ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

Iosias omnia spectavit quae ad repurgandam ecclesiam facerent: et usus est tam Ieremiae quam Sophoniae consilio: videmus tamen non esse adeptum quod optabat: quia iam gravius irascitur Deus populo suo, quam sub Manasse vel sub Amon. Impii illi reges conati fuerant exstinguere omnem pietatem, crudeliter saevierant contra omnes Dei servos, ut propemodum madida esset Ierusalem sanguine innoxio. Et tamen hic sub Iosia Deus videtur vehementius excandescere, quam in illa truculentia, deinde inter tot impietates. Sed quemadmodum iam dixi, non est tamen ratio cur despondeamus animos, utcunque mundus sua ingratitudine nobis viam praecludat, et Satan etiam hoc artificio conetur nos deiicere, pergendum est constanter ut feret cuiusque vocatio. Sed quaeri nunc potest cur Deus vindictam suam bestiis terrae, avibus coeli, et piscibus maris denuntiet. Nam utcunque eum provocassent suis sceleribus Iudaei, debuit tamen parcere innoxiis animalibus. Si filius non plectitur ob culpam patris, sed anima quae peccavit moritur, cur Deus iram suam convertit contra pisces et reliqua animalia? videtur hoc caeci esse ac temerarii impetus. Sed primo tenenda est regula, perperam aestimari iudicia Dei ex sensu nostro: quemadmodum hodie faciunt protervi et superbi homines. Vellent enim iudicium ferre de operibus Dei ea licentia, ut si quid non arridet protinus damnare liceat. Verum modeste et sobrie sapere nos oportet, ut scilicet fateamur iudicia Dei esse profundam abyssum et ubi ratio nobis non patet, reverenter et qua decet humilitate exspectemus diem plenae revelationis. Hoc unum est. Deinde simul etiam tenere convenit animalia sicuti creata sunt in usum hominis, ita subire communem sortem cum ipso: Deus enim mancipavit homini et aves coeli, et pisces maris, et omnia terrae animalia. Non mirum igitur est si condemnatio ipsius qui imperium obtinet super totam terram, ad animalia etiam perveniat. Et scimus mundum obnoxium esse corruptioni non sponte, hoc est, non naturaliter: sed quia contagio ex lapsu Adae sese diffudit per coelum et terram. Ergo sol et luna, omnes stellae, deinde omnia animalia, terra ipsa, et totus mundus gestant notas irae Dei: non quod eam provocaverint suo delicto, sed quia totus mundus implicitus est cum homine sub maledictione Dei. Ratio iam adducta est, quia in gratiam hominis cuncta creata sunt. Ergo non est cur putemus Deum ferri nimis violento impetu, dum vindictam suam exsequitur contra innoxia animalia. Potest enim iure suo cum homine involvere in eandem ruinam quaecunque in usum eius creavit. Sed ratio etiam non obscura est cur propheta hic de animalibus terrae, et piscibus maris, et avibus coeli loquatur. Videmus enim ut torpeant homines vel stupeant potius in sua socordia,

nisi violenter expergiscantur. Ideo prophetae necesse fuit, quum videret ita obduruisse populum in sua malitia et sibi negotium esse cum hominibus desperatis, simul etiam proponere haec Dei iudicia: quasi diceret Vos iacetis securi, et facitis vobis delitias quum Deus armatus prodit ad vindictam. Atqui ira eius non modo contra vos omnes grassabitur, sed arripiet etiam innoxia animalia. Videbitis enim horribile iudicium contra boves, et asinos, contra passeres, contra pisces. Quid vobis futurum est si ira Dei ita accensa erit contra miseras creaturas, quae tamen nihil peccarunt? vos scilicet effugietis impune? Nunc tenemus cur propheta hic non de solis hominibus disserat, sed simul coniungat etiam et bestias terrae, et pisces maris, et aves coeli. Initio autem dicit, Tollendo tollam omnia ex superficie terrae. Postea species ipsas enumerat. Sed continuo post satis ostendit Deum non ruere praecipitem in sua vindicta, quia tantum poenam exigere velit de sceleratis. Erunt, inquit, impiis offendicula. Perinde ac si diceret, Dum ego ad tribunal Dei cito et pisces maris, et aves coeli, ne putetis Deo litem esse cum illis animalibus quae ratione carent, sed venient ut sustineant partem vindictae Dei, quam vos meriti estis propriis sceleribus. Ergo hic breviter demonstrat propheta, quod paulo ante minatus est brutis animalibus, id fieri hominum respectu: quia scilicet vellet exserere Deus suam vindictam contra impios: et quia videbat eos nimis torpere, simul expergefacere ipsos manifestis signis, quasi in viva pictura cernerent Deum vindicem. Et simul etiam adiungit, Tollam hominem ex superficie terrae. Iam non loquitur de piscibus, vel reliquis animalibus, sed homines tantum compellat. Hinc ergo clarius patet quod dixi, extortam fuisse prophetae hanc necessitatem nimia populi socordia. Iam adiungit:

4. Et extendam manum meam super Iehudah, et super omnes incolas Ierusalem: et excidam ex loco hoc reliquias Baal, et nomen cultorum cum sacerdotibus.

Clarius iterum explicat propheta cur stylum proximo versu direxerit contra animalia terrae, et aves coeli, nempe ut sentirent Iudaei Deum sibi esse infestum. Extendam, inquit, manum meam super Iehudah, et super Ierusalem. Deus ergo quum vindictam suam exercuit contra animalia, voluit quasi in imagine proponere Iudaeis quam formidabilis esset ira ipsius, quam tamen spernebant ac fere ducebant pro nihilo. Extensio manus Dei quid significet alibi diximus, nempe ubi Deus insolitis modis agit, et praeter communem rationem. Scimus quidem Deo non esse manus: scimus etiam solo imperio omnia perficere: sed sicuti quidquid cernitur

in mundo vocatur opus manuum ipsius: ita dicitur manum extendere, quum aliquod opus insigne et dignum memoria designat: quemadmodum si velim aliquid leve facere, tantum admovebo manum: si autem me accingam ad difficile aliquod opus, ego maiore studio me parabo, extendam etiam brachia. Haec igitur similitudo non in alium finem spectat, nisi ut magis attenti sint homines ad opera Dei, in quibus dicitur manum suam velle extendere. Dicit autem, super Iehudah et super incolas Ierusalem. Iam regnum Israel fuerat deletum: et decem tribus in exsilium abductae: pauci tantum miseri et ignobiles restabant. Putabant Iudaei se fore perpetuo salvos, quia erepti fuerant ex illo incendio. Haec igitur ratio est cur propheta exprimat Dei iudicium instare non modo contra regnum Iehudah, sed contra sanctam urbem, quae putabat se immunem fore ab omni incommodo, quod illic fierent sacrificia, quod illic esset regia sedes, quod denique testatus fuisset Deus illic esse aeternum suum domicilium. Quum ergo vana illa confidentia se et alios deciperent incolae Ierusalem, ideo specialiter stylum in ipsos convertit Sophonias. Quia autem loquutus fuerat de sceleratis, non dubium est quin hic voluerit acriter pungere Iudaeos, quasi per anticipationem diceret, non est cur quaeratis quinam sint illi scelerati: vos enim ipsi estis, vos sacer Dei populus, et electa Dei haereditas, vos genus Abrahae, qui vobis tantopere placetis in vestra excellentia: vos estis illi scelerati, qui hactenus non cessastis provocare Dei vindictam. Sed simul etiam digito ostendit quaedam scelera: quanquam alia deinde proferet suo ordine. Sed nunc loquitur de superstitionibus. Dicit ergo, delebo reliquias Baal et nomen Chamarim. Posset rursus videri haec nimia asperitas prophetae, quod ita succenseat contra superstitiones, quae tamen fuerant maximo regis studio et singulari diligentia abolitae. Sed non tam regem ipsum, quam populum, respicit quemadmodum attigimus. Etsi enim palam non audebant adulterare cultum Dei, quisque tamen domi suae alebat corruptelas, quibus pridem assueverant: quemadmodum fieri hodie videmus. Nam ubi non licet idola colere, tamen multi preces suas occulte demurmurant, invocant sua idola: denique retinentur duntaxat hominum metu, ne prodant suam impietatem sed interea coram Deo easdem retinent abominationes. Sic tempore Iosiae populum fuisse addictum suis corruptelis colligere promptum est ex verbis Sophoniae. Nam reliquiae Baal non conspiciebantur neque in templo, neque in compitis, neque in sacellis, neque etiam in excelsis. Sed clandestina impietas hic detegitur a spiritu Dei, et certe eo atrocius fuit crimen et minus excusabile, quod pium illum ducem sequi populus recusavit. Fuit enim haec plus quam foeda ingratitudo, quod

quum viderent legalem cultum sibi esse redditum, malebant tamen in sordibus suis manere defixi quam redire ad Deum, quamvis data illis esset libertas: deinde pius ille rex manum porrigeret. Quantum attinet ad nomen , sic vocati sunt vel cultores Baal, vel certum aliquod hominum genus, quales hodie sunt monachi. Nam putant vocatos fuisse quidam a nigredine, quod induti essent pullis vestibus. Alii autem ab ardore, quia insaniebant post suas superstitiones: vel quia etiam notati erant stigmatibus in fronte: vel quia venditabant zeli sui ardorem simplicibus, quemadmodum fieri solet. Ponitur etiam hoc nomen 2. Reg. cap. 23 in historia Iosiae. Dicit enim illic quisquis fuerit autor libri, sublatos fuisse una cum aliis sordibus superstitionum. Et quia Sophonias coniungit illis sacerdotes, probabile est fuisse quosdam similes monachis qui scilicet non offerrent ipsi sacrificia, sed qui essent tanquam aeditui, et qui susciperent vota et preces totius populi nomine. Nam quod alii putant sic vocatos, quia adolerent incensum, mihi non probatur: fuissent enim tunc sacerdotes. Sed propheta hic distinguit eos a sacerdotibus. Ergo fuerunt secundi post sacrificos, et medii inter illos et populum: quemadmodum hodie monachi et eremitae suam sanctimoniam venditant stultis hominibus. Tales igitur erant illi Chamarim. Quum autem Iosias hoc consequi non potuerit, ut statim purgaret terram illis inquinamentis, ne miremur si hodie non statim possimus tollere superstitiones e mundo. Sed interim pergamus semper in nostro cursu. Qui praediti sunt autoritate, et gestant gladium, hoc est, omnes magistratus, eo diligentius incumbant in suas partes ubi vident tam difficile et longum certamen esse cum idololatriae monstris. Ministri etiam ferventer clamitent contra idololatriam et contra omnes impios ritus, et non desistant: utcunque non promoveant quantum esset optandum, tamen sequantur exemplum Iosiae. Quod si Deus interim e coelo fulminet, tamen non frangantur, sed potius agnoscant illi probari suam operam, et interea non dubitent se fore salvos: etiamsi pereundum sit omnibus, tamen pietatem ipsorum non fore irritam: neque posse frustrari sua mercede coram Deo. Sic ergo animare se debent omnes Dei servi quisque pro modo et ratione suae vocationis, ubi certandum est cum superstitionibus et cum aliis omnibus corruptelis, quae vitiant et adulterant purum Dei cultum.

5. Et super eos qui adorant super tecta militiam coelorum, et eos qui adorant, et iurant per Iehovam, et iurant per regem suum.

Prosequitur Sophonias sententiam proximi versus, quem heri exposuimus. Quia enim magna pars

populi adhuc haerebat in suis superstitionibus, quum tamen purus legis cultus quasi postliminio revocatus esset a Iosia, ideo minatur propheta Deum vindicem fore huius ingratitudinis. Ergo quemadmodum proximo versu loquutus est de cultoribus Baal et sacrificiis, ita etiam nunc longius progreditur, quod scilicet Dominus vindictam exiget de toto populo, qui supplicat militiae coeli, vel sese inclinat coram militia coeli. Satis notum est passim ita vocari in scripturis stellas omnes, quibus gentes olim putarunt propter eximiam praestantiam aliquid subesse deitatis. Hinc factum est ut solem pro Deo colerent, lunam vocarent reginam coeli, et sese etiam addicerent reliquis astris. Non ergo tantum in cultu Baal peccabat populus sed magna erat superstitionum congeries: sicuti etiam accidere videmus quoties homines degenerant a sincera pietatis doctrina, sibi accersere hinc inde varia figmenta, ut nullus sit finis vel modus. Dicit autem ipsos coluisse stellas super tecta. Probabile est, quemadmodum interpretes admonent, locum sublimiorem electum fuisse: quia putarent se magis conspici a stellis, quo essent propiores. Nam ut crassi sunt homines, nunquam putant Deum sibi esse propitium, nisi liquod signum exhibeat carnalis praesentiae. Denique semper Deum quaerunt pro affectu suo terreno. Ergo quum Iudaei putarent totidem esse deos quot erant in coelo stellae, non mirum est si adscenderint super tecta, ut essent quasi in conspectu deorum suorum, atque ita non luderent operam: quia superstitiosi homines nunquam putant suum studium curae esse Deo, nisi habeant prae oculis aliquod signum carnalis praesentiae, ut nuper diximus. Nunc ergo videmus quomodo hic versus cum proximo cohaereat: pronuntiat Deus se poenam sumpturum de omnibus idololatrls. Quia autem colebant Iudaei Baal, praeposteram illam religionem damnavit initio propheta. Iam adiungit etiam alia figmenta, quibus sese perverse addixerant Iudaei. Colebant enim etiam omnes stellas, quod illis affingerent aliquam divinitatem. Sequitur postea, Omnes qui adorant, et iurant in rege suo, et iurant Iehovae. His verbis significat propheta Iudaeos non ita repudiasse legem Dei, quin iactarent se adhuc colere Deum illum qui ipsos adoptaverat: deinde a quo redempti fuerant: qui templum iusserat sibi erigi, et altare in monte Sion. Non ergo palam reiiciebant cultum veri Dei, sed finxerant sibi talem mixturam, ut adiungerent vero Deo sua idola: quemadmodum hodie videmus fieri in papatu. Videtur haec stultis hominibus iusta esse excusatio, quia retinent nomen Dei, et pleno ore iactant sibi esse unum Deum. Sed interea videmus ut commisceant multas Satanae fallacias: nam in papatu nullus est finis. Quisque enim sibi fabricat peculiarem cultum: deinde omnes simul coniungunt, et

inde sibi conflant nescio quam mixturam, quae ex uno Deo in multas partes discerpto pariat ingentem turbam deorum. Sicut ergo hodie papistae Deum et sua idola simul adorant, ita etiam idem vitium reprehendit Sophonias in Iudaeis. Hinc colligimus non prorsus abolitum fuisse tunc nomen Dei, quemadmodum si palam deficeret mundus a Deo: et tamen Iovem, Mercurium, Apollinem, et fictitios deos coleret: imo dicebant se colere verum et aeternum Deum opificem coeli et terrae. Quid ergo reprehendit propheta? nempe quod non contenti simplici et genuino legis praescripto, confingerent sibi varios et alienos ritus. Ubi autem homines tantum licentiae sibi usurpant, iam non adorant verum Deum, utcunque hoc simulent: quia Deus repudiat omnes cultus adulterinos, quemadmodum praesertim testatur Ezech. 20 (v. 39). Ite, inquit, colite idola vestra. Ostendit sibi abominabiles esse omnes cultus, ubi vel pauxillum declinant homines a puro ipsius verbo. Nam tenendum erat illud principium, Obedientiam pluris esse Deo quam omnes victimas. Ubi autem homines transvolant ad sua figmenta, iam desciscunt a vero Deo: quia denegant quod praecipue exigit, nempe obedientiam. Caeterum propheta noster loquitur ex communi hominum sensu: quia simulant se esse veros Dei cultores, et tamen non possunt abstrahi a suis figmentis. Non colunt quidem, proprie loquendo, verum Deum: sed quia hoc putant se facere, et ore etiam profitentur, per concessionem dicit Sophonias, Deus non sinet ita cultum suum profanari: vultis illum miscere cum vestris idolis: hoc non feret: colitis verum Deum, et colitis vestra idola: ipse autem volebat solus coli, et hoc meretur. Atqui partitio quam vos facitis, nihil aliud est quam laceratio legitimi cultus: Deus autem non vult ex parte coli. Nunc tenemus quid velit hoc loco propheta: quia enim hoc praetextu Iudaei suas abominationes tegebant, quod propositum ipsis. fuerit colere Deum Abrahae: propheta non simpliciter negat id fieri ab ipsis, sed ostendit cultum hunc inutilem esse, neque probari Deo: imo longius procedit, cultum hunc mixtum ex variis figmentis, esse abominabilem corruptelam: cuius Deus ultorem se fore pronuntiat: quia nullo modo ferre potest societatem illam, ubi subrogantur in locum eius idola, et transfertur pars gloriae ipsius ad figmenta hominum. Hic ergo verus est sensus. Hinc colligimus longe falli papistas, dum existimant sufficere modo non prorsus deficiant a cultu unius Dei: quia Deus nullum cultum admittit vel probat, nisi ubi attenti sumus ad eius vocem, et non deflectimus vel ad dextram vel ad sinistram, sed acquiescimus duntaxat in eius praecepto. Quod autem iusiurandum cum adoratione hic ponitur non mirum est: quia species est cultus Dei. Ideo scriptura per synecdochen iusiurandum saepe pro ipso Dei cultu accipit, sed hoc loco gene

raliter maledicit propheta omnibus superstitiosis, qui fictitios deos adorant: deinde adiungit speciem cultus, nempe iusiurandum. Hic de iureiurando non disseram fusius, neque etiam opus est. Scimus legitimum usum iurandi esse, quum iusta de causa Deus statuitur testis ac iudex. Nam nomen Dei interponitur ubi res indiget probatione: deinde etiam ubi eius est momenti, ut nomen Dei non temere trahatur in medium. Ergo duo praecipue in iuramento spectanda sunt, nempe ut reverenter se sistant ad eius tribunal quicunque iurant per nomen ipsius, et agnoscant ipsum fore vindicem, si falso vel perperam arripiunt eius nomen. Hoc unum est. Deinde consideranda etiam est res ipsa ob quam iuratur. Nam si in nugis et negotiis frivolis subinde iurare sibi permittant homines per Dei nomen: est etiam nimis indigna profanatio, et minime tolerabilis. Nam haec singularis Dei indulgentia est, quod nobis concedit nomen suum accipere, ubi aliquid est controversiae inter nos, vel ubi opus est confirmatione aliqua. Quod ergo ita precario accipimus nomen Dei, certe haec est magna indulgentia. Quanta enim est huius nominis sanctitas ut serviat etiam terrenis negotiis? Deus tamen huc usque se nobis accommodat, ut liceat nobis iurare per eius nomen. Ergo maior etiam sobrietas servanda est in iuramentis, ne scilicet quisquam audeat iusiurandum interponere, nisi ubi ita necessitas exigit. Deinde praecipue cavendum est, ne Deus vocetur testis mendacii. Quantum enim sacrilegium est tegere eius nomine mendacium, quum ipse sit aeterna et immutabilis veritas? Transfigurant ergo quantum in se est, Deum, quicunque peierant per eius nomen. Nunc satis intelligimus quomodo iusiurandum sit species divini cultus, nempe quia defertur Deo suus honor. Statuitur enim quasi in medio eius maiestas: et quia eius proprium est, res occultas cognoscere et detegere, deinde asserere veritatem: ideo tribuitur ei hoc officium. Nunc si quis per hominem mortalem iuret, vel per solem, vel per lunam, vel per creaturas, inde spoliat Deum honoris sui parte. Videmus ergo in superstitiosis iuramentis esse apertum signum idololatriae. Haec ratio est cur propheta hic damnet eos qui iurant per Iehovam et per Malkom, hoc est, qui coniungunt sua idola cum vero et aeterno Deo ubi iurandum est. Nam clarum est in lege Dei praeceptum, Deutoronomii quinto. Per nomen Dei tui iurabis. Et quum prophetae de renovatione ecclesiae loquuntur, utuntur etiam hac formula, Iurabitis per nomen Dei: Mihi flectetur omne genu: Omnis lingua mihi iurabit. Quid hoc sibi vult? nempe totus mundus me agnoscet esse verum Deum: et quemadmodum omne genu mihi flectetur, ita etiam subiiciet se meo iudicio. Hinc certo colligere licet fraudari Deum suo iure, quoties vel per solem et lunam, vel per mortuos,

vel per ullas creaturas iuramus. Et hoc saeculis omnibus commune fuit vitium: quemadmodum adhuc hodie grassatur in papatu. Iurant per Virginem, per angelos, per mortuos. Non putant hoc modo se quidquam derogare unius Dei imperio. Sed videmus quid de ipsis pronuntiet. Itaque stulte se excusant papistae, dum iurant per sanctos suos. Neque enim possunt eluere sacrilegium, quod notavit perpetua infamia spiritus sanctus, quum dixit omnes esse abominabiles Deo, qui iurant per aliud nomen quam ipsius. Et ratio etiam in promptu est, quia ornantur sol, et luna, et stellae, deinde mortui et vivi homines, Dei titulo, dum statuuntur iudices. Nam qui iurant per solem, perinde faciunt ac si dicerent, Sol sit mihi testis ac iudex, hoc est, Sol sit mihi deus. Qui iurant per nomen ullius regis, quemadmodum iurabant olim profani homines, per genium regis sui: illi etiam trahunt ad hominem mortalem quod proprium erat unius Dei. Si quis vero per coelum iuret aut templum, neque imaginetur ullam divinitatem esse in coelis, vel templo, perinde facit ac si per Deum ipsum iuraret, quemadmodum Matthaei 5. capite, dum Christus vetat iurare per coelum vel terram, non damnat eiusmodi iurandi formas, quasi alienae essent a verbo ipsius: sed supervacua tantum iuramenta. Interim ostendit profanari Dei nomen in istis vocibus: qui iurant per coelum, iurant etiam per ipsum qui coelum inhabitat: qui iurant per templum, iurant etiam per eum qui in templo colitur, et cui offeruntur in altari sacrificia. Si quis per caput suum iurat, vel per vitam suam, est obtestatio: quasi diceret, Sicuti cara est mihi vita. Sed qui iurant per sanctos vel vivos vel mortuos, illi subrogant mortales homines in Dei locum. Qui iurant per solem, mortuam creaturam locant in solio ipsius Dei. Quantum attinet ad nomen a, proprie sic verti debet, Iurant per regem suum. Nam 7, quemadmoNam, dum satis notum est, regem significat: hic autem ponitur in constructione D, iurant per Malkom, hoc est, per suum regem. Neque tamen dubito quin propheta alludat ad nomen, quod etiam deductum est a regnando. Nam utcunque vulgo nomen illud in ore omnium esset, quasi proprium: tamen certum est vocatum fuisse falsum illum deum, quasi esset rex. Et propheta indignitatem auget, quum dicit, Iurant per Malkom. Poterat dicere simpliciter, Iurant per Moloch: sed dicit, Iurant per Malkom, hoc est, obliviscuntur me esse suum regem, et imperium meum transferunt ad mortuum et inane figmentum. Deus ergo hic tacita antithesi exaggerat crimen in Iudaeis, quod alium sibi regem accerserant, quum scirent sub eius tutela sibi semper fuisse certam et solidam salutem. Pergamus nunc:

6. Et qui retro aguntur, ne sequantur Iehovam | (ad verbum est, de post Iehovam), et qui non quaerunt Iehovam, neque investigant eum.

Hic propheta videtur quasi uno fasciculo complecti tam superbos Dei contemptores quam idololatras, de quibus hactenus loquutus est. Tametsi fieri potest ut aliis elogiis eosdem designet, ac significet ideo addictos esse suis superstitionibus, quia nolint sincere et ex animo Deum colere: imo refu

giant verum pietatis studium. Et hoc posterius mihi magis arridet: neque enim satis firmum est quod alii divinant, notari hic crassum Dei contemptum. Ego igitur potius existimo hic premi idololatras, ne tergiversando putent elui crimen suum: quemadmodum solent obiicere clypeum ignorantiae ubi victi sunt, et ipsorum impietas prorsus est convicta: Non putavi, sed potius mihi animus erat Deum colere. Quum ergo ita sub integumento ignorantiae se abscondere soleant superstitiosi homines, propheta hic definit idololatriam populi, et breviter pronuntiat coniunctam esse cum pravitate et malitia: quoniam non quaesierint Deum: sed potius ultro se averterint, et voluerint quasi data opera exstinguere veram pietatem. Neque mirum est tam gravem et duram sententiam pronuntiari: quia edocti erant Iudaei ex lege qualiter colendus esset Deus. Unde igitur factum est ut obrepserint tam crassi errores? Certe Deus accenderat lumen coelestis doctrinae, quo monstraverat veram pietatis rationem. Sed ut homines cupiunt semper defungi frivolis nugis, Israelitae et Iudaei quum palam et aperte ipsos puderet reiicere verum Deum, simul voluerunt coniungere multos cultus, ut ita occulta esset ipsorum impietas. Haec ratio est cur dicat propheta ipsos retro actos fuisse: hoc est, non posse excusari ignorantiae praetextu, sed esse perfidos et apostatas, qui praetulerint idola sua vero Deo: quum scirent eum non posse rite coli, nisi secundum regulam in lege sibi praescriptam, qua posthabita multas coacervarunt superstitiones. Et certe reperiemus hunc esse fontem omnium falsorum cultuum, quod homines Deum recusant vere et ex animo colere, interea tamen volunt obtendere aliquam speciem pietatis. Nam in lege nihil omissum est, quod ad perfectum Dei cultum faciat. Sed quia Deus exigit in lege spiritualem cultum, hinc fit, ut homines latibula captent, et confingant sibi multas caeremonias, ut scilicet recedant a Deo, et tamen simulent se ad ipsum accedere: dum sedulo in suis caeremoniis laborant, semper volitat cultus Dei et religio in ipsorum ore: hoc verum est: sed quemadmodum iam dixi, subest hypocrisis et fallacia: quia caeremonias cumulant, ut sit aliquod obstaculum inter Deum et ipsos. Itaque non abs re propheta Iudaeos hic accusat, quod retro acti fue

rint a Domino, neque ipsum quaesierint. Quare? Nam non fuit opus longa, vel difficili, vel perplexa inquisitione. Dominus enim ultro se ipsis obtulerat. Unde ergo factum est, ut caecutirent in tam clara luce, nisi quod scientes et volentes sequuti sunt sua figmenta? Idem etiam hodie competit in papistas: quia ut centies obstrepant se velle Deum colere, tamen satis constat, eos non nisi malitia errare: quia delectant eos sua figmenta, ne pure et ex animo se totos Deo addicant et consecrent. Nunc ergo videmus versum hunc exegetice additum esse a propheta, ut falsum ignorantiae praetextum excuteret Iudaeis, et ostenderet eos ex proposito peccare: quia satis superque ex lege edocti fuerant, nisi libuisset sibi ipsis figmenta ingerere, quae perstringerent ipsorum oculos et omnes sensus. Sequitur:

7. Tace a facie Domini Iehovae, quia propinquus est dies Iehovae, quia paravit Iehova sacrificium (vel ordinavit), sanctificavit invitatos suos. 8. Et erit, in die sacrificii Iehovae tunc visitabo super principes, et super filios regis, et super omnes qui induti sunt vestitu extraneo. 9. Et visitabo super omnem qui tripudiat super limen in die illo, qui replent domum dominorum suorum violentia et fraude.

Hic superiorem doctrinam confirmat propheta, quum iubet omnes silere coram Deo. Tantundem enim valet haec loquendi forma, ac si diceret se non frustra terrere Iudaeos, sed serio proponere iudicium Dei, quod sentient ipso experimento esse plus quam terribile. Deinde etiam commemorat peccata quaedam, ut intelligant Iudaei non minari ipsum de nihilo, sed esse iustas causas cur Deus se ultorem fore denuntiet. Haec est summa: initio videmus quid intelligat propheta per verbum silendi: et de eo iam aliquid dictum fuit 2. capite Habacuc. Diximus tunc silentio notari subiectionem. Et quo res clarius pateret, diximus notandam esse antithesin inter silentium quo sese placide submittunt homines, et contumaciam quae semper tumultuosa est. Ubi enim homines sapere appetunt ex proprio sensu, neque acquiescunt in Dei verbo, tunc dicuntur non silere, quia audientiam recusant dare verbo ipsius: ubi etiam laxant homines fraena suae libidini, nulla est moderatio. Ergo donec imperium obtineat Deus in mundo, omnia sunt plena strepitu, et tota hominum vita confusa est, quia cursitant per suos errores: deinde nihil est temperantiae ubi Deus non auditur. Eadem nunc ratione propheta silentium exigit. Sed loquutio haec nunc accommodatur ad causam quam tractat propheta. Silere a facie Dei, est se subiicere Dei imperio. Verum est, sed circumstantia nunc tenenda est: quia tunc videbat Sophonias sperni iudicium Dei, aut duci

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »