ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub
[blocks in formation]

Ad 2am.

2. Radii solis in media (quam vocant) regione aëris non calefaciunt; cujus ratio vulgo non male redditur; quia regio illa nec satis appropinquat ad corpus solis, unde radii emanant, nec etiam ad terram, unde reflectuntur. Atque hoc liquet ex fastigiis montium (nisi sint præalti) ubi nives perpetuo durant. Sed contra notatum est a nonnullis, quod in cacumine Picus de Tenariph, atque etiam in Andis Peruviæ, ipsa fastigia montium nive destituta sint; nivibus jacentibus tantum inferius in ascensu. Atque insuper aër illis ipsis verticibus montium deprehenditur minime frigidus, sed tenuis tantum et acer; adeo ut in Andis pungat et vulneret oculos per nimiam acrimoniam, atque etiam pungat os ventriculi, et inducat vomitum. Atque ab antiquis notatum est, in vertice Olympi tantam fuisse aëris tenuitatem, ut necesse fuerit illis, qui eo ascenderant, secum deferre spongias aceto et aqua madefactas, easque ad os et nares subinde apponere ; quia aër ob tenuitatem non sufficiebat respirationi. In quo vertice etiam relatum est, tantam fuisse serenitatem et tranquillitatem a pluviis, et nivibus, et ventis; ut sacrificantibus literæ descriptæ digito in cineribus sacrificiorum super aram Jovis, manerent in annum proximum absque ulla perturbatione. Atque etiam hodie ascendentes ad verticem Picus de Tenariph, eo vadunt noctu et non interdiu; et paulo post ortum solis monentur et excitantur a ducibus suis, ut festinent descendere, propter periculum (ut videtur) a tenuitate aëris, ne solvat spiritus et suffocet.

Ad instantiam 2am affirmativam.

3. Reflexio radiorum solis, in regionibus prope circulos polares, admodum debilis et inefficax invenitur in calore; adeo ut Belgæ, qui hibernarunt in Nova Zembla, cum expectarent navis suæ liberationem et deobstructionem a glaciali mole (quæ eam obsederat) per initia mensis Julii spe sua frustrati sint, et coacti scaphæ se committere. Itaque radii solis directi videntur parum posse, etiam super terram planam; nec reflexi etiam, nisi multiplicentur et uniantur; quod fit cum sol magis vergit ad perpendiculum; quia tum incidentia radiorum facit angulos acutiores; ut lineæ radiorum sint magis in propinquo: ubi contra in magnis obliquitatibus solis anguli sunt valde obtusi, et proinde lineæ radiorum magis

[blocks in formation]

6. Practicetur etiam vitrum comburens super calidum, quod non sit radiosum aut luminosum; ut ferri et lapidis calefacti, sed non igniti; aut aquæ ferventis, aut similium: et notetur, utrum fiat augmentum et intentio calidi, ut in radiis solis. 7. Practicetur etiam speculum comburens in flamma communi. 8. Cometarum (si et illos numerare

Ad 2am.

Ad 3am.

inter meteora libuerit) non deprehenditur constans aut manifestus effectus in augendis ardoribus anni, licet siccitates sæpius inde sequi notatæ sint. Quinetiam trabes, et columnæ lucidæ, et chasmata, et similia, apparent sæpius temporibus hibernis, quam æstivis ; et maxime per intenssisima frigora, sed conjuncta cum siccitatibus. Fulmina tamen et coruscationes et tonitrua raro eveniunt hieme, sed sub tempus magnorum fervorum. At stellæ (quas vocant) cadentes, existimantur vulgo magis constare ex viscosa aliqua materia splendida et accensa, quam esse naturæ igneæ fortioris. Sed de hoc inquiratur ulterius. 9. Sunt quædam coruscationes, quæ præbent lumen, sed non urunt: eæ vero semper fiunt sine tonitru. 10. Eructationes et eruptiones flamma

Ad 4am

Ad 5am.

rum inveniuntur non minus in regionibus frigidis, quam calidis; ut in Islandia et Greenlandia: quemadmodum et arbores per regiones frigidas magis sunt quandoque inflammabiles, et magis piceæ ac recinosæ, quam per regiones calidas: ut fit in abiete, pinu, et reliquis: verum in quali situ et natura soli hujus

modi eruptiones fieri soleant, ut possimus affirmativæ subjungere negativam, non satis quæsitum est.

Ad 6am.

11. Omnis flamma perpetuo est calida

magis aut minus, neque omnino subjungitur negativa. Et tamen referunt ignem fatuum (quem vocant) qui etiam aliquando impingitur in parietem, non multum habere caloris; fortasse instar flammæ spiritus vini, quæ clemens et lenis est. Sed adhuc lenior videtur ea flamma, quæ in nonnullis historiis fidis et gravibus invenitur apparuisse circa capita et comas puerorum et virginum; quæ nullo modo comas adurebat, sed molliter circum eas trepidabat. Atque certissimum est, circa equum in itinere sudantem, noctu et suda tempestate, apparuisse quandoque coruscationem quandam absque manifesto calore. Atque paucis abhinc annis notissimum est, et pro miraculo quasi habitum, gremiale cujusdam puellæ paulo motum aut fricatum coruscasse; quod fortasse factum est ob alumen aut sales, quibus gremiale tinctum erat, paulo crassius hærentia et incrustata, et ex fricatione fracta. Atque certissimum est, saccharum omne, sive conditum (ut vocant) sive simplex, modo sit durius, in tenebris fractum aut cultello scalptum coruscare. Similiter aqua

marina et salsa, noctu interdum invenitur remis fortiter percussa coruscare. Atque etiam in tempestatibus spuma maris fortiter agitata noctu coruscat; quam coruscationem Hispani pulmonem marinum vocant. De illa flamma autem, quam antiqui nautæ vocabant Castorem et Pollucem, et moderni Focum Sancti Ermi, qualem calorem habeat, non satis quæsitum est.

[blocks in formation]

13. De balneis calidis, in quo situ et natura soli emanare soleant, non satis quæsitum est: itaque non subjungitur negativa.

Ad 9am.

14. Liquidis ferventibus subjungitur negativa ipsius liquidi in natura sua. Nullum enim invenitur liquidum tangibile, quod sit in natura sua et maneat constanter calidum; sed superinducitur ad tempus tantum calor, ut natura ascititia; adeo ut quæ potestate et operatione sunt maxime calida, ut spiritus vini, olea aromatum chemica, etiam olea vitrioli et sulphuris, et similia, quæ paulo post adurunt, ad primum tactum sint frigida. Aqua autem balneorum naturalium, excepta in vas aliquod, et separata a fontibus suis, defervescit perinde ac aqua igne calefacta. At verum est corpora oleosa ad tactum paulo minus esse frigida, quam

[blocks in formation]

17. Subjungitur negativa tempestatum frigidarum magis, quam pro ratione temporis anni, quæ eveniunt apud nos flante Euro et Borea: quemadmodum et contrariæ tempestates eveniunt flante Austro et Zephyro. Etiam inclinatio ad pluviam (præsertim temporibus hiemalibus) comitatur tempestatem tepidam: at gelu contra frigidam.

18. Subjungitur negativa aëris con

Ad 12am.

clusi in cavernis tempore æstivo. At de aëre concluso omnino diligentius inquirendum. Primo enim non absque causa in dubitationem venit, qualis sit natura aëris, quatenus ad calidum et frigidum in natura sua propria. Recipit enim aër calidum manifesto ex impressione cœlestium; frigidum autem fortasse abexpiratione terræ; et rursus in media (quam vocant) regione aëris, a vaporibus frigidis et nivibus: ut nullum judicium fieri possit de aëris natura per aërem, qui foras est et sub dio, sed verius foret judicium per aërem conclusum. Atqui opus est etiam, ut aër concludatur in tali vase et materia, quæ nec ipsa imbuat aërem calido vel frigido ex vi propria, nec facile admittat vim aëris extranei. Fiat itaque experimentum per ollam figularem multiplici corio obductam ad muniendam ipsam ab aëre extraneo, facta mora per tres aut quatuor dies in vase bene occluso: deprehensio autem fit post apertionem basis, vel per manum, vel per vitrum graduum ordine applicatum.

Ad 13am.

19. Subest similiter dubitatio, utrum tepor in lana, et pellibus, et plumis, et hujusmodi, fiat ex quodam exili calore inhærente, quatenus excernuntur ab animalibus; aut etiam ob pinguedinem quandam et oleositatem, quæ sit naturæ congruæ cum tepore; vel plane ob conclusionem et fractionem aëris, ut in articulo præcedente dictum est. Videtur enim omnis aër, abscissus a continuitate aëris forinseci, habere nonnihil teporis. Itaque fiat experimentum in fibrosis, quæ fiunt ex lino; non ex lana, aut plumis, aut serico, quæ excernuntur ab animatis. Notandum est etiam, omnes pulveres (ubi manifesto includitur aër) minus esse frigidos, quam corpora integra ipsorum: quemadmodum etiam existimamus, omnem spu mam (utpote quæ aërem contineat) minus esse frigidam, quam liquorem ipsum.

[blocks in formation]

Ad 16am.

Verum

22. Existimamus huic instantiæ non subjungi negativam. Nullum enim invenitur apud nos corpus tangibile, quod non ex attritione manifesto calescat; adeo ut veteres somniarent non in esse cœlestibus aliam viam aut virtutem calefaciendi, nisi ex attritione aëris per rotationem rapidam et incitatam. Verum in hoc genere ulterius inquirendum est, utrum corpora, quæ emittuntur ex machinis (qualia sunt pilæ ex tormentis) non ex ipsa percussione contrahant aliqu em gradum caloris; adeo ut, postquam deciderint, inveniantur nonnihil calida. At aër motus magis infrigidat, quam calefacit; ut in ventis, et follibus, et flatu oris contracti. hujusmodi motus non est tam rapidus, ut excitet calorem; et fit secundum totum, non per particulas; ut mirum non sit, si non generet calorem. 23. Circa hanc instantiam facienda est inquisitio diligentior. Videntur enim herbæ et vegetabilia viridia et humida aliquid habere in se occulti caloris. Ille vero calor tam tenuis est, ut in singulis non percipiatur ad tactum: verum postquam illa adunata sint et conclusa, ut spiritus ipsorum non expiret in aërem, sed se invicem foveat; tum vero oritur calor manifestus, et nonnunquam flamma in materia congrua.

Ad instantiam 17am. affirmativam.

Ad 18am.

24. Etiam circa hanc instantantiam diligentior facienda est inquisitio. Videtur enim calx viva, aqua aspersa, concipere calorem, vel propter unionem caloris, qui antea distrahebatur (ut ante dictum est de herbis conclusis) vel ob irritationem et exasperationem spiritus ignei ab aqua, ut fiat quidam conflictus et antiperistasis. Utra vero res sit in causa, facilius apparebit, si loco aquæ immittatur oleum. Oleum enim æque ac aqua valebit ad unionem spiritus inclusi, sed non ad irritationem. Etiam faciendum est experimentum latius tam in cineribus et calcibus diversorum corporum, quam per immissionem diversorum liquorum.

Ad 19am.

25. Huic instantiæ subjungitur negativa aliorum metallorum, quæ sunt magis mollia et fluxa. Et enim bracteolæ auri, solutæ in liquorem per aquam regis, nullum dant calorem ad tactum in dissolutione: neque similiter plumbum in aqua forti. Neque etiam ar

28.

[blocks in formation]

Ad 21am.

Ad 22am, et 23am.

27. Huic instantiæ vix subjungitur negativa. Quinetiam excrementa animalium non recentia manifeste habent calorem potentialem, ut cernitur in impinguatione soli. Liquores (sive aquæ vocentur, sive olea) qui habent magnam et intensam acrimoniam, exequuntur opera caloris in divulsione corporum, atque adustione post aliquam moram; sed tamen ad ipsum tactum manus non sunt calidi ab initio. Operantur autem secundum analogiam et poros corporis, cui adjunguntur. Aqua enim regis aurum solvit, argentum minime: at contra, aqua fortis argentum solvit, aurum minime: neutrum autem solvit vitrum; sic de cæteris.

29.

Fiat experimentum spiritus vini in Ad 24am. lignis, ac etiam in butyro, aut cera,

aut pice; si forte per calorem suum ea aliquatenus liquefaciat. Etenim instantia vicesima quarta ostendit potestatem ejus imitativam caloris in incrustationibus: itaque fiat similiter experimentum in liquefactionibus. Fiat etiam experimentum per vitrum graduum sive calendare, quod concavum sit in summitate sua per exterius; et immittatur in illud concavum exterius spiritus vini bene rectificatus, cum operculo, ut melius contineat calorem suum; et notetur utrum per calorem suum faciat aquam descendere. 30.、Aromata, et herbæ acres ad pala- Ad 25am. tum, multo magis sumptæ interius,

percipiuntur calida. Videndum itaque in quibus aliis materiis exequantur opera caloris. Atque referunt nautæ, cum cumuli et massæ aromatum diu conclusæ subito aperiuntur, periculum instare illis, qui eas primo agitant et extrahunt, a febribus et inflammationibus spiritus. Similiter fieri poterit experimentum, utrum pulveres hujusmodi aromatum aut herbarum non arefaciant laridum et carnem suspensam super ipsos, veluti fumus ignis. 31. Acrimonia sive penetratio inest tam Ad 26am. frigidis, qualia sunt acetum et oleum

[blocks in formation]

Tertio facienda est comparentia ad intellectum instantiarum, in quibus natura, de qua fit inquisitio, inest secundum magis et minus; sive facta comparatione incrementi et decrementi in eodem subjecto, sive facta comparatione ad invicem in subjectis diversis. Cum enim forma rei sit ipsissima res; neque differat res a forma aliter, quam differunt apparens et existens, aut exterius et interius, aut in ordine ad hominem et in ordine ad universum; omnino sequitur, ut non recipiatur aliqua natura pro vera forma, nisi perpetuo decrescat, quando natura ipsa decrescet, et similiter perpetuo augeatur, quando natura ipsa augetur. Hanc itaque tabulam, Tabulam graduum sive Tabulam comparativæ appellare consuevimus.

TABULA GRADUUM, SIVE COMPARATIVE IN CALIDO.

Primo itaque dicemus de iis, quæ nullum prorsus gradum caloris habent ad tactum; sed videntur habere potentialem tantum quendam calorem, sive dispositionem et præparationem ad calidum. Postea demum descendemus ad ea, quæ sunt actu sive ad tactum calida, eorumque fortitudines et gradus.

1. In corporibus solidis et tangibilibus non invenitur aliquid quod in natura sua calidum sit originaliter. Non enim lapis aliquis, non metallum, non sulphur, non fossile aliquod, non lignum, non aqua, non cadaver animalis, inveniuntur calida. Aquæ autem calidæ in balneis videntur calefieri per accidens, sive per flammam aut ignem subterraneum, qualis ex Ætna et montibus aliis compluribus evomitur; sive ex conflictu corporum, quemadmodum calor fit in ferri et stanni dissolutionibus. Itaque gradis caloris in inanimatis, quatenus ad tactum humanum, nullus est; veruntamen illa gradu frigoris differunt: non enim æque frigidum est lignum ac metallum. Sed hoc pertinet ad tabulam graduum in frigido. 2. Attamen quoad potentiales calores et præparationes ad flammam, complura inveniuntur inanimata admodum disposita, ut sulphur, naphtha, petroleum.

3. Quæ antea incaluerunt, ut fimus equinus ex animali, aut calx, aut fortasse cinis, aut fuligo ex igne, reliquias latentes quasdam caloris prioris

retinent. Itaque fiunt quædam distillationes et separationes corporum, per sepulturam in fimo equino; atque excitatur calor in calce per aspersionem aquæ; ut jam dictum est.

4. Inter vegetabilia non invenitur aliqua planta sive pars plantæ (veluti lacryma aut medulla) quæ sit ad tactum humanum calida. Sed tamen (ut superius dictum est) herbæ virides conclusæ calescunt; atque ad interiorem tactum, veluti ad palatum, aut ad stomachum, aut etiam ad exteriores partes post aliquam moram (ut in emplastris et unguentis) alia vegetabilia inveniuntur calida, alia frigida.

5. Non invenitur in partibus animalium, postquam fuerint mortuæ aut separatæ, aliquid calidum ad tactum humanum. Nam neque fimus equinus ipse, nisi fuerit conclusus et sepultus, calorem retinet. Sed tamen omnis fimus habere videtur calorem potentialem, ut in agrorum impinguatione. Et similiter, cadavera animalium hujusmodi habent latentem et potentialem calorem; adeo ut in cœmeteriis, ubi quotidie fiunt sepulturæ, terra calorem quendam occultum colligat, qui cadaver aliquod recenter impositum consumit longe citius, quam terra pura. Atque apud orientales traditur inveniri textile quoddam tenue et molle, factum ex avium plumagine, quod vi innata butyrum solvat et liquefaciat, in ipso leviter involutum.

6. Quæ impinguant agros, ut fimi omnis generis, creta, arena maris, sal, et similia, dispositionem nonnullam habent ad calidum.

7. Omnis putrefactio in se rudimenta quædam exflis caloris habet, licet non hucusque, ut ad tactum percipiatur. Nam nec ea ipsa, quæ putrefacta solvuntur in animalcula, ut caro, caseus, ad tactum percipiuntur calida; neque lignum putre, quod noctu splendet, deprehenditur ad tactum calidum. Calor autem in putridis quandoque se prodit per odores tetros et fortes.

summus

8. Primus itaque caloris gradus ex iis, quæ ad tactum humanum percipiuntur calida, videtur esse calor animalium, qui bene magnam habet graduum latitudinem; nam infimus gradus (ut in insectis) vix ad tactum deprenditur ; autem gradus vix attingit ad gradum caloris radiorum solis in regionibus et temporibus maxime ferventibus; neque ita acris est, quin tolerari possit a manu. Et tamen referunt de Constantio, aliisque nonnullis, qui constitutionis et habitus corporis admodum sicci fuerunt, quod acutissimis febribus correpti ita incaluerint, ut manum admotam aliquantulum urere visi sint. 9. Animalia, ex motu et exercitatione, ex vino et epulis, ex venere, ex febribus ardentibus, et ex dolore, augentur calore.

10. Animalia in accessibus febrium intermittentium, a principio, frigore et horrore corripiuntur; sed paulo post majorem in modum incalescunt; quod etiam faciunt a principio in causonibus, et febribus pestilentialibus.

11. Inquiratur ulterius de calore comparato in diversis animalibus, veluti piscibus, quadrupedibus, serpentibus, avibus; atque etiam secundum spe

cies ipsorum, ut in leone, milvio, homine: nam ex vulgari opinione, pisces per interiora minus calidi sunt, aves autem maxime calidæ ; præsertim columbæ, accipitres, struthiones. 12. Inquiratur ulterius de calore comparato in eodem animali secundum partes et membra ejus diversa. Nam lac, sanguis, sperma, ova, inveniuntur gradu modico tepida, et minus calida quam ipsa caro exterior in animali, quando movetur aut agitatur. Qualis vero gradus sit caloris in cerebro, stomacho, corde, et reliquis, similiter adhuc non est quæsitum.

13. Animalia omnia, per hiemem et tempestates frigidas, secundum exterius frigent; sed per interiora etiam magis esse calida existimantur. 14. Calor cœlestium etiam in regione calidissima, atque temporibus anni et diei calidissimis, non eum gradum caloris obtinet, qui vel lignum aridissimum, vel stramen, vel etiam linteum ustum incendat aut adurat, nisi per specula comburentia roboretur; sed tamen e rebus humidis vaporem excitare potest. 15. Ex traditione astronomorum ponuntur stellæ aliæ magis, aliæ minus calidæ. Inter planetas enim post Solem ponitur Mars calidissimus ; deinde Jupiter, deinde Venus; ponuntur autem tanquam frigidi, Luna, et deinde omnium maxime Saturnus. Inter fixas autem ponitur calidissimus Sirius; deinde Cor leonis sive Regulus; deinde Canicula, &c.

16. Sol magis calefacit, quo magis vergit ad perpendiculum sive zenith; quod etiam credendum est de aliis planetis, pro modulo suo caloris ; exempli gratia, Jovem magis apud nos calefacere, cum positus sit sub Cancro, aut Leone, quam sub Capricorno, aut Aquario.

17. Credendum est, solem ipsum et planetas reliquos magis calefacere in perigæis suis, propter propinguitatem ad terrem, quam in apogæis. Quod si eveniat, ut in aliqua regione sol sit simul in perigæo, et propius ad perpendiculum; necesse est, ut magis calefaciat, quam in regione ubi sol sit similiter in perigæo, sed magis ad obliquum. Adeo ut comparatio exaltationis planetarum notari debeat, prout ex perpendiculo aut obliquitate participet, secundum regionum varietatem.

18. Sol etiam, et similiter reliqui planetæ, calefacere magis existimantur, cum sint in proximo ad stellas fixas majores; veluti cum Sol ponitur in Leone, magis vicinus fit Cordi leonis, Caudæ leonis, et Spicæ virginis, et Sirio et Caniculæ, quam cum ponitur in Cancro; ubi tamen magis sistitur ad perpendiculum. Atque credendum est, partes cœli majorem infundere calorem (licet ad tactum minime perceptibilem) quo magis ornatæ sint stellis, præsertim majoribus. 19. Omnino calor cœlestium augetur tribus modis ; videlicet ex perpendiculo, ex propinquitate sive perigao, et ex conjunctione sive consortio stellarum.

20. Magnum omnino invenitur intervallum inter calorem animalium, ac etiam radiorum cœlestium (prout ad nos deferuntur) atque flammam, licet

[blocks in formation]

lenissimam, atque etiam ignita omnia, atque insuper liquores, aut aërem ipsum, majorem in modum ab igne calefactum. Etenim flamma spiritus vini, præsertim rara, nec constipata, tamen potis est stramen, aut linteum, aut papyrum incendere; quod nunquam faciet calor animalis vel solis, absque speculis comburentibus. 21. Flammæ autem et ignitorum plurimi sunt gradus in fortitudine et debilitate caloris. Verum de his nulla est facta diligens inquisitio; ut necesse sit ista leviter transmittere. Videtur autem ex flammis illa ex spiritu vini esse mollissima; nisi forte ignis fatuus, aut flammæ, seu coruscationes ex sudoribus animalium, sint molliores. Hanc sequi opinamur flammam ex vegetabilibus levibus et porosis, ut stramine, scirpis, et foliis arefactis; a quibus non multum differre flammam ex pilis aut plumis. Hanc sequitur fortasse flamma ex lignis, præsertim iis, quæ non multum habent ex resina aut pice; ita tamen ut flamma ex lignis, quæ parva sunt mole (quæ vulgo colligantur in fasciculos) lenior sit, quam quæ fit ex truncis arborum et radicibus. Id quod vulgo experiri licet in fornacibus, quæ ferrum excoquunt, in quibus ignis ex fasciculis et ramis arborum non est admodum utilis. sequitur (ut arbitramur) flamma ex oleo, et sevo, et cera, et hujusmodi oleosis et pinguibus, quæ sunt sine magna acrimonia. Fortissimus autem calor reperitur in pice et resina; atque adhuc magis in sulphure, et caphura, et naphtha, et petroleo, et salibus (postquam materia cruda eruperit) et in horum compositionibus, veluti pulvere tormentario, igne Græco (quem vulgo ignem ferum vocant) et diversis ejus generibus, quæ tam obstinatum habent calorem, ut ab aquis non facile extinguantur.

Hanc

22. Existimamus etiam flammam, quæ resultat ex nonnullis metallis imperfectis, esse valde robustam et acrem. Verum de istis omnibus inquiratur ulterius.

23. Videtur autem flamma fulminum potentiorum has omnes flammas superare; adeo ut ferrum ipsum perfectum aliquando colliquaverit in guttas; quod flammæ illæ alteræ facere non possunt. 24. In ignitis autem diversi sunt etiam gradus caloris, de quibus etiam non facta est diligens inquisitio. Calorem maxime debilem existmamus esse ex linteo usto, quali ad flammæ excitationem uti solemus; et similiter ex ligno illo spongioso, aut funiculis arefactis, qui ad tormentorum accensionem adhibentur. Post hunc sequitur carbo ignitus ex lignis et anthracibus, atque etiam ex lateribus ignitis, et similibus. Ignitorum autem vehementissime calida existimamus esse metalla ignita, ut ferrum, et cuprum, et cætera. Verum de his etiam facienda est ulterior inquisitio.

[blocks in formation]
« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »