ÀҾ˹éÒ˹ѧÊ×Í
PDF
ePub

sapientia, et integritas, qui, cum diligentem scrip- | succubuerunt: quem tamen ipsum sæpenumero seserit atque accuratam historiam animalium, tam parce ficta aut fabulosa admiscuerit: quin potius auditiones admirandas, quas memoratu dignas judicavit, in unum commentariolum conjecit: prudenter perpendens perspicue vera (quæ tanquam basis experientiæ solida, philosophiæ et scientiis substerni possint) haud temere esse cum rebus suspectæ fidei miscenda; et rursus etiam rara atque insolita, quæ plerisque incredibilia videntur, non omnino esse supprimenda, neque memoriæ posteriorum deneganda.

At illa altera credulitas, quæ non historiæ, aut narrationibus, sed artibus et opinionibus tribuitur, duplex est: aut cum artibus ipsis, aut cum auctoribus in arte nimium credimus. Artes ipsæ, quæ plus habent ex phantasia et fide, quam ex ratione et demonstrationibus, sunt præcipue tres, astrologia, naturalis magia, et alchemia; quarum tamen fines non sunt ignobiles. Profitetur enim astrologia superiorum in inferiora influxum et dominatum recludere magia sibi proponit naturalem philosophiam a varietate speculationum ad magnitudinem operum revocare: chemica in se suscipit partes rerum heterogeneas, quæ in corporibus naturalibus latent et implicantur, separare et extrahere; corporaque ipsa inquinata depurare, impedita liberare, immatura perficere. Sed viæ atque rationes, quæ ducere putantur ad hos fines, tam in theoria illarum artium quam in praxi, erroris et nugarum plenæ sunt. Neque adeo traditio ipsarum, ut plurimum, candida est, sed artificiis et latebris munita. micæ tamen hoc certe debetur, quod vere comparari possit agricolæ apud Æsopum, qui, e vita exiturus, dixit filiis, "Se illis vim magnam auri in vinea, nec satis meminisse quo loco, defossam reliquisse:" qui cum vineam diligenter ligonibus ubique invertissent, aurum quidem repererunt nullum, sed tamen vindemiam insequentis anni, propter fossionem circa radices vitium, tulerunt longe uberrimam ; sic strenui illi chemistarum labores et molimina circa aurum conficiendum, haud paucis nobilibus inventis et experimentis, tum ad reserandam naturam, tum ad usus vitæ apprime idoneis, quasi facem accenderunt.

Che

Illa autem credulitas, quæ certos scientiarum auctores dictatoria quadam potestate munivit ut edicant, non senatoria ut consulant, ingens damnum scientiis intulit, tanquam præcipua causa, quæ tantopere illas afflixit, et depressit, ut, absque insigni aliquo augmento, exangues jacerent. Hinc nempe factum est, ut in artibus mechanicis primi inventores pauca excogitaverint, tempus reliqua suppleverit, et perfecerit; at in scientiis, primi auctores longissime penetraverint, tempus plurima detriverit, et corruperit. Sic videmus, tormentariam, nauticam, typographicam, sub initiis imperfectas, et propemodum informes fuisse, et exercentibus onerosas, temporis vero progressu expolitas et accommodas. At contra philosophiæ et scientiæ Aristotelis, Platonis, Democriti, Hippocratis, Euclidis, Archimedis, in ipsis illis auctoribus viguerunt, tractu temporis degenerarunt potius, et non minimum splendoris amiserunt: cujus rei non est alia ratio, quam quod in artibus mechanicis ingenia multorum in unum coierunt, in artibus et scientiis liberalibus ingenia multorum sub uno

quaces sui potius depravarunt quam illustrarunt. Ut enim aqua non ascendet altius, quam caput fontis, a quo promanat; ita doctrina ab Aristotele deducta, supra doctrinam Aristotelis nunquam assurget. Ideoque etsi non displiceat regula, oportet discentem credere; huic tamen conjungendum est, oportet jam edoctum judicio suo uti. Discipuli enim debent magistris temporariam solum fidem, judiciique suspensionem, donec penitus imbiberint artes; non autem plenam libertatis ejurationem, perpetuamque ingenii servitutem. Quare, ut absolvam hanc partem, hoc tantum adjiciam; magnis auctoribus suus sic constet honos, ut auctori auctorum, et veritatis parenti, tempori, non derogetur.

EXPLICAVIMUS tandem tres doctrinæ intemperies, sive morbos; præter quos nonnulli sunt, non tam morbi confirmati, quam vitiosi humores: qui tamen non adeo occulti sunt, aut latentes, quin in multorum sensum et reprehensionem incurrant, ideoque neutiquam prætermittendi.

Horum primus est immodicum studium duorum extremorum, antiquitatis et novitatis. Qua in re temporis filiæ male patrissant: ut enim tempus prolem devorat, sic hæc se invicem; dum antiquitas novis invideat augmentis, et novitas non sit contenta recentia adjicere, nisi vetera prorsus eliminet, et rejiciat. Certe consilium Prophetæ vera in hac re norma est: "State super vias antiquas, et videte quænam sit via recta, et bona, et ambulate in ea.” Antiquitas eam meretur reverentiam, ut homines aliquandiu gradum sistere, et supra eam stare debeant, atque undequaque circumspicere, quæ sit via optima: quum autem de via bene constiterit, tunc demum non restitandum, sed alacriter progrediendum. Sane, ut verum dicamus," Antiquitas seculi, juventus mundi." Nostra profecto sunt antiqua tempora, cum mundus jam senuerit; non ea, quæ computantur ordine retrogrado, initium sumendo a seculo nostro.

Alius error, e priori oriundus, est suspicio quædam, et diffidentia, quæ nihil nunc posse inveniri autumat, quo mundus tam diu carere potuit: ac si illa objectio conveniret erga tempus, qua Lucianus impetit Jovem, cæterosque ethnicorum deos: "Miratur enim, cur tot olim genuerint liberos, nullos autem suo seculo ? Interrogatque jocans, ecquid septuagenarii jam essent, aut lege Papia, contra senum nuptias lata, constricti ?" Sic videntur homines subvereri, ne tempus effœtum jam factum sit, et ad generationem ineptum. Quin potius levitas hominum atque inconstantia, hinc optime perspici potest, qui, donec res aliqua perfecta sit, eam mirantur fieri posse; postquam facta semel est, iterum mirantur eam jam pridem factam non fuisse. Ita Alexandri expeditio in Asiam habita est initio pro vasto et arduo admodum negotio; quam tamen postea placuit Livio in tantum elevare, ut diceret de Alexandro, “Nil aliud, quam bene ausus est vana contemnere." Idem Columbo evenit circa occidentalem navigationem. Sed in rebus intellectualibus hoc fit multo frequentius ; uti videre est in plerisque propositionibus apud Euclidem, quæ antequam demonstrentur, miræ videntur, et quibus quis non facile assenserit; post

demonstrationem autem factam arripit eas mens per retractionem quandam (ut loquuntur jurisconsulti) tanquam ante perspectas et cognitas.

mathematicas. Istas enim artes solebant illi tanquam filiolos suos primogenitos suaviari. At chemici e paucis experimentis ad foculum, et fornacem, novam philosophiam excuderunt. Et Gilbertus popularis noster philosophiam aliam ex magnete elicuit. Sic Cicero, cum varias opiniones de natura animæ recensens, tandem in musicum incidisset, qui animam esse harmoniam statuebat, facete dixit,

"Qui

Alius error, superiori affinis, est eorum, qui omnium sectarum, atque hæresium veterum, postquam excussæ fuissent, et ventilatæ, optimam semper obtinuisse, posthabitis aliis, existimant. Itaque putant, si quis de integro institueret inquisitionem et examen, non posset non incidere in aliquas ex rejectis opinio-" hic ab arte sua non recessit." Sed de hoc genus nibus, et post rejectionem amissis, et obliteratis: quasi vero multitudo, aut etiam sapientes, multitudinis deliniendæ gratia, non illud sæpe probarint, quod populare magis atque leve sit, quam quod solidum, atque alte radices agens. Tempus siquidem simile est fluvio, qui levia atque inflata ad nos devehit, solida autem, et pondus habentia submergit.

Alius error, a reliquis diversus, est præmatura, atque proterva reductio doctrinarum in artes et methodos; quod cum fit, plerunque scientia aut parum, aut nihil proficit. Nimirum ut ephebi, postquam membra et lineamenta corporis ipsorum perfecte efformata sunt, vix amplius crescunt; sic scientia, quamdiu in aphorismos, et observationes spargitur, crescere potest, et exurgere; sed methodis semel circumscripta et conclusa, expoliri forsan et illustrari, aut ad usus humanos edolari potest, non autem porro mole augeri.

Alius error succedens ipsi, quem postremo notavimus, est quod post singulas scientias et artes suas in classes distributas, mox a plerisque universali rerum cognitioni et philosophiæ primæ renunciatur; quod quidem profectui doctrinarum inimicissimum est. Prospectationes fiunt e turribus, aut locis præaltis; et impossibile est, ut quis exploret remotiores interioresque scientiæ alicujus partes, si stet super plano ejusdem scientiæ, neque altioris scientiæ veluti speculam conscendat.

erroribus apposite et prudenter ait Aristoteles,
respiciunt ad pauca, de facili pronunciant."

Alius error est impatientia dubitandi, et cæca festinatio decernendi, absque debita et adulta suspensione judicii. Nam bivium contemplationis non est dissimile bivio actionis, a veteribus sæpius memorato: cujus altera via initio plana et facilis erat, fine autem impervia; altera ingredienti aspera erat et confragosa, ubi paulo processeris, expedita et æquabilis. Haud secus in contemplationibus, si quis a certis ordiatur, in dubia desinet: sin a dubiis incipiat, eaque aliquandiu patienter toleret, in certis exitum reperiet.

Similis error se ostendit in modo tradendi doctrinam, qui, ut plurimum, est imperiosus et magistralis, non ingenuus et liberalis; ita demum compositus, ut potius fidem imperet, quam examini subjiciatur. Non negaverim in summariis libellis, ad praxin destinatis, hanc formulam scribendi retineri posse; verum in justis tractatibus de scientiis utrumque extremum vitandum censeo, tam Velleii Epicurei, nil tam metuentis, quam ne dubitare de re aliqua videretur; quam Socratis, et Academiæ, omnia in dubio relinquentium. Candori potius studendum, resque majore aut minore contentione tradendæ, prout rationum momentis parcius aut plenius sint probatæ.

Alii errores sunt in scopis, quos homines præfigunt sibi, et in quos conatus suos et labores diriAlius error fluit ex nimia reverentia et quasi ado-gunt. Cum enim diligentiores literarum coryphæi ratione intellectus humani; unde homines abduxere ad id collimare debeant præcipue, ut arti, quam prose a contemplatione naturæ, atque ab experientia, | fitentur, aliquid præclarum adjiciant: hi contra in in propriis meditationibus, et ingenii commentis, secundis tantummodo consistere sat habent; vel susque deque volutantes. Cæterum præclaros hos subtilis interpretis, vel antagonistæ vehementis et opinatores, et (si ita loqui licet) intellectualistas, nervosi, vel methodici abbreviatoris nomen ambienqui tamen pro maxime sublimibus, et divinis philo- tes; unde reditus, et vectigalia scientiarum augeri sophis haberi solent, recte Heraclitus perstrinxit: possunt, patrimonium et fundus minime. "Homines," inquit, "quærunt veritatem in microcosmis suis, non in mundo majori." Respuunt enim quasi abecedarium naturæ, primumque in operibus divinis tirocinium : quod si non facerent, potuissent fortasse gradatim et sensim, post literas simplices, et deinceps syllabas, ad textum et volumen ipsum creaturarum expedite legendum ascendere. At illi contra, jugi mentis agitatione, urgent, et tanquam invocant suos genios, ut vaticinentur eis, edantque oracula, quibus merito, et suaviter decipiuntur.

Alius error huic posteriori finitimus est, quod homines sæpius imbuant, et inficiant meditationes et doctrinas suas opinionibus quibusdam et conceptibus propriis, quos potissimum in admiratione habent; aut artibus, quibus maxime addicti et consecrati sunt; cætera omnia illis deliciis inficientes, et quasi intingentes, licet fuco admodum fallaci. Sic sua philosophia immiscuit Plato theologiam, Aristoteles logicam, sccunda schola Platonis (Proclus scilicet et reliqui)

Plane,

Omnium autem gravissimus error in deviatione ab ultimo doctrinarum fine consistit. Appetunt enim homines scientiam, alii ex insita curiositate et irrequieta; alii animi causa et delectationis; alii existimationis gratia; alii contentionis ergo, atque ut in disserendo superiores sint; plerique propter lucrum et victum; paucissimi, ut donum rationis divinitus datum in usus humani generis impendant. quasi in doctrina quæreretur lectulus, in quo tumultuans ingenium et æstuans requiesceret; aut xystus sive porticus, in quo animus deambularet liber et vagus; aut turris alta et edita, de qua mens ambitiosa et superba despectaret; aut arx et propugnaculum ad contentiones et prælia; aut officina ad quæstum et mercatum : et non potius locuples armarium, et gazophylacium, ad Opificis rerum omnium gloriam, et vitæ humanæ subsidium. Hoc enim illud, est quod revera doctrinam atque artes condecoraret, et attolleret, si contemplatio et actio arctiore

quam adhuc vinculo copularentur. Quæ certe conjunctio talis foret, qualis est supremorum duorum planetarum syzygia, cum Saturnus, quietis et contemplationis dux, cum Jove, duce societatis agendique, conspirat. Quanquam cum de praxi atque actione loquor, nullo modo ad doctrinam professoriam et lucrosam innuo. Neque enim me fugit, quantopere hoc ipsum progressionem doctrinæ et amplificationem moretur; perinde quidem ut aureum malum ante oculos Atalantæ projectum, quod ut tollat, dum flectit se, cursus interea impeditur:

"Declinat cursus, aurumque volubile tollit."

"Fiat cœlum et terra," sicut de sequentibus operibus dictum est: sed nude atque actualiter, "Deus creavit cœlum et terram:" ita ut materia videatur tanquam manu facta; formæ vero introductio stylum habeat legis, aut decreti.

Pergamus a Deo ad Angelos, quorum natura dignatione est Deo proxima. Videmus in ordinibus Angelorum (quatenus fides adhibenda cœlesti illi hierarchiæ quæ Dionysii Areopagitæ nomine evulgatur) primum locum obtinere Seraphim, Angelos scilicet amoris; secundum Cherubim, Angelos illuminationis; tertium autem locum et sequentes, Thronis, Principatibus, cæterisque Angelis potentiæ et ministerii concedi; ut ex hoc ipso ordine ac distributione clarum sit, Angelos scientiæ et illumi

Neque rursus mihi in animo est, quod de Socrate dictum erat, "Philosophiam devocare de cœlo, ut tantummodo versaretur in terris:" hoc est, physi-nationis Angelis imperii et potentiæ præponi. cam seponi, ut moralis philosophia, et politica celebraretur sola; sed quemadmodum cœlum et terra simul conspirant et consentiunt, ad hominum tuendam vitam atque juvandam ; ita sane hic finis esse debet utriusque philosophiæ, ut, rejectis vanis speculationibus, et quicquid inane ac sterile est, conservetur quicquid solidum est ac fructuosum; ut hoc pacto, scientia non sit tanquam scortum ad voluptatem, aut tanquam ancilla ad quæstum; sed tanquam sponsa ad generationem, fructum, atque solatium honestum.

A spiritibus et intelligentiis ad formas sensibiles et materiatas descendentes, legimus primam formarum creatarum fuisse lucem; quæ in naturalibus et corporeis scientiæ in spiritualibus atque incorporeis respondet.

JAM explicasse videor, et quasi dissectione quadam aperuisse, vitiosos illos humores, aut saltem eorum præcipuos, qui non solum obstitere profectui literarum, verum etiam culpandis iisdem ansam dedere. Quod quidem si nimis ad vivum fecerim, meminisse oportet, "Fidelia vulnera amantis, sed dolosa oscula malignantis." Utcunque hoc certe mihi videor assecutus, ut merear fidem in sequenti præconio, cum in superiori censura tam libere egerim. Neque tamen in animo est mihi panegyricum literarum scribere, aut hymnum Musis præcinere, licet forsitan diu jam sit, ex quo sacra earum rite celebrata sint: sed consilium est, absque pigmentis et hyperbolis, verum doctrinæ contra alias res pondus excipere, et perpendere, verumque ejus valorem et pretium, ex testimoniis divinis atque humanis, exquirere.

Primo igitur quæramus dignitatem scientiæ in archetypo sive exemplari: id est, in attributis atque actis Dei, quatenus revelantur homini, et sobrie indagari possunt. Qua in re non competit appellatio doctrinæ, cum omnis doctrina sit scientia acquisita: nulla autem cognitio in Deo acquisita est, sed originalis. Itaque aliud quærendum est nomen, sapientia scilicet, ut sacræ Scripturæ eam indigitant. Sic autem se res habet: in operibus creationis duplicem virtutis divinæ emanationem videmus, quarum una ad potentiam refertur, altera ad sapientiam: illa præcipue cernitur in creanda mole materiæ, hæc in pulchritudine formæ disponenda. Hoc posito, notandum est nihil in creationis historia obstare, quin fuerit confusa illa cœli terræque massa et materia, unico temporis momento creata; cui tamen disponenda digerendæque sex dies fuerunt attributi: adeo signanter Deus opera potentiæ, ac sapientiæ discriminavit. Cui accedit, quod de materiæ creatione memoriæ proditum non sit, dixisse Deum,

Sic in distributione dierum, videmus diem, qua requievit Deus et contemplatus est opera sua, benedictam fuisse supra omnes dies, quibus creata est et disposita fabrica universi.

Post creationem absolutam, legimus hominem collocari in paradiso, ut illic operaretur: quod quidem opus aliud esse non poterat, quam quale pertinet ad contemplandum : hoc est, cujus finis non ad necessitatem aliquam, sed ad delectationem et activitatem sine molestia, referri possit: cum enim tunc temporis nulla potuerit esse creaturæ reluctatio, nullus sudor Vultus, necessario sequitur actiones humanas ad voluptatem et contemplationem, non ad laborem aut opus, comparatas fuisse. Rursus primæ hominis actiones, quas in paradiso exercuit, duas summarias scientiæ partes complexæ sunt: hæ erant inspectio creaturarum, et impositio nominum. scientia illa, quæ lapsum introduxit (quod et ante monuimus) non erat naturalis scientia circa creaturas, sed moralis scientia de bono et malo; ex hac suppositione, quod Dei mandata, aut vetita, non essent principia boni et mali, sed quod alias haberent illa origines; quorum cognitionem affectavit homo, scilicet ut totaliter a Deo deficeret, et sibi ipsi suoque arbitrio prorsus inniteretur.

Nam

Veniamus ad ea, quæ statim post lapsum contigere.. Videmus (ut innumera sunt sacrarum Scripturarum mysteria, salva semper veritate historica et literali) imaginem duarum vitarum, contemplativæ nimirum, et activæ, in personis Abelis et Caini, inque eorum institutis, et primitivis vivendi rationibus, delineatam: quorum alter pastor erat, (qui propter otium et quietem, liberumque cœli aspectum, typus est vitæ theorica,) alter agricola (laboribus scilicet fatigatus, et aspectu in terram defixus): ubi cernere est favorem, electionemque divinam, ad pastorem accessisse, non ad agricolam.

Sic ante diluvium, Sacri Fasti, inter paucissima, quæ de eo seculo memorantur, dignati sunt memoriæ prodere inventores musicæ, atque operum metallicorum. Sequenti seculo post diluvium gravissima pœna, qua Deus humanam superbiam ultus est, fuit confusio linguarum, qua doctrinæ liberum com

mercium, et literarum ad invicem communicatio | murum" (quæ nihil est aliud, quam rudimentum maxime interclusa est.

[ocr errors]

Descendamus ad Mosem legislatorem et primum Dei notarium, quem Scripturæ ornant hoc elogio; quod "gnarus et peritus esset omnis doctrinæ Ægyptiorum: quæ quidem gens inter vetustissimas mundi scholas numeratur. Sic enim Plato inducit Ægyptium sacerdotem dicentem Soloni; "Vos Græci semper pueri estis, nullam vel scientiam antiquitatis vel antiquitatem scientiæ habentes." Perlustremus ceremonialem legem Mosis, reperiemusque, præter Christi præfigurationem, distinctionem populi Dei a gentibus, exercitium obedientiæ, aliosque ejusdem legis usus sacros: nonnullos doctissimorum Rabbinorum haud inutilem circa eam navasse operam, ut sedulo eruerent, quandoque naturalem, quandoque moralem sensum ceremoniarum et rituum. Exempli gratia, ubi de lepra dicitur, "Si effloruerit discurrens lepra, homo mundus erit, et non recludetur: sin caro viva in eo erit, immunditiæ condemnabitur, et ad sacerdotis arbitrium separabitur." Ex hac lege colligit unus eorum axioma in natura; "Putredinem pestilentiorem esse ante, quam post maturitatem." Alius morale documentum elicit, "Homines flagitiis undique coopertos, minus corrumpere publicos mores, quam mediocriter et ex parte tantum malos:" adeo ut ex hoc et similibus locis ejus legis, præter sensum theologicum, haud pauca ad philosophiam spectantia spargi videantur.

Si quis etiam eximium illum Jobi librum diligenter evolverit, plenum eum, et tanquam gravidum, naturalis philosophiæ mysteriis deprehendet: exempli gratia; circa cosmographiam et rotunditatem terræ; illo loco, "Qui extendit aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum." Ubi pensilis terra, polus arcticus, et cœli convexitas in extimis, haud obscure insinuantur. Rursus circa astronomiam et asterismos, illis verbis, " Spiritus ejus ornavit cœlos, et obstetricante manu ejus eductus est coluber tortuosus." Et alio loco, "Nunquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare ?" Ubi immota configuratio stellarum fixarum, paribus intervallis semper inter se distantium, elegantissime describitur. Item alio loco, "Qui facit Arcturum, et Oriona, et Hyadas, et interiora austri." Ubi iterum innuit depressionem antarctici poli, eamque designat nomine "interiorum austri," quia australes stellæ nostro hemisphærio non cernuntur. Circa generationem animalium : "Annon sicut lac mulsisti me, et sicut caseum coagulasti me?" &c. Circa rem metallicam, "Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur: ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in æs vertitur." sequentia in eodem capite.

Et

Pariter et in persona regis Salomonis videmus donum sapientiæ, tum in petitione ipsius, tum in concessione divina, omnibus terrenæ et temporalis felicitatis bonis prælatum. Virtute cujus doni et concessionis, Salomon egregie instructus, non solum scripsit insignes illas parabolas, sive aphorismos, de divina atque morali philosophia; verum etiam composuit naturalem historiam omnium vegetabilium, "a cedro super montem, usque ad muscum super

[ocr errors]

plantæ, putredinis et herbæ medium) omniumque etiam, quæ respirant et moventur. Imo idem rex Salomon, quamvis excelluerit opibus, magnificentia ædificiorum, classe, famulitio, nominis celebritate, et reliquis quæ ad gloriam pertinent, nihil tamen, ex ista gloriæ segete, sibi ipsi decerpit aut assumit, præter decus inquirendi et inveniendi veritatem. Sic enim diserte ait; "Gloria Dei est celare verbum, et gloria regis investigare sermonem." Ac si Divina Majestas innoxio illo et benevolo puerorum ludo delectaretur, qui ideo se abscondunt, ut inveniantur: quasique etiam nihil esset honorificentius regibus, quam Dei collusores esse in eodem ludo; præsertim cum tot ingeniis imperent, tantasque opes præsto habeant, quibus omnis secreti investigatio absolvi possit.

Nec vero aliter hæc dispensavit Deus, postquam Salvator noster in mundum venisset. Ille enim prius potentiam ostendit suam in profliganda ignorantia, ubi cum doctoribus et sacerdotibus dissereret in templo, quam in subjuganda natura, tot et tantis editis miraculis. Adventus quoque Spiritus Sancti præcipue adumbratus atque expressus fuit in similitudine ac dono linguarum, quæ sunt duntaxat vehicula scientiæ.

Ita in seligendis illis instrumentis, quæ adhibuit Deus ad fidem disseminandam, initio homines evocavit plane indoctos et illiteratos, præterquam quod Spiritus Sancti afflatu instructi fuissent; quo evidentius virtutem suam immediatam et divinam declararet, omnemque humanam sapientiam deprimeQuamprimum autem consilium suum in hac parte perimpletum esset, mox in proxima successione temporum divinam veritatem suam, aliis doctrinis, veluti pedissequis, comitatam, in mundum immisit. Itaque D. Pauli calamus (qui inter Apostolos solus literatus fuit) in Scripturis Novi Testamenti, præcipue a Deo adhibitus est.

ret.

Sic et novimus, complures ex antiquis Episcopis et Patribus egregie fuisse in omni ethnicorum eraditione versatos. Adeo ut edictum Juliani, quo cautum est, ne Christiani ad scholas et gymnasia mitterentur, perniciosior machina ad expugnandam fidem Christianam, quam cruentæ superiorum imperatorum persecutiones, habitum fuerit. Neque Gregorii primi, Episcopi Romani, (cætera viri egregii,) æmulatio et invidentia, qui ethnicorum auctorum et antiquitatum memoriam obliterare studebat, in bonam partem, etiam apud viros pios, accepta est. Quinimo sola Christiana Ecclesia, inter inundationes Scytharum a plagis septentrionalibus, et Saracenorum ab orientalibus, pretiosas gentilis eruditionis reliquias, jamjam funditus perituras, sinu et gremio suo conservavit. Nuper etiam intueri licet Jesuitas (qui partim studio proprio, partim ex æmulatione adversariorum, literis strenue incubuerunt) quantum subsidii, viriumque, Romanæ sedi reparandæ et stabiliendæ attulerint.

Quare ut absolvam hanc partem, duo sunt præcipua officia et ministeria, præter ornatum et illustrationem, quæ fidei religionique humaniores literæ persolvunt. Unum, quod efficacia sint incitamenta ad divinam gloriam exaltandam et celebrandam:

reprimendis incommodis, quæ homo homini infert, multum cedit illi alteri, in sublevandis humanis necessitatibus, quæ ab ipsa natura imponuntur. Atque hoc genus meriti optime adumbratum fuit sub illa ficta narratione de theatro Orphei, ubi singulæ bestiæ avesque congregatæ sunt, quæ, appetituum suorum innatorum immemores, prædæ, ludi, pugnæ, amice, placideque una stetere, citharæ concentu, et suavitate captæ cujus sonus ubi aut cessaret, aut majori sonitu obrueretur, omnes illico animantes ad ingenium redibant. Qua in fabula eleganter describuntur ingenia et mores hominum, qui variis et indomitis cupiditatibus agitantur, lucri, libidinis, vindictæ: qui tamen quamdiu aures præbent præceptis et suasionibus religionis, legum, magistrorum, in libris, sermonibus, et concionibus, eloquenter et suaviter modulantibus, tam diu pacem colunt et

sicut enim Psalmi et aliæ Scripturæ crebro nos | invitant ad contemplationem prædicationemque magnificorum et admirabilium operum Dei; ita, si tantum in eorum specie externa, sicut sensibus nostris se exhibent, hæreremus, eandem faceremus injuriam Majestati Divinæ, ac si de opulentia et copia nobilissimi gemmarii, ex iis, quæ palam exponuntur in pergula, judicaremus. Alterum, quod singulare remedium antidotumque exhibeat philosophia, contra infidelitatem et errores. Nam Salvator noster inquit, "Erratis, nescientes Scripturas et potentiam Dei." Ubi duos libros, ne in errores incidamus, proponit nobis evolvendos: primo volumen Scripturarum, quæ voluntatem Dei, dein, volumen creaturarum, quæ potentiam revelant: quorum posterior, veluti clavis est prioris, non solum intellectum nostrum aperiens ad genuinam Scripturarum mentem, ex generalibus regulis rationis et legibus sermonis ex-societatem; sin ista sileant, aut seditiones et tumultus promendam; sed porro etiam præcipue fidem nostram reserans, ut in seriam ingrediamur omnipotentiæ divinæ meditationem, cujus characteres maxime insculpti ejus operibus et incisi sunt. Tantum de divinis testimoniis ac judiciis pro vera dignitate et pretio doctrinæ dictum sit.

Quantum ad humana testimonia et argumenta, tam latus aperitur campus, ut in tractatu hoc brevi et presso, delectum potius adhibere deceat, quam copiam. Primo itaque summus apud ethnicos honoris gradus fuit, divinam venerationem, cultumque consequi (quod quidem Christianis est tanquam fructus vetitus :) nunc vero loquimur separatim de judiciis humanis. Itaque (ut cœpimus dicere) apud ethnicos, ille, quem Græci Apotheosin, Latini Relationem inter divos vocarunt, supremus honor fuit, qui homini ab homine tribui posset: præsertim ubi non ex decreto, aut edicto aliquo imperii (ut Cæsaribus apud Romanos) sed ex opinione hominum et fide interna, ultro deferretur: cujus honoris tam excelsi gradus quidam erat, et terminus medius: quippe supra humanos honores, heroici numerabantur et divini. In quorum distributione hunc ordinem tenuere veteres: rerumpublicarum conditores, legislatores, tyrannicidæ, patres patriæ, quique in rebus civilibus optime meruerunt, insigniti sunt titulo heroum tantum, aut semideorum: quales fuere Theseas, Minos, Romulus, cæterique. Ex altera parte, inventores et auctores novarum artium, quique vitam humanam novis commodis et accessionibus dotarunt, semper consecrati sunt inter deos ipsos majores; quod Cereri, Baccho, Mercurio, Apollini, et aliis contigit: quod certe jure, et sano cum judicio factum est. Nam priorum benemerita intra unius ætatis, aut nationis limites, fere coërcentur; nec absimilia sunt imbribus tempestivis et benignis, qui quamvis frugiferi sint, atque optabiles, tamen pro illa tempestate tantum, qua decidunt, atque pro amplitudine tractus terræ, quam irrigant, utiles sunt. Posteriorum vero beneficia, ut ipsius solis et cœlestium munera, temporibus perpetua, locis infinita sunt. Illa rursus, cam contentione et perturbatione, ut plurimum, conjuncta sunt; hæc habent verum characterem divinæ præsentiæ, veniuntque in aura leni, absque tumultu aut strepitu.

obstrepant, omnia dissiliunt, et in anarchiam atque confusionem relabuntur.

Sed enim hoc clarius cernitur, cum reges ipsi, aut magnates, aut præfecti eruditione præditi sint. Ut ut enim suis addictus nimium partibus videatur, qui dixit, "tum demum respublicas fore felices, cum aut philosophi regnant, aut reges philosophantur: " hoc tamen experientia notum est, sub eruditis principibus et custodibus reipublicæ secula maxime felicia fuisse. Quamvis enim reges ipsi suos habeant errores et vitia, affectibus scilicet et pravis consuetudinibus, pro more cæterorum hominum, obnoxii; tamen doctrinarum si accedat lumen, anticipatæ quædam notiones religionis, prudentiæ, honestatis, retinent eos, et ab omni præcipiti, et immedicabili excessu, et errore refrænant; aurem semper vellentes, etiam cum consiliarii et domestici silent. Quin senatores ipsi et consiliarii, qui literis exculti sunt, solidioribus innituntur principiis, quam qui ab experientia tantum edocti sunt; illis ex longinquo prospicientibus pericula et mature propulsantibus, cum isti tantum ex propinquo et cominus sapiant, nihil videntes, nisi quod imminet, et tunc demum agilitate ingenii sui, se in ipso periculorum articulo expedire et eripere posse confidentes.

Quæ felicitas temporum sub eruditis principibus (ut semper brevitati studeam, adhibens non nisi lectissima quæque exempla, et maxime illustria) præcipue cernitur eo in seculo, quod a morte Domitiani imperatoris, usque ad imperium Commodi defluxit: successionem sex principum eruditorum, aut certe eruditioni impense faventium, complectente; omniumque, si temporalia bona spectamus, quæ unquam vidit Roma, totius orbis tunc epitome, longe florentissimo. Id quod Domitiano, pridie ejus diei, quo interfectus est, in somnis præmonstratum erat. Quippe qui videre visus est, "Caput aureum sibi pone cervicem enatum esse:" quod sane vaticinium aureis illis subsequentibus seculis adimpletum est: de quibus sigillatim, sed brevissime, verba faciam.

Nerva vir doctus fuit, Apollonii illius Pythagorei familiaris, et quasi discipulus: qui etiam fere expiravit in versu illo Homeri,

"Telis, Phoebe, tuis lacrymas ulciscere nostras."

Neque sane doctrinæ meritum in civilibus, et in Trajanus non ipse quidem doctus, sed doctrinæ ad

« ¡è͹˹éÒ´Óà¹Ô¹¡ÒõèÍ
 »