ÀҾ˹éÒ˹ѧÊ×Í
PDF
ePub

CONTINENTUR HOC VOLUMINE:

PRAELECTIONUM IN DUODECIM PROPHETAS MINORES

PARS ULTIMA: SOPHONIAS-MALACHIAS.

CAPUT I.

SOPHONIAS.

1. Sermo Iehovae, qui fuit ad Zephaniam filium Chusi, filii Godoliae, filii Amariae, filii Chizkiae in diebus Iosiae filii Amon regis Iehudah.

Sophoniam ultimum ordine statuunt inter prophetas minores, qui functi sunt suo munere ante exsilium babylonicum. Et inscriptio ostendit triginta fere annis antequam populus excisa urbe et templo everso, in exsilium abiret, exercuisse docendi munus simul cum Ieremia. Ieremias autem cursum suum prosequutus est etiam post mortem Iosiae, quemadmodum initio libri sui testatur: quum Sophonias prophetaverit tantum sub rege Iosia. Summa porro libri est, quod initio denuntiat ultimam cladem populo iam adeo contumaci, ut nulla spes esset resipiscentiae. Deinde temperat minas illas quum denuntiat etiam hostibus tam Assyriis quam reliquis Dei iudicium, quod crudeliter tractassent ecclesiam Dei. Fuit autem haec non levis consolatio, quum audirent Iudaei Deo se caros esse ut causam ipsorum susciperet, atque vellet ulcisci iniurias. Postea iterum obiurgationes repetit, et commemorat breviter scelera quae tunc regnabant in electo populo Dei. Sed interim convertit sermonem ad fideles, et eos ad patientiam hortatur, proponens spem gratiae, modo semper respiciant in Dominum, et innixi gratuito foederi, quod cum Abraham pepigerat, non dubitent ipsum sibi fore in patrem, et exspectent etiam tranquillis animis redemptionem sibi promissam. Haec igitur summa est: initio notatur tempus quo prophetavit Sophonias, nempe sub rege Iosia. Cur autem adscriptum sit nomen patris Amon, mihi ratio non constat. Nam propheta noluit honoris causa proferre in medium genus illud, quod erat plenum probri et infamiae. Amon filius erat Manasse impii et scelerati regis, et nihilo patre suo melior. Videmus ergo non recenseri eius Calvini opera. Vol. XLIV.

nomen honoris causa, sed potius contumeliae. Et forte voluit propheta notare quod tunc satis compertum omnibus erat, populum scilicet ita obduruisse in suis superstitionibus, ut non facile esset ipsum revocari ad sanam mentem. Caeterum nihil possumus afferre praeter coniecturam: ideo relinquo hoc in medio. Quantum attinet ad genus ipsius prophetae, diximus alibi quid Iudaei affirment. Quoties enim prophetae apponunt nomen patrum, putant fuisse genitos etiam ex prophetis. Atqui Sophonias non patrem modo et avum, sed proavum et abavum etiam nominat. Vix autem credibile esset fuisse omnes prophetas, et nullum prorsus exstare verbum in scriptura. Ego, sicuti alibi testatus sum, non puto hic statuendam esse legem. Atque ita suo more temere nugantur Iudaei: quia in rebus ignotis semper asserere audent quidquid illis venit in mentem etiamsi nihil sit coloris. Potest fieri ut pater, avus, proavus et abavus prophetae pietate excelluerint: sed hoc quoque incertum est. Praecipue vero operae pretium est notare quod praefatur se nihil afferre proprium, sed fideliter et quasi per manus tradere quod a Deo accepit. Quantum igitur ad eius progeniem spectat, in ea parum est momenti: sed magni refert intelligere Deum esse huius doctrinae autorem, et Sophoniam fidelem fuisse eius ministrum, qui sua commenta non attulerit, sed tantum interpres fuerit coelestis doctrinae. Nunc veniamus ad res ipsas:

2. Perdendo perdam (vel colligendo colligam) omnia ex superficie terrae, dicit Iehova. 3. Perdam (vel colligam) hominem et bestiam: perdam avem coelorum, et pisces maris: et offendicula erunt impiis: et excidam hominem e superficie terrae, dicit Iehova.

Posset videri primo intuitu nimis durum quod propheta tantum fulminat contra suos gentiles, quia initium potius facere debuerat a doctrina. Hic enim videtur esse ordo legitimus. Iam propheta cladem

1

denuntiat: et interim non ostendit cur tam graviter offensus sit Deus populo. Sed tenendum simul est prophetam quum esset coniunctus Ieremiae, respexisse ad contumaciam populi, quae iam satis superque convicta erat. Ergo prosilit quasi ex abrupto, et pronuntiat iam detectam esse malitiam populi, ut non sit amplius litigandum, quia maturuerit iniquitas. Et certe prophetis hoc semper fuit propositum, coniungere suas operas ut alter alterum vicissim iuvaret: atque haec consensio vigere etiam debet inter omnes Dei servos, ut nullus seorsum quidquam agat, sed ut coniunctis studiis eundem teneant scopum: et simul etiam conentur ultro citroque confirmare communem doctrinam: sic ergo nunc agit noster propheta. Videbat Deum variis rationibus usum fuisse, nisi desperata fuisset pravitas populi: quoniam videt alios omnes hactenus lusisse operam, aggreditur impios homines, qui velut ex professo reiecerant omnem Dei metum et excusserant etiam pudorem. Quum ergo palam constaret ipsos destinata malitia Deo resistere, non mirum est quod propheta tam duro exordio utitur, sed hic nascitur nobis altera difficultas. Dixit primo versu se ita loquutum esse sub Iosia. Scimus autem tunc purgatam fuisse terram superstitionibus. Nam ex quo adolevit pius ille rex, scimus quam strenue incubuerit ad restituendum Dei cultum : quia omnia referta erant impiis superstitionibus, non modo tribum Iehudah coegit pure Deum colere, sed etiam stimulavit suos vicinos, qui residui erant et dispersi per terram Israel. Quum ergo tam sedulo et animose pius rex studium suum impenderit pietati, mirum est cur tantopere excandescat Deus. Sed notandum est etiamsi ex animo Iosias Deum coleret, tamen populum non fuisse vere conversum, quemadmodum saepe contingit ut Deus excitet optimos duces et antesignanos: sed pauci aut fere nulli eos sequantur, quin potius detrectent omnes obsequium. Sic haud dubie expertus est Iosias, ita alienatos fuisse populi animos a Deo et vera pietate, ut mallent putrescere in suis sordibus, quam redire ad genuinum Dei cultum: et hoc facile etiam apparuit ipso eventu. Non diu regnavit Iosias postquam terram purgaverat illis inquinamentis. Successit Ioachas: statim populus relapsus est ad suam idololatriam: et quanquam tribus mensibus tantum regnavit successor eius, abolita fuit exiguo illo tempore religio. Hinc facile colligitur, semper populum illum fuisse deditum impietati, et occultas fuisse radices in cordibus: quanquam fingebant in speciem se libenter Deum colere, et in gratiam regis amplexi fuerant cultum divinitus praescriptum in lege, tamen eventus docuit fuisse meram simulationem, imo perfidiam. Iam post Ioachas sequutus est lehoiakim: nihilo etiam melior status fuit usque ad Sedechiam. Denique nullum potuit remediam ad

hiberi incurabili morbo. Unde facile apparet, quamvis Iosias nihil praetermitteret quominus cultus Dei purus et integer vigeret in Iudaea: tamen non fuisse voti sui compotem. Caeterum hinc etiam colligere promptum est, quam duras tentationes sustinuerit, quum videret se nihil proficere, etiamsi cum summo regni discrimine renovaret cultum Dei: quum tamen videret se operam quodammodo perdere, non dubium est quin difficiles luctas sustinuerit: quod nos etiam ipsi discimus propria experientia. Si spes successus nobis effulgeat, iam facile superamus omnes molestias in negotio quamlibet arduo. Sed ubi frustra videmus nos eniti, deiicimus animos: deinde si tantum videmus ad paucos annos laborem nostrum profuturum, etiam animi nobis flaccescunt, Iosias utrumque certamen superavit: quia pervicacia populi satis manifesta erat. Deinde admonebatur a duobus prophetis, Ieremia scilicet, deinde Sophonia, populum adhuc fovere impiam contumaciam. Quum ergo palam cerneret laborem suum fere esse irritum, potuit deficere in medio cursu, vel etiam in ipsis carceribus ut loquuntur. Iam quum tam exiguus profectus esset ipso regnante, quid sperare post mortem suam potuit? Hoc exemplum diligenter hodie notandum nobis est, quia etiamsi nunc Deus pleno fulgore apparuerit mundo, tamen paucissimi sunt qui sese eius verbo subiiciant: deinde ex tantillo hoc numero pauciores adhuc sunt, qui sincere et absque ulla simulatione amplectantur sanam doctrinam. Iam videmus quanta sit inconstantia et levitas. Qui enim prae se ferunt ad tempus aliquod mirum zelum, paulo post evanescunt ac diffluunt. Quum ergo tanta sit mundi perversitas, quae deiicere centies posset animos servorum Dei, discamus respicere ad Iosiam, qui suo tempore nihil omisit, quod faceret ad stabiliendum Dei cultum: et tamen quum videret se parum vel fere nihil proficere, non destitit, sed constanter et invicta animi magnitudine perrexit in stadio suo. Deinde colligenda etiam est admonitio non minus utilis, ne scilicet putemus saeculum nostrum esse aureum, ubi aliqua pars se Deum pure colere profitetur: quemadmodum multi alioqui non mali homines putant cunctos fere mortales esse similes angelis, statim atque uno verbo testati sunt se accedere ad evangelium: et nomen hoc sacrum reformationis hodie profanatur, ubi quispiam solo nutu ostendit se non prorsus esse hostem evangelii, statim laudatur pro homine excellentissimae pietatis. Quamvis ergo multi studium aliquod pietatis ostendant, sciamus in magna multitudine esse multos hypocritas, et esse multum paleae admixtum tritico: et ne fallat nos sensus noster, quasi in speculo hic licet cernere quam difficile sit mundum revocare ad obsequium Dei, et prorsus evellere omnes corruptelas, quamvis idola tollantur, quamvis aboleantur superstitiones. Procul dubio

« ¡è͹˹éÒ´Óà¹Ô¹¡ÒõèÍ
 »