Cap. I. Partitio universalis humanæ doctrinæ
in historiam, poësin, philosophiam, secundum
triplicem facultatem mentis; memoriam, phan-
tasiam, rationem ; quodque eadem partitio
competat etiam in theologicis
Cap. II. Partitio historiæ in naturalem et civi-
lem; ecclesiastica et literaria sub civili com-
prehensa. Partitio historiæ naturalis in
historiam generationum, prætergenerationum,
et artium, et triplici statu naturæ, liberæ vide-
licet, aberrantis, et constrictæ
Cap. III. Partitio historiæ naturalis, ex usu et
fine suo: quodque finis longe nobilissimus
historiæ naturalis sit ministratio prima ad
condendam philosophiam; et quod hujusmodi
historia, quæ scilicet sit in ordine ad eum
finem, desideretur
Cap. IV. Incipit tractatus qualis esse debeat
historia desiderata; nempe historia naturalis
ad condendam philosophiam. Id ut clarius
explicetur, primo subjungitur partitio historiæ
generationum. Ejus constituuntur partes
quinque. Prima, cœlestium. Secunda, me-
teororum. Tertia, terræ et maris. Quarta,
collegiorum majorum, sive elementorum aut
massarum. Quinta, collegiorum minorum
sive specierum. Historia vero virtutum pri-
marum rejicitur donec explicatio primæ illius
partitionis generationum, prætergenerationum,
et artium, sit absoluta
Cap. V. Resumitur tractanda historia cœles-
tium; qualis et esse debeat in genere, et quod
legitima hujusce historiæ ordinatio versetur
in triplici genere præceptorum; videlicet, de
fine, de materia, ac de modo conficiendæ
hujusmodi historia
Cap. VI. Quod quæstiones philosophicae circa
cœlestia, etiam quæ præter opinionum sunt, et
quodammodo duræ, recipi debeant : proponun-
tur vero quinque quæstiones circa systema
ipsum; videlicet, an sit systema? et, si sit,
quod sit centrum ejus? et qualis profunditas ?
et qualis connexio? et qualis partium collo-
catio