectionem intuendam et discernendam legis moralis; quæ tamen lux non prorsus clara sit, sed ejusmodi, ut potius vitia quadamtenus redarguat, quam de officiis plene informet. Quare religio, sive mysteria spectes sive mores, pendet ex revelatione divina. Attamen usus rationis humanæ in spiritualibus multiplex sane existit, ac late admodum patet. Neque enim sine causa est, quod Apostolus religionem appellaverit" rationalem cultum Dei." Recordetur quis ceremonias et typos veteris legis: fuerunt illæ rationales et significativæ, longe discrepantes a ceremoniis idololatriæ et magiæ, quæ tanquam surdæ et mutæ erant, nihil docentes plerunque, imo ne innuentes quidem. Præcipue Christiana fides, ut in omnibus, sic in hoc ipso eminet, quod auream servet | mediocritatem circa usum rationis et disputationis Sicut vero rationis humanæ in divinis usus est du(quæ rationis proles est) inter leges ethnicorum et plex, ita et in eodem usu duplex excessus. Alter, Mahometi, quæ extrema sectantur. Religio siquidem cum in modum mysterii curiosius, quam par est, inethnicorum fidei aut confessionis constantis nihil quiritur. Alter, cum illationibus æqua tribuitur habebat; contra in religione Mahometi omnis dis- auctoritas, ac principiis ipsis. Nam et Nicodemi putatio interdicta est; ita ut altera erroris vagi et discipulus videri possit, qui pertinacius quærat: multiplicis; altera vafræ cujusdam et cautæ impos- "Quomodo possit homo nasci, cum sit senex?" Et turæ, faciem præ se ferat; cum sancta fides Chris- discipulus Pauli neutiquam censeri possit, qui non tiana rationis usum et disputationem (sed secundum quandoque in doctrinis suis inserat, "Ego, non domidebitos fines) et recipiat, et rejiciat. nus;" aut illud, "Secundum consilium meum:" siquidem illationibus plerisque stylus iste conveniet. Itaque nobis res salubris videtur et imprimis utilis, si tractatus instituatur sobrius et diligens, qui de usu rationis humanæ in theologicis utiliter præcipiat, tanquam divina quædam dialectica: utpote quæ tura sit instar opiatæ cujusdam medicinæ, quæ non modo speculationum, quibus schola interdum laborat, inania consopiat; verum etiam controversiarum furores, quæ in Ecclesia tumultus cient, nonnihil mitiget. Ejusmodi tractatum inter desiderata ponimus; et Sophronem, sive de legitimo usu rationis humanæ in divinis, nominamus.

Humanæ rationis usus, in rebus ad religionem spectantibus, duplex est: alter in explicatione mysterii; alter in illationibus, quæ inde deducuntur. Quod ad mysteriorum explicationem attinet, videmus non dedignari Deum ad infirmitatem captus nostri se demittere, mysteria sua ita explicando, ut a nobis optime ea possint percipi; atque revelationes suas in rationis nostræ syllepses et notiones veluti inoculando, atque inspirationes ad intellectum nostrum aperiendum sic accommodando, quemadmodum figura clavis aptatur figuræ seræ. Qua tamen in parte nobis ipsis deese minime debemus : cum enim Deus ipse opera rationis nostræ in illuminationibus suis utatur; etiam nos eandem in omnes partes versare debemus, quo magis capaces simus ad mysteria recipienda et imbibenda; modo animus ad amplitudinem mysteriorum pro modulo suo dilatetur, non mysteria ad angustias animi constringantur.

fu

2. Interest admodum pacis Ecclesiæ, ut fœdus Christianorum, a Servatore præscriptum in duobus illis capitibus, quæ nonnihil videntur discrepantia, bene et clare explicetur : quorum alterum sic definit; "Qui non est nobiscum, est contra nos:" alterum autem sic; "Qui contra nos non est, nobiscum Quantum vero ad illationes; nosse debemus, re- est." Ex his liquido patet, esse nonnullos articulinqui nobis usum rationis et ratiocinationis (quoad | los, in quibus qui dissentit, extra fœdus statuendus

sit: alios vero, in quibus dissentire liceat, salvo fœdere. Vincula enim communionis Christianæ ponuntur, "Una fides, unum baptisma," etc. Non unus ritus, una opinio. Videmus quoque tunicam Salvatoris inconsutilem extitisse; vestem autem Ecclesiæ versicolorem. Paleæ in arista separandæ sunt a frumento; at zizania in agro non protinus evellenda. Moses, cum certantem reperisset Ægyptium cum Israelita, non dixit," Cur certatis?" sed gladio evaginato Egyptium interfecit: at cum Israelitas duos certantes vidisset, quamvis fieri non potuit, ut utrique causa justa contingeret, ita tamen eos alloquitur; "Fratres estis, cur certatis ?" His itaque perpensis, magni videatur res et momenti et usus esse, ut definiatur, qualia sint illa, et quantæ latitudinis, quæ ab Ecclesiæ corpore homines penitus divellant, et a communione fidelium eliminent. Quod si quis putet, hoc jam pridem factum esse, videat ille etiam atque etiam, quam sincere et moderate. Illud interim verisimile est, eum, qui pacis | mentionem fecerit, reportaturum responsum illud Jehu ad nuntium "(Nunquid pax est, Jehu?) Quid tibi et paci? Transi et sequere me." Cum non pax, sed partes, plerisque cordi sint. Nobis nihilominus visum est tractatum de gradibus unitatis in civitate Dei, ut salubrem et utilem, inter desiderata reponere.

3. Cum Scripturarum sacrarum circa theologiam informandam tantæ sint partes, de earum interpretatione imprimis videndum. Neque nunc de auctoritate eas interpretandi loquimur, quæ in consensu Ecclesiæ firmatur, sed de modo interpretandi. Is duplex est: methodicus, et solutus. Etenim latices isti divini, qui aquis illis ex puteis Jacobi in infinitum præstant, similibus fere hauriuntur et exhibentur modis, quibus aquæ naturales ex puteis solent: hæ siquidem, aut sub primum haustum in cisternas recipiuntur, unde per tubos complures ad usum commode diduci possunt; aut statim in vasa infunduntur, subinde prout opus est utendæ. Atque modus ille prior methodicus theologiam nobis tandem peperit scholasticam; per quam doctrina theologica in artem, tanquam in cisternam, collecta est; atque inde axiomatum et positionum rivuli in omnes partes sunt distributi. At in interpretandi modo soluto duo interveniunt excessus. Alter, ejusmodi præsupponit in Scripturis perfectionem, ut etiam omnis philosophia ex earum fontibus peti debeat; ac si philosophia alia quævis, res profana esset et ethnica. Hæc intemperies in schola Paracelsi præcipue, nec non apud alios invaluit: initia autem ejus a Rabbinis et Cabalistis defluxerunt. Verum istiusmodi homines non id assequuntur quod volunt: neque enim honorem, ut putant, Scripturis deferunt; sed easdem potius deprimunt et polluunt. Coelum enim materiatum, et terram, qui in verbo Dei quæsiverit (de quo dictum est; "Cœlum et terra pertransibunt, verbum autem meum non pertransibit") is sane transitoria inter æterna temere persequitur. Quemadmodum enim theologiam in philosophia quærere perinde est, ac si vivos quæras inter mortuos: ita e contra philosophiam in theologia quærere non aliud est, quam mortuos quærere inter vivos. Alter autem interpretandi modus (quem pro excessu sta

tuimus) videtur primo intuiti sobrius et castus; sed tamen et Scripturas ipsas dedecorat et plurimo Ecclesiam afficit detrimento. Is est (ut verbo dicamus) quando Scripturæ divinitus inspiratæ eodem, quo scripta humana, explicantur modo. Meminisse autem oportet, Deo Scripturarum auctori duo illa pa| tere, quæ humana ingenia fugiunt: secreta nimirum cordis, et successiones temporis. Quamobrem, cum Scripturarum dictamina talia sint, ut ad cor scribantur, et omnium seculorum vicissitudines complectantur; cum æterna et certa præscientia omnium hæresium, contradictionum, et status Ecclesiæ varii et mutabilis, tum in communi, tum in electis singulis; interpretandæ non sunt solummodo secundum latitudinem et obvium sensum loci; aut respiciendo ad occasionem, ex qua verba erant prolata; aut præcise ex contextu verborum præcedentium et sequentium ; aut contemplando scopum dicti principalem; sed sic, ut intelligamus complecti eas, non solum totaliter aut collective, sed distributive, etiam in clausulis et vocabulis singulis, innumeros doctrinæ rivulos et venas, ad Ecclesiæ singulas partes, et animas fidelium, irrigandas. Egregie enim observatum est, quod responsa Salvatoris nostri, ad quæstiones non paucas ex iis, quæ proponebantur, non videntur ad rem, sed quasi impertinentia. Cujus rei causa duplex est: altera, quod cum cogitationes eorum, qui interrogabant, non ex verbis, ut nos homines solemus, sed immediate et ex sese cognovisset, ad cogitationes eorum, non ad verba respondit: altera, quod non ad eos solum locutus est, qui tunc aderant, sed ad nos etiam, qui vivimus, et ad omnis ævi ac loci homines, quibus evangelium fuerit prædicandum : quod etiam in aliis Scripturæ locis obtinet.

His itaque prælibatis, veniamus ad tractatum eum, quem desiderari statuimis. Inveniuntur profecto inter scripta theologica, libri controversiarum nimio plures; theologiæ ejus, quam diximus positivam, massa ingens: loci communes; tractatus speciales; casus conscientiæ; conciones et homiliæ; denique prolixi plurimi in libros Scripturarum commentarii. Quod desideramus autem est hujusmodi: collectio scilicet succincta, sana, et cum judicio, annotationum et observationum super textus Scripturæ particulares; neutiquam in locos communes excurrendo, aut controversias persequendo, aut in artis methodum eas redigendo, sed quæ plane sparsæ sint et nativæ. Res certe in concionibus doctioribus se quandoque ostendens, quæ ut plurimum non perennant; sed quæ in libros adhuc non coaluit, qui ad posteros transeant. Certe, quemadmodum vina, quæ sub primam calcationem molliter defluunt, sunt suaviora, quam quæ a torculari exprimuntur; quoniam hæc ex acino et cute uvæ aliquid sapiant: similiter salubres admodum ac suaves sunt doctrinæ, quæ ex Scripturis leniter expressis emanant, nec ad controversias aut locos communes trahuntur.

Hujusmodi tractatum emanationes Scripturarum nominabimus.

JAM itaque mihi videor confecisse globum exiguum orbis intellectualis, quam potui fidelissime; una cum designatione et descriptione earum partium, quas industria et laboribus hominum, aut non con

stanter occupatas, aut non satis excultas, invenio. | veritati, per argumenta contentiosa; quorum ea fere Quo in opere, sicubi a sententia veterum recesserim, intelligatur hoc factum esse animo proficiendi in melius, non innovandi, aut migrandi in aliud. Neque enim mihimetipsi, aut argumento, quod in manibus habeo, constare potui, nisi plane decretum mihi fuisset aliorum inventis, quantum in me fuerit, add re, cum tamen non minus optaverim, etiam inventa mea ab aliis in posterum superari. Quam autem in hac re æquus fuerim, vel ex hoc apparet; quod opiniones meas proposuerim ubique nudas et inermes, neque alienæ libertati, per confutationes pugnaces, præjudicare contenderim. Nam in iis, quæ recte a me posita sunt, subest spes id futurum, ut si in prima lectione emergat scrupulus aut objectio, at in lectione iterata responsum se ultro sit❘ exhibiturum: in iis vero, in quibus mihi errare contigit, certus sum nullam a me illatam esse vim

est natura, ut erroribus auctoritatem concilient, recte
inventis derogent. Siquidem ex dubitatione error
honorem acquirit; veritas patitur repulsam. Interim
in mentem mihi venit responsum illud Themistoclis,
qui, cum ex oppido parvo legatus quidam magna
nonnulla perorasset, hominem perstrinxit ;
"Amice,
verba tua civitatem desiderant." Certe objici mihi
rectissime posse existimo, quod verba mea seculum
desiderent: seculum forte integrum ad probandum;
complura autem secula ad perficiendum. Attamen,
quoniam etiam res quæque maxime initiis suis
debentur, mihi satis fuerit, sevisse posteris et Deo
immortali: cujus Numen supplex precor, per Filium
suum et Servatorem nostrum, ut has, et hisce simi-
les, intellectus humani victimas, religione, tanquam
sale, respersas, et gloriæ suæ immolatas, propitius
accipere dignetur.

NOVUS ORBIS SCIENTIARUM, SIVE DESIDERATA.

LIB. II.

ERRORES naturæ, sive historia præter-generationum.
Vincula naturæ, sive historia mechanica.
Historia inductiva, sive historia naturalis in ordine

ad condendam philosophiam.

Oculus Polyphemi, sive historia literarum.

Historia ad prophetias.

Philosophia secundum parabolas antiquas.

LIB. III.

LIB. V.

Experientia literata, sive venatio Panis.
Organum novum.
Topicæ particulares.
Elenchi idolorum.

De analogia demonstrationum.

De notis rerum.

LIB. VI.

Grammatica philosophans.

Traditio lampadis, sive methodus ad filios.

Philosophia prima, sive de axiomatibus scientiarum De prudentia sermonis privati.

communibus.

Astronomia viva.

Astrologia sana.

Continuatio problematum naturalium.
Placita antiquorum philosophorum.
Pars metaphysicæ de formis rerum.

Colores boni et mali apparentis, tam simplicis, quam comparati.

Antitheta rerum.

Formulæ minores orationum.

LIB. VII.

Magia naturalis, sive deductio formarum ad opera.

Satira seria, sive de interioribus rerum.

Georgica animi, sive de cultura morum.

Inventarium opum humanarum.

Catalogus polychrestorum.

LIB. IV.

LIB. VIII.

Amanuensis vitæ, sive de occasionibus sparsis.

Triumphi hominis, sive de summitatibus naturæ Faber fortunæ, sive de ambitu vitæ. humanæ.

Physiognomia corporis in motu.

Narrationes medicinales.

Anatomia comparata.

Consul paludatus, sive de proferendis imperii finibus.
Idea justitiæ universalis, sive de fontibus juris.

LIB. IX.

De curatione morborum habitorum pro insanabilibus. Sophron, sive de legitimo usu rationis humanæ in

[blocks in formation]
« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »