ÀҾ˹éÒ˹ѧÊ×Í
PDF
ePub

Ita

inire vellet) ut satis meminerit, inveteratos semper
errores, tanquam phreneticorum deliramenta, arte
et ingenio subverti, vi et contentione efferari.
que prudentia ac morigeratione quadam utendum
(quanta cum simplicitate et candore conjungi po-
test) ut contradictiones ante exstinguantur quam ex-
citentur. Ad hunc finem parare se de natura opus,
quod errores minima asperitate destruere, et ad ho-

a particularibus ad comprehensiones superiores et | valde imperitus esset, et prorsus inexplorato viam magis generales (qualia sunt principia quæ vocant artium et rerum) saliendi, et reliqua descendendo per media expediendi, omnino cohibendum: sed comprehensiones proximas primo, ac deinceps medias eliciendas et inveniendas, atque per gradus continuos, et scalam veram adscendendum: fere enim contemplationum et intellectus vias in bivium illud moralium, antiquis decantatum, coincidere: alteram enim viam, primo ingressu planam, ad avia ducere, minum sensus non turbide accedere possit; quod et alteram, a principio arduam et suspensam, in plana desinere. Visum est ei, talem inductionis formam introduci, quæ ex aliquibus generaliter concludat; ita ut instantiam contradictoriam inveniri non posse demonstretur: ne forte secundum pauciora, quam par est, et ex iis, quæ præsto sunt, pronuntiemus, et (quod unus ex antiquis dixit) scientiam in mundis propris et non in mundo communi quæramus. sum est ei, eam tantum comprehensionem probari et recipi, quæ non ad mensuram facta sit, et aptata particularium, ex quibus elicitur: sed amplior aut latior sit, eamque amplitudinem sive latitudinem suam ex novorum particularium designatione, quasi fidejussione quadam, firmet. Ne vel in jam notis tantum hæreamus, vel laxiore fortasse complexu umbras et formas abstractas prensemus. Visum est ei, multa præter hæc inveniri, quæ non tam ad perfectionem rei, quam ad operis compendium, ac etiam ad messem humanam inde accelerandam insigniter faciant. Quæ omnia utrum recte cogitata sint an secus, ab opinionibus (si opus sit) provocandum et effectis standum.

Vi

Cogitavit et illud; rem quam agit, non opinionem, sed opus esse, eamque non sectæ alicujus, aut placiti, sed utilitatis et amplitudinis immensæ fundamenta jacere. Itaque de re non modo perficienda, sed et communicanda et tradenda (qua par est cura) cogitationem suscipiendam esse. Reperit autem, homines in rerum scientia, quam sibi videntur adepti, interdum proferenda, interdum occultanda, famæ et ostentationi servire: quin et eos potissimum, qui minus solida proponunt, solere ea, quæ adferunt, obscura et ambigua luce venditare, ut facilius vanitati suæ velificare possint. Putare autem, se id tractare, quod ambitione aliqua aut affectione polluere minime dignum sit: sed tamen necessario eo decurrendum esse (nisi forte rerum et animorum

| facilius fore, quod se non pro duce gesturus, sed ex natura ipsa lucem præbiturus et sparsurus sit, ut duce postea non sit opus. Sed cum tempus interea fugiat, et ipse rebus civilibus plus, quam vellet, immistus esset, id longum videri: præsertim cum incerta vitæ cogitaret, et aliquid in tuto collocare festinaret. Venit ei itaque in mentem, posse aliquid simplicius proponi, quod in vulgus non editum, saltem tamen ad rei tam salutaris abortum arcendum satis fortasse esse possit. Atque diu et acriter rem cogitanti et perpendenti, ante omnia visum est ei, tabulas inveniendi, sive legitimæ inquisitionis formulas, hoc est, materiem particularium ad opus intellectus ordinatam, in aliquibus subjectis proponi, tanquam ad exemplum, et operis descriptionem fere visibilem. Neque enim aliud quicquam reperiri, quod aut vera viæ, aut errorum devia in clariore luce ponere; aut ea quæ afferuntur nihil minus, quam verba esse, evidentius demonstrare possit: neque etiam quod magis fugiendum esset, ab homine, qui aut rei diffideret, aut eam in magis accipi aut celebrari cuperet. Fieri autem posse ut si destinata perficere non detur, ut sunt humana tamen ingenia firmiora et sublimiora, etiam absque majoribus auxiliis, ab oblatis monita, reliqua ex se et sperare et potiri possint. Fere enim se in ea esse opinione, nempe (quod quispiam dixit) prudentibus hæc satis fore, imprudentibus autem ne plura quidem. Visum est autem, nimis abruptum esse, ut a tabulis ipsis docendi initium sumatur. Itaque idonea quædam præfari oportuisse, quod et jam se fecisse arbitratur; nec univerɛa, quæ huc usque dicta sunt, alio tendere. Postremo visum est ei, si quid in his, quæ dicta sunt, aut dicentur, boni inveniatur, id tanquam adipem sacrificii | Deo dicari, et hominibus ad Dei similitudinem, sano affectu et charitate hominum bonum procurantibus.

[blocks in formation]

est potissima, videntur mihi exempla tua fuisse petenda ex iis quæ liberales tradunt scientiæ, sepositis quæ sunt de raro contingentibus, et, ut in confesso est, facile refutari possunt; sed convertendam fuisse censorii styli aciem in ea quæ generalia præstruunt et tanquam non subvertenda axiomata et canones defenderunt nobilissima omnis ævi ingenia. Apud eruditos enim nihil certius, quam illud artium genus, cui scholastica olim natio nomen dedit quad

mus.

tentiam quoque meam scripto mandandam persuasit. | Atque hic ut in solido locetur quod instituti tui pars Non dubitas, quin Cogitata et Visa tua legerim; testor id factum a me summa cum voluptate, cum id præcipui amoris argumentum interpreter, quod habeas me in tuorum numero, quibus censendos offers ingenii tui nondum evulgatos labores. Quo nomine fer me, quæso, hæc dicentem. Primo, si intimo erga te affectui, ingenium tuum, actiones et sermones id pretium diceretur, quod tui in me amoris est, liceret hæc mutuis illigata complexibus sociari. Sed omnis excluditur paritas, ubi ea sortis nostræ dispa-riviales, positiones suas per irrefutabiles demonstraritas est, et tam longe dissident, quibus favor utrinque noster probare se nititur. Me itaque quod attinet, ex sese illa æstimari permitto, et æterno observantiæ nexu habebis me tibi devinctissimum. Ad operis tui argumentum ut accedam, est id ampla maxime insignium speculationum congeries, ut in admirationem me rapiat (qua perpetuo me defixum tenebis) quod civilibus negotiis occupatissimus et summe acciti otii, quibus nullum prorsus cum declamatis in schola dogmatibus commercium est, quicquid tamen optimæ frugis recondunt scientiarum præcipuæ, id omne accuratissimo selectu transtuleris in libri tui materiam. Quanquam enim alicubi prorsus declines a trita et pervulgata in scholis docendi ratione, quæ apud nullius non gentis et seculi sapientes habita fuit unica veri norma; tamen et in illis, et quicquid toto moliris opere, artificem te nobis probas versatili dexteritate. De me id fateor exerte, si institutum spectetur qua in eruditionis latifundia excurrit, excerpendum me literatorum gregi. Cum tamen ita prompte vocatis ad tui tractatus censuram amicis audire libenter velle videaris, si quid mihi aut aliis occurrerit decretorio confodiendum stylo, eo me redactum sentio, ut judicium meum dissimulare non liceat, aperteque contestor ex eorum me numero, qui solidiora esse statuunt artium nostrarum fundamenta, quam tota dissertationis tuæ series admittit. Primo enim cum objicis sinistros eventus et errores practicæ medicinæ, non ignoras mali id redundare ex neglecta artis regula. Nam ne centesimus quidem medicæ cautionis observantem se præbet; et ea aliquando ægri corporis constitutio est, ut exacte doceri medicum non patiatur. Paucos enim reperias, qui rebus sic sese habentibus recte se explicent. Est et ubi malum ex se arti cedere nescit, quod in multis morbis accidens esse nosti; quandoque et in abdito causa, quam nullæ deprehendant conjecturæ. Quicquid sit; ego mihi persuadeo, illud practicæ medicinæ (prout hodie exercetur) probrum refundi in profitentium incuriam aut inscitiam, aut aliam ingenii mei caliginem, quod minus felices habeat successus. Pauci enim medicos agentium ita in arte sua exercitati sunt, ut quidem quæ ex arte præscribunt flagitant. Atque hæc licet ad eam perfectionem non assurgat, admirandis tamen sanitatis adminiculis abundat, ut per tot seculorum decursum exploratissimæ fidei docuerunt experimenta, quæ regiam velut viam pandunt ad commendatissimam per te quoque scientiam. Alchymia et magia axiomatibus quibusdam constant sane dignis, quæ assensum impetrent. Sed tota artificum industria ita subtilitatem et imposturas miscet, ut non tantum fraus et fraudum fabri contemptum incurrant, sed et ludibriis excipiantur.

tiones asseruisse. In aliis quoque, triviales dictis, eæ nobis supersunt regulæ velut per manus traditæ, quæ plerumque fine suo, in quem scientia quæque collineat, non excedunt. Jam vero si nos consilio tuo ductiles præbeamus, id est, communes notiones homini insitas exuamus, deletisque omnibus actionibus nostris, operibus et maximis, repuerascere conemur, quo liceat intrare regnum naturæ, ut ex sacri codicis præscripto enitendum nobis est ad regnum cœlorum, me quidem judice, nihil certius est, quam sic præcipiti gradu eundum esse in barbariem, unde post aliquot seculorum millia nihilo instructiores emergamus theoreticis adjumentis, quam nunc suNam ita demum vere secundam ordiremur pueritiam, facti tabula rasa, ubi, deletis priorum principiorum vestigiis, resuscitare jubemur novi mundi primordia, et ab experimentis operum et sensuum (hanc enim in particularibus insistis probandi viam) colligere quod in intellectu efformetur in notionem generalem, ex decantato illo apud omnes effato," In intellectu nihil esse, quod non prius fuerit in sensu." Neque verisimilitudine careat, posse nobis evenire, ut si ratio ineatur eruditionis, cum finienda erit Platonici anni revolutio, longe ea infra istud, quo nunc censetur, pretium decrevisse videri possit. Quod doctrinam nobis spondes excellentiorem, quam hodie inter nos viget, ab experimentis petendam, si latentes naturæ sinus pertentare et aperire liberet, stabilita in particularibus fide, non magis ad rem facit, quam si eo incites, quo naturalis hominem instinctus rapit sine admotis exterius hortationibus. Neque enim aliud patitur ratio, quam ut infinita sint membra in omnibus mundi partibus (neque enim hic cogitationes nostræ intra Europæ terminos cohibendæ sunt) quæ viam insistunt quo digitum intendis, tam acri et solicita diligentia ut magis intendi nequeat industria. Omnibus enim insita est sciendi cupiditas, non ita exsatianda, quin exardescat vehementius, ut hydrops sibi indulgens crescit. Sed quomodo aures præbituros persuadere paranti, evertendas prorsus quibus solide constitutis inhærent sententias et universim admista theorica, tam suis, quam majorum, experimentis superexstructa, non video adferri quo inducar ut credam. Porro asserere mihi licet non invita, ut opinor, probabilitate, si tacitas intra cogitationes ad examen revocetur, quantum exuberent naturæ documenta usu comperta per totum, qua expanditur, universum, quinque aut sex ista, quæ venditas selecta et a te probata, et hodiernæ curiositati deberi vis, misere se tuerentur inter aliquot centena naturæ arcana, quibus in lucem quotidie protrahendis aut solertia ministra est, aut favet casus, et comparari possunt aut partim

præferri iis, quæ a te designata sunt. Sed demus, literatura artificiosi instar syntagmatis. Neque ex

sequatur assensus posse a te conferri quod ad scientiarum faciat augmentum, et universalis apud nos theoriæ notiones et axiomata fingamus extincta, suffectis noviter repertis ; quid beneficii redundabit ex hac mutatione in eruditionem et scientias? Nihil certius, quam nova hæc, et quæ in eorum appendicem veniunt, ubi semel recepta fuerint, commendantibus inventoribus, et illorum asseclis gratiam priscam sensim amissura, et oblivioni tradenda, ex naturæ scito fluxus illos et refluxus alternantis, atque ita ex temporum decursu penitus habitura interitum; fortasse etiam aliis idem, quod tu nunc venditas, agitantibus, nimirum propositis adminiculis, quibus exactius limentur augendæ scientiæ. Semper enim quæ majoribus fuerunt probro, in minoribus renasci solent. Quare frustra est, quisquis ab illorum exercitationibus et tota commentandi industria aliud speraverit, quam quod priscæ observationis sit, ut fido nobis et per scripta tradito relatu constat. Hic in mentem mihi venit quod notat Paterculus, ubi de excellentissimis Græcorum et Romanorum ingeniis agit, cum florentissimæ essent ipsorum res, hanc dari posse non improbabilem causam, quæ ea pessum dedit, ut postea docuit eventus, natura " quod summo studio petitum est, adscendit ad summum, difficilisque in perfecto mora est." Adeo ut homines, si senserint ulteriore se prohiberi adscensu, in ipso constitutos fastigio, sponte descendant, abdicatisque exercitationibus quibus plurimum inest momenti, nova affectent, tanquam occupata ab aliis materia, in qua prius laborabant. Et præsertim id eloquentiæ fatum fuit illis temporibus, ut cum posteriores desperarent posse a se præteriri priores, aut eos æquari, sequeretur neglectus et contemptus priscæ exercitationis, et per aliquot secula sermo et stylus contraheret sordes et rubiginem, donec ultima periodus novam reduxit faciem, emergentibus et se incitantibus illustribus ingeniis ad resumendos recens animatæ diligentiæ impetus, propellendosque in summum perfectionis fastigium labores non in eloquentiæ duntaxat studio, sed et quousque se porrigunt scientiarum omnium pomaria. Neque enim falli illum puto, quisquis existimaverit, artes omnes, prout publice nunc docentur, nullo non ævo extitisse, non tamen pari in omnibus locis mensura, neque eodem loco semper pari numero, sed ex temporum genio mutationibus obnoxio, nunc auctiores florentioresque, nunc inexsuscitatæ et cum tenebricosæ institutionis methodo rudi. Ratio ex me si quæratur, facit pro me doctrina Aristotelis et aliorum elaboratissimi ingenii virorum, a quibus supersunt nobis plurima adminicula; unde id probetur et ad liquidum deducatur, quod aliis in rebus idem in artibus contingere, darique ortum et interitum; congrua prorsus, si me interpretem audias, sententia ei, quod dici solet: "Nihil novum sub sole," et quæ non in facta magis quam dicta quadrat, "Ut nihil neque dictum neque factum sit, quod non et dictum et factum prius."

Patrocinatur 2o. etiam celebris illa Salomonis ad filium querela in prurientes suo seculo voluminum fabros, non alio sensu accipienda, quam quod magna eorum pars et fuerint observationes et in qualibet

tam ampla congerie vel pulvisculus superest, si ex-
cipias quædam sacri codicis, posteritati relicta. Et
anne tunc quidem per tot scriptorum millia, qui
Salomonis ævum antecessere, reperiri potuit quid-
quam novitatis titulo donandum? Habenda tamen
ei fides est, cum ait, non obstantibus quæ vel sua
ferebant, vel priora tulerant tempora, non potuisse
dici, "Ecce novi quid." Unde id colligo, cum per
omnia secula et in omnibus artibus et scientiis eadem
fuerint in hominibus labor, exercitatio, et cognitio,
cum iis, quæ nostro videmus tempore, etsi muta-
tionum æstu fluctuantia, prout temporum et locorum
occasionisque variat ratio, et incalescit scriptorum
industria, intendi et remitti solita tam in theoreticis
suis quam practicis, si assentimur tibi, primo, ut
scientia nostra rejiciatur tanquam dubia et incerta,
(quod affirmas duntaxat non minus argumentorum
robore,) deinde ut abdicentur axiomata nostra et
maximæ, generalesque assertiones, a majoribus quasi
per manus traditæ, quæ tamen (aliter enim hæc
intelligi nequeunt) subtilissimis omnis ævi judiciis
comprobata sunt: ultimo, ut excogitetur ratio, quæ
nos, jam factos abecedarios, per tortuosas particula-
rium experimentorum ambages provehat ad cogni-
tionem ex solide collectis generalibus, unde nova
exsculpantur artium principia, finis erit ut exuti,
quas nunc habemus, disciplinis, et fatigati redeunti-
bus in circulum laboribus, illuc tendamus, unde
incepimus, eoque deducamur felicitatis quæ nos in
integrum restituat. Res ea est tot seculorum, quot
ante nos transacta fluxerunt, ut tandem in perfec-
tionis meta consistamus. Neque ita hic censor
sedeo, quasi fastidiose explodam quicquid augendis
per nova inventa impenditur scientiis, cum conatus
iste nobilis sit, neque summa laude fraudandus, ob
beneficium quo in præsens perfrui licet. Nunquam
defuit mundo ingens illorum agmen qui novis ex-
cogitandis operam dederunt, neque futura carebunt
secula, in quibus industria pertinax et excellens hac
in parte peperit nobis ea, quæ in admirationem
rapiunt, captum popularem et spem transgressa.
Nostræ tamen notiones et axiomata tam ab iis, quam
ab eruditorum eminentissimis, semper cum gratiis
recepta sunt.

Vides quam in me fiduciam tua crearit humanitas; si in ista tui impugnandi licentia lasciviente protervia efferor, quam de erecta tua indole concepi opinio, et libertate, quam hic amicorum præcipuis indulges, eo me impulit alioquin restitantem. Et quanquam, equi instar sub auriga rectore, non recedam a veteri et trita via, quam sedulo calcavi, ita tamen sentio de tuis cogitatis, et fateri me res ipsa cogit, tecum et cum mundo iniquius te egisse, cum tantas opes domestico carcere damnatas invidisti publico usui. Licet enim persuasum habeam quoad tenorem et subjectum præcipuæ dissertationis, nulla in academia te reperturum tribunal, quod erroris te absolvere sustineat; tamen negari non potest, tractatum tuum ubique scatere conceptibus selectæ frugis super præsenti statu scientiarum, et ingeniosissimis commentationibus super adjumentis eas promovendi, ut efficacissime eum trahat, quicunque earum rerum studio capitur, penitusque explorandi gignat haud

iners desiderium, non ut eo tantum enitatur quod in | adjiceres, vir longe alterius scholæ nihilominus pervulgatis hodie scientiis summum est, sed ut altius utcunque hæc se habeant, cum id tibi firmum fixquasi feratur in ipsa latentis naturæ viscera, omnes-umque sedeat, et patriæ fidem tuam probes, toto que ingenii et judicii nervos intendat, donec D. affectu precor, quod sæpissime facio, ut paria meritis Pauli illud perfecerit "consectari meliora dona." tuis obtingant. Quod, spero, affluet aliquando plenis Utinam hanc ingressus esses viam (votum id auribus honorum et felicitatis rivis. tuis depono) cum primum ad hæc studia animum Fulhami, Feb. 19, 1607.

DESCRIPTIO GLOBI INTELLECTUALIS.

CAPUT I.

Partitio universalis humanæ doctrinæ in historiam, poësin, philosophiam, secundum triplicem facultatem mentis; memoriam, phantasiam, rationem; quodque eadem partitio competat etiam in theologicis: cum idem sit vas (nempe intellectus humanus) licet materia et insinuatio sint diversa.

PARTITIONEM doctrinæ humanæ eam deligimus, quæ triplici facultati intellectus respondeat. Tres itaque ejus partes a nobis constituuntur: historia, poësis, philosophia: historia ad memoriam refertur: poësis ad phantasiam: philosophia ad rationem. Per poësin autem nihil aliud intelligimus hoc loco, quam historiam fictam. Historia proprie individuorum est; quorum impressiones sunt mentis humanæ primi et antiquissimi hospites; suntque instar primæ materiæ scientiarum. In his individuis, atque in hac materia, mens humana assiduo se exercet, interdum ludit. Nam scientia omnis, mentis et exercitatio et opificium; poësis ejusdem lusus censeri possit. In philosophia mens mancipatur rebus; in poësi solvitur a nexu rerum, et expatiatur, et fingit quæ vult. Hæc vero se ita habere facile quis cernat, qui simpliciter tantummodo, et pingui quadam contemplatione intellectualium origines petat. Etenim individuorum imagines excipiuntur a sensu, et in memoria figuntur. Abeunt autem in memoriam tanquam integræ, eodem quo occurrunt modo. Has rursus retrahit et recolit mens; atque (quod officium ejus proprium est) portiones earum componit et dividit. Habent enim individua singula aliquid inter se commune, atque aliud rursus diversum et multiplex. Ea vero compositio atque divisio vel pro arbitrio mentis fit, vel prout invenitur in rebus. Quod si fiat pro arbitrio mentis, atque transferuntur portiones illæ ad placitum, in similitudinem quandam individui, phantasiæ opus est, quæ, nulla naturæ aut materiæ lege et necessitate astricta, ea, quæ in rerum natura minime conveniunt, conjungere: quæ vero nunquam separantur, discerpere potest; ita tamen ut intra primas illas ipsas individuorum portiones coërceatur. Nam eorum, quæ nulla ex parte se sensui obtulerunt, non est phantasia, ne somnium profecto. Quod si eædem individuorum portiones componantur et dividantur, pro

ipsa rerum evidentia, et prout vere in natura se produnt, aut saltem pro captu cujusque se prodere notantur, eæ partes rationis sunt: atque universa hujusmodi dispensatio rationi attribuitur. Ex quo liquido constat, ex tribus hisce fontibus esse tres illas emanationes historiæ, poësis, et philosophiæ; neque alias, aut plures esse posse. Nam sub philosophiæ nomine complectimur omnes artes et scientias, et quicquid denique a singularum rerum occursu per mentem in generales notiones collectum et digestum est. Neque alia censemus ad doctrinam partitione, quam illa superiore, opus esse. Informationes enim oraculi, et sensus, et re proculdubio, et modo insinuandi differunt; sed tamen spiritus humanus unus atque idem est: perinde ac si diversi liquores, atque per divisa infundibula, tamen in unum atque idem vas recipiantur. Quare et theologiam ipsam aut ex historia sacra constare asserimus, aut ex præceptis et dogmatibus divinis, tanquam perenni quadam philosophia. Ea vero pars, quæ extra hanc divisionem cadere videtur, (quæ est prophetia,) et ipsa historia species est cum prærogativa divinitatis, in qua tempora conjunguntur, ut narratio factum præcedere possit; modum autem enuntiandi et vaticiniorum per visiones, et dogmatum cœlestium per parabolas, participat ex poësi.

CAPUT II.

Partitio historiæ in naturalem et civilem; ecclesiastica et literaria sub civili comprehensa. Partitio historia naturalis in historiam generationum, prætergenerationum, et artium, et triplici statu naturæ, liberæ videlicet, aberrantis, et constrictæ.

HISTORIA aut naturalis est, aut civilis. In naturali naturæ res gestæ et facinora memorantur; in civili, hominum. Elucent proculdubio divina in utrisque, sed magis in humanis, ut etiam propriam in historia speciem constituant, quam sacram aut ecclesiasticam appellare consuevimus. Itaque eam civili attribuimus; at primo de naturali dicemus. Naturalis historia rerum singularium non est ; non quod perperam a nobis positum sit historiam versari in individuis, quæ loco et tempore circumscribuntur. Nam proprie ita se res habet. Sed cum promiscua sit rerum naturalium similitudo, adeo ut si unum noris, omnia noris ;

[ocr errors]

superfluum quiddam esset et infinitum de singulis | admoveat, aut amoveat; reliqua naturam intus per dicere. Itaque sicubi absit illa promiscua similitudo, recipit etiam historia naturalis individua; ea scilicet, quorum non est numerus, aut natio quædam. Nam et solis, et lunæ, et terræ, et similium, quæ unicæ sunt in specie sua, rectissima conscribitur historia; nec minus eorum, quæ insigniter a specie sua deflectunt, et monstrosa sunt; quandoquidem in illis, descriptio et cognitio ipsius speciei nec sufficit nec competit. Itaque hæc duo individuorum genera historia naturalis non rejicit: ut plurimum autem (quemadmodum dictum est) in speciebus versatur. At partitionem historiæ naturalis moliemur ex vi et conditione ipsius naturæ, quæ in triplici statu posita invenitur, et tanquam regimen subit trinum. Aut enim libera est natura, ac sponte fusa, atque cursu consueto se explicans, cum scilicet ipsa natura per se nititur, nullatenus impedita aut subacta: ut in cœlis, animalibus, plantis, et universo naturæ apparatu; aut rursus illa a pravitatibus et insolentiis materiæ contumacis et rebellis, atque ab impedimentorum violentia, de statu suo plane convellitur et detruditur, ut in monstris et heteroclitis naturæ: aut denique ab arte et ministerio humano constringitur, et fingitur, et plane transfertur, et tanquam novatur, ut in artificialibus. Etenim in artificialibus natura tamquam facta videtur, et conspicitur prorsus nova corporum facies et veluti rerum universitas altera. Itaque tractat historia naturalis aut libertatem naturæ, aut errores, aut vincula. Quod si cuiquam molestum sit artes dici naturæ vincula, cum potius liberatores et vindices censeri debeant, quod naturam in nonnullis suæ intentionis compotem faciant, impedimentis in ordinem redactis: nos vero hujusmodi delicias et pulchra dictu nil | moramur; id tantum volumus et intelligimus, naturam per artem, tanquam Proteum, in necessitate poni id agendi, quod absque arte actum non fuisset: sive illud vis vocetur et vincula, sive auxilium et perfectio. Partiemur itaque historiam naturalem in historiam generationum; historiam prætergenerationum; et historiam artium, quam etiam mechanicam et experimentalem appellare consuevimus. Libenter autem historiam artium ut historiæ naturalis speciem constituimus; quia inveteravit prorsus mos disserendi | et opinio, ac si aliud quippiam esset ars a natura, ut artificialia a naturalibus segregari debeant, tanquam toto genere discrepantia: unde et illud mali, quod plerique historiæ naturalis scriptores perfunctos se putant, si historiam animalium, aut plantarum, aut mineralium confecerint, omissis artium mechanicarum experimentis (quæ longe maximi ad philosophiam momenti sunt); tum etiam illabitur animis hominum subtilius aliud malum; nempe ut ars censeatur solummodo ut additamentum quoddam naturæ; cujus scilicet ea sit vis, ut naturam vel inchoatam perficere, vel inclinatam emendare possit; minime vero radicitus transmutare, atque in imis concutere; quod plurimum rebus humanis desperationis intulit. At contra illud penitus animis hominum insidere debuerat, artificialia a naturalibus non forma aut essentia, sed efficiente tantum, differre; homini vere in naturam plane nullius rei potestatem esse, præterquam motus: ut corpora scilicet naturalia aut

se transigere. Itaque ubi datur debita admotio corporum naturalium aut remotio, omnia potest homo, atque ars: ubi non datur, nihil. Rursus autem modo corporum fiat debita illa admotio, aut remotio, in ordine ad aliquem effectum, sive hoc per hominem et artem fiat, sive naturaliter absque homine, parum refert. Neque hoc illo fortius est, veluti si quis ex | aspersione aquæ simulacrum iridis super parietem excitet, non minus obsequente utitur natura, quam cum idem fit in aëre ex nube roscida. Contra vero, cum aurum invenitur in arenulis purum, æque sibi ipsi ministrat natura, ac si aurum purum per fornacem et ministerium hominis excoqueretur. Aliquando autem ministerium ex lege universi aliis animalibus deputatur: neque enim minus artificiale quiddam est mel, quod fit mediante industria apis, quam saccharum, quod hominis, atque in manna (quod similis est generis) natura seipsa contenta est. Itaque cum una atque eadem sit natura, ejus autem vis per omnia valeat, neque unquam illa a seipsa desciscat; omnino tanquam ex æquo subordinata tantum ad naturam poni debent hæc tria, cursus naturæ; exspatiatio naturæ; et ars sive additus rebus homo; ideoque in historia naturali ea omnia una et continua narrationum serie involvi par est: quod etiam Caius Plinius magna ex parte fecit; qui historiam naturalem pro dignitate complexus est, sed complexam indignissime tractavit. Atque hæc sit naturalis historiæ partitio prima.

CAPUT III.

Partitio historiæ naturalis, ex usu et fine suo: quodque finis longe nobilissimus historiæ naturalis sit ministratio prima ad condendam philosophiam ; et quod hujusmodi historia (quæ scilicet sit in ordine ad eum finem) desideretur.

[ocr errors]

CETERUM historia naturalis ut subjecto triplex (quemadmodum diximus) ita usu duplex est. Adhibetur enim aut propter cognitionem rerum ipsarum, quæ historiæ mandantur, aut tanquam materia prima philosophiæ. Nobilissimus autem finis historiæ naturalis is est; ut sit inductionis veræ et legitimæ supellex atque sylva; atque satis trahat ex sensu ad instruendum intellectum. Illa enim altera, quæ aut narrationum jucunditate delectat, aut experimentorum usu juvat, atque hujusmodi voluptatis aut fructus gratia quæsita est; inferioris profecto notæ est, et genere ipso vilior, præ ea, cujus ea est vis et qualitas, ut propria sit parasceve ad condendam philosophiam. Hæc enim demum ea est historia naturalis, quæ veræ et activæ philosophia solida et æterna basis constituitur; quæque lumini naturæ puro et minime phantastico primam accensionem præbet; cujus quoque neglectus et genius non placatus, acies illas larvarum, ac veluti regna umbrarum, quæ in philosophiis volitare cernuntur, cum maxima et calamitosa operum sterilitate nobis pessimo fato immisit. Affirmamus autem, et plane testamur, historiam naturalem, qualis in ordine esse debeat ad istum finem, non haberi, sed desiderari,

« ¡è͹˹éÒ´Óà¹Ô¹¡ÒõèÍ
 »