ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

TACITI GERMANIA.

EDIDIT ET QUAE AD RES GERMANORUM
PERTINERE VIDENTUR E RELIQUO TACITINO
OPERE EXCERPSIT

JACOBUS GRIMM

GOTTINGAE

IN LIBRARIA DIETERICHIANA

[merged small][ocr errors]

LECTORI EDITOR.

Quae te moneam pauca sunt. nihil exquisiti aut reconditi exspectes ab editione in usum praelectionis, quam hac hieme de Taciti Germania habeo, festinata. Id autem potissimum consilii secutus sum, ut, quod a nemine factum esse video, locos ex annalibus, historiis, vita denique Agricolae, quibus res nostrae illustrantur, omnes ac singulos Germaniae adjicerem. ita operae pretium fecisse mihi videbor, si patriae antiquitatis studiosi accuratius perspicere et comparare potuerint, quae totum opus legentes ejusque delectatione captos facile effugiant. de integra narratione seditionis legionum germanicarum, a rebus nostris proprie alienae, inserenda dubitavi; motum vitellianum, cum rebellione Civilis intime connexum, longius excerpere non omisi. Ceterum in refingendo textu parum discessi a lectione optimis Bekkeri, Rupertii, Waltheri, Bachii editionibus firmata, praeter quas et Germania Passovii, Hessii, omniumque novissima ac fere castigatissima Gerlachii merito a me adhibita est. Quum tamen in nominibus Germanorum propriis textum inveterato saepe vitio

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »