ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

spectasse et literatorum potius numerum auxisse, quam artibus ipsis multum incrementi attulisse.

membra litem ventriculo intenderunt, quod neque motum præberet, ut artus, neque sensum, ut caput: quamvis interea alimentum coctum atque confectum vintriculus ille in reliquum corpus divideret: plane eodem modo, qui in philosophia ac contemplationibus universalibus positum omne studium, inane atque ignavum arbitratur, non animadvertit, singulis professionibus, et artibus exinde succum et robur sup

Actiones autem et opera, quæ ad literas amplificandas pertinent, circa tria versantur objecta: circa literarum sedes; circa libros; et circa personas eruditorum. Quemadmodum enim aqua, sive ex cœlesti rore descendens, sive ex fontibus scaturiens, facile disperditur, et dispergitur, nisi colligatur in aliqua receptacula, ubi per unionem et congrega-peditari. Atque certe persuasum habeo, hanc ipsam tionem se sustentare, et fovere possit (quem in finem excogitavit solertia humana aquæductus, cisternas, stagna, eaque etiam variis ornamentis condecoravit, quæ magnificentiæ et dignitati, non minus quam usui et necessitati, deserviant) similiter liquor iste scientiæ pretiosissimus, sive a divina inspiratione destillet, sive e sensibus exiliat, mox periret omnis atque evanesceret, nisi conservaretur in libris, traditionibus, colloquiis, ac præcipue in locis certis his rebus destinatis, quales sunt academiæ, collegia, scholæ, ubi et permanentes habeat sedes, et crescendi insuper, et se congregandi copiam et facultatem.

Ac primo, opera, quæ ad Musarum sedes spectant, quatuor numerantur: ædificiorum structura; proventuum dotatio; privilegiorum concessio; disciplinæ lex et institutio; quæ omnia ad secessum et otium (ut plurimum) conferunt et ad vacationem a curis et molestiis: qualia sunt, quæ ad alvearia constituenda, in usum mellis, requirit Virgilius;

"Principio sedes apibus, statioque petenda,
Quo neque sit ventis aditus, etc."

At opera circa libros duo sunt præcipua. Primum bibliothecæ, in quibus, tanquam mausoleis, priscorum sanctorum reliquiæ, virtutis plenæ, conditæ sunt. Secundo, novæ editiones auctorum, emendatioribus impressionibus, fidelioribus versionibus, utilioribus commentariis, annotationibus magis diligentibus, et hujusmodi famulitio, instructæ et ornatæ.

Porro opera, quæ literatorum hominum personas respiciunt (præterquam quod ipsi ornandi sint et promovendi) sunt etiam duo: remuneratio et designatio lectorum, in artibus jamdudum inventis et cognitis; et remuneratio ac designatio scriptorum, circa eas doctrinæ partes, quæ non satis hactenus excultæ et elaboratæ sunt.

Hæc summatim opera sunt et acta, in quibus inclytorum principum, aliorumque illustrium virorum promerita erga rem literariam claruerunt. De particulari alicujus commemoratione, qui de literis bene meruit, cogitanti, occurrit illud Ciceronis, quod eum, post reditum suum, ad gratias promiscue agendas impulit; "difficile non aliquem, ingratum quenquam præterire." Potius (ex Scripturarum consilio) spatium intueamur, quod adhuc restat in stadio decurrendum; quam oculos reflectamus ad ea, quæ a tergo jampridem reliquimus.

Primum igitur, inter tot totius Europa collegia, præclarissime fundata, omnia illa certis professionibus destinata esse demiror, nulla liberis atque universalibus artium et scientiarum studiis dedicata. Nam si quis judicet doctrinam omnem referendam esse ad usum et actionem, recte sapit: veruntamen facile est, isto modo prolabi in errorem illum, quem fabula perantiqua perstringit; in qua cætera corporis

haud minimam causam fuisse, cur felicior doctrinæ progressus hucusque retardatus sit; quod opera hisce' fundamentalibus scientiis navata sit tantum in transitu, neque haustus pleniores inde epoti. Nam si arborem solito fructuosiorem fieri cupias, de ramis medicandis frustra cogitaveris; terra ipsa circa radicem subigenda, et gleba lætior admovenda, aut nihil egeres. Neque rursus silentio prætermittendum est, hanc collegiorum et societatum, in usum tantummodo doctrinæ professoriæ, dedicationem, non solum scientiarum incrementis inimicam fuisse, sed etiam in regnorum et rerumpublicarum detrimentum cessisse. Hinc enim fieri solet ut principes, delectum habituri ministrorum, qui rebus civilibus tractandis sint idonei, ejusmodi hominum miram solitudinem circa se reperiant; propterea quod non habeatur educatio aliqua collegiata, in hos usus destinata, ubi scilicet homines, a natura ad hoc facti et comparati (præter artes alias) historia, linguis modernis, libris et tractatibus politicis, præcipue incumbant; ut inde ad civilia munera magis habiles et instructi accedant.

Quoniam vero fundatores collegiorum plantant, prælectionum vero rigant, sequitur jam ordine, ut dicam quid in publicis lectionibus desideretur: nimirum, improbo vel maxime tenuitatem stipendiorum, prælectoribus sive artium, sive professionum (præsertim apud nos) assignatam. Interest enim imprimis progressus in scientiis, ut lectores in unoquoque genere ex optimis instructissimisque eligantur: utpote quorum opera, non in usum transitorium, sed ad sufficiendam sobolem scientiæ in secula adhibeatur. Id fieri nequit, nisi præmia et conditiones tales constituantur, quibus eminentissimus quisque in ea arte plane contentus esse possit; ut illi demum grave non sit, in eodem munere immori, neque practicam cogitet. Quocirca scientiæ ut floreant, militaris lex servanda Davidis; "ut æqua esset pars descendentis ad prælium, et manentis ad sarcinis:" sarcinis male aliter prospectum erit. Sic lectores in scientiis sunt tanquam conservatores et custodes totius literarii apparatus, unde praxis et militia deinceps scientiarum instruatur: proinde æquum est, ut merces ipsorum lucra practicorum exæquare possit. Aliter si patribus scientiarum præmia non constituantur satis ampla et luculenta, eveniet illud;

"Et patrum invalidi referent jejunia nati."

Defectum nunc notabo alium, in quo alchemista quispiam in auxilium advocandus foret; cum id genus hominum studiosis auctores sint, ut libros vendant, fornaces extruant, Minervam ac Musas (tanquam virgines steriles) deserant, ac Vulcano se applicent. Fatendum est enimvero, tam ad penetralia contemplationis, quam ad operativæ fructum, in nonnullis

scientiis (præsertim naturali philosophia et medicina) | artium virtus et facultas (quæ permagnæ sunt et haud unica subsidia e libris petenda esse. Qua in latissime diffusa) fere contemptæ jaceant, atque vel re neutiquam omnino cessavit munificentia hominum; quippe videmus, non libros magis, quam sphæras, globos, astrolabia, mappas, et alia similia, ut adminicula quædam astronomia et cosmographiæ, comparari et studio præberi. Videmus etiam, loca nonnulla, medicinæ studio dicata, hortos habere pro simplicium cujusque generis inspectione et notitia; nec usu mortuorum corporum ad observationes anatomicas destitui. Cæterum hæc ad pauca spectant. In genere pro certo habeatur, magnos, in rebus naturæ abditis eruendis et reserandis, progressus vix fieri posse, nisi ad experimenta, sive Vulcani, sive. Dædali (fornacis scilicet, aut machinæ, vel cujuscunque alterius generis) sumptus abunde suppeditentur.

Ideoque sicut principum secretariis et emissariis conceditur exhibere rationes expansarum, pro diligentiis suis in explorando et eruendo res novas, et arcana civilia; similiter et exploratoribus ac speculatoribus naturæ satisfaciendum de expensis suis; alias de quamplurimis scitu dignissimis nunquam fiemus certiores. Si enim Alexander magnam vim pecuniæ suppeditavit Aristoteli, qua conduceret venatores, aucupes, piscatores, et alios, quo instructior accederet ad conscribendam historiam animalium, certe majus quiddam debetur iis, qui non in saltibus naturæ pererrant, sed in labyrinthis artium viam sibi aperiunt.

Defectus etiamnum alius nobis observandus (magni certe momenti) neglectus quidam est, in academiarum rectoribus, consultationis; in regibus sive superioribus, visitationis, in hunc finem, ut diligenter consideretur et perpendatur, utrum prælectiones, disputationes, aliaque exercitia scholastica, antiquitus instituta, et ad nostra usque tempora usitata, continuare fuerit ex usu, vel potius antiquare, aliaque meliora substituere. Etenim inter majestatis tuæ canones prudentissimos, illum reperio; " In omni vel consuetudine, vel exemplo, tempora spectanda sunt, quando primum res cœpta: in quibus, si vel confusio regnaverit vel inscitia, derogat illud imprimis auctoritati rerum, atque omnia reddit suspecta." Quamobrem, quandoquidem academiarum instituta plerunque originem traxerint a temporibus, hisce nostris haud paulo obscurioribus et indoctioribus; eo magis convenit, ut examini denuo subjiciantur. Exemplum in hoc genere unum aut alterum proponam; in rebus, quæ maxime obviæ videntur et familiares. Pro more receptum est (licet, uti mihi videtur, perperam) ut literarum studiosi logicam, et rhetoricam, præpropere nimis addiscant; artes sane provectioribus magis convenientes, quam pueris et tironibus. Etenim hæ duæ, si vere res perpendatur, sunt ex artibus gravissimis; cum sint artes artium, altera ad judicium, altera ad ornatum. Quinetiam regulam et normam continent, res et materiam subjectam vel disponendi, vel illustrandi. Ideoque id agere, ut mentes rerum ignaræ, et rudes (quæque nondum id collegerunt, quod a Cicerone sylva vel supellex appellatur, id est, materiam et copiam rerum) initium ab istis scientiis sumant (ac si quis discere vellet ponderare, vel metiri, vel ornare ventum) haud aliud profecto parit, quam ut harum

in puerilia sophismata affectationesque ridiculas degeneraverint, vel saltem existimatione sua haud parum mulctatæ sint. Quinetiam præmatura et intempestiva ad has artes accessio dilutam earum atque jejunam traditionem ac tractationem necessario secum traxit, qualis nimirum captui puerorum adaptetur. Alterum exemplum (quod adducam) erroris, qui in academiis jam diu inveteravit, ejusmodi est; quod scilicet inventionis atque memoriæ, in exercitiis scholasticis, fieri solet nimio plus noxium divortium: illic siquidem orationes pleræque, aut omnino præmeditatæ sunt, adeo ut conceptis verbis proferantur, et inventioni nihil relinquatur; aut plane extemporariæ, ut perperam relinquatur memoriæ (cum in vita communi et praxi, rarus sit alterutrius istorum usus seorsum, sed potius mixturæ ipsorum: id est, notarum sive commentariorum, atque dictionis subita) ita ut hoc pacto exercitia ad praxim haud sint accommodata, nec imago respondeat vitæ. Illud autem in exercitiis perpetuo tenendum est; ut omnia (quam fieri potest) maxime repræsentent ea, quæ in vitæ agi solent: alioqui motus et facultates mentis pervertent, non præparabunt. Hujus autem rei veritas non obscure cernitur, cum academici ad praxim suarum professionum, vel alia civilis vitæ munia se accingant: quod cum faciunt, hunc, de quo loquimur, defectum, ipsi in se cito deprehendunt; sed citius etiamnum alii. Cæterum hanc partem, de institutorum academicorum emendatione, clausula illa (ex Cæsaris quadam ad Oppium et Balbum epistola desumpta) concludam : "Hoc quemadmodum fieri possit, nonnulla mihi in mentem veniunt, et multa reperiri possunt: de iis rebus rogo vos, ut cogitationem suscipiatis."

Alter defectus, quem observo, altius paulo, quam præcedens, ascendit. Quemadmodum enim doctrinarum progressio, haud parum in prudenti regimine et institutione academiarum singularum consistit ; ita magnus ad hoc cumulus accedere possit, si academiæ universæ, per totam Europam sparsæ, arctiorem conjunctionem et necessitudinem contraherent. Sunt enim, uti videmus, multi ordines et sodalitia, quæ licet regnis et spatiis longinquis disjuncta sint, tamen societatem, et tanquam fraternitatem, inter se ineunt, et colunt; adeo ut habeant præfectos (alios provinciales, alios generales) quibus omnes parent. Et certe, quemadmodum natura creat fraternitatem in familiis; artes mechanicæ contrahunt fraternitatem in sodalitiis; unctio divina superinducit fraternitatem in regibus et episcopis; vota et regulæ conciliant fraternitatem in ordinibus: eodem modo fieri non potest, quin intercedat fraternitas illustris et generosa, inter homines, per doctrinas et illuminationes, quandoquidem Deus ipse Pater luminum nuncupetur.

Postremo illud queror (de quo superius nonnihil præmisi) quod vel nunquam, vel raro admodum, publica aliqua extiterit designatio virorum idoneorum, qui vel scriberent, vel inquisitionem instituerent, de illis scientiarum partibus, in quibus satis adhuc non fuerit elaboratum. Cui rei illud inserviet quam maxime, si tanquam lustrum condatur

HISTORIA.

[merged small][ocr errors]

quamque difficilem provinciam sustineam; etiam quam sint vires minime voluntati pares: attamen magnam in spem venio, si ardentior meus erga literas amor me longius provexerit, usurum me excusatione affectus; quia non simul cuiquam conceditur, amare et sapere. Nescius equidem non sum, eandem judicii libertatem aliis relinquendam, quam ipse usurpaverim. Equidem libenter æque acceperim ab aliis, ac impertiverim, humanitatis illud officium: "Nam qui erranti comiter monstrat viam,” etc. Prospicio etiam animo complura ex illis, quæ tanquam omissa et desiderata in registrum hoc nostrum referre visum fuerit, in diversas censuras incursura: alia scilicet quod sint dudum peracta, et jam extent: alia quod curiositatem sapiant, et fructum promittant perexilem: alia quod nimis ardua existant, et fere impossibilia, quæ ab hominibus absolvantur. Ad priora duo quod attinet, res ipsæ pro se causam agent; circa postremum de impossibilitate ita statuo: ea omnia possibilia et præstabilia cen

Horum, quos enumeravimus, omnium defectuum remedia, præter illius postremi, quin etiam ejusdem postremi, quoad partem ejus activam, quæ spectat ad designationem scribentium, opera sunt vere basilica: erga quæ privati alicujus conatus et industria fere sic se habeat, ut Mercurius in bivio: qui digitum potest in viam intendere, pedem inferre non potest. At speculativa illa pars, quæ ad examen doctrinarum (quid nimirum in singulis desideretur) pertinet, etiam industriæ hominis privati patet. Mihi igitur in animo est, perambulationem doctri-senda, quæ ab aliquibus perfici possint, licet non a narum, et lustrationem generalem et fidelem aggredi, præcipue cum inquisitione sedula et accurata, quænam earum partes neglectæ incultæque jaceant, hominum industria nondum subactæ, et ad usum conversæ; ut hujusmodi delineatio et registratio, et publicis designationibus, et privatorum spontaneis laboribus facem accendat. In quo nihilominus consilium est, hoc tempore omissiones duntaxat, et desiderata notare: non autem errores et infelicitates redarguere: aliud enim est inculta loca indicare, aliud culturæ modum corrigere.

Quam quidem ad rem, cum me comparo, et accingor; non sum nescius, quantum opus moveam,

quibusvis; et quæ a multis conjunctim, licet non ab
uno; et quæ in successione seculorum, licet non
eodem ævo; et denique quæ publica cura et sumptu,
licet non opibus et industria singulorum. Si quis
tamen sit, qui malit Salomonis illud usurpare:
"Dicit piger, Leo est in via ;" quam illud Virgilii :
"Possunt, quia posse videntur:" satis mihi erit, si
labores mei inter vota tantum sive optata melioris
notæ habeantur. Sicut enim haud omnino rei im-
peritum esse oportet, qui quæstionem apposite insti-
tuat;
ita nec sensus inops videatur, qui haud qua-
quam absurda optaverit.

[blocks in formation]

RATIO.

[blocks in formation]

J Geometria.

Arithmetica-Algebra.

Perspectiva.
Musica.

Astronomia.
Cosmographia.
Architectura.
Machinaria.

Mixta

[blocks in formation]

THEOLOGIA INSPIRATA. Ejus Partitiones Theologis relinquuntur.

PHILOSOPHIA.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Doctrina de principiis rerum.

Theologiæ, tam inspiratæ quam naturalis, Appendix-Doctrina de angelis et spiritibus.

[blocks in formation]

Metaphysica

Mechanica.
Magia.

Appendices duæ
operativa.

Philosophiæ naturalis,
DOCTRINA

GENERALIS

[blocks in formation]

Doctrina de fabrica rerum.
Doctrina de varietate rerum.
Mensura motuum.

Problemata naturalia.

Placita antiquorum philosophorum.
Doctrina de formis rerum.
Doctrina de causis finalibus.

Inventarium opum humanarum.

Catalogus polychrestorum.

tam speculativæ, quam operativæ, Appendix magna-Mathematica
Doctrina de persona Doctrina de miseriis hominum.

hominis.

Doctrina de foedere

Doctrina de impressionibus.

Conservatio sanitatis.
Curatio morborum.

[blocks in formation]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

Ars inveniendi

Doctrina de inveni- f Indicium ab experimentis ad experimenta, sive Experientia literata. endis artibus. Indicium ab experimentis ad axiomata, sive Inductio.

Doctrina de inveni

Promptuaria.

[blocks in formation]

Generalis. {Particularis.

Judicium per syllogismum.

Reductio inversa.
Analytica.

2. Doctrina de elenchis..

Appendix artis judicandi-Analogia demonstrationum pro natura subjecti.

Doctrina de adminiculis memoriæ.

[blocks in formation]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

Doctrina de Locutione-Sonus. Mensura. Accentus.

Grammatica literaria.

Doctrina de Scriptione

[blocks in formation]

Magistralis aut initiativa.

Exoterica vel acroamatica.

Ars tradendi <

Doctrina de methodo sermonis,
sive Prudentia traditiva

DOCTRINA DE HOMINE.

PHILOSOPHIA HUMANITATIS.

DOCTRINA CIRCA ANIMAM HOMINIS.
Doctrina de usu et objectis facultatum animæ.

LOGICA.

[blocks in formation]

Per aphorismos aut methodice.

Per assertiones aut per quæstiones.

Per informationes, et anticipationes prius infusas aut impressas.
J Dispositio totius operis vel argumenti.
Limitatio propositionum.

[blocks in formation]

ETHICA.

[blocks in formation]

Appendix doctrinæ de cultura animi-Congruitas inter bonum animi et bonum corporis.

[blocks in formation]
« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »