ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

vero alius successit Papa, qui iam edidit indictionem suo modo comparatam, monetque, ut Tridentum accedatis, futuri, non quidem causae iudices et definitores, sed assistentes et spectatores, Papa vero interea per guttura atque per linguas suorum mitratorum pronunciabit ipsemet ut legitimus iudex adversus vos et vestram doctrinam condemnationem confirmabitque omnia sua, hoc vos decet agere submittere scilicet vos tandem suae Sanctitatis Obedientiae, non autem variam atque incertam religionem complecti atque tueri. Qui diligenter rem totam expenderit cognoscet procul dubio, hunc esse verborum sensum quae Papae legati in consessu maximorum principum effutiverint, nam et illud eos attingere non puduit quod tot sint sub Illmis Principibus nostris Evangelia quot capita, didicerunt scilicet a Staphilis atque Hosiis hanc calumniam atque mendacium. Sed bene res cessit quod suae Illmae Cels. Christiane et mascule responderunt, et maxima cum modestia, praesertim cum fuerint satis imprudenter lacessitae. Mitto responsum, quamvis crediderim ab aliis quoque fuisse missum V. Illmae D. Videant et laudent ut laudant profecto omnes boni, rogantque magis assidue pro incolumitate pientissimorum Principum, qui se tam bene gesserunt pro gloria Christi.

Dicam quod sentio. Hoc ipsum responsum, ut adversarios consternabit praesertim Papam, ita excitabit inflammabitque omnium piorum animos, erigetque in maximam rei bene gerendae spem. Gratiae certe agendae sunt patri coelesti per Iesum Christum, qui Spiritu suo sancto tam bene gubernat nostras Ecclesias.

Addam quod suspicor nunc magis quam unquam antea (nam semper sum suspicatus aliud istum Papam versare in animo quam concilium.) Paulus III. cum

702

Sirt, Petrus Paulus Vergerius.

suum celebraret conciliabulum ac nullum ex sacri Imperii nostri Principibus videret adventantem, dedit ad Helvetios die 3. Iulii 1546 literas, in hanc sententiam, quod in Germania non pauci essent etiam de numero eorum, qui Principes habentur, qui Concilium contemnerent, neque se decretis illius parituros esse dicerent, ideo doluisse cum primis, quod ista perditorum hominum contumelia et obstinatione necessitatem sibi imponi videret, rem armis tentandi. Et infra cum Caesaris inquit intercessione et opera Germaniae datum fuisset a se concilium visum ei fuisse, quod qui illud recusarent atque contemnerent ipsius quoque factum et auctoritatem despicerent, et confestim eduxit copias ex Italia quibus cum Caroli V. Caesaris exercitu coniunctis gravissimum illud, quod omnes sciunt, bellum gessit, ita nunc quoque suspicor, ne iste Pius IV. Paulum III. imitaturus sit, quia videbit eius autoritatem fuisse contemptam. Sed non ideo despondendi animi, vivit Deus et dilecti filii sui D. Nostri Iesu Christi Sponsam, quam e tenebris eduxit et expotivit non deseret. Commendo me V. Illmae Cels. reverenter, atque etiam Illmo Domino Iuniori Principi, quem in oculis et in corde fero, Deum testor. Idem coelestis pater augeat omnibus suos divinos thesauros Spiritum et fidem, per Christum D. N. Tubingae die 12 Martii anno 1561.

Illmae Cels. V.

servitor

Vergerius.

Ill Principi et domino Domino Alberto Duci
Prussiae etc. domino clementissimo.

Uebersicht.

Theol. Stud. Jahrg. 1854.

47

Ueber

die neueste Umgestaltung in der deutschen Pådagogik, mit besonderer Rücksicht auf L. Wiese's ,,deutsche Briefe über englische Erziehung“ a). Von Dr. G. Baur.

Wie im Herzen des einzelnen Menschen der Geist Gottes bald seinen Einzug hålt im Sturme, der die Berge zerreißt und die Felsen zerbricht (1 Kön. 19, 11 ff.), bald in stillem, sanften Sausen allmählich seine Wohnung sich bereitet, so verhält es sich auch mit den Ideen, welche nacheinander die Herrschaft ausüben über die Entwickelung innerhalb der verschiedenen Lebensgebiete der gesammten Menschheit. Bald tritt das neue Princip, eine scharf ab

a) Abgesehen von mancherlei Erscheinungen in der pådagogischen Praxis und von der wiese'schen Schrift selbst, schwebten mir als Zeugnisse der hier zu besprechenden Umgestaltung hauptsächlich vor: Raumer's Geschichte der Pådagogik, Vilmar's Schulreden, Günther's Vorträge über das Schulwesen im protestantischen Staate, mehrere Aufsåße von Välter, theilweise auch Curtman's Schrift über Schule und Leben. Mein Auffah war bereits so gut wie fertig, als mir Palmer's evangelische Pådagogik und durch die Güte des verehrten Herrn Verfassers ein Auffah vom Seminardirector Sluymer in Pr.-Eylau über,,die beginnende Neuzeit in der Volksschule" zukam. Beide Schriften habe ich bei meiner Ausarbeitung absichtlich nicht mehr benugt, nachher aber in ihnen für viele meiner Bemerkungen eine sehr willkommene Beståti-gung gefunden.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »