ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

130

Bruno Stech, De veteribus gentibus patriciis.

Ex numeris quos attulimus apparet veteres patriciorum gentes magis magisque aetate imperatoria perisse. Nisi enim quod multi viri patricii in bello a Caesare cum Pompeianis gesto1) interierant satis magnus numerus proscriptionibus anni 432) effectum est ut exstingueretur. Accedit quod multi, dum Octavianus bellum gerit cum Antonio 3), aut mortem occubuerunt aut a re publica se removerunt. At tamen Augusti aetate patriciorum numerus sub imperii eius initium auctus videtur esse; sed haud scio an id casu factum sit4). Nam quicumque patricii in senatu Romano fuissent, a Fischero indagatos esse fere omnes diceres, cum pauci eorum, qui tum plebei in curiam pervenissent, nobis occurrerent.

Quot vero senatores patricii imperatoribus Claudiis de medio sublati sunt! Quae cum ita sint, mirum esse non potest, quod gentium (stirpiumque) patriciarum, quas labente libera re publica Romana invenit Mommsen 5) quattuordecim (et fere triginta), aetate Traiani nisi una vel potius duae gentes non exstant.

1) Ribbeck 1. 1. p. 82.

2) Cf. Drumann-Groebe I 470 seqq.; Friedlaender SG I 240.
3) Cf. Fischer 1. 1. p. 100.

4) Fortasse numerus Augusto imperante magis magisque auctus est propterea, quod ille id studebat, ut patricios e veteribus gentibus ortos ad rem publicam administrandam quam plurimos adhiberet; cf. Gardthausen, Augustus I 2 p. 263: „Ihre (i. e. nobilium Romanorum) Standes- und Parteigenossen, soweit sie sich auf den Boden der vollzogenen Tatsachen stellten, mußten dem Caesar, der doch selbst aus ihren Reihen hervorgegangen war, als Mitarbeiter und Gehilfen willkommen sein, zumal da er stets bemüht war, die alten nationalen Tendenzen aufs Neue zu beleben“.

5) Röm. Forschg. 12 p. 122; Friedlaender 1. 1. p. 245 seqq.

2.

De recentioribus patriciorum gentibus.

Cum numerus veterum patriciorum gentium magis magisque deminueretur, Caesar iam dictator id egit, ut patriciatum ab interitu servaret; itaque a. u. c. 709 lege Cassia perlata nonnullae gentes plebeiae inter patricias relatae sunt1). Huius consilia ac facta secutus est Augustus2), quo imperante lege Saenia satis multae plebeiorum gentes patriciatum adeptae sunt. Etiam imperator Claudius), dum censuram a. 47 gerit, novas gentes patricias creavit non minus quam Vespasianus Titusque 4) censores (a. 73/4), quos primos imperatores loco plebeio ortos esse constat. Qua in re memorandum est Vespasianum primum homines ex provinciis ortos patriciatu honoravisse"). Restat, ut mentio fiat Traiani, qui quamquam censura functus non est nonnullas gentes fecerit patricias, qua consilii ratione ii, qui post illius tempora imperaverunt, usi sunt. Hoc loco enumerentur omnes gentes patriciae, quae inde ab a. 69 usque ad a. 117 in senatu obviae sunt, servato ordine quo quaeque gens adepta est patriciatum.

Sub Caesare vel Augusto:

Aquilii: M. Aquilius Regulus (n. 160); cf. Heiter p. 43 seq.

Sub Augusto:

Antistii Veteres: C. Antistius Vetus cos. II a. 50 (n. 225) et C. Antistius Vetus cos. a. 96 (n. 797); cf. Heiter p. 42.

Asinii: M. Asinius Marcellus cos. a. 54 (n. 237) et M. Asinius Marcellus cos. a. 104 (n. 864), fortasse etiam Q. Asinius Marcellus (n. 801) cos. a. 96, qui frater consulis a. 104 videtur fuisse. Hos patricios putamus, quod orti videntur esse a C. Asinio Pollione (PIR I 163 n. 1025; cf. Heiter p. 45). Iis eadem de causa adicitur L. Asinius Pollio Verrucosus (n. 123); fortasse accedit Asinius Gallus, qui natus esse videtur ab Asinio Gallo cos. a. 8 (PIR I 161 n. 1027);

1) Cf. Heiter p. 40 seqq.; Drumann-Groebe III 602 seq.

2) Fischer 1. 1. p. 109 seqq.; Heiter p. 41 seq.

3) Cf. Heiter p. 55 seqq.

4) Cf. Heiter p. 59. 5) Cf. infra p. 184.

[ocr errors]

sed res dubia est, quod nomen gentile Asinius fortasse male lectum est pro Clusinio; cf. n. 1010; stemma RE II p. 1587; Borghesi, opp. III 344 seqq.

Aurelii: Aurelius Cotta (n. 291), qui postremus gentis suae Vespasiani etiam aetate in senatu videtur fuisse; Aurelios Cottas ab Augusto inter patricios relatos esse recte statuit Fischer p. 100.

Calpurnii: L. Calpurnius L. f. Cn. n. Piso (n. 251) atque M. Calpurnius Piso (n. 1491). Iis accedit C. Calpurnius Crassus Frugi Licinianus (n. 872), qui cum illis necessitudine coniunctus est (cf. Heiter p. 46)1). His adiciendus est Calpurnius Galerianus (n. 297a), quippe qui filius sit C. Calpurnii Pisonis, qui contra Neronem coniuraverat (PIR I 279 n. 227) et de quo Tacitus, a. XV 48 refert: Is Calpurnio genere ortus ac multas insignesque familias paterna nobilitate complexus.

Coccei: M. Cocceius Nerva (n. 47), qui postea imperavit; cf. Heiter p. 47 seq. Iunii: M. Iunius Silanus (n. 245), eademque stirpe ortus videtur M. Ap.

Iunius Silanus (n. 328)). Eam in gentem adoptione receptus est D. (Iunius) Silanus Gaetulicus (n. 329). Hic cum ortus sit e vetere gente Cornelia, memoratur inter Cornelios quoque (cf. huius partis cap. 1)3). (Licinius) Crassus Scribonianus (supra n. 186) patricius fuisse videtur; nam fieri potest, ut Licinii Crassi ab Augusto patriciatu ornati sint; cf. Heiter p. 46 seq.

[Silii Nervae ab Augusto patriciatu honorati sunt (cf. Heiter p. 54); his in laterculis invenitur A. Licinius Nerva Silianus sive Silius Nerva (n. 267), qui in patriciorum numero non est habendus. Huius enim avus, A. Licinius Nerva Silianus cos. a. p. Chr. n. 7 (PIR [I 282 n. 153), quamquam ortus erat P. Silio Nerva (cos. a. a. Chr. n. 20, PIR III 245 n. 512) ab Augusto inter patricios relato, tamen in plebeiam gentem Liciniam adoptatus est.]

Sub Claudio:

Acilii Aviolae: M'. Acilii Aviolae cos. a. 54 et cos. a. 122 (n. 13 et

n. 1600); cf. Heiter p. 58. 73.

Helvii: M. Helvius L. f. Fal. Geminus (n. 321); cf. Heiter p. 55 seq. .. Ma... us (fortasse Macrinus; n. 334) a Claudio adscitus in numerum saliorum (CIL V 3117; sic!).

1) Non huic genti tribuendus est Calpurnius Asprenas (n. 297), qui certe ortus est e gente Nonia.

2) Filius videtur esse C. Ap. Iunii Silani cos. a. 28 (PIR II 244 n. 541), qui natus est C. Iunio Silano cos. a. p. Chr. n. 10 (cf. Heiter p. 24).

3) Heiter p. 51 statuit in L. Iunio Silano Torquato (PIR II 250 n. 560) occiso a. 65 familiam exstinctam esse; sed rationem non habuit Iuniorum, quos supra enumeravi, qui quando mortui sint nihil constat.

Plautii: Ti. Plautius M. f. Ani. Silvanus Aelianus (n. 6); cf. Heiter p. 56. Salonii: Fieri potest, ut hoc loco memorandus sit C. Salonius Matidius Patruinus, modo ut idem sit atque . . . . Ma.. us, quem

proxime citavi. Sed res est dubia.

Salvii: L. Salvius L. f. M. n. Otho Titianus (n. 11) atque L. Salvius Otho Cocceianus (n. 199), in quibus haec familia periit; cf. Heiter p. 57. Sextii: T. Sextius Africanus cos. 59 (n. 257) a Claudio patriciis adiectus videtur esse (cf. infra sub Volusiis). Accedunt T. Sextius Africanus cos. a. 112 (n. 1494) et T. Sextius Magius Lateranus (n. 795), qui oriundus est a consule a. 59 vel certe ex eadem domo (cf. PIR III 238 n. 472).

Vipstani: L. Vipstanus Publicola (n. 226) eiusque filii C. Vipstanus Poplicola (n. 380) et Vipstanus Messalla (n. 216), quo prognatus est L. Vipstanus (vel Vipstanius) Messalla (n. 1505). Incertum videtur esse, num L. Vipstanus Publicola (n. 226) oriundus sit e vetere gente Valeria, ut opinatur Heiter p. 39; sed fieri potest, ut ille a Claudio demum inter patricios adscitus sit.

Ummidii Quadrati: C. Ummidius Quadra[tus] (n. 382) salius a. 63 fuit, ut veri est simillimum: cf. Mommsen, Hermes 58, 1903 p. 1271); ab eo natus videtur C. Ummidius Quadratus cos. a. 118 (n. 1573). Volusii: L. Volusius Saturninus (n. 217), Q. Volusius Saturninus cos. a. 56 (n. 248), Q. Volusius Saturninus cos. a. 92 (n. 701). Heiter p. 64 statuit Sextios Africanos fortasse a Traiano patricios factos esse; sed et hos et Volusium Saturninum cos. a. 56 a Claudio patriciatu ornatos esse mihi persuasi; nam de T. Sextio Africano cos. a. 59 (n. 257) atque Q. Volusio Saturnino cos. a. 56 refert Tacitus (a. XIV 46): ... aemulis inter se per nobilitatem Volusio atque Africano.

Sub Vespasiano:

Vespasiano ipsi et filiis, quippe qui plebei essent, a senatu patriciatus decretus est; cf. Mommsen StR II 789.

Annii: M. Annium Verum cos. II a. 121 (n. 284) a Vespasiano patricium creatum esse refert auctor vitae Marci 1, 2; sed verisimile mihi videtur esse huius patrem intellegendum esse (n. 132). Accedunt M. Annii Veri filii, et (M.) Annius Verus (n. 1738) et M. Annius Libo (n. 1737); cf. Heiter p. 59.

Domitii: Cn. Domitius Sex. f. Volt. Afer Titius Marcellus Curvius Lucanus (n. 106) et Cn. Domitius (Sex. f. Volt.) . . . Tullus eius frater (n. 107), in quibus familia exstincta videtur esse; cf. Heiter p. 59 seq.

1) Aut hic aut pater eius a Claudio patriciis adiectus videtur esse,

Glitii: P. Gl[iti]us P. [f.] ... anus (n. 179)1); cf. Heiter p. 61, 11 n. 44. Iulii: Cn. Iulius Agricola (n. 68); cf. Heiter p. 60.

Neratii: L. Neratius (L. f. Volt.) Marcellus (n. 344) eiusque frater L. Neratius L. f. Volt. Priscus (n. 345), cuius filius L. Neratius L. f. Volt. Pr[iscus] (potius quam Pr[oculus]) est (n. 1640). In hoc familia periit; cf. Heiter p. 60.

Vettii: M.(?) Vettius Bolanus cos. a. 69 (n. 33) eiusque filii (Vettius) Crispinus (n. 1378) et M. Vettius Bolanus cos. a. 111; cf. Heiter p. 60. Ulpii: M. Ulpius Traianus (n. 34) certe a Vespasianus inter patricios adlectus est. Huius filius est is, qui postea imperavit (n. 381). Incertus: PIR III 496 n. 10; CIL VI 1548; supra n. 219.

Sub Domitiano:

Lollii: Eo imperante patricius invenitur M. Lollius D. f. D. n. Volt. Paullinus Valerius Asiaticus Saturninus (n. 790). Huius familia quando patricia facta sit non constat. Atque fieri potest, ut ille, qui origine fuit Valerius, adoptione adeptus sit patriciatum.

Sub Traiano:

Annii: L. Annius Largus (n. 1312); cf. Heiter p. 632).
Appii: M. Appius (Atilius?) Bradua (n. 1515); cf. Heiter p. 64, 16 n. 112.
Aurelii: T. Aurelius Fulvus Boionius Arrius Antoninus (n. 1609), qui

postea imperavit, certe fuit patricius; nam auctor vitae Pii 2,9 refert:
fuit quaestor liberalis, praetor splendidus, consul cum Catilio Seuero;
aedilitate aut tribunatu igitur functus esse non videtur.

Eggi: C. Eggius . . . . f. Cor. Ambibulus Pom[ponius Lon]ginus Cassi-
anus L. Maecius Pos[tumus] (n. 1621); cf. Heiter p. 63.
Manilii: P. Manilius P. f. Gal. Vopiscus Vicinillianus L. Elufrius Severus
Iul[ius] Quadratus Bassus (n. 1499); cf. Heiter p. 633).

1) Fieri potest, ut Glitii iam pater patricius fuerit, cum adlectio Glitii memorata non sit. Fortasse est filius P. Glitii Galli (PIR II 119 n. 116); nam et huius et illius tituli reperti sunt Faleriis.

2) App. Annius Trebonius Gallus, cuius Heiter p. 16 n. 111 mentionem facit, patricius fuisse videtur; sed quod Heiter 1. 1. statuit tribunatum vel aedilitatem post quaesturam eum omisisse, non est rectum; nam de muneribus, quibus ante consulatum functus est, nihil constat. Atqui v. Domaszewski, Abhandlungen p. 187 probabiliter coniecit in kalatorum laterculo CIL VI 32445 eos, qui in tabula a enumerantur, kalatores pontificum patriciorum esse. In his est App. Annius Falernus kalator, quem App. Annii Trebonii Galli libertum fuisse veri est simillimum.

3) Fieri potest, ut C. Antius A. Iulius Quadratus, qui illum adoptavit, iam fuerit patricius; id si probatur, Manilius adoptione patricius factus est; cf. Heiter 1. 1.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »