ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

Anzahl, vielleicht zuerst von Vespasian und Titus während ihrer Zensur (in den Jahren 73 und 74) aufgenommen." Immo vero equidem statuerim Flavios ex provinciis orientalibus paucos eosque privatis de causis in senatum adlegisse. Atque ut exemplum afferam, quantopere homines occidentales praelati sint orientalibus, hoc memorem: a. 93 primum uterque consul ortus fuit ex provinciis, M. Lollius Paullinus Valerius Asiaticus Saturninus (supra n. 790) et C. Antius A. Iulius Quadratus (supra n. 110). Hic cum inde ab initio imperii Vespasiani1) multos per annos muneribus fungeretur, ad consulatum a. demum 93 ascendit, M. Lollius Paullinus quaestura sub Domitiano functus consul factus est, ut videtur, suo anno, Huc accedit, quod Lollius Paullinus, cum et eius et collegae mentio fiat, primo loco, ubi illustrioris collegae nomen exstare solet, ponitur.

Sed rerum commutatio facta est imperante Traiano, qui primus omnium imperatorum indigenas provinciarum et orientalium et occidentalium ad honores senatorios aequo modo admisit2). Cuius aetate totidem fere senatores prodierunt ex terris orientis, quot ex provinciis, quae ad occasum solis vergebant (senatores 13:15), ut ex tabula quam supra composuimus perspicuum est. Ita rem se habere consentaneum videtur; nam illius, quippe qui primus homo provincialis imperium inisset, intererat omnibus imperii Romani provinciis aeque et consulere et favere. Qua in re ad tantam processit iustitiam, ut ne suis quidem popularibus magis favisse videatur quam ceteris provincialibus. Nam inter eius aetatis viginti quattuor senatores provinciales non inveniuntur nisi septem Hispani3).

Ita factum est, ut inde a primo post Chr. n. saeculo magis magisque senatores provinciales in curiam urbanam pervenirent, atque saeculo iam insequenti orientales senatores multo plures fuisse videntur quam reliqui1). Sequitur, ut comparemus seriem senatorum Italicorum et pro

vincialium.

Vespasiano igitur imperante inter 386 senatores indagati sunt homines Itali 148 (38/10%), provinciales 16+14 (7810%).

1) Nam a. 72 cum frater Arvalis esset, certe in senatu fuit (cf. supra n. 110). 2) Eius rei testimonio est, quod ille permisit, ut senatores orientales etiam eas provincias administrarent, quae ad occasum solis spectarent, id quod ante eum nondum factum esse videtur. Huc accedit, quod ex imperio demum Traiani homines orientales non solum ad proconsulatum Asiae admittebantur, sed etiam sub eodem imperatore primum senator orientalis consul erat iterum, cf. infra p. 183 not. 3.

3) Restat ut memoremus Vespasiani aetate in senatu obvios esse sedecim senatores provinciales, qui iam ante illius tempora in senatum pervenerant. Quorum unus invenitur senator ex terris orientis ortus (n. 370), reliqui nati sunt in provinciis, quae ad occasum solis spectant.

4) Cf. Dessau, Hermes 45, 1910 p. 24; Ritterling, Oest. J. X, 1907 p. 307.

Domitiani aetate sunt inter 404 senatores homines Itali 34 +911) (30/10); provinciales 15 +232) (94/10%).

Traiani vero temporibus inveniuntur inter 428 senatores homines Itali 30703) (234/10%), provinciales 28+254) (124/10/0).

1) Nam iis 34 senatoribus, qui Domitiano imperante in senatum pervenerunt, accedunt 91, qui iam prioribus temporibus in senatu obvii sunt (numerus prior indicat, ubi senator in Italorum laterculis inveniatur (cf. huius capitis partem priorem); numerus uncis inclusus indicat, ubi idem senator in serie senatorum aetatis Domitiani exstet): 1 (706) 2 (854) 3 (964) 5 (934) 26 (1063) 27 (936) 44 (734) 51 (937) 52 (713) 54 (944) 55 (960) 57 (1023) 59 (711) 60 (945) 61 (806) 62 (807) 63 (1036) 64 (1038) 67 (721) 68 (726) 70 (720) 72 (1050) 74 (1055) 75 (939) 76 (1062) 78 (1021) 79 (1070) 80 (959) 81 (957) 82 (714) 84 (916) 85 (971) 86 (737) 87 (922) 88 (718) 89 (1095) 90 (938) 91 (948) 92 (998) 93 (1098) 94 (976) 95 (1099) 96 (1100) 97 (740) 98 (774) 99 (860) 100 (991) 101 (724) 102 (1014) 103 (823) 104 (765) 106 (974) 108 (716) 109 (759) 110 (805) 111 (766) 113 (705) 114 (744) 115 (1042) 116 (834) 118 (809) 119 (892) 120 (840) 121 (1058) 122 (1060) 123 (908) 124 (909) 125 (761) 126 (753) 127 (813) 128 (732) 129 (741) 130 (914) 131 (818) 132 (750) 133 (1080) 134 (846) 135 (824) 136 (751) 137 (749) 138 (1089) 139 (923) 140 (924) 141 (848) 142 (819) 143 (782) 144 (709) 145 (722) 146 (707) 147 (1097) 148 (763).

2) Senatoribus 15 provincialibus, quos sub Domitiano dignitatem senatoriam adeptos esse ex tabula, quam supra posuimus, apparet, adiciendi sunt 23, qui iam ante illius tempora senatui Romano interfuerunt (numerus prior indicat ubi senator in provincialium tabula quam supra composuimus exstet; numerus posterior indicat, ubi idem senator in serie senatorum aetatis Domitiani inveniatur): 132 (1003) 284 (859) 34 (712) 154 (822) 381 (778) 80 (997) 93 (888) 190 (812) 139 (1053) 315 (1035) 193 (752) 78 (996) 110 (791) 138 (783) 370 (1081) 68 (723) 283 (858) 272 (949) 90 (736) 89 (735) 137 (1041) 133 (1007) 324 (1045).

3) Senatoribus Italicis 30, qui sub Traiano ad ordinem amplissimum ascenderant, accedunt 70 in senatu iam ante eius tempora obvii: (sub numero priore senator in Italorum laterculis invenitur, sub posteriore idem in senatorum Traiani aetatis serie): 44 (1389) 52 (1385) 59 (1384) 62 (1407) 70 (1387) 86 (1667) 88 (1664) 94 (1670) 98 (1397) 99 (1604) 100 (1682) 103 (1747) 104 (1702) 106 (1668) 109 (1697) 111 (1703) 116 (1417) 119 (1466) 120 (1776) 123 (1424) 124 (1425) 125 (1699) 127 (1411) 129 (1687) 131 (1412) 132 (1693) 134 (1795) 135 (1796) 136 (1694) 137 (1390) 138 (1799) 141 (1801) 143 (1713) 148 (1700) 150 (1481) 151 (1720) 152 (1451) 153 (1445) 154 (1544) 155 (1462) 156 (1415) 157 (1516) 158 (1522) 159 (1420) 160 (1471) 161 (1524) 162 (1465) 163 (1432) 165 (1430) 166 (1556) 167 (1452) 168 (1429) 169 (1443) 170 (1470) 171 (1781) 173 (1438) 174 (1719) 175 (1444) 176 (1797) 177 (1432a) 178 (1538) 179 (1557) 180 (1450) 181 (1806) 182 (1712) 183 (1486) 184 (1597) 185 (1489) 186 (1784) 187 (1477).

4) Senatoribus 28 provincialibus, qui a Traiano in curiam urbanam admissi sunt, adiungendi sunt 25, qui ante eius imperium senatores fuerunt (sub numero priore senator invenitur in provincialium tabula, quam supra composuimus, posteriore in senatorum aetatis Traiani serie): 855 (1468) 284 (1418) 883 (1461) 381 (1383) 692 (1710) 190 (1410) 904 (1473) 1057 (1474) 811 (1409) 193 (1391) 869 (1547) 110 (1403) 1006 (1741) 138 (1400) 1046 (1529) 283 (1736) 1065 (1638) 1093 (1479) 790 (1402) 90 (1666) 803 (1721) 894 (1590) 89 (1665) 324 (1771) 879 (1441).

Restat, ut pauca adiciam, quomodo quisque imperator senatoribus provincialibus in muneribus gerendis usus sit. Atque id confirmatur, quod de Ti. Iulio Celso Polemaeano et de C. Antio A. Iulio Quadrato observavit Ritterling1), et quod omnino statuit Dessau2): senatores ex provinciis orientalibus orti in iisdem terris muneribus functi sunt, sive stipendia merebant, sive provincias regebant. Ex viginti senatoribus, qui in orientis terris nati sunt, cursus honorum octo senatorum") noti sunt: omnes fere aut provincias administraverunt, quae ad orientem spectant, aut muneribus functi sunt, ad quae gerenda in illis regionibus eos versari opus erat1). Eorum duo tantum senatores in provinciis quoque ad solis occasum spectantibus munera gesserunt iique Traiano demum imperante: C. Iulius Eurycles Herculanus, origine Lacedaemonius, rexit Baeticam (cf. n. 1626) et Flavius Arrianus ex Bithynia ortus in Norico et in Pannonia fuit; hic leg. leg. vel potius leg. Aug. pr. pr. vir consularis tum videtur fuisse (cf. n. 1761). Sed i senatores, qui ex provinciis occidentalibus orti sunt, et in his et in terris orientis magistratus gesserunt.

Neque id est neglegendum quod quaeramus, quot hominum provincialium, de quibus egimus, ad summos honores sint provecti. Constat Cassium Dionem fecisse Maecenatem Augusto suadentem, ne hominibus provincialibus liceret muneribus curulibus aut consulatu fungi. Quod effici non potuisse perspicuum est atque confirmatur eo, quod de consulatibus a provincialibus gestis dicturus sum. Ex septuaginta tribus enim senatoribus, quos provinciales invenimus, consules fuerunt quadraginta duo5) atque unus designatus 6), quorum duodecim oriundi sunt ex orientis terris 7).

1) Über zwei griech. Inschriften römischer Verwaltungsbeamten in Oest. J. X, 1907 p. 306/7.

2) Hermes 45, 1910 p. 24.

3) Supra n. 1527. 1562. 1564. 1569. 1614. 1626. 1733. 1761.

4) Quin etiam Ti. Iulius Celsus Polemaeanus praeter honores urbanos muneribus in orientis terris functus est sex, C. vero Antius A. Iulius Quadratus septem; cf. Ritterling 1. 1.

190. 381. 692. 811.

193.

5) Hoc loco enumerentur eo ordine, quo supra in provincialium tabula provinciae positae sunt. Ante Vespasianum imperatorem: n. 246. 250. 272. Sub Vespasiano: n. 34. 80. 38. 68. 282. Sub Domitiano: n. 284. 138. 110. 90 (bis). 803. 790. Sub Traiano: 1057 1329 1748. 110 (cos. II). 1507 879. Sub Hadri1629. 1329 (cos. II) 1609. 1624.

1527.

n. 883. 1583. 811 (cos. II et III) 904.
1006. 1046 108. 1525 1093
ano: n. 284 (cos. II et III). 1756. 1737.
790 (cos. II) 1761 1733 1581.

1528.

[ocr errors]

6) D. (?) Valerius Asiaticus origine Viennensis (n. 98), qui consul designatus anno 69 exeunte mortuus videtur esse.

7) Sub Vespasiano: n. 282. iano: 1329. 1748. (n. 110 cos. II) Sub Hadriano: n. 1329 (cos. II).

Sub Domitiano: n. 138. 110. Sub Tran. 1006. 1046 n. 1527 n. 1528 879. 1733. Monendum est Traiano

1761.

Quin etiam factum est, ut aetate Traiani et Hadriani singuli senatores ex Hispania orti consulatu ter fungerentur1), sed, id quod monendum est, eadem ex provincia oriundi erant qua illi imperatores. Atque bis consulatu functi sunt ex senatoribus occidentalibus duo 2), totidem ex orientalibus 3), unde intellegitur a Traiano et postea ab Hadriano hominibus orientalibus fautum esse eodem modo quo occidentalibus. Id magni momenti est, quod primus ex Africa consul exstitit imperante Vespasiano 1), ex Asia sub Domitiano), ex Syria vero aetate Hadriani); atque imperante Domitiano primum factum est, ut uterque consul prodiret ex provinciis, alter ex Gallia Narbonensi, alter ex Asia 7).

His adiciendi sunt ii provinciales, qui consulatu functi ad legationem provinciae imperatoriae ascenderunt: hoc in numero sunt ex senatoribus occidentalibus tredecim), ex orientalibns duo tantum iique Traiano imperante9).

Quid? quod proconsulatum Asiae vel Africae permulti senatores ex provinciis et occidentalibus et orientalibus orti adepti sunt! Sed quamquam Tito iam imperante unus proconsul Asiae fuit 10), tamen inde demum ex Traiani temporibus ad hoc amplissimum munus pervenerunt; nam ex iis hominibus provincialibus, quos indagavimus, iisque occidentalibus Asiam rexerunt sub Traiano duo, sub Hadriano tres; ex orientalibus imperante Traiano duo, Hadriano unus, Antonino Pio unus 11). Contra Africam et Traiano et Hadriano imperantibus ab hominibus occidentalibus administratam esse constat (duo aetate Traiani sunt, Hadriani unus 12). Accedit

ipso imperante 15 consules provinciales fuisse, quibus accedunt unus qui fasces iterum et unus qui tertium gessit; cf. p. 182 not. 5.

1) L. Licinius Sura (n. 811)

cos. I a. inc. Domitiani, II a. 102, III a. 107 et M. Annius Verus (n. 284) cos. I a. inc. Domitiani, II a. 121, III a. 126. 2) T. Aurelius Fulvus (n. 90) cos. I a. 85, II a. inc. Domit. et M. Lollius D. f. D. n. Paullinus Valerius Asiaticus Saturninus (n. 790) cos. I a. 93, II a. 125. 3) C. Antius A. Iulius Auli f. Volt. Quadratus (n. 110) cos. I a. 93, II a. 105 et Ti. Claudius Atticus Herodes pater (n. 1329) cos. I a. inc. Traiani, II a. inc. Hadriani.

4) Q. Aur(elius) Pactum[eius . . . f.] Quir. Clem[ens] (n. 78).

5) Ti. Iulius Celsus Polemaeanus (n. 138).

6) L. Aemilius Iuncus (n. 1733); cf. Dessau, Hermes 45, 1910 p. 24.

7) a. 93: M. Lollius Paullinus Valerius Asiaticus Saturninus (n. 790) et

C. Antius A. Iulius Quadratus (n. 110).

8) Sub Vespasiano: n. 34. 18. Sub Domitiano: n. 193. Sub Nerva: n. 381. 246. 250. Sub Traiano: n. 108. 1583. 811. 1507. Sub Hadriano: n. 904. 1629. 1581.

9) n. 110. 1006.

10) M. Ulpius Traianus (n. 34) pater eius qui postea imperavit.

11) n. 883. 790; n. 1057. 1525. 1609. n. 138. 100; n. 1527; n. 1733.
12) n. 190. 193; n. 904.

184

Bruno Stech, De senatorum patria.

sub Hadriano unus homo fortasse ex Africa ortus qui utrum Asiam an Africam rexerit parum constat1).

Paulatim igitur orientales magis magisque ad amplissimos honores admissos esse apparet, ut supra diximus.

Atque nonnulli senatores provinciales muneribus urbanis functi sunt, sed inter eos duodecim magistratus non invenitur nisi unus ex Asia ortus2); reliqui oriundi sunt ex provinciis ad solis occasum spectantibus. Inveniuntur igitur praefecti urbi (n. 90, 284, 790); curator Tiberis (n. 904), curat. oper. publ. (n. 138, 1756), cur. viae Aureliae (n. 1065, 1756), praef. frum. dandi (n. 855), praef. aer. Sat. (n. 108, 1756), praef. aer. milit. (n. 78), ab actis senatus (n. 1483).

Denique enumerentur ii provinciales, qui patriciatu ornati sunt; in his homo orientalis fuisse non videtur.

Aetate Vespasiani inter patricios adlecti sunt M. Annius Verus (n. 284), Cn. Iulius Agricola (n. 68), M. Ulpius Traianus (n. 34) eiusque filius, qui postea imperavit (n. 381). Fortasse his accedit C. Octavius Tidius Tossianus L. lavolenus Priscus (n. 193; cf. supra p. 136). Sub Domitiano in patriciis fuit M. Lollius Paullinus Valerius Asiaticus Saturninus (n. 790). Imperante Traiano filii M. Anni Veri quem modo citavi inveniuntur: (M.) Annius Verus (n. 1738), pater imperatoris Marci, et M. Annius Libo (n. 1737).

Vespasianum vero senatores provinciales primum inter patricios adscivisse constat3).

1) n. 108.

2) Ti. Iulius Celsus Polemaeanus (n. 138) curator oper. publ.

3) Heiter p. 59. seq.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »