ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

salutaria et utilia ad necessitates humanas (quantum | vanitatis nos arguatis antequam rei exitum audiatis,) fieri datur) debellandas et relevandas, suscipiantur. illius enim res gesta recenti memoria ut portentum Hoc epithalamii votum sit. accipiebantur.

Certe, filii, facultates, artium et scientiarum omnium consensu, aut empiricæ, aut rationales sunt. Has autem bene commistas et copulatas adhuc videre non licuit. Empirici enim, formicæ more, congerunt tantum et utuntur. Rationales autem, aranearum more, telas ex se conficiunt. Apis ratio media est, quæ materiam ex floribus tam horti quam agri elicit, sed simul etiam eam propria facultate vertit et digerit. Neque absimile veræ philosophiæ opificium est, quæ ex historia naturali et experimentis mechanicis præbitam materiam, non in memoria integram, sed in intellectu mutatam et subactam reponit. Itaque hujusmodi mellis cœlestia dona sperate: neque dicite cum pigro, " Leo est in via:" sed vincula quæ vos præmunt excutite, et vos recipite.

Atque sane, post virtutem vestram propriam, nihil animos vobis magis addiderit, quam si industriam, et felicitatem, et facinora ætatis nostræ cogitetis. Nos nostrum plus ultra antiquorum non ultra haud vane opposuimus: nos iidem, contra antiquorum non imitabile fulmen esse; imitabile fulmen esse, minime dementes, sed sobrii, ex novarum machinarum experimento et demonstratione, pronuntiamus. Quin et cœlum ipsum immitabile fecimus. Coeli enim est, circuire terram: quod et nostræ navigationes pervicerunt. Turpe autem nobis sit, si globi materiati tractus, terrarum videlicet et marium, nostris temporibus in immensum aperti et illustrati sint: globi autem intellectualis fines inter veterum inventa et angustias steterint.

Neque parvo inter se nexu devincta et conjugata sunt ista duo, perlustratio regionum et scientiarum. Plurima enim per longinquas navigationes et peregrinationes in natura patuerunt, quæ novam sapientiæ et scientiæ humanæ lucem affundere possint, et antiquorum opiniones et conjecturas experimento regere. Eadem duo non ratione solum, sed etiam vaticinio conjuncta videntur. Nam eo prophetæ oraculum haud obscure spectare videtur: ubi de novissimis temporibus loquutus, illud subjungit, "Multi pertransibunt, et multiplex erit scientia:" ac si orbis terrarum pertransitus sive peragratio, et scientiarum augmenta sive multiplicatio, eidem ætati et seculo destinarentur.

Præsto etiam est imprimendi artificium, veteribus incognitum, cujus beneficio singulorum inventa fulguris modo transcurrere possint, et subito communicari ad aliorum studia excitanda, et inventa miscenda. Quare utendum est ætatis nostræ prærogativa, neque committendum, ut, cum hæc tanta vobis adsint, vobis ipsi desitis. Nos autem, filii, ab animorum vestrorum præparatione auspicati, in reliquis vobis non deerimus. Probe enim novimus tabellas mentis a tabellis communibus differre. In iis non alia inscripseris, nisi priora deleveris; in illis priora ægre deleveris, nisi nova inscripseris.

Itaque rem in longum non differemus: illud itidem vos monentes, ne tanta vobis de nostris inventis polliceamini, quin meliora a vobis ipsis speretis. Nos enim Alexandri fortunam nobis spondemus, (neque

[ocr errors]

Ita enim loquitur unus ex æmulis oratoribus : "Nos certe vitam humanam non degimus; sed in id nati sumus, ut posteri de nobis portenta prædicent." Sed postquam deferbuisset ista admiratio, atque homines rem attentius introspexissent, operæ pretium est animadvertere quale judicium de eo faciat scriptor Romanus, "Nil aliud quam bene ausus est vana contemnere." Ita et nos simile quiddam a posteris audiemus; postquam emancipati, et sui jam facti, et proprias vires experti, initia nostra magnis intervallis superaverint. In quo sane judicio illud recte, nostra nil magni esse: illud non recte, si ausis tribuant quæ humilitati debentur: humilitati (inquam) et privationi cuidam istius humanæ superbiæ, quæ universa perdidit, quæque volucres quasdam meditationes loco divinæ in rebus signaturæ consecravit. Hac enim ex parte revera nobis gratulamur, et eo nomine felices nos et bene de genere humano meritos esse existimamus, quod ostendimus, quid vera et legitima spiritus humani humiliatio possit. Verum quid nobis ab hominibus debeatur, ipsi viderint; nos certe nos nostraque vobis debemus.

Omnibus qui aderant digna magnitudine generis et nominis humani oratio visa est, et tamen libertati quam arrogantiæ, propior. Ita autem inter se colloquebantur: se instar eorum esse, qui ex locis opacis et umbrosis in lucem apertam subito exierint, cum minus videant quam prius; sed cum certa et læta spe facultatis melioris.

Tum ille qui hæc narrabat; Tu vero quid ad ista dicis inquit. Grata sunt (inquam) quæ narrasti. Atque (inquit) si sunt, ut dicis, grata, si tu forte de his rebus aliquid scripseris, locum invenias ubi hæc inseras, neque peregrinationis nostræ fructus perire patiaris. Equum postulas, inquam, neque obliviscar.

FRANCISCI BACONI

APHORISMI ET CONSILIA,

DE

AUXILIIS MENTIS, ET ACCENSIONE LUMINIS NATURALIS.

Hoмo, naturæ minister et interpres, tantum facit et intelligit, quantum de ordine naturæ opere vel mente observaverit; nec amplius novit aut potest.

Manus hominis nuda, quantumvis robusta et constans, ad opera pauca et facile sequentia sufficit: eadem, ope instrumentorum, multa et reluctantia vincit. Similis est et mentis ratio.

Instrumenta manus, motum aut cient aut regunt; et instrumenta mentis intellectui aut suggerunt aut cavent.

Super datam materiæ basim naturam quamvis imponere, intra terminos possibiles, intentio est humanæ potentiæ. Similiter dati effectus in quovis subjecto causas nosse, intentio est humanæ scientiæ: quæ intentiones in idem coincidunt. Nam quod in

[ocr errors][ocr errors]

contemplatione instar causæ est, in operatione instar medii est.

Qui causam alicujus naturæ, veluti albedinis aut caloris, in certis tantum subjectis novit, ejus scientia imperfecta est. Et qui affectum super certam tantum materiam ex iis, quæ sunt susceptibiles, inducere potest; ejus potentia pariter est imperfecta.

mente observabit, ipse interim naturæ legibus ob

sessus.

2. Terminus itaque humanæ potentiæ ac scientiæ in dotibus, quibus ipse præditus est a natura ad x movendum et percipiendum, tum etiam in statu rerum præsentium. Ultra enim has bases illa instrumenta non proficiunt.

Qui causas naturæ alicujus in aliquibus subjectis 3. Dotes hæ per se tenues et ineptæ, rite tamen tantum novit, is efficientem aut materiatam causam et ordine administratæ tantum possunt, ut res a novit, quæ causæ fluxæ sunt, et nihil aliud, quam sensu et actu remotissimas judicio et usui coram vehicula et causæ formam deferentes. Qui autem sistant, majoremque et operum difficultatem et sciunitatem naturæ in materiis dissimillimis compre-entiæ obscuritatem superent, quam quis adhuc optare hendit, is formas rerum novit.

Qui efficientes et materiatas causas novit, is jampridem inventa componit aut dividit, aut transfert aut producit; etiam ad nova inventa in materia aliquatenus simili et præparata pertingit: terminos rerum altius fixos non movet.

Qui formas novit, is quæ adhuc facta non sunt, qualia nec naturæ vicissitudines, nec experimentales industriæ unquam in actum produxissent, neque cogitationem humanam subitura fuissent, detegit et educit.

|

didicerit.

4. Una veritas, una interpretatio: sensus autem obliquus, animus alienus, res importuna; ipsum tamen interpretationis opus magis declinans quam difficile.

DE IMPEDIMENTIS INTERPRETATIONIS.

5. Quisquis dubitationis impos, et asserendi avidus, principia demum statuet probata (ut credit) concessa et manifesta, ad quorum immotam veritatem cætera ut pugnantia vel obsecundantia recipiet vel rejiciet, is res cum verbis, rationem cum insania, mundum cum fabula commutabit, interpretari non poterit.

6. Qui omnem rerum distinctionem, quæ in constitutis vulgo speciebus, vel etiam inditis nominibus elucescit, non miscuerit, confuderit, et in massam redegerit, non unitatem naturæ, non legitimas rerum lineas videbit, non interpretari poterit.

Eadem est veritatis et potestatis via et perfectio; hæc ipsa ut formæ rerum inveniantur; ex quarum notitia sequitur contemplatio vera et operatio libera. Formarum inventio simplex est et unica, quæ procedit per naturarum exclusionem sive rejectionem. Omnes enim naturæ, quæ aut data natura præsente absunt, aut data natura absente adsunt, ex forma non sunt; atque post rejectionem aut negationem completam, manet forma et affirmatio. Exempli gratia, si caloris formam inquiras, et aquam calen-humani penitus non explorarit, ibique scientiæ mea'tem invenias, nec lucidam, rejice lumen: si aërem ¦ tenuem invenias, nec calidum, rejice tenuitatem. Hoc breve dictu est; sed longo circuitu ad hoc pervenitur. Prolatio verborum contemplativa aut operativa re non differunt. Cum enim hoc dicis, lumen non est ex forma caloris; idem est si dicas: in calore producendo non necesse est, ut etiam lumen producas.

[Reliqua non erant perfecta.]

Neque hæc numine nostro eunt. Tu, Pater, conversus ad opera, quæ fecerunt manus tuæ, vidisti quod omnia essent bona valde : homo autem conversus ad opera, quæ fecerunt manus suæ, vidit quod omnia essent vanitas et vexatio spiritus. Itaque si in operibus tuis sudabimus, facies nos gratulationis tuæ et sabbati tui participes. Supplices rogamus ut hæc mens nobis constet; atque ut per manus nostras familia humana novis eleemosynis tuis dotetur. Hæc æterno amori tuo commendamus, per Jesum nostrum, Christum tuum, nobiscum Deum.

DE INTERPRETATIONE NATURÆ

SENTENTIÆ XII.

DE CONDITIONE HOMINIS.

1. Hoмo, naturæ minister et interpres, tantum facit aut intelligit, quantum de naturæ ordine re vel

[ocr errors]

7. Qui primum et ante alia omnia animi motus

tus et errorum sedes accuratissime descriptas non habuerit, is omnia larvata et veluti incantata reperiet, fascinum ni solverit, interpretari non poterit.

8. Qui in rerum obviarum et compositarum causis exquirendis, veluti flammæ, somnii, febris, versabitur, nec se ad naturas simplices conferet, ad istas primo, quæ populari ratione tales sunt; deinde etiam ad eas, quæ arte ad veriorem simplicitatem reductæ sunt et veluti sublimatæ, is fortasse si cætera non peccat, addet inventis quædam non spernanda, et inventis proxima. Sed nil contra majores rerum secularitates movebit, nec interpres dicendus erit.

DE MORIBUS INTERPRETIS.

9. Qui ad interpretandum accesserit, ita se comparet et componat; sit nec novitatis, nec consuetudinis, vel antiquitatis sectator, nec contradicendi licentiam, nec auctoritatis servitutem amplectatur. Non affirmandi sit properus, nec in dubitationem solutus, sed singula gradu quodam probationis insignita provehat. Spes ei laboris, non otii auctor sit; res non raritate, difficultate, aut laude, sed veris momentis æstimet. Privata negotia personatus administret, rerum tamen provisus subvenerans. Errorum in veritates, et veritatum in errores subingressus prudenter advertat, nihil contemnens aut admirans. Naturæ suæ commoditates norit. Naturæ aliorum morem gerat, cum nemo lapidi impingenti succenseat. Uno veluti oculo rerum naturas, altero humanos usus pererret. Verborum mixtam naturam et juvamenti et nocumenti imprimis participem distincte sciat.

[ocr errors][ocr errors]

x

Artem inveniendi cum invento adolescere statuat. Sit etiam in scientia, quam adeptus est, nec occultanda nec proferenda vanus, sed ingenuus et prudens: tradatque inventa non ambitiose aut maligne, sed modo primum maxime vivaci et vegeto, id est, ad injurias temporis munitissimo, et ad scientiam propagandum fortissimo, deinde ad errores pariendos innocentissimo, et ante omnia, qui sibi legitimum lectorem seponat.

DE OFFICIO INTERPRETIS.

10. Ita moratus et comparatus interpres ad hunc modum procedat. Conditionem hominis reputabit, impedimenta interpretationis removebit, tum ad opus accinctus historiam parabit et ordinatas chartarum sequelas, unaque usus, co-ordinationes, occurrentias et schedulas instituet. Rerum solitudinem et sui similitudinem repræsentabit. Quin et rerum delectum habebit, quæque maxime primitivæ sunt vel instantes, id est, vel rerum aliarum inventioni, vel humanis necessitatibus præcipue conducunt, præordinabit. Instantiarum etiam præeminentias observabit, quæ ad operis compendium plurimum possunt. Atque ita instructus re-ordinationes demum, et chartas novellas, ac ipsam interpretationem facilem jam et sponte sequentem, imo mente fere præreptam, mature et feliciter aggredietur et perficiet. Quod ubi fecerit, continuo veros, æternos, et simplicissimos naturæ motus, ex quorum ordinato et calculatissimo progressu infinita hæc tum præsentis, tum omnis ævi varietas emergit, pura et nativa luce videbit et numerabit. Interimque ab initio operis humanis rebus multa et incognita, veluti foenus, assidue recipere non omittet. Sed hinc denuo totus in humanos usus rerumque præsentium statum conversus et intentus, omnia diversa via et ad actionem ordinabit et disponet. Naturis secretissimis alias declaratorias, et absentissimis alias superinductorias assignabit. Et deinde tandem veluti altera natura plerumquitates condet, quarum errores pro monstris sint, salva etiam tamen sibi artis prærogativa.

DE PROVISU RERUM.

11. Tu autem spe et studio languidis hæc hauris, fili, mirarisque si tanta supersit operum fructuosissimorum et prorsus incognitorum ubertas, ea non antehac, aut jam subito esse inventa, simul etiam, cujusmodi ea sint, nominatim requiris, visque tibi aut immortalitatem, aut indolentiam, aut voluptatem transportantem promitti. Verum tu tibi largire, fili, spemque ex scientia aucupabere, ut ex ignorantia desperationem cœpisti. An etiam arte adoptandum est opus? At dubitationi tuæ, quoad licet, satisfaciam, moremque tibi geram. Quod hæc subito nota sint, nil mirum, fili. Scientia celeris, tempus tardi partus est. Etiam nobilia, quæ ante hæc inventa sunt, non luce prioris cognitionis sensim, sed casu (ut loquuntur) affatim inventa sunt. In mechanicis autem est quædam rei jam inventæ extensio, sed novæ inventionis nomen non meretur. longum, fili, sed ambiguum est iter. Quod autem

Non

In priori editione caput istud sic inscribitur: "Temporis partus masculus," sive "De interpretatione naturæ," lib. iii.

hæc non ante hoc tempus in conspectum se dedisse aio, an tibi compertum est quantum omni antiquitati, vel omnibus in regionibus, vel etiam singulis hominibus innotuerit? Sed fere assentior tibi, fili,' teque altius manu ducam. Non dubitas quin si homines non forent, multa eorum, quæ arte (ut loquuntur) facta sunt, defutura fuissent, ut statuam marmoream, stragulam vestem. Age vero et homines, an non habent et ipsi suos motus, quibus obtemperant ? sane, fili, magis subtiles, et difficilius a scientia comprehensos, sed æque certos. Profecto, inquies, homines voluntati parent. Audio, sed hoc nihil est. Qualis causa est fortuna in universo, talis est voluntas in homine. Si quid ergo nec sine, homine producitur, et jacet etiam extra hominis vias, an non nihilo æquale est? Homo etiam in quædam veluti occurrentia impingit, alia fine præviso et mediis cognitis exsequitur. Mediorum tamen notitiam ex obviis sumit. Quo igitur in numero reponentur ea, quæ nec effectum obvium, nec operationis modum et lucem ex obviis sortiuntur. Talia opera Epistemides vocantur, id est, scientiæ filiæ, quæ non alias in actum veniunt, quam per scientiam et interpretationem meram, cum nihil obvii contineant. Inter hæc autem et obvia quot gradus numerari putas? Tene, fili, et obsigna.

12. Postremo loco tibi consulo, fili, quod facto imprimis opus est, hoc est ut mente illuminata et sobria interpretationem rerum divinarum et naturalium distinguas, neve has ullo modo inter se committi patiare. Satis erratum est in hoc genere. Nihil hic nisi per rerum inter se similitudines addiscitur: Quæ licet dissimillimæ videantur, premunt tamen similitudinem germanam interpreti notam. Deus autem tibi tantum similis est absque tropo. Quare nullam ad ejus cognitionem hinc lucis sufficientiam exspecta. Da fidei, quæ fidei sunt.

CAPUT I.

TRADENDI MODUS LEGITIMUS.

REPERIO, fili, complures in rerum scientia, quam sibi videntur adepti, vel proferenda, vel rursus occultanda neutiquam e fide sua ac officio se gerere. Eodem damno, licet culpa fortasse minore, peccant et illi, qui probe quidem morati, sed minus prudentes sunt, nec artem ac præcepta tenent, quo quæque modo sint proponenda. Neque tamen de hac tradentium scientias sive malignitate sive inscitia querela est instituenda. Sane si rerum pondera docendi imperitia fregissent, non immerito quis indignetur. Rerum vero ineptiis docendi importunitatem vel jure deberi existimandum est. Ego autem longe ab his diversus te impertiturus, non ingenii commenta, nec verborum umbras, nec religionem admistam, nec observationes quasdam populares, vel experimenta quædam nobilia in theoria fabulas concinnata; sed revera naturam cum fœtibus suis tibi addicturus et mancipaturus, num videor dignum argumentum præ manibus habere, quod tractandi vel ambitione, vel

1. "Perpolitio et applicatio mentis."

2. "Lumen naturæ; seu formula interpretationis."
3. "Natura illuminata; sive veritas rerum.'

[ocr errors][merged small][ocr errors]

inscitia, vel vitio quovis polluam ? Ita sim, fili, itaque humani in universum imperii angustias nunquam satis deploratas ad datos fines proferam (quod mihi ex humanis solum in votis est) ut tibi optima fide, atque ex altissima mentis meæ providentia, et exploratissimo rerum et animorum statu hæc traditurus sim modo omnium maxime legitimo. Quis tandem (inquies) est modus ille legitimus? Quin tu mitte artes et ambages, rem exhibe nudam nobis, ut judicio nostro uti possimus. Atque utinam, fili suavissime, eo loco sint res vestræ, ut hoc fieri posset. An tu censes, cum omnes omnium mentium aditus ac meatus obscurissimis idolis, iisque alte hærentibus et inustis, obsessi et obstructi sint, veris rerum et nativis radiis sinceras et politas areas adesse? Nova est ineunda ratio, qua mentibus obductissimis illabi possimus. Ut enim phreneticorum deliramenta arte et ingenio subvertuntur, vi et contentione efferantur omnino; ita in hac universali insania mos gerendus est. Quid? leviores illæ conditiones, quæ ad legitimum scientiæ tradendæ modum pertinent, an tibi tam expeditæ et faciles videntur? ut modus innocens sit, id est, nulli prorsus errori ansam et occasionem præbeat? ut vim quandam insitam et innatam habeat tum ad fidem conciliandam, tum ad pellendas injurias temporis, adeo ut scientia ita tradita veluti | planta vivax et vegeta quotidie serpat et adolescat? ut idoneum et legitimum sibi lectorem seponat, et quasi adoptet? atque hæc omnia præstiterim necne, ad tempus futurum provoco.

|

cularium quasdam veluti operas aranearum exstruxit, quas causas videri vult, cum sint nullius prorsus roboris vel pretii. Quales etiam nostra ætate multa cum satagentia fabricavit Hieronymus Cardanus, uterque rebus ac sibi discors. Ne vero, fili, cum hanc contra Aristotelem sententiam fero, me cum rebelle ejus quodam neoterico Petro Ramo conspirasse augurere. Nullum mihi commercium cum hoc ignorantiæ latibulo, perniciosissima literarum tinea, compendiorum patre; qui cum methodi suæ et compendii vinculis res torqueat et premat, res quidem, si qua fuit, elabitur protinus et exsilit; ipse vero aridas et desertissimas nugas stringit. Atque Aquinas quidem cum Scoto et sociis etiam in non rebus rerum varietatem effinxit, hic vero etiam in rebus non rerum solitudinem æquavit. Atque hoc hominis cum sit, humanos tamen usus in ore habet impudens, ut mihi etiam pro sophistis prævaricari videatur. Verum hos missos faciamus. Citetur jam et Plato, cavillator urbanus, tumidus poëta, theologus mente captus. Tu certe dum rumores nescio quos philosophicos limares et simul committeres, ac scientiam dissimulando simulares, animosque vagis inductionibus tentares et exsolveres, vel literatorum vel civilium virorum conviviis sermones, vel etiam sermonibus quotidianis gratiam et amorem subministrare potuisti. Verum cum veritatem humanæ mentis incolam, veluti indigenam nec aliunde commigrantem mentireris, animosque nostros ad historiam et res ipsas nunquam satis applicatos et reductos averteres, ac se subingredi, ac in suis cæcis et confusissimis idolis volutare contemplationis nomine doceres, tum demum fraudem capitalem admisisti. Deinde etiam tu scelere haud minore stultitiæ apoPLANE autem non dissimulo, fili, mihi quopiam theosin introduxisti, et vilissimas cogitationes relisubmovendos esse philosophastros istos poëtis ipsis gione munire ausus es. Nam levius malum est, fabulosiores, stupratores animorum, rerum falsarios; quod philologorum parens exstitisti, ac tuo ductu et multo etiam magis horum satellites et parasitos, et auspiciis plurimi ingenii, fama et cognitionis rerum professoriam illam et meritoriam turbam. Quis populari et molli jucunditate capti et contenti, secarmen præit, ut hoc oblivioni devoveam? quod enim veriorem veri pervestigationem corruperunt. Inter veritati silentium, si isti brutis suis et inarticulatis quos fuere Marcus Cicero, et Annæus Seneca, et rationibus obstrepant? Verum tutius forsitan fuerit Plutarchus Chæronæus, et complures alii neutiquam nominatim eos damnare, ne, cum tanta auctoritate his pares. Nunc ad medicos pergamus; video vigeant, non nominati excepti videantur; neve quis Galenum, virum angustissimi animi, desertorem exputet cum inter ipsos tam gravia et internecina ex- perientiæ, et vanissimum causatorem. Tune, Galene, erceantur odia, et tanta dimicatione certetur, me ad is es, qui medicorum inscitiam et desidiam etiam inhas larvarum et umbrarum pugnas alteri parti velut famiæ eximis, et in tuto collocas, artis ac officii subsidio missum. Itaque citetur Aristoteles, pessi- eorum finitor ignavissimus? qui tot morbos insanamus sophista, inutili subtilitate attonitus, verborum biles statuendo, tot ægrotorum capita proscribis, vile ludibrium. Ausus etiam, tum cum forte mens horumque spem, illorum industriam præcidis? O humana ad veritatem aliquam casu quopiam tan- canicula, O pestis! Tu mistionis commentum naturæ quam secunda tempestate delata acquiesceret, inji- prærogativam; tu inter calores astri et ignis sedicere durissimas animis compedes, artemque quandam | tionem avide arripiens et ostentans, ubique humanam insaniæ componere, nosque verbis addicere. Quin potestatem malitiose in ordinem redigis, et ignoranet ex istius sinu educti nobis sunt, ac enutriti, vafer- tiam desperatione in æternum munire cupis. Do rimi illi nugatores, qui cum a perambulatione mun- indignitati tuæ ne te amplius morer. Abducas etiam dana, ac omni rerum ac historiæ luce se avertissent, tecum licet socios tuos et foederatos Arabes, dispenex hujus maxime præceptorum et positionum ductili satoriorum conditores, qui pari cum cæteris in theoadmodum materia, et ingenii inquieta agitatione, riis amentia copiosius quidem e supinissimis conjecnumerosissimas scholarum quisquilias nobis exhi- turis medicinarum vulgarium pollicita magis quam buere. Iste autem horum dictator tanto illis accu- auxilia composuere. Nec non cape comites persatior, quod etiam in historiæ apertis versatus, sub- functoriam neotericorum turbam. Heus nomenclator, terraneæ alicujus specus opacissima idola retulit. suggere! Atqui respondet, ne dignos esse quorum Atque super ipsam quidem historiam rerum parti- nomina teneat. Sane ut inter hujuscemodi nuga

CAPUT II.

tores gradus quosdam agnosco, pessimum et absur- | quodam indignationis dedisti. Rite et ordine feceris, dissimum genus eorum, qui methodo et acribologia si ab ingenii placitis ad naturæ scita te transtuleris, universam artem comprehendunt, quibus vulgo ob tibi non modo artem brevem, sed et vitam longam elocutionem et ordinem applauditur; qualis est Fer- porrectura. nelius. Minus incommodi sunt, qui majorem observationum et experimentorum varietatem et proprietatem ostendunt, licet stultissimis causationibus dilutam et immersam, ut Arnoldus de Villa Nova, et alii id genus. Intueor ab altera parte cohortem chemistarum, inter quos se ante alios jactat Paracelsus, qui audacia meruit ut separatim coërceatur. Atque superiores illi, quos modo perstrinximus, mendacia, tu monstra. Quæ tu novis Bacchi oracula in meteoricis fundis, æmule Epicuri? Ille tamen in hac parte tanquam indormiscens et aliud agens, opiniones veluti sorti committit. Tu omni sorte stultior in absurdissimi cujusque mendacii verba jurare paratus

+ es.

Verum alia tua videamus. Quas tu fructuum elementorum tuorum inter se imitationes, quas correspondentias, quæ parallela somnias, idolorum conjugator fanatice? Nam hominem scilicet pantomimum effecisti. Quam præclare autem sunt interpunctiones illæ, quibus naturæ unitatem lacerasti, species nimirum tuæ? Quare facilius Galenum fero elementa sua ponderantem, quam te somnia tua ornantem. Illum enim occultæ rerum proprietates, te communes et promiscuæ qualitates exagitant. Nos interim miseros, qui inter tam odiosas ineptias degimus Principiorum autem triadem, commentum haud ita prorsus inutile et rebus aliqua ex parte finitimum, quam importune inculcat homo imposturæ peritissimus? Audi adhuc crimina graviora. Tu divina naturalibus, sacris profana, fabulis hæreses miscendo, veritatem (sacrilege impostor) tum humanam, tum religiosam polluisti. Tu lumen naturæ (cujus sanctissimum nomen toties impuro ore usurpas) non abscondisti, ut sophistæ, sed extinxisti. Illi experientiæ desertores, tu proditor. Tu eviden✩ tiam rerum crudam et personatam contemplationi ex præscripto subjiciens, et substantiarum Proteos pro motuum calculis quærens, scientiæ fontes corrumpere, et humanam mentem exuere conatus es; et ambages et tædia experimentorum, quibus sophistæ adversi, empirici impares sunt, novis et adscititiis auxisti; tantum abest ut experientiæ representativam secutus sis, aut noveris. Nec non magorum hiatus ubique pro viribus amplificasti, importunissimas cogitationes spe, spem promissis premens, imposturæ tum artifex tum opus. Invideo tibi, Paracelse, e sectatoribus tuis unum Petrum Severinum virum non dignum qui istis ineptiis immoriatur. Tu certe, Paracelse, ei plurimum debes, quod ea, quæ tu (asinorum adoptive) rudere consueveras, cantu quodam et modulatione, et gratissimo vocum discrimine, jucunda et harmonica effecit, et mendaciorum odia in fabellæ oblectamenta traduxit. Tibi vero, Severine, veniam do, si sophistarum doctrinam, non solum operum effoetam, verum desperationem ex professo captantem, pertæsus, alia rebus nostris labentibus firmamenta quæsivisti. Cumque Paracelsica ista se obtulissent, et ostentationum præconiis et obscuritatis subterfugiis, et religionis affinitatibus, et alio fuco commendata, te in hoc non rerum fontes, sed spei hiatus jactu

[ocr errors]

Jam cæteros chemistas sententia in Paracelsum lata defixos cerno obstupescere. Agnoscunt profecto decreta sua, quæ iste magis promulgavit, quam posuit, ac arrogantia pro cautelis (haud plane ex antiqua disciplina) communivit. Ubi sane magna mentiendi reciprocatione inter se conciliati largas ubique spes ostentant, et per experientiæ quidem | devia vagi, in quædam utilia casu, non ductu, quandoque impinguntur. In theoriis vero iisdem ab arte sua (utpote fornacis discipuli) non recesserunt. Verum ut delicatus ille adolescentulus cum scalmum in littore reperisset, navem ædificare concupivit: ita carbonarii isti ex pauculis distillationum experimentis philosophiam condere aggressi sunt, ubique istis separationum et liberationum absentissimis idolis obnoxiam. Nec hos tamen uno ordine omnes habeo: siquidem utile genus eorum est, qui de theoriis non admodum soliciti, mechanica quadam subtilitate rerum inventarum extensiones prehendunt; qualis est Bacon. Sceleratum et sacrum eorum, qui undique theoriis suis plausus conquirunt, ambientibus etiam et pro iis supplicantibus religione, spe et impostura. Talis est Isaac Hollandus, et turbæ chemistarum pars longe maxima. Age, citetur jam Hippocrates, antiquitatis creatura, et annorum venditor. In cujus viri auctoritatem cum Galenus et Paracelsus magno uterque studio, velut in umbram asini, se recipere contendat, quis non cachinnum tollat? Atque iste homo certe in experientia obtutu perpetuo hærere videtur, verum oculis non natantibus et anquirentibus, sed stupidis et resolutis. Deinde a stupore visu parum recollecto idola quædam non immania quidem illa theoriarum, sed elegantiora ista, quæ superficiem historiæ circumstant, excipit, quibus haustis tumens et semisophista, et brevitate (de illius ætatis more) tectus, oracula demum (ut his placet) pandit, quorum ii se interpretes haberi ambiunt; cum revera nihil aliud agat, quam aut sophistica quædam per abruptas et suspensas sententias tradens redargutioni subducat; aut rusticorum observationes supercilio donet. Atque ad hujus quidem viri instituta, non tam improba quam inutilia, proxime (ut etiam vulgo creditur) accedit Cornelius Celsus, sed intentior sophista, et historiæ modificatæ magis obstrictus, idem moralem moderationem scientiæ progressibus aspergens, et errorum extrema amputans, non prima evellens. Atque de istis verissima quidem hæc sunt. Nunc autem sciscitantem te audio, fili, an non forte deteriora, ut fit, voluere? Præsertim cum status scientiæ sit semper fere Democraticus? An non tempus, veluti flumen, levia et inflata ad nos devexit, solida et gravia demersit? Quid veteres illi veritatis inquisitores Heraclitus, Democritus, Pythagoras, Anaxagoras, Empedocles, et alii, alienis, non propriis scriptis noti? Quid denique de silentio et secretis antiquitatis statuis? Ego, fili, ut tibi ex more meo, (id est, usu tuo,) respondeam, antiquitatis fragmentum unum aut alterum (inventorum dico, non librorum) agnosco: idque ipsum tamen magis ut diligentiæ et ingenuitatis

[ocr errors]
« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »