ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

insulam inter Germanosque continentium terrarum speciem fecerat, Transiere Rhenum Tutor quoque et Classicus et centum tredecim Treverorum senatores, in quis fuit Alpinius Montanus, quem a Primo Antonio missum in Gallias superius memoravimus. comitabatur eum frater Decinius Alpinius. Simul ceteri miseratione aut donis auxilia concibant inter gentes periculorum avidas.

Tantumque belli superfuit ut praesidia cohortium, 5, 20 alarum, legionum uno die Civilis quadripartito invaserit: decumam legionem Arenaci, secundam Batavoduri, et Grinnes Vadamque cohortium alarumque castra, ita divisis copiis ut ipse et Verax, sorore ejus genitus, Classicusque ac Tutor suam quisque manum traherent; nec omnia patrandi fiducia, sed multa ausis aliqua in parte fortunam affore: simul Cerialem neque satis cautum et pluribus nuntiis huc illuc cursantem posse medio intercipi. Quibus obvenerant castra decumanorumqooppugnationem legionis arduam rati egressum militem et caedendis materiis operatum turbavere occiso praefecto castrorum et quinque primoribus centurionum paucisque militibus: ceteri se munimentis defendere. Et interim Germanorum manus Batavoduri irrumpere inchoatum pontem nitebantur. ambiguum proelium nox diremit.

Plus discriminis apud Grinnes Vadamque. Vadam 5, 21 Civilis, Grinnes Classicus oppugnabant. nec sisti poterant interfecto fortissimo quoque, in quis Briganticus praefectus alae ceciderat, quem fidum Romanis et Civili avunculo infensum diximus. Sed ubi Cerialis cum delecta equitum manu subvenit, versa fortuna praecipites Germani in amnem aguntur. Civilis dum fugientes retentat agnitus, petitusque telis relicto equo tranatavit. idem Veracis effugium. Tutorem Classicumque appul

5,22

5,23

sae lintres vexere.

Ne tum quidem romana classis pugnae affuit, ut jussum erat, sed obstitit formido et remiges per alia militiae munia dispersi. Sane Cerialis parum temporis ad exsequenda imperia dabat, subitus consiliis, sed eventu clarus. aderat fortuna etiam ubi artes defuissent. hinc ipsi exercituique minor cura disciplinae. et paucos post dies, quanquam periculum captivitatis evasisset, infamiam non vitavit.

Profectus Novesium Bonnamque ad visenda castra quae hiematuris legionibus erigebantur navibus remeabat disjecto agmine, incuriosis vigiliis. Animadversum id Germanis, et insidias composuere. electa nox atra nubibus, et prono amne rapti nullo prohibente vallum ineunt. prima caedes astu adjuta: incisis tabernaculorum funibus suismet tentoriis coopertos trucidabant. aliud agmen turbare classem, injicere vincla, trahere puppes. utque ad fallendum silentio, ita coepta caede, quo plus terroris adderent, cuncta clamoribus miscebant. Romani vulneribus exciti quaerunt arma, ruunt per vias, pauci ornatu militari, plerique circum brachia torta veste et strictis mucronibus. dux semisomnus ac prope intectus errore hostium servatur. namque praetoriam navem vexillo insignem, illic ducem rati, abripiunt. Cerialis alibi noctem egerat, ut plerique 'credidere, ob stuprum Claudiae Sacratae, mulieris ubiae, et vigiles flagitium suum ducis dedecore excusabant, tanquam jussi silere ne quietem ejus turbarent: ita intermisso signo et vocibus se quoque in somnum lapsos. Multa luce revecti hostes captivis navibus praetoriam triremem flumine Lupia donum Veledae traxere.

[ocr errors]

Civilem cupido incessit navalem aciem ostentandi. complet quod biremium quaeque simplici ordine age

bantur. adjecta ingens lintrium vis ad tricenos quadragenosque. sed armamenta liburnicis solita: et simul captae lintres sagulis versicoloribus haud indecore pro velis juvabantur. spatium velut aequoris electum, quo Mosae fluminis os amnem Rhenum océano offundit. Causa instruendae classis, super insitam genti vanitatem, ut eo terrore commeatus Gallia adventantes interciperentur. Cerialis miraculo magis quam metu direxit classem numero imparem, usu remigum, gubernatorum arte, navium magnitudine potiorem. his flumen secundum: illi vento agebantur. sic praevecti levium telorum jactu dirimuntur. Civilis nihil ultra ausus trans Rhenum concessit. Cerialis insulam Batavorum hostiliter populatus agros villasque Civilis intactos nota arte ducum sinebat, quum interim fluxu auctumni et crebris per hiemem imbribus superfusus amnis palustrem humilemque insulam in faciem stagni opplevit. nec classis aut commeatus aderant castraque in plano sita vi fluminis differebantur.

Potuisse tunc opprimi legiones et voluisse Germa- 5, 24 nos, sed dolo a se flexos imputavit Civilis. neque abhorret vero, quando paucis post diebus deditio insecuta est. Nam Cerialis per occultos nuntios Batavis pacem, Civili veniam ostentans Veledam propinquosque monebat, fortunam belli tot cladibus adversam opportuno erga populum romanum merito mutare. caesos Treveros, receptos Ubios, ereptam Batavis patriam, neque aliud Civilis amicitia paratum quam vulnera, fugas, luctus. exsulem eum et extorrem recipientibus oneri: et satis peccavisse quod totiens Rhenum transscenderint. si quid ultra moliantur, inde injuriam et culpam, hinc ultionem et deos fore.

[ocr errors]

Miscebantur minis promissa. et concussa Trans- 5,25

5, 26

rhenanorum fide inter Batavos quoque sermones orti. non prorogandam ultra ruinam, nec posse ab una natione totius orbis servitium depelli. quid profectum caede et incendiis legionum nisi ut plures validioresque accirentur? si Vespasiano bellum navaverint, Vespasianum rerum potiri: sin populum romanum armis vocent, quotam partem generis humani Batavos esse? respicerent Raetos Noricosque et ceterorum onera sociorum: sibi non tributa sed virtutem et viros indici. proximum id libertati et si dominorum electio sit, honestius principes Romanorum quam Germanorum feminas tolerari. Haec vulgus. Proceres: atrociore Civilis rabie semet in arma trusos. illum domesticis malis excidium gentis opposuisse. tunc infensos Batavis deos, quum obsiderentur legiones, interficerentur legati, bellum uni necessarium, ferale ipsis sumeretur. ventum ad extrema, ni resipiscere incipiant et noxii capitis poena poenitentiam fateantur.

Non fefellit Civilem ea inclinatio et praevenire statuit super taedium malorum etiam spe vitae, quae plerumque magnos animos infringit. Petito colloquio scinditur Nabaliae fluminis pons, in cujus abrupta progressi duces, et Civilis ita coepit. 'si apud Vitellii legatum defenderer, neque facto meo venia neque dictis fides debebatur. cuncta inter nos inimica, hostilia, ab illo coepta, a me aucta erant. erga Vespasianum vetus mihi observantia, et quum privatus esset amici vocabamur. hoc Primo Antonio notum, cujus epistolis ad bellum accitus sum, ne germanicae legiones et gallica juventus alpes transscenderent. quae Antonius epistolis, Hordeonius Flaccus praesens monebat, arma in Germania movi, quae Mucianus in Syria, Aponius in Moesia Flavianus in Pannonia'.

E VITA AGRICOLAE

121

E VITA AGRICOLAE.

Hanc oram novissimi maris tunc primum romana 10 classis circumvecta insulam esse Britanniam affirmavit, ac simul incognitas ad id tempus insulas quas Orcadas vocant invenit domuitque. dispecta est et Thyle quam hactenus nix et hiems appetebat: sed mare pigrum et grave remigantibus perhibent ne ventis quidem proinde attolli.

Ceterum Britanniam qui mortales initio coluerint, 11 indigenae an advecti, ut inter barbaros, parum compertum. habitus corporum varii atque ex eo argumenta. namque rutilae Caledoniam habitantium comae, magni artus germanicam originem asseverant,

sic, Germanias excussisse jugum; et flumine, non 15 oceano defendi.

(a. 83) Eadem aestate cohors Usiporum per Ger- 28 manias conscripta et in Britanniam transmissa magnum ac memorabile facinus ausa est. occiso centurione ac militibus qui ad tradendam disciplinam immixti manipulis exemplum et rectores habebantur, tres liburnicas adactis per vim gubernatoribus ascendere, et uno remigante, suspectis duobus eoque interfectis, nondum vulgato rumore ut miraculum praevehebantur. mox hac atque illa rapti et cum plerisque Britannorum sua defensantium proelio congressi ac saepe victores, aliquando pulsi, eo ad extremum inopiae venere, ut infirmissimos suorum mox sorte ductos vescerentur., atque circumvecti Britanniam, amissis per inscitiam regendi navibus, pro praedonibus habiti primum a Suevis, mox a Frisiis

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »