ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

Denique iis adiciendus est P. Alfius P. f. Gal. Maximus Numer(ius) Licinianus (n. 1734), qui videtur Tarracone natus esse, ut ex tituli (CIL II 4110) loco et ex tribu colligitur (cf. Ku II 199).

At cui provinciae Hispanicae P. Licinius Caecina (n. 139), quem Galbae benificio senatorem factum esse statuit Dessau (PIR II 271 n. 120), tribuendus sit non liquet. Fabius vero Fabullus (supra n. 315) leg. leg. V a. 69 et M. Fabius Iulianus Heracleo Optatianus (supra n. 1759), qui fortasse obvius est in senatu aetate Traiani, ex provincia Hispanica nescio qua orti sunt, ut probabiliter statuit Groag (RE VI 1769 n. 75; 1772 n. 87; cf. p. 1743 praef.)1).

Dalmatia autem aetate Vespasiani unum senatorem tulit, C. Octavium Tidium Tossianum L. Iavolenum Priscum (n. 193). Hic ut Nedini natus sit fieri posse conicit Hirschfeld (ad CIL III S. 9960; cf. Dessau, Hermes 45, 1910 p. 13). Eadem ex provincia oriundum esse Sex. Minicium Faustinum Iulium . . . [f]il. Serg. Severum (cf. supra n. 1629), qui prima stipendia in Traiani conspectu tribuni militum loco meruit, statuit Dessau in Hermes 1910 p. 13 seq.

...

Atque Africa, quamvis, sit in numero provinciarum earum, quae ex longo iam tempore Romanorum imperio subiectae fuerunt, tamen aetate imperatoria paucorum senatorum patria est. Fortasse Surdinius Gallus (n. 372), qui a. 47 senator fuit, origine est Afer2). Atque fieri potest, ut in Afris habendus sit C. Iulius P. f. Hor. . . . Cornutus Tertullus (supra n. 108), qui Vespasiano imperante praetor fuit. Is Praeneste, cuius oppidi est patronus, ortus esse non videtur, quod Praenestini erant non tribu Horatia, sed Menenia (cf. Ku II 27). Atqui tribus Horatia non invenitur nisi in Italiae oppidis Aricia, Venusia, Spoletio, Faleriis atque in Africa. Ibi erant in tribu Hor. col. Iulia Assuras (cf. Ku II 139; cf. p. 135) et Uthina (ibid. 161; cf. p. 135). Iam cum et Assuras a Caesare patre colonia facta sit (Ku II 138) et ex Tertulli nomine appareat unum de eius maioribus ab illo civitate dona

1) Willems, sénat en l'an 65 p. 81 n. 168 P. Valerium Marinum (supra n. 96) fortasse ortum esse Conimbriga Lusitaniae statuit propterea, quod ibi titulus Valerii cuiusdam Marini repertus est. Id mihi probari non potest; nam in Pannonia quoque superiore titulus Valerii Marini cuiusdam in lucem prodiit: CIL III 4298: M. Valerius) Marinus vet. leg. I Ad. / p. f. ex sign. dec. Bri(getione) e. q. s.

[ocr errors]

2) Natione Afrum eum fuisse statuam cum propterea quod Dio 60, 29 (cf. Zonar. 11, 9) illum cum Carthaginem domicilium transtulisset ordinis senatorii exuendi causa, a Claudio in urbem esse revocatum réttulit, tum quod in Africa tituli Surdiniae clarissimae feminae (CIL VIII 5860. 10523) reperti sunt. Accedit quod affert Schulze p. 239 titulum CIL X 3634, ubi memoratur miles classiarius nat(ione) Afer Surdinius. Neque vero id est neglegendum, quod in titulo quoque Mediolanensi Surdinia quaedam memoratur (CIL V 6104).

tum esse, fieri potest, ut Tertullus Assuribus oriundus sit. Accedit quod Tertullus cognomen saepius apud Afros invenitur (cf. CIL VIII ind. nom.). Eiusdem provinciae ex parte ea, quae postea provincia secernebatur Numidia, prodiit Q. Aur(elius) Pactum [eius. . . f.] Quir. Clem[ens] origine Cirtensis, quem a Vespasiano Titoque censoribus in curiam adlectum esse docet CIL VIII 7058 — Dessau 1001. Eodem in titulo scriptum videmus cos. ex Afric[a p]rimus. Hunc ad eam dignitatem Vespasiani beneficio esse provectum recte puto opinatur Dessau (Hermes 45, 1910 p. 23. cf. supra n. 78). Atque ei sunt adiciendi ex Afris Caecilius Classicus nescio ubi natus (supra n. 869; cf. Dessau, Hermes 45, 1910 p. 21), qui Domitiano imperante primis honoribus functus est, et Q. Caecilius Q. f. Arn. Marcellus, quem Carthagini, quae colonia tribui adscripta fuit Arnensi (cf. Ku II 147), attribuit Dessau (Hermes 45, 1910 p. 21; supra n. 1589). Et hic aetate demum Traiani ad dignitatem senatoriam processit et Q. Gargilius Q. f. Quir[ina] Antiquus (n. 1525), cuius familia nescio an ex Africa orta fuerit, ut opinatur Groag (RE VII 763 n. 6).

Iam vero pauci provinciae Achaiae indigenae a Traiano digni putabantur, qui latum clavum acciperent, cum C. Iulius Eurycles Herculanus (n. 1626), quem origine Lacedaemonium fuisse ex titulis eius elucet (Lebas-Foucart II 245b; CIG 1306; cf. Dessau, Hermes 45, 1910 p. 14 et PIR II 189 n. 199), tum Ti. Claudius Atticus Herodes oriundus e demo Atheniensium Marathonio, cui filium eodem nomine temporibus Hadriani et Antonini Pii longe praestitisse nemo nescit (cf. supra n. 1329; de filio vide PIR I 353 n. 655).

Quot senatores Asia protulerit, iam videamus. Acmonia quidem, quod oppidum est in Phrygia, oriundus est L. Servenius L. f. Aem. Cornutus, quem Dessau (Hermes 45, 1910 p. 16) Neronis temporibus adscripsit (cf. supra n. 370). Paullo post, a. 69 tribunus militum commemoratur Ti. Iulius Ti. f. Cor. Celsus Polemaeanus, quem Ephesi natum esse ex eius titulis ibi repertis elucet'); accedit quod eadem in urbe magnam bibliothecam exstruxit. Hic, quo nemo indigenarum prius fasces videtur gessisse, a. 92 consulatu functus est (cf. supra n. 138). Atque C. Antius A. Iulius Auli f. Volt. Quadratus, quem in senatum adlectum esse a Vespasiano iudicamus. Pergamo fuit oriundus, id quod permultis titulis ibi repertis probatur (n. 110). Item Apellas filius eius Pergami natus aetate Domitiani ordine senatorio fuit (supra n. 1006) sicut Ti. Iulius Ti. f. Cor. Aquila Polemaeanus, qui, utpote cuius pater2) civis Ephesius fuerit. Epheso est attribuendus (supra n. 1046). Ab im1) cf. Dessau, Hermes 45, 1910 p. 16 not. 6; contra Ritterling, Oest. J. X, 1907 p. 304 Sardibus eum ortum esse statuit, vix recte.

2) Ti. Iulius Celsus Polemaeanus quem modo citavi.

peratoribus vero Nerva Traianoque alii quoque honoribus senatoriis ornati sunt, quorum unus memoretur Sex. Quinctilius Sex. f. Ani. Valerius Maximus (n. 1562) lato clavo exornatus a divo Aug. Nerva, cuius patria est Alexandrea Troas1): alter quidam Fronto certe filius Apellae eius, cuius proxime mentionem feci (cf. supra n. 1763); denique num Barbarus, consularis fortasse Traiani vel Hadriani temporibus, origine Pergamenus fuerit, ut eius ex titulo colligi potest, plane incertum est (cf. supra n. 1748).

Proximum est, ut de provincia Gallia Narbonensi pauca dicam, quae secundum Hispanias plurimos senatores tulit2). Cuius rei quae fuerit causa, infra exponere conabimur. Atque cum permagni intersit percontari quando hac ex provincia primi senatores prodierint, Caesarem nonnullos in senatum adlegisse constat. Hac re quantopere cives Romani tum sint offensi, accuratius enarrat Friedlaender (SG 18 229). Atque postea satis multi Galli inveniuntur, qui civitate donati sunt. Hoc in numero imprimis sunt ii, qui Vienna orti sunt. Quam coloniam quanti divus Claudius aestimaverit, in illius oratione scriptum exstat3). Sed hactenus quidem! Quaeramus quam multi in ordinem senatorium temporibus iis, de quibus nobis agendum est, adlecti sint. Aetate quidem Vespasiani multi in senatu fuerunt, qui iam antequam ille imperare coepit latum clavum acceperant; in quibus memoretur primus . . . Do]mitius T. f. Volt. Decidius (n. 314), quem origine Narbonensem fuisse coniecit Dessau (PIR II 21 n. 124; cf. Ku II 205 seqq.). Huic adde Pompeium Paulinum Arelatensem (n. 246), cuius patrem (PIR III 69 n. 480) equitem Romanum fuisse refert Plinius (n. h. 33, 143: cf. Ku 206. Dessau, Hermes 45. 1910 p. 10). Ex Vasione Vocontiorum oriundus fuisse videtur L. Duvius Avitus, ut ait Hirschfeld (ad CIL XH 1354; cf. Ku II 213 seq.; supra n. 250). Iam vero occurrunt L. Pompeius Vopiscus, quem Viennensem fuisse ex iis, quae legimus apud Tacitum (h. I 77) colligi potest (cf. supra n. 272). Eodem ex oppido D. (?) Valerius Asiaticus ortus est (cf. supra n. 98). Accedit M. Antonius Primus origine Tolosanus (cf. PIR I 103 n. 688). Deinde est monendum T. Aurelium Fulvum, imperatoris Antonini Pii avum paternum Nemausi esse natum (cf. vit. Pii 1, 2; supra n. 90). Atque Cn. Iulius Agricola (supra n. 68) sicut Decidius socer,

1) CIL III 384. Philostrat., vit. soph. 2, 1, 11; cf. Dessau, Hermes 45, 1910 p. 16; Friedlaender SG IS 234.

2) Haec provincia quot senatores in curiam urbanum contulerit, accuratius describit E. Herzog, Galliae Narbonensis provinciae Romanae historia. Lipsiae 1864 p. 152-174.

[ocr errors]

3) CIL XIII 1668 col. II 9 seq. (= Dessau 212 Nipperdey-Andresen in Taciti ann. edit. VII vol. II. p. 317 seqq.): Ornatissima ecce colonia valentissimaque Viennensium quam ¦ longo iam tempore senatores huic curiae confert! cf. Tac., a. XI 24.

[ocr errors]

quem supra memoravi, Foroiulio provinciae Narbonensis oriundus fuit1). Eorum, quos Vespasianus ipse ordini senatorio inseruit, non plus duos invenimus, C. Fulvium C. f. Volt. Lupum Servilianum (n. 137), cuius patria Nemausus in tribu Voltinia fuisse memoratur (CIL XII 3166; cf. Ku II 214) et M. Aprum, qui ubi natus sit nos praeterit (supra n. 133). Atque [A. An]nium [ f. Ter. Camartem Arelatensem fuisse cum ex tribu tum ex loco tituli CIL XII 670 colligi licet (cf. Ku II 206; supra n. 283). Domitianus vero ordinem senatorium concessit M. Mettio M. f. Ter. Rufo item origine Arelatensi, ut ait Hirschfeld (ad CIL XII 671; cf. Ku II 206; supra n. 1065) et Aurelio Fulvo, cuius patrem Nemausensem fuisse supra vidimus (cf. n. 803). Idem imperator adeo favit M. Lollio D. f. D. n. Vol. Paullino Valerio Asiatico Saturnino (supra n. 790), ut quaestorem eum commendaret. Is filius fuit D. (?) Valerii Asiatici Viennensis, quem proxime citavi. Eadem origine fuit T. Iulius Sex. f. Volt. Maximus .... Servilius Vatia Cassius Cam.... ut recte coniecit Herzog, Gallia Narb. p. 167 ob tribum et statuam Nemausi positam (cf. Hirschfeld ad CIL XII 3167); is quoque Domitiano imperante ad honores senatorios accessit (cf. supra n. 894). Huic videtur adiciendus esse etiam C. Valerius Paullinus, si filius fuit Valerii Paulini Foroiuliensis (procuratoris; cf. PIR III 373 n. 105), id quod confirmatur eo, quod illa in colonia praedia ei fuisse refert Plinius (ep. 5, 19); cf. supra n. 1093. Traiani vero beneficio nonnullis Narbonensibus contigit, ut ad urbanos magistratus senatoriamque dignitatem admoverentur. Ac primus quidem nominandus est L. Aemilius M. f. Volt. Honoratus, cui optimus princeps (CIL XII 3164), quem Traianum intellegi vult Hirschfeld (ad tit.), latum clavum cum quaestura obtulit: quem Nemausensem fuisse ob tribum et statuam Nemausi positam recte iudicavit Herzog 1. 1. p. 167 (cf. Ku II 215 n. 2; supra n. 1588). In senatoribus ex provincia Narbonensi ortis enumerandis non est neglegendus T. Aurelius Fulvus Boionius Arrius Antoninus, cui imperium postea contigit. Nam ut in villa Lanuvina natum eum esse constat, ita et avum et patrem eius Nemansenses fuisse supra diximus (cf. supra n. 1609). Postremo memorandus est Flavius Aper, qui facile fieri potest ut filius M. Apri, quem supra memoravi, fuerit (cf. n. 1624).

Iam vero quaeritur num senatores in curiam urbanam contulerit provincia Bithynia. Ea igitur aetate, de qua agimus, dignitatem senatoriam est adeptus unus ex Nicomedensibus: Flavius Arrianus ille, qui rerum scriptor praeter aequales florebat. Atque a Traiano lato clavo honoratum eum esse perspicuum videtur ex eo, quod intra a. 123-130 consulatu est functus (supra n. 1761).

1) Tac., Agr. 44; cf. Mommsen StR I3 575 not. 1; GS IV 414 not. 7; Dessau, Hermes 45, 1910 p. 11.

Atque ex provincia Syria nonnulli senatores prodierunt. Imperante enim Traiano adlectus est inter praetorios C. Iulius C. f. Fab. Antiochus Epiphanes Philopappus, quem et Epiphane rege Commagenae ortum et vocabulo regis ipsum usum esse elucet ex titulis IG III 552 et 55 (cf. supra n. 1528). Qui num consulatu functus sit dubium est; consul igitur, quem tulit provincia Syria primum, videtur intellegendus esse L. Aemilius Iuncus, origine Tripolitanus Phoenicius, qui, cum fasces gesserit a. 127, in curiam videtur pervenisse gratia Traiani (cf. Dessau, Hermes 45, 1910 p. 18; supra n. 1733).

Etiam Iudaea nonnullos senatores protulisse videtur eosque ex stirpe Iudaeorum regia ortos1). Eo in numero est Alexander ille rex et consularis ex stirpe Judaeorum regia, ut ait Dessau, Hermes 45, 1910 p. 20. Sed hic utrum Tigranis regis Armeniae fuerit filius an idem sit qui C. Iulius Alexander Berenicianus (cf. infra) origine Iudaeus, relinquitur in ambiguo. Verisimile est aetati Vespasiani Alexandrum tribuendum esse (cf. supra n. 282) non minus quam C. Iulium Agrippam eius filium, qui cum quaestura prov. Asiae latum clavum accepit (cf. supra n. 324). Quibus accedit C. Iulius Alexander Berenicianus, qui Traiani beneficio ad honores sen atorios accessit. Hic intellegendus est ex stirpe Iudaeorum regia ortus, ut ait Dessau 1. 1. p. 20, isque affinis eorum, quorum supra mentio facta est (supra n. 1527).

Satis hoc loco dictum est de Syris Iudaeisque: nunc exquiramus, num qui ad honores urbanos accesserit homo Aegyptius. Et profecto accepisse latum clavum videtur Ti. Iulius Alexander Iulianus. Eum ordine senatorio, non equestri fuisse perspicuum est ex eo, quod Dio 68, 30 refert, et illum et Erucium Clarum ut лooτoaτýrovs bello Traiani Parthico interfuisse. Atqui Sex. Erucium Clarum tum certe tribunicium vel potius praetorium fuisse apparet ex Clari cursu honorum (supra n. 1189); Alexandrum Iulianum ergo tum eodem honorum gradu fuisse verisimile est (cf. supra n. 1569). Alexandrea vero oriundum eum fuisse collegit Dessau 1. 1. inde quod Ti. Iulium Alexandrum, praefectum Aegypti et Neronis et Galbae aetate, patrem vel avum Iuliani fuisse veri est simillimum. Id si recte se habet, sequitur, ut iam ante Caracallae aetatem ex hac

1) Quamquam Dessau, Hermes 1910 p. 20 probabiliter coniecit nonnullos Iudaeos in senatu fuisse, tamen fieri potest, ut id, quod Friedlaender SG I§ 235 statuerat, rectum sit: Daß jemals ein aus Palaestina stammender Jude (mindestens vor dem 4. Jahrhundert, wo Hieronymus (IV 823 seq. ed. Vallarsi) von jüdischen Senatoren spricht) senatorischen Rang erhalten hat, ist nicht bekannt. Nam illi senatores a Dessavio indagati ex stirpe regia orti sunt. Verisimile igitur est dignitate senatoria nisi ea de causa Iudaeos honoratos non esse, ut iis pretium quoddam solveretur pro eo, quod maiores regno privati essent. Simile accidit etiam C. Iulio Antiocho Epiphanae Philopappo, quem supra citavi.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »