ÀҾ˹éÒ˹ѧÊ×Í
PDF
ePub

et radicum illarum fibras indagassent; ingentem, | meo judicio, lucem illis omnibus, quæ postea in inquisitionem ventura fuissent, affudissent: ante omnia, si naturam rerum non minus, quam axiomata moralia, consuluissent, doctrinas suas minus prolixas, magis autem profundas reddidissent. Quod cum ab illis aut omnino omissum, aut confuse admodum tractatum fuerit, nos breviter retractabimus; et fontes ipsos rerum moralium aperire et purgare conabimur, antequam ad doctrinam de cultura animi, quam ponimus ut desideratam, perveniamus. Hoc enim (ut arbitramur) doctrinam de exemplari novis quodammodo viribus donabit.

Inditus est atque impressus unicuique rei appetitus ad duplicem naturam boni; alteram qua res to'um quiddam est in seipsa: alteram, qua est pars totius alicujus majoris. Atque posterior hæc illa altera dignior est, et potentior, cum tendat ad conservationem formæ amplioris. Nominetur prima, bonum individuale, sive suitatis; posterior, bonum communionis. Ferrum sympathia particulari fertur ad magnetem at si paulo ponderosius fuerit, amores illos deserit, et tanquam bonus civis, et amator patriæ, terram petit, regionem scilicet connaturalium Suorum. Ulterius paulo pergamus; corpora densa et gravia terram petunt, congregationem magnam corporum densorum: : attamen, potius quam natura rerum divulsionem patiatur, et detur (ut loquuntur) vacuum, corpora hujusmodi in sursum ferentur, et cessabunt ab officio suo erga terram, ut præstent officium suum mundo ipsi debitum. Ita quasi perpetuo obtinet, ut conservatio formæ magis communis minores appetitus in ordinem redigat. At prærogativa ista boni communionis signatur præcipue in homine, si non degeneraverit; juxta memorabile illud Pompeii Magni dictum, qui, quo tempora Romam fames premeret, annonæ importandæ præpositus, vehementissime autem ab amicis interpellatus ne mari, atroce tempestate ingruente, se committeret; illud tantum respondit, "Necesse est ut eam, non ut vivam" adeo ut vitæ desiderium (quod in individuo maximum est) amori et fidei in rempublicam apud eum non præponderaret. Sed quid moramur? Nulla, omnibus seculis, reperta est vel philosophia, vel secta, vel religio, vel lex, aut disciplina, quæ in tantum communionis bonum exaltavit, bonum vero individuale depressit, quantum sancta fides Christiana: unde liquido pateat, unum eundemque Deum fuisse, qui creaturis leges illas naturæ, hominibus vero legem Christianam dedisset. Propterea legimus, nonnullos ex electis et sanctis viris optasse se potius erasos ex libro vitæ, quam ut salus ad fratres suos non perveniret; ecstasi quadam charitatis, et impotenti desiderio boni communionis incitati.

comparationi, qua usus est Pythagoras, ut philosophiæ et contemplationi honorem ac decus assereret: qui ab Hierone, quisnam esset, interrogatus, respondit; Hieronem non latere (si forte unquam Olympicis certaminibus interfuisset) id ibi loci contingere, ut veniant eo alii fortunæ suæ in agonibus periculum facturi; alii vero ut mercatores, ad merces distrahendas; alii ut amicos undique confluentes convenirent, et epulis ac hilaritati indulgerent; alii denique ut cæterorum essent spectatores: se autem unum esse ex illis, qui spectandi gratia venerit. Verum homines nosse debent, in hoc humanæ vitæ theatro, Deo et angelis solum convenire, ut spectatores sint. Neque sane fieri potuit, ut hac de re dubitatio in ecclesia unquam suscitaretur (utcunque plurimis in ore fuerit dictum illud," Pretiosa in oculis Domini mors sanctorum ejus :" ex quo loco mortem illam civilem, et instituta vitæ monasticæ et regularis attollere solebant) nisi illud etiam una subesset, quod vita illa monastica mere contemplativa non sit, verum plane in officiis ecclesiasticis versetur; qualia sunt jugis oratio, et votorum sacrificia Deo oblata; librorum item theologicorum, multo in otio, conscriptio, ad legis divinæ doctrinam propagandum : quemadmodum et Moses fecit, cum per tot dies in montis secessu moratus esset. Quinetiam Henoch, ab Adamo septimus, qui videtur fuisse princeps vitæ contemplativæ (etenim "cum Deo ambulasse" perhibetur) nihilominus ecclesiam prophetiæ libro (qui etiam a sancto Juda citatur) dotavit. Contemplativam vero quod attinet meram, et in se ipsa terminatam, quæque radios nullos, sive caloris, sive luminis, in societatem humanam diffundat, nescit eam certe theologia.

Determinat etiam quæstionem, tanta contentione agitatam, inter scholas Zenonis et Socratis ex una parte, qui felicitatem in virtute, aut sola, aut adornata (cujus semper in officiis vitæ partes potissima) collocarunt: et reliquas complures sectas et scholas, ex altera parte veluti scholas Cyrenaicorum et Epicureorum; qui eam in voluptate constituerunt: virtutem autem (sicut fit in comœdiis aliquibus, ubi hera cum famula vestem mutet) plane ancillam statuerunt: utpote sine qua voluptati commode ministrari non posset: nec minus illam alteram Epicuri scholam, quasi reformatam; quæ felicitatem nihil aliud esse prædicabat, quam inimi tranquillitatem et serenitatem, a perturbationibus liberi, et vacui; ac si Jovem de solio deturbare vellent, et Saturnum cum aureo seculo reducere, quando neque æstas nec bruma fuissent, non ver, nec autumnus, sed una et æquabilis aëris temperies: denique et illam explosam Pyrrhonis et Herilli scholam, qui sitam autumaverunt felicitatem in scrupulis quibusque animi prorsus elimiHoc positum, ita ut immotum maneat et incon- nandis, nullam statuentes fixam et constantem boni cussum, nonnullis ex gravissimis in morali philoso- aut mali naturam, sed actiones pro bonis aut malis phia controversiis finem imponit. Primo enim quæs- habentes, prout ex animo, motu puro et irrefracto, tionem illam determinat, de vita contemplativa activæ aut contra, cum aversatione et reluctatione, prodipræferenda: idque contra sententiam Aristotelis. rent; quæ tamen opinio in hæresi Anabaptistarum Omnes siquidem rationes, quæ ab illo pro contem-revixit, qui cuncta metiebantur juxta motus et inplativa afferuntur, bonum privatum respiciunt, atque individui tantum ipsius voluptatem, aut dignitatem; quibus in rebus contemplativa palmam haud dubie reportat. Etenim contemplativa non absimilis est

stinctus spiritus, et constantiam vel vacillationem fidei. Liquet autem ista, quæ recensuimus, omnia ad privatam animorum tranquillitatem,et complacentiam, nullo modo autem ad bonum communionis, spectare.

Porro redarguit etiam philosophiam Epicteti, qui hoc utitur præsupposito; felicitatem in iis poni debere, quæ in potestate nostra sunt, ne scilicet fortunæ et casibus simus obnoxii: quasi vero non multo fuerit felicius, in rectis et generosis intentionibus, et finibus, qui publicum bonum amplectantur, successu destitui et frustrari, quam in omnibus, quæ ad privatam tantum fortunam nostram referuntur, voti perpetuo compotes fieri. Sicut Consalvus, Neapolim digito militibus indicans, generosa voce testatus est, multo sibi optatius fore, unum pedem promovendo, ad interitum certum ruere, quam unius pedis recessu, vitam in multos annos producere. Cui etiam concinit cœlestis dux et imperator, qui pronunciavit "conscientiam bonam juge esse convivium;" quibus verbis aperte significat, mentem bonarum intentionum sibi consciam, utcunque successu careat, verius et purius, et naturæ magis consentaneum præbere gaudium, quam universum illum apparatum, quo instrui possit homo, vel ut desideriis suis fruatur, vel ut animo conquiescat.

Redarguit itidem philosophiæ abusum illum, circa Epicteti tempora grassari cœptum: nempe quod philosophia versa fuerit in genus quoddam vitæ professorium et tanquam in artem; quasi scilicet institutum philosophiæ esset, non ut perturbationes compescerentur et extinguerentur; sed ut causæ et occasiones ipsarum evitarentur et summoverentur: ideoque particularis quædam vitæ ratio ad hoc obtinendum ineunda esset: introducendo sane tale genus sanitatis in animum, quale fuit Herodici in corpore: cujus meminit Aristoteles; illum scilicet nihil aliud per totam vitam egisse, quam ut valetudinem curaret; et proinde ab infinitis rebus abstineret, corporis interim usu quasi multatus. Ubi si hominibus officia societatis consectari cordi sit, illa demum valetudo maxime est expetenda, quæ quaslibet mutationes et impetus quoscunque ferre et vincere queat. Eodem modo et animus ille demum vere et proprie sanus et validus censendus est, qui per plurimas et maximas tentationes et perturbationes perrumpere potest. Ita ut optime Diogenes dixisse visus sit; qui eas vires animi laudarit, "quæ non ad caute abstinendum, sed ad fortiter sustinendum valerent;" quæque animi impetum, etiam in maximis præcipitiis, cohibere possint; quæque (id quod in equis bene subactis laudatur) præstent, ut brevissimo spatio, et sistere se, et vertere possint.

Postremo, redarguit idem teneritudinem quandam, et ineptitudinem ad morigerandum, in nonnullis ex antiquissimis philosophis, et maxime in veneratione habitis, notatam: qui nimis facile se a rebus civilibus subduxerint, ut indignitatibus et perturbationibus se exuerent; atque magis, sua opinione, illibati, et tanquam sacrosancti, viverent: ubi consentaneum esset, constantiam hominis vere moralis talem fore, qualem idem Consalvus in homine militari requirebat; nimirum ut honor ejus contexeretur tanquam e tela crassiore; minimeque tam tenui, ut quidvis illud vellicare et lacerare possit.

CAPUT SECUNDUM.

Partitio boni individualis, vel suitatis, in bonum activum, et bonum passivum. Partitio boni pas sivi, in bonum conservativum, et bonum perfectivum, Partitio boni communionis, in officia generalia, et respectiva.

REPETAMUS igitur jam et persequamur primum bonum individuale, et suitatis. Illud partiemur in bonum activum, et bonum passivum. Etenim hæc quoque differentia boni (non absimilis certe illis appellationibus, quæ Romanis in œconomicis erant familiares, promi scilicet, et condi) in universa rerum natura impressa reperitur: præcipue autem se prodit in duplici rerum creatarum appetitu; altero, se conservandi et muniendi; altero se multiplicandi et propagandi: atque hic posterior, qui activus est, et veluti promus, potentior videtur et dignior; ille autem prior, qui passivus est, et veluti condus, inferior censeri potest. Etenim in universitate rerum, natura cœlestis præcipue agens est; at natura terrestris, patiens. Etiam in delectationibus animantium, major voluptas est generandi, quam pascendi. In oraculis quoque divinis pronunciatur, "Beatius esse dare, quam accipere." Quin et in vita communi, nemo invenitur ingenio tam molli et effœminato, quin pluris faciat aliquid, quod ei in votis erat, perficere, et ad exitum perducere, quam sensualitatem aliquam, aut delectamentum. Atque ista quidem boni activi pre-eminentia in immensum exaltatur, ex intuitu conditionis humanæ, quod sit et mortalis, et fortunæ actibus exposita. Nam si in voluptatibus hominum posset obtineri perpetuitas atque certitudo, magnum pretium eis accederet, propter securitatem et moram. Quandoquidem autem rem videmus huc recidere: Magni æstimamus mori tardius: et, Ne glorieris de crastino; nescis partum diei: mirum minime est, si omni contentione feramur ad ea, quæ temporis injurias non reformident. Ea vero nulla esse possunt, præter opera nostra; sicut dicitur, Opera eorum sequuntur eos." Est et altera præeminentia boni activi haud exigua, indita et sustentata ex eo affectu, qui humanæ naturæ, ut comes individuus, lateri adhæret: amor scilicet novitatis aut varietatis. Ille vero in sensuum voluptatibus (quæ boni passivi pars sunt vel maxima) angustus admodum est, nec latitudinem habet aliquam insignem: "Cogita quamdiu eadem feceris; cibus, somnus, ludus; per hunc circulum curritur. Mori velle, non tantum fortis, aut miser, aut prudens, sed etiam fastidiosus potest." At in actis vitæ nostræ, et institutis, et ambitionibus, insignis est varietas; eaque multa cum voluptate percipitur, dum inchoamus, progredimur, interquiescimus, regredimur, ut vires augeamus, appropinquamus, denique obtinemus, et hujusmodi; ut vere admodum dictum sit, vita sine proposito, languida et vaga est. Quod simul et prudentibus et stultissimis competit, ut ait Salomon ; "Pro desiderio quærit cerebrosus, omnibus immiscet se." Quinetiam videmus, reges potentissimos, ad quorum nutum, quæcunque sensibus grata sunt, parari possent, nihilominus procurasse sibi interdum desi

[ocr errors]

deria humilia et inania (quemadmodum cithara fuit Neroni, gladiatoria Commodo, Antonino aurigatio, et alia aliis) quæ tamen ipsis fuerint omni affluentia voluptatum sensualium potiora. Tanto voluptatem majorem effert, ut aliquid agamus, quam ut fruamur. Illud interim paulo attentius notandum est, bonum activum, individuale, a bono communionis prorsus differre; quanquam nonnunquam ambo coincidant. Quamvis enim bonum istud individuale, activum, sæpe opera beneficentiæ (quæ ex virtutibus communionis est) pariat et producat; illud tamen interest, quod illa opera ab hominibus plurimis fiant, non animo alios juvandi aut beandi, sed plane propter se, atque potentiam et amplitudinem propriam. Id quod optime cernitur, quando bonum activum in aliquid impinget, quod sit bono communionis contrarium. Siquidem gigantea illa animi conditio, qua abripiuntur magni isti orbis terrarum perturbatores (qualis fuit L. Sylla, et plurimi alii, licet in modulo longe minore) qui videntur ad hoc anhelare, ut omnes felices et ærumnosi sint, prout sibi fuerint amici, vel inimici; atque ut mundus tanquam ipsorum præferat imaginem (quæ vera est theomachia) hæc, inquam, ipsa aspirat ad bonum activum, individuale, saltem apparens; etsi a bono communionis omnium maxime recedat.

At bonum passivum partiemur, in bonum conservativum, et bonum perfectivum. Etenim inditus est unicuique rei triplex appetitus, quatenus ad bonum suitatis, sive individui. Primus, ut se conservet: secundus, ut se perficiat: tertius, ut se multiplicet sive diffundat. Atque hic postremus appetitus ad bonum activum refertur, de quo jam modo diximus. Supersunt igitur reliqua tantum duo, quæ diximus, bona: ex quibus præcellit perfectivum. Minus enim quiddam est, conservare rem in suo statu: majus vero, eandem ad naturam sublimiorem evehere. Reperiuntur siquidem per res universas, naturæ aliquæ nobiliores, ad quarum dignitatem et excellentiam, naturæ inferiores aspirant, veluti ad origines et fontes suos. Sic de hominibus non male cecinit ille:

"Igneus est ollis vigor, et cœlestis origo."

Homini enim, assumptio aut approximatio ad divinam aut angelicam naturam, est formæ suæ perfectio. Cujus quidem boni perfectivi prava et præpostera imitatio, pestis est ipsa vitæ humanæ, et turbo quidam rapidus, qui omnia abripit et subvertit. Nimirum, dum homines, exaltationis vice formalis atque essentialis, cæca ambitione advolant ad exaltationem tantummodo localem. Quemadmodum enim ægri, remedium mali sui non invenientes, de loco in locum corpus agitant et volvunt; quasi ex mutatione loci a seipsis abscedere, et internum malum effugere possint: eodem modo evenit in ambitione, ut homines, simulachro quodam falso naturæ suæ exaltandæ abrepti, nihil aliud adipiscantur, quam loci quandam celsitudinem et fastigium.

Bonum vero conservativum nihil aliud est, quam receptio et fruitio rerum naturæ nostræ congruentium. Hoc vero bonum, licet maxime sit simplex et nativum, tamen ex bonis videtur mollissimum atque infimum. Quin et hoc ipsum bonum recipit differentiam nonnullam; circa quam partim vacilla

|

vit judicium hominum, partim omissa est inquisitio. Boni siquidem fruitionis, sive, quod vulgo dicitur, jucundi dignitas et commendatio, aut in sinceritate fruitionis sita est, aut in ejusdem vigore: quorum alterum inducit et præstat æqualitas; alterum autem varietas et vicissitudo: alterum minorem habet mixturam mali, alterum impressionem magis fortem et vividam boni. Cæterum, horum utrum melius, ambigitur: dein, num natura humana utrumque simul apud se retinere possit, non inquiritur.

Atque quantum ad id, de quo ambigitur, ventilari cœpit illa controversia inter Socratem et sophistam quendam. Ac Socrates quidem asserebat, Felicitatem sitam esse in animi pace constante, et tranquillitate: sophista vero in hoc, Ut quis multum appetat, et multum fruatur. Quin et ab argumentis delapsi sunt ad convicia; dicente sophista, felicitatem Socratis, stipitis vel lapidis esse felicitatem; e contra Socrate, sophistæ felicitatem, felicitatem esse scabiosi, qui perpetuo pruriret et scalperet. Neque tamen desunt utrique sententiæ sua firmamenta. Nam Socrati assentitur vel Epicuri schola ipsa, quæ virtutis, ad felicitatem, partes esse maximas, non diffitebatur. Quod si ita sit, certo certius est, virtutis majorem esse usum in perturbationibus sedandis, quam rebus cupitis adipiscendis. Sophistæ autem nonnihil suffragari videtur assertio illa, cujus a nobis mentio modo facta est, quod videlicet bonum perfectivum bono conservativo sit superius; quippe quia cupitarum rerum adeptiones naturam videantur sensim perficere: quod licet vere non faciant, tamen et motus ipse in circulo, speciem nonnullam præ se fert motus progressivi.

Sane,

At secunda quæstio (num scilicet natura humana non possit et animi tranquillitatem, et fruendį vigorem, simul retinere) rite definita, priorem illam reddit otiosam et supervacaneam. Annon enim videmus, haud raro animos nonnullorum ita factos et compositos, ut voluptatibus afficiantur vel maxime cum adsint, et tamen earum jacturam non gravate ferant? Ita ut series illa philosophica, "Non uti, ut non appetas; non appetere, ut non metuas," videatur esse pusilli cujusdam animi, et diffidentis. doctrinæ pleræque philosophorum videntur esse paulo timidiores, et cavere hominibus plusquam natura rerum postulat. Veluti, cum mortis forinidinem medendo augent. Etenim, cum nihil aliud fere vitam humanam faciant, quam mortis quandam præparationem et disciplinam, quomodo fieri possit, ut ille hostis mirum in modum non videatur terribilis, contra quem muniendi nullus sit finis? Melius poëta (ut inter ethnicos ;)

"Qui finem vitæ extremum inter munera ponat
Naturæ."

Similiter et in omnibus annisi sunt philosophi animum humanum reddere nimis uniformem et harmonicum: eum motibus contrariis et extremis minime assuefaciendo. Cujus causam arbitror fuisse, quod ipsi vitæ se privatæ dedicarunt, a negotiis et aliorum obsequiis immuni et liberæ. Quin potius imitentur homines prudentiam gemmariorum; qui si forte in gemma inveniatur nubecula aliqua, aut glaciecula, quæ ita posset eximi, ut magnitudini lapidis non

nimium detrahatur, eam tollunt; aliter vero intactam | didit thesauros, tam conspicuos, quam occultos, theeam relinquunt: pari ratione, serenitati animorum ita consulendum est, ut non destruatur magnanimitas. Atque de bono individuali hactenus.

Postquam igitur de bono suitatis (quod etiam particulare, privatum, individuale, appellare solemus) jam dixerimus; repetamus bonum communionis, quod societatem intuetur. Istud nomine officii vocari consuevit: siquidem vocabulum officii magis proprie attribuitur animo bene disposito erga alios: vocabulum virtutis animo intra se recte formato et composito. Verum ista pars, primo intuitu, scientiæ civili deberi videtur: attamen, si diligentius attendas, non ita: siquidem tractat regimen et imperium uniuscujusque in seipsum, neutiquam vero in alios. Atque sicut in architectura, alia res est, postes, trabes, et cæteras ædificii partes efformare, et ad ædificandi usum præparare; alia autem, easdem ad invicem aptare et compaginare: sicut etiam in mechanicis, instrumentum aut machinam fabricare et conficere, non idem est, quod fabricatum erigere, movere, et in opere ponere sic doctrina de conjugatione ipsa hominum in civitate, sive societate, differt ab ea, quæ eos reddit ad hujusmodi societatis commoda conformes et bene affectos.

Ista pars de officiis, etiam in duas portiones tribuitur: quarum altera tractat de officio hominis in communi: altera de officiis specialibus et respectivis, pro singulorum professione, vocatione, statu, persona, et gradu. Harum primam, satis excultam, diligenterque a veteribus et aliis explicatam, jam antea retulimus; alteram quoque, sparsim quidem tractatam, licet non in corpus aliquod integrum scientiæ digestam, reperimus. Neque tamen hoc ipsum, quod sparsim tractetur, reprehendimus; quinimo de hoc argumento per partes scribi longe consultius existimamus. Quis enim tanta fuerit vel perspicacia vel confidentia, ut de officiis peculiaribus et relativis, singulorum ordinum et conditionum, perite et ad vivum disceptare, et definire possit, aut sustineat? Tractatus autem, qui experientiam non sapiunt, sed ex notitia rerum generali et scholastica tantummodo deprompti sunt, de rebus hujusmodi, inanes plerunque evadunt et inutiles. Quamvis enim aliquando contingat, spectatorem ea animadvertere, quæ lusorem fugiant; atque jactetur proverbium quoddam magis audaculum, quam sanum, de censura vulgi circa actiones principum, "stantem in valle optime perlustrare montem;" optandum tamen imprimis esset, ut non nisi expertissimus et versatissimus quisque se hujusmodi argumentis immisceret. Hominum enim speculativorum, in materfis activis, lucubrationes, iis, qui in agendo fuerint exercitati, nihilo meliores videntur, quam dissertationes Phormionis de bellis æstimatæ sunt ab Hannibale, qui eas habuit pro somniis et deliriis. Unum duntaxat vitium illos occupat, qui de rebus ad suum munus aut artem pertinentibus libros conscribunt; quod scilicet in illis Spartis suis ornandis atque at

tollendis modum tenere nesciant.

In hoc genere librorum, piaculum foret, non meminisse (honoris causa) excellentissimi illius operis, a majestate tua elucubrati, “De officio regis." Scriptum enim hoc plurimos intra se cumulavit ac recon

ologiæ, ethicæ, et politicæ; insigni cum aspersione aliarum artium estque, meo judicio, inter scripta, quæ mihi perlegere contigerit, præcipue sanum et solidum. Non illud ullo loco, aut inventionis fervore æstuat, aut indiligentiæ frigore torpet aut dormitat; non vertigine aliquando corripitur, unde in ordine suo servando confundatur aut excidat: non digressionibus distrahitur, ut illa, quæ nihil ad rhombum sunt, expatiatione aliqua flexuosa complectatur: non odoramentorum aut pigmentorum fucis adulteratur; qualibus illi utuntur, qui lectorum potius delectationi, quam argumenti naturæ inserviunt: ante omnia vero, spiritu valet istud opus non minus, quam corpore, utpote quod et cum veritate optime consentiat, et ad usum sit accommodatissimum. Quinetiam vitio illo, de quo paulo ante diximus (quod, si in alio quopiam, in rege certe, et scripto de majestate regia, tolerandum fuerit) omnino caret; nempe, quod culmen et fastigium regium non immodice aut invidiose extollat; siquidem majestas tua regem non depinxit aliquem, Assyriæ aut Persiæ, gloria et externo fastu nitentem, et coruscantem: sed vere Mosem, aut Davidem, pastores scilicet populi sui. Neque vero mihi unquam me. moria excidet dictum quoddam vere regium, quod in lite gravissima terminanda majestas tua, pro sacro illo, quo præditus es, spiritu ad populos regendos, pronunciavit; nimirum, "Reges juxta leges regnorum suorum gubernacula tractare, quemadmodum et Deus juxta leges naturæ: et æque raro prærogativam illam suam, quæ leges transcendit, ab illis usurpandam, ac a Deo videmus usurpari potestatem miracula patrandi." Nihilo tamen secius, ex libro illo altero, a majestate tua conscripto, "De libera monarchia," satis omnibus innotescit, non minus majestati tuæ cognitam esse et perspectam plenitudinem potestatis regiæ, atque ultimitates (ut scholastici loquuntur) jurium regalium, quam officii et muneris regii limites et cancellos. Non dubitavi igitur in medium adducere librum illum, a majestatis tuæ calamo exaratum, tanquam exemplum primarium et maxime illustre tractatuum de peculiaribus et respectivis officiis. Quo de libro, quæ a me jam dicta sunt, dixissem profecto, si ante annos mille a rege quopiam conscriptus fuisset. Neque vero me movet decorum illud, quod vulgo præscribitur, ne quis coram laudetur: modo laudes illæ nec modum excedant, nec intempestive, aut nulla data occasione, tribuantur. Cicero certe, in luculentissima illa oratione sua pro M. Marcello, nihil aliud agit, quam ut exhibeat tabulam quandam, singulari artificio depictam, de laudibus Cæsaris, licet coram ipso oratio illa haberetur. Quod et Plinius secundus fecit erga Trajanum. Itaque jam ad propositum revertamur.

Pertinet porro ad hanc partem de officiis respectivis vocationum, et professionum singularum, doctrina alia, tanquam priori relativa, sive opposita; nimirum de fraudibus, cautelis, imposturis, et vitiis ipsarum siquidem deprivationes et vitia officiis et virtutibus opponuntur. Neque omnino de his, in plurimis scriptis et tractatibus, siletur: sed sæpe ad illa notanda saltem obiter excurritur. At quo tandem modo ? Per satiram scilicet, et cynice

[ocr errors]

Infelix, utcunque ferent ea fata minores."

(more Luciani) potius, quam serio et graviter. | sione illa severa et atroci L. Bruti, contra filios suos Etenim, plus operæ impenditur, ut pleraque in arti- illam a plerisque in cœlum laudibus efferri; at alius bus, etiam utilia et sana, maligno dente vellicentur, quispiam dixit: et ad ludibrium hominibus exponantur, quam ut quæ in iisdem corrupta sunt et vitiosa, secernantur a salubribus et incorruptis. At optime Salomon: " quærenti derisori scientiam, ipsa se abscondit, sed studioso fit obviam." Quicunque enim ad scientiam accedat animo irridendi et aspernandi, inveniet proculdubio quæ cavilletur plurima, ex quibus vero doctior fiat, perpauca. Verum, tractatio hujus, de quo loquimur, argumenti, gravis et prudens, atque cum integritate quadam et sinceritate conjuncta, inter munitissima virtutis ac probitatis propugnacula videtur numeranda. Nam sicut fabulose perhibetur de basilisco, si primus quempiam conspexerit, illico hominem perimit; si quis illum prior, basiliscus perit: pari ratione, fraudes, imposturæ, et malæ artes, si quis eas prior detexerit, nocendi facultate privantur; quod si illæ prævenerint, tum vero, non alias, periculum creant. Est itaque quod gratias agamus Machiavello, et hujusmodi scriptoribus, qui aperte et indissimulanter proferunt, quid homines facere soleant, non quid debeant. Fieri enim nullo modo potest, ut conjungatur serpentina illa prudentia cum innocentia columbina, nisi quis mali ipsius naturam penitus pernoscat. Absque hoc enim deerunt virtuti sua præsidia et munimenta. Imo, neque ullo modo possit vir bonus et probus malos et improbos corrigere et emendare, nisi ipse, prius omnia malitiæ latibula et profunda exploraverit. Etenim, qui judicio plane corrupto sunt, et depravato, hoc habent, ut præsupponant honestatem in hominibus ab inscitia et simplicitate quadam morum oriri; atque ab eo tantum, quod fides habeatur concionatoribus, et pædagogis; item libris, præceptis moralibus, et iis, qui vulgo prædicantur et decantantur, sermonibus: adeo ut, nisi plane perspiciant, opiniones suas pravas, ac corrupta et detorta principia, non minus illis, qui hortantur et admonent, quam sibi ipsis, esse explorata et cognita, probitatem omnem morum et consiliorum aspernentur ; juxta oraculum illud Salomonis mirabile; "Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris, quæ versantur in corde ejus." Hanc autem partem, de cautelis, et vitiis respectivis, inter desiderata numeramus: eamque nomine satiræ seriæ, sive tractatus de interioribus rerum, appellabimus.

Id ipsum licet intueri in cœna illa, ad quam invitati sunt M. Brutus, C. Cassius, et alii. Illic enim, cum ad animos explorandos, circa conspirationem in caput Cæsaris intentam, quæstio astute mota esset, Num licitum foret tyrannum occidere? ibant convivæ in opiniones diversas; dum alii dicerent, plane licere, quod servitus ultimum esset malorum: alii minime, quod tyrannus minus exitialis esset, quam bellum civile. Tertium autem genus, veluti ex schola Epicuri, asserebat, indignum esse prudentes periclitari pro stultis. Verum plurimi sunt casus de officiis comparatis; inter quos frequenter ille intervenit: Utrum a justitia deflectendum sit, propter salutem patriæ, aut hujusmodi aliquod insigne bonum in futuro? Circa quem Jason Thessalus dicere solebat: Aliqua sunt injuste facienda, ut multa juste fieri possint. Verum replicatio in promptu est: Auctorem præsentis justitiæ habes; sponsorem futuræ non habes. Sequantur homines, quæ in præsentia bona et justa sunt; futura divinæ providentiæ remittentes. Atque circa doctrinam de exemplari, sive de bono, hæc dicta sint.

CAPUT TERTIUM.

Partitio doctrinæ de cultura animi; in doctrinam de characteribus animorum; de affectibus; et de remediis, sive curationibus. Appendix doctrinæ ejusdem de congruitate inter bonum animi, et bonum corporis.

NUNC igitur, postquam de fructu vitæ (sensu intelligimus philosophico) verba fecerimus; superest, ut de cultura animi, quæ ei debetur, dicamus: sine qua pars prior nihil aliud videtur, quam imago quædam, aut statua, pulchra quidem aspectu, sed motu et vita destituta. Cui sententiæ Aristoteles ipse disertis verbis suffragatur: "Necesse est igitur de virtute dicere, et quid sit, et ex quibus gignatur. Inutile enim fere fuerit, virtutem quidem nosse, acquirendæ autem ejus modos et vias ignorare. Non enim de virtute tantum, qua specie sit, quærendum est, sed et quomodo sui copiam faciat: utrumque enim volumus, et rem ipsam nosse, et ejus compotes fieri: hoc autem ex voto non succedet, nisi sciamus, et ex quibus, et quo modo." Verbis adeo expressis, atque etiam iterato, hanc partem inculcat; quam tamen ipse non persequitur. Hoc similiter illud est, quod Cicero Catoni juniori, veluti laudem non vulgarem, attribuit; quod scilicet philosophiam amplexus esset, non disputandi causa, ut magna pars, sed ita vivendi. Quamvis autem, pro temAt doctrina de bono communionis (quemadmodum porum, in quibus vivimus, socordia, paucis curæ sit, et illa et individuali) bonum tractat, non tantum ut animum sedulo colant et componant, et vitæ rasimpliciter, sed et comparate: quo spectat officia per- tionem ad normam aliquam instituant (secundum pendere, inter hominem et hominem; inter casum illud Senecæ, "De partibus vitæ quisque deliberat; et casum; inter privata et publica; inter tempus de summa nemo:" adeo ut hæc pars censeri possit præsens et futurum: sicut videre est in animadver- | supervacua) illud tamen minime nos movet, ut eam

Etiam ad doctrinam de officiis respectivis pertinent officia mutua, inter maritum et uxorem, parentes et liberos, dominum et servum: similiter leges amicitiæ, et gratitudinis; nec non civiles obligationes fraternitatum, collegiorum; etiam vicinitatis, ac similium: verum intelligatur hoc semper, illa istic tractari, non quatenus sunt partes soc.etatis civilis (id enim ad politicam refertur) sed quatenus animi singulorum, ad illa societatis vincula tuenda, instrui et prædisponi debeant.

« ¡è͹˹éÒ´Óà¹Ô¹¡ÒõèÍ
 »