ÀҾ˹éÒ˹ѧÊ×Í
PDF
ePub

nunc habetur, vilitate et indignitate, quatenus ad | corpus ejus integrum; nec non historia Scotiæ iniquitate et obliquitate, quatenus ad auctorem ejus recentissimum et uberrimum: reputans mecum, honorificum admodum majestati tuæ futurum, atque opus posteritati gratissimum; si quemadmodum insula hæc Magnæ Britanniæ, se nunc in unam monarchiam coalitam, ad sequentes ætates transmittit; ita in una historia descripta, a præteritis seculis repeteretur; eodem modo, quo historiam decem tribuum regni Israelis, et duarum tribuum regni Judæ, tanquam gemellam, sacra pagina deducit. Quod si moles hujusmodi historiæ, magna certe et ardua, quo minus exacte et pro dignitate perscribatur, videatur obfutura, ecce tibi memorabilem multo angustioris temporis periodum, quatenus ad historiam Angliæ, nimirum ab unione rosarum ad unionem regnorum; spatium temporis, quod, meo quidem judicio, majorem recipit eventuum, quæ raro se ostendunt, varietatem, quam in pari successionum numero uspiam in regno hæreditario deprehendere licet. Incipit enim ab adeptione coronæ mixta, partim armis, partim jure ingressum siquidem ferrum aperuit, stabilimentum attulerunt nuptiæ: secuta igitur sunt tempora illis initiis consentanea; simillima fluctibus, post magnam tempestatem, tumores et agitationes suas, sed absque aliqua immani procella, retinentibus, atque gubernatoris prudentia, qui unus inter antecessores reges consilio enituit, superatis. Ordine proximus succedit rex, cujus actiones, licet magis impetu quam consilio administratæ, non leve tamen in rebus Europæ momentum attulerunt, eas subinde librando et inclinando, prout ipsæ propendebant: quo etiam regnante, cœpit fieri ingens illa status ecclesiastici mutatio, qualis raro admodum prodit in theatrum. Secutus est rex minor. Dein tentamentum tyrannidis, licet illud brevissimum fuerit, instar febris ephemera. Dein regnum fœminæ extero regi nuptæ. Rursus regnum fœminæ solitariæ et cœlibis. Hæc omnia demum excepit eventus iste faustus et gloriosus; nimirum hujusce insulæ Britanniæ, a toto orbe divisæ, in se unio; per quam vetus illud oraculum, Æneæ redditum, quod requiem ei præmonstrabat,

Antiquam exquirite matrem;

supra nobilissimas gentes Angliæ et Scotia in nomine illo Britanniæ, antiquæ suæ matris, jam convenientes, adimpletum sit; in pignus et tesseram metæ, et exitus errorum et peregrinationis jam reperti. Ita ut, quemadmodum corpora ponderosa jactata, antequam ponant et consistant, trepidationes quasdam experiuntur; eodem modo probabile videatur, divina providentia factum esse, ut monarchia ista, priusquam in tua majestate, regiaque tua sobole (in qua spero eam in perpetuum fore stabilitam) consisteret et confirmata esset, has tam varias mutationes et vicissitudines, tanquam præludia stabilitatis suæ, subiret.

De vitis cogitantem subit quædam admiratio, tempora ista nostra haud nosse bona sua; cum tam rara sit commemoratio et conscriptio vitarum, eorum, qui nostro seculo claruerunt. Etsi enim reges, et qui absolutum principatum obtineant, pauci esse possint; principes etiam in republica libera (tot rebuspublicis in monarchiam conversis) haud multi;

utcunque tamen non defuerunt viri egregii (licet sub regibus) qui meliora merentur, quam incertam et vagam memoriæ suæ famam, aut elogia arida et jejuna. Etenim hac ex parte, inventum cujusdam ex poëtis recentioribus, quo antiquam fabulam locupletavit, non inelegans est. Fingit ille, in extremitate fili Parcarum, numisma quoddam, seu monile pendere, in quo defuncti nomen impressum sit : Tempus autem cultrum Atropi præstolari, et, statim abscisso filo, numismata eripere, eaque asportata paulo post in fluvium Lethes ex gremio suo projicere: circa fluvium autem, magnam avium vim volitare, quæ numismata arripiunt, ac postquam in rostris ipsarum paulisper eadem circumtulerint, paulo post per incuriam in fluvium decidere permittunt: inter eas vero, cygnos reperiri nonnullos, qui si numisma aliquod cum nomine prehenderint, illico ad templum quoddam illud deferre solebant, immortalitati consecratum. Hujusmodi itaque cygni nostris temporibus fere defecerunt. Quamvis autem plurimi hominum, curis et studiis suis nimio plus quam corporibus mortales, nominis sui memoriam, veluti fumum aut auram despiciant,

[ocr errors]

animi nil magnæ laudis egentes;"

quorum scilicet philosophia et severitas ab ea radice pullulat, "Non prius laudes contempsimus, quam laudanda facere desivimus;" id tamen apud nos Salomonis judicio non præjudicabit, "Memoria justi cum laudibus, at impiorum nomen putrescet:" altera perpetuo floret, alterum aut in oblivionem protinus abit, aut in odorem tetrum computrescit. Ac propterea in eo ipso stylo, vel loquendi formula, quæ recte admodum recepta est, ut defunctis tribuatur ("felicis memoriæ, piæ momoriæ, bonæ memoria") agnoscere videmur illud, quod Cicero (mutuatus id ipsum a Demosthene) protulit, "Bonam famam propriam esse possessionem defunctorum:' quam quidem possessionem non possum non notare nostro ævo incultam ut plurimum, et neglectam jacere.

Quantum ad relationes, optandum esset prorsus, ut multo major circa eas adhiberetur diligentia; quippe vix incidit aliqua actio paulo illustrior, cui non intersit calamus aliquis ex melioribus, qui eam excipere, et describere possit. Quoniam autem is perpaucorum hominum esse debet, qui historiam justam pro dignitate conscribat (ut ex paucitate historicorum vel mediocrium satis liquet) idcirco si actiones particulares, sub tempus ipsum, quo geruntur, tolerabili aliquo scripto memoriæ mandarentur, sperandum esset, exorituros quandoque, qui historiam justam, ope et auxilio illarum relationum, conscribere possent. Illæ enim instar seminarii esse possint, unde, cum usus foret, hortus amplus et magnificus

consereretur.

CAPUT OCTAVUM.

Partitio historiæ temporum in historiam universalem et particularem, et utriusque commoda et incommoda,

HISTORIA temporum aut universalis est aut particularis; hæc alicujus regni, vel reipublicæ, vel na

certe regum honori dabatur, ut acta palatii sui in diaria referrentur; quod videmus factum fuisse sub Ahasuero Persarum rege; qui cum noctem ageret insomnem, diaria proposcit; ubi conjurationem eunuchorum recognovit : at in Alexandri Magni diariis, tam pusilla continebantur, ut etiam, si forte ad mensam dormiret, in acta reponeretur. Neque enim sicut annales tantum gravia, ita diaria tantum levia complexa sunt; sed omnia promiscue et cursim diariis excipiebantur, seu majoris seu minoris momenti.

[ocr errors]

tionis res gestas complectitur; illa universi orbis. I expeditionibus bellicis, in usu sunt. Apud antiquos Neque enim defuerunt, qui historiam mundi etiam ab origine scripsisse videri volunt; farraginem rerum et compendia narrationum pro historia exhibentes: Alii sui temporis res, per orbem terrarum memorabiles, tanquam justa historia complecti posse confisi sunt, conatu profecto magnanimo, atque fructu haud exiguo. Neque enim res humanæ ita imperiis aut regionibus divisæ sunt, ut non habeant multa connexa: quare juvat certe, facta, alicui seculo aut ætati destinata, veluti una tabula contenta et descripta intueri. Fit etiam ut plurima scripta non cotemnenda (qualia sunt eæ, de quibus antea locuti sumus, relationes) alias forte peritura, neque prelum sæpius passura, aut saltem capita ipsorum, in hujusmodi historiam generalem recipiantur, atque hoc pacto figantur et conserventur. Veruntamen,

si quis rem rectius perpendat, animadvertet, tam severas esse historiæ justæ leges, ut eas in tanta argumenti vastitate exercere vix liceat; adeo ut minuatur potius historiæ majestas molis granditate, quam amplificetur. Fiet enim ut, qui tam varia undequaque persequitur, is, informationis religione paulatim remissa, et diligentia sua, quæ ad tot res extenditur, in singulis elanguescente, auras populares et rumores captet; et ex relationibus non admodum authenticis, aut hujusmodi aliqua levidensi materia, historiam conficiat. Quinetiam necesse ei erit (ne opus in immensum excrescat) plurima relatu digna consulto prætermittere, atque ad epitomarum rationes sæpius delabi. Incumbit etiam aliud periculum non parvum, atque utilitati illi historiæ universalis ex diametro oppositum: quemadmodum enim universalis historia, narrationes aliquas, quæ alias forte fuissent perituræ, conservat; ita contra sæpenumero narrationes alias satis fructuosas, quæ aliter victuræ fuissent, propter grata mortalibus rerum compendia, perimit.

CAPUT NONUM.

CAPUT DECIMUM.

Partitio secunda historiæ civilis, in meram et mixtam.

POSTREMA Vero partitio historiæ civilis ea sit, ut dividatur in meram, aut mixtam. Mixturæ celebres duæ. Altera ex scientia civili: altera præcipue ex naturali. Introductum est enim ab aliquibus genus scribendi, ut quis narrationes aliquas, non in serie historiæ continuatas, sed ex delectu auctoris excerptas conscribat: deinde easdem recolat, et tanquam ruminet; et sumpta ab ipsis occasione, de rebus politicis disserat. Quod genus historiæ ruminatæ nos sane magnopere probamus, modo hujusmodi scriptor hoc agat, et hoc se agere confiteatur. Historiam autem justam ex professo scribenti, politica ubique ingerere, atque per illa, filum historiæ interrumpere, intempestivum quiddam et molestum est. Licet enim historia quæque prudentior, politicis præceptis et monitis veluti imprægnata sit, tamen scriptor ipse sibi obstetricari non debet.

Mixta etiam est historia cosmographica, idque multipliciter: habet enim ex historia naturali, regiones ipsas, atque earum situs et fructus; ex historia civili, urbes, imperia, mores: ex mathematicis, climata et configurationes cœli, quibus tractus mundi

Partitio alia historiæ temporum, in annales et acta subjacent. In quo genere historiæ, sive scientiæ,

diurna.

ETIAM historia temporum recte dividitur in annales et diaria: quæ divisio, licet ex periodis temporum nomina sumat, tamen ad delectum rerum etiam pertinet. Recte enim Cornelius Tacitus, cum in mentionem magnificentiæ quarundam structurarum incidit, statim subdit: "Ex dignitate populi Romani repertum esse, res illustres annalibus, talia diurnis urbis actis mandare:" applicando annalibus res, quæ ad statum reipublicæ pertinent; acta vero et accidentia leviora, diariis. Meo utique judicio, valere conveniret disciplinam quandam heraldicam, in disponendis non minus librorum, quam personarum, dignitatibus. Sicut enim nihil rebus civilibus magis detrahit, quam ordinum et graduum confusio; ita etiam auctoritati historiæ gravis haud parum derogat, si admisceantur politicis res levioris momenti; quales sunt pompæ, et solennitates, et spectacula, et hujusmodi. Atque sane optandum esset, ut illa ipsa distinctio in consuetudinem veniret. Nostris vero temporibus, diaria in navigationibus tantum et

est, quod seculo nostro gratulemur. Orbis enim terrarum factus est, hac nostra ætate, mirum in modum fenestratus atque patens. Antiqui certe zonas et antipodas noverant,

"Nosque ubi primus equis oriens afflavit anhelis Illic sera rubens accendit lumina vesper:" idque ipsum magis per demonstrationes, quam per peregrinationes. Verum ut carina aliqua parva cœlum ipsum æmularetur; atque universum globum terrestrem, magis etiam obliquo et flexuoso, quam cœlestia solent, itinere circumiverit, ea est nostri seculi prærogativa: ita ut præsens ætas jure in symbolo suo usurpare possit, non tantum illud Plus ultra, ubi antiqui usurpabant Non ultra; atque insuper illud Imitabile fulmen, ubi antiqui, Non imitabile fulmen;

"Demens qui nimbos et non imitabile fulmen:" verum et illud, quod omnem admirationem superat, Imitabile cœlum, propter navigationes nostras, quibus circa universum terræ ambitum, cœlestium cor

porum more, volvi et circumagi sæpius concessum fuit.

Atque hæc præclara, in re nautica atque orbe perlustrando, felicitas, de ulterioribus etiam progressibus et augmentis scientiarum, spem magnam facere possit; præsertim dum divino videatur consilio esse decretum, ut hæc duo coæva sint: sic enim Daniel propheta, de novissimis temporibus verba faciens, prædicit," Plurimi pertransibunt, et augebitur scientia;" quasi pertransitus sive perlustratio mundi atque multiplex augmentum scientiarum eidem seculo destinarentur: sicut magna ex parte jam completum videmus; quandoquidem tempora nostra, duabus illis prioribus doctrinarum periodis, aut revolutionibus (alteri apud Græcos, alteri apud Romanos) eruditione non multum cedant, eas vero in aliquibus longe superent.

CAPUT UNDECIMUM.

Partitio historiæ ecclesiasticæ in ecclesiasticam specialem, historiam ad prophetias, et historiam Nemeseos.

HISTORIA ecclesiastica in genere, easdem fere cum historia civili partitiones subit. Sunt enim chronica ecclesiastica, sunt vitæ patrum, sunt relationes de synodis, et reliquis ad Ecclesiam spectantibus. Proprio vero nomine, recte dividitur in historiam ecclesiasticam (generis nomine servato) et historiam ad prophetias, et historiam Nemeseos sive providentiæ. Prima Ecclesiæ militantis tempora et statum diversum memorat; sive illa fluctuet, ut arca in diluvio; sive itineretur, ut arca in eremo; sive consistat, ut arca in templo: hoc est, statum Ecclesiæ in persecutione, in motu, et in pace. In hac parte, defectum aliquem non invenio, quin supersunt in illa complura potius quam desunt: illud sane optarem, ut massæ tam prægrandi virtus quoque et sinceritas narrationum responderent.

non sine partium studio: occupata est autem in observanda divina illa convenientia, quæ nonnunquam intercedit inter Dei voluntatem revelatam et secretam.

Quamvis enim tam obscura sint consilia et judicia Dei, ut homini animali sint penitus inscrutabilia, quinetiam sæpius eorum oculis, qui prospiciunt e tabernaculo, se subducant; divinæ tamen sapientiæ visum, aliquando per vices, ad suorum confirmationem, et confusionem eorum, qui tanquam sine Deo sunt in mundo, ea quasi majoribus characteribus descripta, sic proponere conspicienda, uti (sicut loquitur propheta) " quivis etiam in cursu ea perlegere possit ;" hoc est, ut homines mere sensuales | et voluptarii, qui judicia illa divina prætervehi festinant, neque cogitationes suas in ea unquam defigunt, tamen, quamvis propere currant, et aliud agant, ipsa agnoscere cogantur. Talia sunt vindictæ seræ et inopina; salutes subito affulgentes et insperata; consilia divina per ambages rerum tortuosas, et stupendas spiras, tandem se manifesto expedientia, et similia: quæ valent, non solum ad consolandos animos fidelium, sed ad percellendas et convincendas conscientias improborum.

CAPUT DUODECIMUM.

De appendicibus historiæ, quæ circa verba hominum (quemadmodum historia ipsa circa facta) versantur: partitio earum in orationes, epistolas, et apophthegmata.

Ar non factorum solummodo humani generis, verum etiam dictorum memoria servari debet. Neque tamen dubium, quin dicta illa quandoque historiæ ipsi inserantur, quatenus ad res gestas perspicue et graviter narrandas faciant et deserviant. Sed dicta sive verba humana proprie custodiunt libri orationum, epistolarum, et apophthegmatum. Atque orationes sane virorum prudentium, de negotiis et causis gravibus et arduis habitæ, tum ad rerum Secunda pars, quæ est historia ad prophetias, ex ipsarum notitiam, tum ad eloquentiam multum valent. duobus relativis constat, prophetia ipsa, et ejus Sed majora adhuc præstantur auxilia ad instruendam adimpletione. Quapropter tale esse debet hujus prudentiam civilem ab epistolis, quæ a viris magnis operis institutum, ut cum singulis ex Scripturis pro- de negotiis seriis missæ sunt; etenim ex verbis phetiis eventuum veritas conjungatur; idque per hominum nil sanius aut præstantius, quam hujusomnes mundi ætates, tum ad confirmationem fidei, modi epistolæ. Habent enim plus nativi sensus, tum ad instituendam disciplinam quandam et peri- quam orationes; plus etiam maturitatis, quam collotiam in interpretatione prophetiarum, quæ adhuc quia subita. Eædem quando continuantur secundum restant complenda. Attamen in hac re, admittenda seriem temporum (ut fit in illis, quæ a legatis, præest illa latitudo, quæ divinis vaticiniis propria est et fectis provinciarum, et aliis imperii ministris, ad familiaris; ut adimpletiones eorum fiant et conti-reges, vel senatus, vel alios superiores suos mittuntur; nenter et punctualiter: referunt enim auctoris sui naturam; "Cui unus dies tanquam mille anni, et mille anni tanquam unus dies:" atque licet plenitudo et fastigium complementi eorum, plerunque alicui certæ ætati vel etiam certo momento destinetur; attamen habent interim gradus nonnullos et scalas complementi, per diversas mundi ætates. Hoc opus desiderari statuo, verum tale est, ut magna cum sapientia, sobrietate, et reverentia tractandum sit, aut omnino dimittendum.

[blocks in formation]

aut vicissim ab imperantibus ad ministros) sunt certe ad historiam, præ omnibus, pretiosissima supellex. Neque apophthegmata ipsa ad delectationem et ornatum tantum prosunt, sed ad res gerendas etiam et usus civiles. Sunt enim (ut aiebat ille) veluti "secures" aut "mucrones verborum," qui rerum et negotiorum nodos acumine quodam secant et penetrant: occasiones autem redeunt in orbem, et quod olim erat commodum, rursus adhiberi et prodesse potest; sive quis ea tanquam sua proferat, sive tanquam vetera. Neque certe de utilitate ejus rei ad civilia dubitari potest, quam Cæsar dictator opera

Atque hæc dicta sint de historia, ea scilicet parte doctrinæ, quæ respondet uni ex cellis sive domiciliis intellectus, quæ est memoria.

CAPUT DECIMUM TERTIUM.

sua honestavit; cujus liber utinam extaret, cum ea, | sibi satisfaciat, præsto est poësis, quæ facta magis quæ usquam habentur in hoc genere, nobis parum heroica confingat: cum historia vera successus cum delectu congesta videantur. rerum, minime pro meritis virtutum et scelerum, narret; corrigit eam poësis, et exitus et fortunas, secundum merita et ex lege Nemeseos, exhibet: cum historia vera, obvia rerum satietate et similitudine, animæ humanæ fastidio sit; reficit eam poësis, inexpectata, et varia, et vicissitudinum plena canens. Adeo ut poësis ista, non solum ad delectationem, sed etiam ad animi magnitudinem, et ad mores conferat. Quare et merito etiam divinitatis cujuspiam particeps videri possit; quia animum erigit, et in sublime rapit; rerum simulacra ad animi desideria accommodando, non animum rebus (quod ratio facit, et historia) submittendo. Atque his quidem illecebris et congruitate, qua animum humanum demulcet, addito etiam consortio musices, unde suavius insinuari possit, aditum sibi patefecit, ut honori fuerit etiam seculis plane rudibus et apud nationes barbaras, cum aliæ doctrinæ prorsus exclusæ essent.

De secundo membro principali doctrinæ, nempe poësi. Partitio poëseos in narrativam, dramaticam, et parabolicum. Exempla parabolice tria propo

huntur.

JAM ad poësin veniamus. Poësis est genus doctrinæ, verbis plerunque adstrictum, rebus solutum et licentiosum; itaque, ut initio diximus, ad phantasiam refertur, quæ iniqua et illicita prorsus rerum conjugia et divortia comminisci et machinari solet. Poësis autem (ut supra innuimus) duplici accipitur sensu, quatenus ad verba, vel quatenus ad res respiciat. Priore sensu, sermonis quidem character | est: carmen enim styli genus, et elocutionis formula quædam; nec ad res pertinet: nam et vera narratio carmine, et ficta oratione soluta conscribi potest. Posteriore vero sensu, constituimus eam, ab initio, doctrinæ membrum principale, eamque juxta historiam collocavimus, cum nihil aliud sit, quam historiæ imitatio ad placitum. Nos igitur in partitionibus nostris, veras doctrinarum venas indagantes et persequentes; neque consuetudini et divisionibus receptis (in multis) cedentes; satiras, et elegias, et epigrammata, et odas, et hujusmodi, ab instituto sermone removemus; atque ad philologiam et artes orationis rejicimus. Sub nomine autem poëseos, de historia ad placitum conficta, tantummodo tractamus. Partitio poëseos verissima, atque maxime ex proprietate, præter illas divisiones, quæ sunt ei cum historia communes (sunt enim ficta chronica, vitæ | fictæ, fictæ etiam relationes) ea est, ut sit aut narrativa; aut dramatica; aut parabolica. Narrativa prorsus historiam imitatur, ut fere fallat, nisi quod res extollat sæpius supra fidem. Dramatica est veluti historia spectabilis ; nam constituit imaginem rerum tanquam præsentium; historia autem tanquam præteritarum. Parabolica vero est historia cum typo, quæ intellectualia deducit ad sensum.

Atque de poësi narrativa, sive eam heroicam appellare placet, (modo hoc intelligas de materia non de versu,) ea a fundamento prorsus nobili excitata videtur, quod ad dignitatem humanæ naturæ imprimis spectat. Cum enim mundus sensibilis sit anima rationali dignitate inferior, videtur poësis hæc humanæ naturæ largiri, quæ historia denegat; atque animo umbris rerum utcunque satisfacere, cum | solida haberi non possint. Si quis enim rem acutius introspiciat, firmum ex poësi sumitur argumentum, magnitudinem rerum magis illustrem, ordinem magis perfectum, et varietatem magis pulchram, animæ humanæ complacere, quam in natura ipsa, post lapsum, reperire ullo modo possit. Quapropter cum res gestæ, et eventus, qui veræ historiæ subjiciuntur, non sint ejus amplitudinis, in qua anima humana

[ocr errors]

Dramatica autem poësis, quæ theatrum habet pro mundo, usu eximia est, si sana foret. Non parva enim esse posset theatri, et disciplina, et corruptela : atque corruptelarum in hoc genere, abunde est; disciplina plane nostris temporibus est neglecta. Attamen licet in rebuspublicis modernis habeatur pro re ludicra actio theatralis, nisi forte nimium trahat e satira, et mordeat; tamen apud antiquos curæ fuit, ut animos hominum ad virtutem institueret. Quinetiam viris prudentibus et magnis philosophis veluti animorum plectrum quoddam censebatur. Atque sane verissimum est, et tanquam secretum quoddam naturæ, hominum animos, cum congregati sint, magis quam cum soli sint, affectibus et impressionibus patere.

Hæc

At poësis parabolica, inter reliquas eminet, et tanquam res sacra videtur, et augusta; cum præsertim religio ipsa ejus opera plerunque utatur, et per eam commercia divinorum cum humanis exerceat. Attamen et hæc quoque, ingeniorum circa allegorias levitate et indulgentia, contaminata invenitur. Est autem usus ambigui, atque ad contraria adhibetur. Facit enim ad involucrum; facit etiam ad illustrationem. In hoc, docendi quædam ratio; in illo, occultandi artificium quæri videtur. autem docendi ratio, quæ facit ad illustrationem, antiquis seculis plurimum adhibebatur. Cum enim rationis humanæ inventa, et conclusiones (etiam eæ, quæ nunc tritæ et vulgatæ sunt) tunc temporis novæ et insuetæ essent, vix illam subtilitatem capiebant ingenia humana, nisi propius eæ ad sensum, per hujusmodi simulacra et exempla, deducerentur. Quare omnia apud illos, fabularum omnigenarum, et parabolarum, et ænigmatum, et similitudinum, plena fuerunt. Hinc tesseræ Pythagoræ, ænigmata Sphingis, Æsopi fabulæ, et similia. Quinetiam apophthegmata veterum sapientum fere per similitudines rem demonstrabant. Hinc Menenius Agrippa apud Romanos (gentem eo seculo minime literatam) seditionem fabula repressit. Denique ut hieroglyphica literis, ita parabolæ argumentis erant antiquiores. Atque hodie etiam et semper eximius est, et fuit, parabolarum vigor, cum nec argumenta tam perspicua, nec vera exempla tam apta esse possint.

Alter est usus poëseos parabolicæ, priori quasi | pedes desinente. Gestabat autem insignia potestatis ; contrarius, qui facit (ut diximus) ad involucrum ; sinistra fistulam ex septem calamis compactam, dexearum nempe rerum, quarum dignitas tanquam velo tra pedum sive baculum, superius curvum et inflexum. quodam discreta esse mereatur : hoc est, cum oc- Induebatur chlamyde ex pelle pardalis. Potestates culta et mysteria religionis, politicæ, et philosophiæ, ei et munera ejusmodi attribuuntur, ut sit deus venafabulis et parabolis vestiuntur. Utrum vero fabulis torum, etiam pastorum, et in universum ruricolarum ; veteribus poëtarum subsit aliquis sensus mysticus, præses item montium. Erat etiam proximus a dubitationem nonnullam habet; atque ipsi certe Mercurio nuncius deorum. Habebatur etiam dux et fatemur nos in eam sententiam propendere, ut non imperator Nympharum, quæ circa eum perpetuo paucis antiquorum poëtarum fabulis mysterium in- choreas ducere, et tripudiare solebant; comitabantur fusum fuisse putemus. Neque nos movet, quod ista et Satyri, et his seniores Sileni. Habebat insuper pueris fere et grammaticis relinquantur, et vilescant, potestatem terrores immittendi, præsertim inanes et ut de illis contemptim sententiam feramus: quin superstitiosos, qui et Panici vocati sunt. Res gestæ contra, cum plane constet scripta illa, quæ fabulas autem ejus non multæ memorantur: illud præcipuum, istas recitant, ex scriptis hominum, post literas sacras, quod Cupidinem provocavit ad luctam, a quo etiam esse antiquissima, et longe his antiquiores fabulas in certamine victus est. Etiam Typhonem gigantem ipsas (etenim tanquam prius creditæ et receptæ, non retibus implicavit et cohibuit: atque narrant insuper, tanquam excogitatæ ab illis scriptoribus referuntur) cum Ceres mosta, et ob raptam Proserpinam indigvidentur esse instar tenuis cujusdam auræ, quæ nata, se abscondisset; atque dii omnes ad eam inex traditionibus nationum magis antiquarum investigandam magnopere incubuissent, et se per varias Græcorum fistulas inciderunt. Cum vero, quæ circa harum parabolarum interpretationem adhuc tentata sint, per homines scilicet imperitos, nec ultra locos communes doctos, nobis nullo modo satisfaciant; philosophiam secundum parabolas antiquas inter desiderata referre visum est. Ejus autem operis exemplum unum aut alterum subjungemus. Non quod res sit fortasse tanti, sed ut institutum nostrum servemus. Id hujusmodi est, ut de operibus illis, quæ inter desiderata ponimus (si quid sit paulo obscurius) perpetuo aut præcepta ad opus illud instruendum, aut exempla proponamus: ne quis forte existimet levem aliquam tantum notionem de illis mentem nostram perstrinxisse, nosque regiones, sicut augures, animo tantum metiri, neque eas ingrediendi vias nosse. Aliam aliquam partem in poësi desiderari non invenimus; quin potius cum planta sit poësis, quæ veluti a terra luxuriante, absque certo semine, germinaverit, supra cæteras doctrinas excrevit, et diffusa est. Verum jam exempla proponemus, tria tantum numero, unum e naturalibus, e politicis unum, atque unum denique e moralibus.

EXEMPLUM PRIMUM PHILOSOPHIE, SECUNDUM PARA-
BOLAS ANTIQUAS, IN NATURALIBUS.

De universo, secundum fabulam Panis. Antiqui generationem Panis in dubio relinquunt; alii enim eum a Mercurio genitum: alii longe alium generationis modum ei tribuunt. Aiunt enim procos universos cum Penelope rem habuisse, ex quo promiscuo concubitu Pana communem filium ortum esse. Neque prætermittenda est tertia illa generationis explicatio: quidam enim prodiderunt, eum Jovis et Hybreos (id est, contumelia) filium fuisse. Utcunque orto, Parcæ illi sorores fuisse perhibentur: quæ in specu subterraneo habitabant: Pan autem morabatur sub dio. Effigies Panis talis ab antiquitate describitur; cornutus, cornibus in acutum surgentibus, et usque ad cœlum fastigiatis; corpore toto hispidus et villosus; barba imprimis promissa; figura biformis, humana quoad superiora, sed semifera et in capra

vias dispertiti essent; Pani solummodo ex felicitate quadam contigisse, ut inter venandum eam inveniret et indicaret. Ausus est quoque cum Apolline de victoria musices decertare, atque etiam Mida judice prælatus est; ob quod judicium Midas asininas aures tulit, sed clam et secreto. Amores Panis nulli referuntur, aut saltem admodum rari; quod mirum, inter turbam deorum prorsus tam profuse amatoriam, videri possit. Illud solummodo ei datur, quod Echo adamaret, quæ etiam uxor ejus est habita; atque unam præterea nympham, Syringam nomine; in quam propter iram et vindictam Cupidinis (quem ad luctam provocare non reveritus esset) incensus est. Etiam Lunam quondam in altas sylvas sevocasse dicitur. Neque etiam prolem ullam suscepit, (quod similiter mirum est, cum dii, præsertim masculi, prolifici admodum essent,) nisi quod ei attribuatur tanquam filia, muliercula quædam ancilla, lambe nomine; quæ ridiculis narratiunculis oblectare hospites solebat, ejusque proles ex conjuge Echo esse a nonnullis existimabatur. Parabola talis esse videtur.

PAN (ut et nomen ipsum etiam sonat) universum sive universitatem rerum repræsentat et proponit. De hujus origine duplex omnino sententia est, atque adeo esse potest. Aut enim a Mercurio est, verbo scilicet divino (quod et sacræ literæ extra controversiam ponunt; et philosophi ipsi, qui magis divini habiti sunt, viderunt) aut ex confusis rerum seminibus. Etenim quidam e philosophis semina rerum etiam substantia infinita statuerunt; unde opinio de homoiomeriis fluxit, quam Anaxagoras aut invenit, aut celebravit. Nonnulli vero magis acute et sobrie censebant ad varietatem rerum expediendam sufficere, si semina, substantia eadem, figuris varia, sed certis et definitis, essent; et reliqua in positura et complexu seminum ad invicem ponebant: ex quo fonte opinio de atomis emanavit; ad quam Democritus se applicavit, cum Leucippus ejus auctor fuisset. At alii, licet unum rerum principium assererent (aquam Thales, aërem Anaximenes, ignem Heraclitus) tamen illud ipsum principium actu unicum, potentia varium et dispensabile posuerunt, ut in quo rerum omnium semina laterent. Qui vero

« ¡è͹˹éÒ´Óà¹Ô¹¡ÒõèÍ
 »