ÀҾ˹éÒ˹ѧÊ×Í
PDF
ePub

5.

De senatoribus in senatum adlectis.

Imperatores Claudium et Vespasianum una cum Tito filio, dum censura funguntur, senatum legisse constat. In numero eo, qui tum in curiam urbanam pervenerunt, satis multi inveniuntur, qui ordine equestri orti aut loco humili nati sunt. Atque perspicuum est multos imperante Vespasiano in amplissimum ordinem adlectos esse, quod numerus senatorum bello a. 68/9 civili valde deminutus erat1). Hac de re cum Bloch, de decreta adlectione in ordines funct, mag. egerit, satis habeo hoc loco eos senatores enumerare, qui ab imperatoribus, quorum de aetate egimus, in senatum adlecti aut qui lato clavo accepto ad honores senatorios admissi sunt. Itaque eos omisi, qui natu in ordinem senatorium pervenerunt atque in honoribus gerendis non numquam adlectione ad altiorem dignitatis gradum pervenerunt.

1. Inveniuntur sub Claudio:

M. Calvius Priscus adlectus inter tribunicios (n. 298); ... Ma... us adlectus inter tribunicios (n. 334). His accedunt adlecti in ordinem nescio quem Pompeius Paulinus (n. 246) et L. Licinius... (n. 330; cf. Bloch p. 139 n. 5).

Porro ordine equestri orti sunt: L. Verginius Rufus (n. 22). M. Arrecinus Clemens (n. 58). Pegasus (n. 84). Helvidius Priscus (n. 102; cuius pater fuit primipilaris: Tac. h. IV 5. Hic num eques factus sit, cum stipendiis factis dimittebatur, incertum est), Pompeius Paulinus (n. 246).

2. A Nerone lato clavo ornati sunt: Fabius Valens (n. 38) et C. Caesius Aper (praef. coh. II Hisp.: n. 136).

3. Galba videtur in senatum adlegisse P. Licinium Caecinam (n. 139).

4. A Vespasiano Titoque censoribus adlecti sunt:

a) inter praetorios: Q. Aur(elius) Pactum[eius . . . f.] Quir. Clemens] (n. 78; Bloch p. 141 n. 11), fortasse C. Antius

1) Cf. Hirschfeld VB2 p. 415 not. 2; cf. supra p. 150 seq., 179 seqq.

A. Iulius Quadratus (n. 108; cf. Bloch p. 142 n. 15), L. Baebius Avitus (procurator Lusitaniae: n. 135; cf. Bloch p. 142 n. 17, Hirschfeld VB2 415 not. 2), C. Fulvius Lupus Servilianus (praef. alae Longin.: n. 137; Bloch p. 141 n. 12), . . . tilius P. f. Clu. Lo[llian]us (praef. coh. III sagittar.: n. 140; Bloch p. 141 n. 15), Baebius Massa (procurator a. 70, fortasse a Vespasiano adlectus: n. 292; Hirschfeld 1. 1.).

b) inter aedilicios: fortasse Ti. Iulius Celsus Polemaeanus (n. 138).

c) inter tribunicios: fortasse C. Rutilius Gallicus (n. 43')). d) adlecti sunt in gradum nescio quem: L. Plotius Grypus (n. 103; Bloch p. 139 n. 7), L. Antonius Saturninus (n. 157).

e) Lato clavo ornati sunt: fortasse M. Aper (n. 133), accedunt C. Caesius Aper (praef. coh. II Hisp. a. 60: n. 136), T. Rutilius Varus (praef. alae Bosporan.: n. 147), P. Cornelius Tacitus (n. 311).

Consentaneum videtur esse a Vespasiano multos senatores factos esse, qui in bello cum Vitellianis gesto de illo bene meriti sunt2). Id non semel indicatur cursu honorum; memorandi sunt velut Ti. Iulius Celsus Polemaeanus (n. 138), qui a. 69 fuit tribunus milit. leg. III Cyren., quae Vespasiano sacramentum dixit prima (cf. Cumont, le gouvernement de Cappadoce . . . 1905 p. 198 not. 1; cf. supra p. 179); tilius P. f. Clu. Lo[llian]us, trib. mil. leg. IV Scyth., quae Syriae praesidio erat (n. 140); T. Rutilius Varus (n. 147), trib. mil. leg. V Maced., quae erat in ludaea3).

5. A Domitiano in senatum adlectus est L. Bellicius Sollers = [Ti. Claudius] Ti. f. Quir. Alpinus (praef. coh. II praet.: n. 1017). Lato clavo ornati sunt C. Plinius Caecilius Secundus (n. 830; cf. Mommsen StR II3 920 not. 2), Vitorius Marcellus (n. 831), Q. Licinius Silvanus Granianus Quadronius Proculus (n. 1057), Lucceius Albinus (n. 1059), M. Mettius Rufus (n. 1065), M.' Laberius Maximus (n. 896), C. Valerius Paullinus (n. 1093).

1) C. Salvium Liberalem Nonium (n. 111; cf. Bloch p. 140 n. 9) a Vespasiano inter tribunicios, postea inter praetorios adlectum esse elucet ex tit. CIL IX 5533. Hic utrum ortus sit ordine senatorio an equestri non constat. Sed cum origine provincialis homo sit, verisimile est natu ordine senatorio eum non fuisse.

2) Cf. Ritterling, Oest. J. X, 1907 p. 305 seq.

3) Num C. Se . . . C. f. Pup. F. . . . (Oest. Mitt. V p. 125) et ..rianus Volcinius] . . . anicus (PIR III 475 n. 626) aetate Vespasiani fuerint, id quod statuit Ritterling 1. 1., plane incertum est.

6. A Nerva adlectus est inter tribunicios T. Mustius Hostilius Fabricius Medulla Augurinus (n. 1170; Bloch p. 143 n. 19) atque lato clavo exornati sunt Sex. Erucius Clarus (n. 1089) et Sex. Quinctilius Valerius Maximus (n. 1562; Bloch p. 143 n. 20).

Ti. Claudius Atticus Herodes latum clavum utrum beneficio Nervae an Traiani adeptus sit incertum est (n. 1329 cf. Bloch p. 144 n. 21).

7. A Traiano inter praetorios adlecti sunt Lusius Quietus (n. 1507: Bloch p. 144 n. 22) et C. Iulius Antiochus Epiphanes Philopappus (n. 1528; Bloch p. 145 n. 25).

Latum clavum acceperunt fortasse Anicius Maximus (n. 1564) atque Ti. Iulius Alexander Iulianus (n. 1569); his accedunt Ti. Claudius Quartinus (n. 1581; Bloch p. 145 n. 24), Iunius Avitus (n. 1593), . . . filijus Cam. Camars (praef. coh. Breucorum: n. 1612), C. Licinius Marinus Voconius Romanus (n. 1634), . . . us Claudianus (procurator: n. 1614).

Quando Larcius Macedo (n. 1555) dignitatem senatoriam adeptus sit. non constat; praetura ante a. 105 functus est (cf. Friedlaender SG 18 226 seqq.).

Restat unum, quod statuit v. Domaszewski, Abhandlg. p. 188, in kalatorum laterculo (CIL VI 32445) loco postremo enumeratos esse eos, quorum patroni ut flamines minores ordine equestri orti essent. Id si probatur, nonnulli adiciendi sunt, qui a Traiano lato clavo exornati sunt; sed res est parum certa.

p. 127 v. 3

ibid. not. 1

Addenda.

inventi sunt 722 senatores; cf. infra p. 201.

1. Index nominum.

Numeris maioribus senatores ex Italia orti significantur.

1. D. Aburius Bassus 152. 457. 757.
1280. 1696.

2. Q. Aburnius Caedicianus 1732.
3. Accius Iulianus 1808.

4. Accius Sura 1587.

M.' Acilius C. f. . . . vide eum qui
sequitur.

5. M. Acilius Aviola (cos. a. 54) 13.
388. 706. 1108.

6. M.' Acilius Aviola (cos. a. 122) 1600.
7. Acilius (Glabrio) 153. 458. 854.
8. M.' Acilius Glabrio (cos. a. 91) 459.
777.

9. M.' Acilius Glabrio (cos. a. 124) 1601.
10. L. Acilius L. f. Quir. Rufus 855.
1191. 1468.

11. L. Acilius Strabo 53. 585. 964.

L. Acilius Strabo Clodius (errore
. . . ellius) Nummus vide L. Sterti-
nius Quintilianus Acilius Strabo
C. Curiatius Maternus Clodius
Nummus.

12. Q. Acutius Nerva 856. 1182. 1442.
13. M. Aefulanus 240. 530.
14. Aelius Gracilis 279. 607.
15. P. Aelius P. f. Serg. Hadrianus

IMP. CAESAR TRAIANVS HA-
DRIANVS AVGVSTVS 1483.

16. P. Aelius (Serg.) Hadrianus Afer
154. 460. 822.

17. [L?] Aelius] [Lamia?] 280.

18. L. Aelius Oculatus 61. 589. 968.
19. L. Aelius Plautius Lamia Aelianus
118. 425. 740.

20. L. (Aelius Plautius) Lamia Aelianus
1509.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« ¡è͹˹éÒ´Óà¹Ô¹¡ÒõèÍ
 »