ÀҾ˹éÒ˹ѧÊ×Í
PDF
ePub
[ocr errors]

Atque affigit humo divinæ particulam auræ." Quod si in hoc sibi quisquam adblandiatur, quod fortuna sua, utcunque eam malis artibus obtinuerit, recte uti decreverit; sicut de Augusto Cæsare et Septimio Severo solitum erat dici, debuisse illos, aut nunquam nasci, aut nunquam mori; tanta in ambitu fortunæ suæ patrarunt mala, tanta rursus, summa adepti, contulerunt bona: intelligat nihilominus, hanc malorum per bona compensationem post factum probari; consilium autem hujusmodi merito damnari. Abs re postremo nobis non fuerit, in cursu isto incitato et fervido versus fortunam nostram, frigidam paulisper aspergere, haustam e dicterio illo non ineleganta Caroli Quinti imperatoris, in institutionibus suis ad filium: imitari fortunam mores mulierum, quæ procos plus nimio ambientes plerunque superbe aversantur. Verum hoc ultimum remedium pertinet ad eos, quibus gustus ex morbo animi corruptus est. Innitantur potius homines lapidi illi, qui theologiæ et philosophiæ est tanquam angularis; quæ idem fere asserunt de eo, quod primum quæri debeat: etenim theologia edicit; "Primum quærite regnum Dei, et ista omnia adjicientur vobis." Philosophia autem simile quiddam jubet: "Primum quærite bona animi, cætera aut aderunt, aut non oberunt." Quamvis autem hoc fundamentum, humanitus jactum, interdum locetur super arenas; quemadmodum videre est in M. Bruto, qui in eam vocem, sub exitum suum, prorupit:

homini adjumento sit, virtus ipsa impedimento; qui- | erectum; mentem vero humi prostratam, et pulve que alio loco præcipit; ut homo politicus illud tan- rem, instar serpentis, comedentem? Quod etiam quam fundamentum prudentiæ suæ substernat, quod ethnicos non fugit : præsupponat, homines non recte nec tuto ad ea, quæ volumus, flecti aut adduci posse, præterquam solo metu: ideoque det operam ut omnes, quantum in se est, obnoxii sint, atque in periculis et angustiis constituti; ita ut politicus suus videatur esse, quod Itali dicunt, seminator spinarum : aut si quis axioma illud, quod a Cicerone citatur, amplecti velit: "Cadant amici, dummodo inimici intercidant;" sicut triumviri fecerunt, qui inimicorum interitum amicissimorum exitio redimebant: aut si quis L. Catilinæ imitator esse velit, ut rerumpublicarum incendiarius fiat et perturbator, quo melius in aquis turbidis piscari et fortunam suam expedire possit; "Ego" (inquit) “si in fortunis meis incendium sit excitatum, id non aqua sed ruina restinguam;" aut si quis illud Lysandri ad se transferat, qui dicere solebat; pueros placentis, viros perjuriis alliciendos; cum aliis ejusdem farinæ pravis ac perniciosis dogmatibus; quorum (ut fit in cæteris rebus omnibus) major est numerus, quam rectorum et sanorum: si quis (inquam) hujusmodi inquinata prudentia delectetur; non ierim inficias, eum (quandoquidem legibus charitatis et virtutis omnibus se ipsum solutum, fortunæ solummodo manciparit) posse, majore compendio et celerius fortunam suam promovere. Fit vero in vita, quemadmodum et in via, ut iter brevius sit fœdius et cœnosius; neque sane, ut per viam meliorem quis incedat, multa circuitione opus est. Tantum vero abest, ut homines ad hujusmodi artes pravas se applicare oporteat; ut potius sane (si modo sint apud se, seque sustinere valeant, neque ambitionis turbine et procella in adversum rapiantur) ante oculos proponere debeant, non solum mundi chorographiam generalem illam, quod omnia sint vanitas, et vexatio spiritus; verum etiam et illam magis specialem, videlicet, quod ipsum esse, sejunctum a bene esse, maledictionis loco sit; et quo grandius sit esse, eo major sit maledictio; quodque amplissimum virtutis præmium sit ipsa virtus; quemadmodum et ultimum vitii supplicium est vitium ipsum; sicut egregie poëta:

"Quæ vobis, quæ digna, viri, pro laudibus istis Præmia posse rear solvi? Pulcherrima primum Dii moresque dabunt vestri.-"

Et e contra non minus vere ille de sceleratis, "atque eum ulciscentur mores sui." Quinetiam mortales, dum in omnes partes cogitationes suas agitant et diffundunt, ut fortunis suis recte prospectum atque consultum sit, interim in mediis illis animi transcursibus ad divina judicia et providentiam æternam oculos attollere debent; quæ sæpissime impiorum machinationes et consilia prava, licet profunda, subvertit et ad nihilum redigit; secundum illud Scripturæ, “Concepit iniquitatem, et pariet vanitatem." | Imo, etsi injuriis et malis artibus abstineant; attamen hæc jugis et irrequieta anhelatio ad ardua fortunæ, absque cessatione, et quasi sine sabbato, tributum temporis nostri Deo debitum minime solvit: qui, ut videre est, facultatum nostrarum decimas, temporis autem septimas, exigit, et sibi seponit. Quorsum enim fuerit, os gerere in cœli sublimia

"Te colui, virtus, ut rem: ast tu nomen inane es." At idem fundamentum, divinitus locatum, firmatur semper in petra. Hic autem doctrinam de ambitu vitæ, et simul doctrinam generalem de negotiis, concludimus.

CAPUT TERTIUM.

Partitiones doctrinæ de imperio sive republica omiltuntur; tantum aditus fit ad desiderata duo, doctrinam de proferendis finibus imperii, et doctrinam de justitia universali, sive de fontibus juris.

VENIO jam ad artem imperii, sive doctrinam de republica administranda: sub qua etiam œconomica continetur, ut familia sub civitate. In hac parte, sicut jam antea dixi, silentium mihi imperavi. Neque tamen prorsus diffidere debui, quin possim de illa fortasse non imperite aut inutiliter disserere: utpote qui longa experientia edoctus, et per tot munerum et honorum gradus ad amplissimum regni magistratum, favore majestatis tuæ indulgentissimo, nullo merito meo, evectus fuerim; eundemque magistratum per annos quatuor integros gesserim: et, quod pluris est, majestatis tuæ mandatis et colloquiis per annos octodecim continuos assueverim (quod etiam e stipite aliquo politicum exculpere potuisset) quique etiam, inter omnes artes, plurimum temporis in historiis et legibus contriverim. Quæ omnia non

jactantia ad posteros refero, sed quia ad literarum | conjiciamus oculos in opus ipsum; qualis nimirum dignitatem nonnihil pertinere putem, quod homo censeri debeat vera regnorum et rerumpublicarum quispiam, ad literas potius, quam ad aliud quicquam, magnitudo, et quibus artibus obtineri possit: dignum natus, et ad res gerendas, nescio quo fato, contra profecto argumentum, quod principes perpetuo in genium suum abreptus, ad civilia tamen munera tam manibus habeant, et diligenter meditentur; quo, nec honorifica et ardua, sub rege prudentissimo, assump- vires suas in majus æstimantes, inceptis se vanis et tus fuerit. Verum, si quid circa politicam posthac nimis arduis implicent ; nec rursus easdem plus æquo parturiet otium meum, erit fortasse proles, aut despicientes, ad consilia pusillanima et meticulosa se abortiva aut posthuma. Interim, ne, scientiis om- demittant. nibus jam veluti in subselliis suis collocatis, sedes hæc tam excelsa omnino vacet, decrevi duas tantum civilis scientiæ portiones, quæ ad arcana imperii non pertinent, sed sunt naturæ magis communis, ut desiderata notare; earumque, more nostro, exempla proponere.

Cum artes imperii tria officia politica complectantur; primo, ut imperium conservetur: secundo, ut beatum efficiatur et florens: tertio, ut amplificetur, finesque ejus longius proferantur: de duobus primis officiis, maxima ex parte, egregie a nonnullis tractatum est, de tertio siletur. Illud itaque inter desiderata reponemus, et more nostro exemplum ejus proponemus, eam doctrinæ partem consulem paludatum, sive doctrinam de proferendis imperii finibus, nominantes.

EXEMPLUM TRACTATUS SUMMARII DE PROFERENDIS
FINIBUS IMPERII.

Magnitudo imperiorum, quoad molem et territorium, mensuræ subjicitur; quoad reditus, calculis. Numerus civium et capita, censu; urbium et oppidorum multitudo et amplitudo, tabulis excipi possunt: attamen non reperitur inter civilia res errori magis obnoxia, quam verum et intrinsecum excipere valorem circa vires et copias imperii alicujus. Assimilatur regnum cœlorum non glandi, aut nuci alicui grandiori, sed grano sinapis, quod inter grana est minimum; quod tamen habet interim intra se proprietatem quandam et spiritum innatum, quo se et citius attollat, et latius diffundat: eodem modo invenire est regna et status ambitu quidem et regionum tractu valde ampla, quæ tamen ad fines ulterius proferendos, aut latius imperandum, sunt minus apta; alia contra, dimensione satis exigua, quæ tamen bases, in quibus maximæ monarchiæ inædificentur, esse possint.

Ti

1. Urbes munitæ, plena armamentaria, equorum propagines generosa, currus armati, elephanti, maDictum Themistocles sibi ipsi applicatum, incivile chinæ atque tormenta bellica omnigena, et similia; certe fuit et inflatum; sin de aliis atque in genere pro- sunt certe ista universa, nihil aliud, quam ovis induta latum fuisset, prudentem sane observationem et per- pelle leonina, nisi gens ipsa stirpe sua et ingenio sit gravem censuram complecti videatur. Rogatus in fortis et militaris. Imo, nec numerus ipse copiarum convivio, ut citharam pulsaret, respondit, Fidibus se multum juvat, ubi milites imbelles sunt et ignavi. nescire; cæterum posse oppidum parvum in magnam Recte enim Virgilius; Lupus numerum pecorum civitatem evehere. Ista certe verba, ad sensum po- non curat." Exercitus Persarum in campis Arbelæ liticum translata, facultates duas, multum inter se oculis Macedonum tanquam vastum hominum peladiscrepantes, in iis, qui rerum gubernacula tractant, gus subjiciebatur; adeo ut duces Alexandri, nonoptime describunt et distinguunt. Etenim, si regum nihil ipso spectaculo perculsi, regem interpellarent, consiliarios, senatores, aliosque ad negotia publica atque ut noctu prælium committeret, ei auctores admotos, qui usquam fuerunt, attente intueamur, re- erant: quibus ille, "Nolo," inquit, "suffurari victoperientur profecto (licet rarissime) nonnulli, qui riam :" ea autem etiam opinione fuit facilior. regnum aut civitatem e parvis ampla efficere possint; granes Armenius, castrametatus in quodam colle cum fidicines tamen sint valde imperiti: e contra autem exercitu quadringentorum millium, cum spectaret alii quamplurimi, in cithara aut lyra (hoc est, aulicis aciem Romanorum, quæ quatuordecim millia non tricis) miri artifices, qui, tantum abest, ut rempubli- excessit, contra se tendentem, in dicterio illo suo sibi cam amplificare possint, ut potius a natura comparati complacuit; "Ecce," inquit, "hominum pro legavideantur ad statum reipublicæ beatum et florentem tione nimio plus quam oportet, pro pugna longe milabefactandum et evertendum. Sane, artes illæ de- nus;" eosdem tamen, priusquam occubuisset sol, generes et præstigiæ, quibus sæpenumero consiliarii, satis multos ad illum infinita strage profligandum atque rerum potentes, et gratiam apud principes suos, expertus est. Innumera sunt exempla, quam sit et famam in vulgus, reportant, haud aliud nomen multitudinis cum fortitudine congressus impar. Primerentur, quam peritiæ cujusdam fidiculariæ, utpote mo igitur pro re certissima et exploratissima decercum sint res magis gratæ in præsens, et artificibus natur et statuatur, quod caput omnium, quæ ad magipsis ornamento, quam ad rerumpublicarum, quarum nitudinem regni aut status spectent, sit, ut populus sunt ministri, opes et amplitudinem utiles aut ac- ipse sit stirpe et ingenio bellicosus. Atque illud commodæ. Occurrent proculdubio et alii consiliarii, magis tritum, quam verum, quod nervi belli sint peatque reipublicæ gubernatores, minime spernendi, cuniæ, si desint nervi lacertorum in gente molli et qui sint negotiis pares, possintque res commode ad- effœminata. Recte enim Croeso ostentanti aurum ministrare, easque a manifestis præcipitiis et incom- respondit Solon: "At si quis (o rex) venerit, qui modis conservare; a virtute tamen illa rerumpubli- melius, quam tu, ferrum gestit, illi profecto totum carum erectrice et amplificatrice longo intervallo hoc cedet aurum.” Quare, quicunque is tandem absunt. sit princeps aut status, cujus subditi nativi et indiVerum, qualescunque demum fuerint operarii, genæ non sint animosi et militares, potentiam suam

admodum sobrie æstimet: atque e contra principes, | qui dominantur in gentes animosas et martias, norint illi satis vires suas, si sibi alias non desint. Quod attinet ad copias mercenarias (quod solet adhiberi remedium, cum copiæ nativæ desint) plena sunt omnia exemplis, quibus liquido patet, quod quicunque status illis innitetur, poterit fortasse pennas ad tempus breve nido majores extendere, sed defluent illæ paulo post.

2. Benedictio Judæ et Issacharis, in unum nunquam convenient: nimirum, ut eadem tribus aut gens sit simul et leonis catulus, et asinus procumbens inter sarcinas. Neque unquam fiet, ut populus tributis oppressus, fortis existat et bellicosus. Verum est, collationes publico consensu factas, minus animos subditorum dejicere et deprimere, quam quæ ex imperio mero indicuntur. Id quod liquido videre est in tributis Germaniæ inferioris, quas excisas vocant: atque aliqua ex parte in iis, quæ subsidia nominantur apud Anglos. Etenim notandum est, sermonem jam institui de animis hominum, non de opibus. Tributa autem, quæ ex consensu conferuntur, et quæ ex imperio imponuntur, etsi eadem res sint, quoad opes exhauriendas, varie tamen omnino animos subditorum afficiunt. Statuatur igitur et hoc, populum tributis gravatum idoneum ad imperandum non esse.

3. Aspirantibus ad magnitudinem regnis et statibus, prorsus cavendum, ne nobiles et patricii, atque (quos vocamus) generosi, majorem in modum multiplicentur. Hoc enim eo rem deducit, ut plebs regni sit humilis et abjecta; et nihil aliud fere quam nobilium mancipia et operarii. Simile quiddam fieri videmus in sylvis cæduis; in quibus, si major, quam per est, caudicum sive arborum majorum relinquatur numerus, non renascetur sylva sincera et pura; sed major pars in vepres et dumos degenerabit. Eodem modo in nationibus, ubi numerosior justo est nobilitas, erit plebs vilis et ignava: atque eo demum res redibit, ut nec centesimum quodque caput sit ad galeam portandam idoneum: præsertim si peditatum spectes, qui exercitus plerunque est robur præcipuum; unde succedat magno populatio, vires exiguæ. Nusquam gentium, hoc, quod dico, luculentius comprobatum est, quam exemplis Angliæ et Galliæ : quarum Anglia, quamvis territorio et numero incolarum longe inferior, potiores tamen partes fere semper in bellis obtinuit; hanc ipsam ob causam, quod apud Anglos coloni, et inferiores ordinis homines, militiæ habiles sint, rustici Galliæ non item. Qua in re mirabili quadam et profunda prudentia excogitatum est ab Henrico septimo Angliæ rege (id quod in "Vitæ ejus historia" fusius tractavimus) ut prædia minora, atque domus agricolationis instituerentur, quæ habeant certum eumque mediocrem agri modum annexum, qui distrahi non possit; eo fine, ut ad victum liberaliorem sufficiat ; utque agricultura ab iis exerceretur, qui domini fuerint fundi, aut saltem usufructuarii, non conductitii aut mercenarii. Nam ita demum characterem illum, quo antiquam Italiam insignivit Virgilius, merebitur regio aliqua :

"Terra potens armis, atque ubere gleba."

Neque prætereunda est illa pars populi (quæ Angliæ fere est peculiaris, nec alibi, quod scio, in usu, nisi forte apud Polonos) famuli scilicet nobilium: hujus enim generis etiam inferiores, quoad peditatum, agricolis ipsis minime cedunt. Quare certissimum est, quod magnificentia et splendor ille hospitalis, atque famulitia, et veluti satellitia ampla, quæ in more sunt apud nobiles et generosos in Anglia, ad potentiam militarem apprime conducant: ubi contra, nobilium obscura, et magis privata, et in se reducta vitæ ratio copias militares minuit.

4. Danda est omnino opera, ut arbor ista monarchiæ, qualis fuit Nebuchadnezzaris, truncum habeat satis amplum et robustum, ad ramos suos et frondes sustentandos: hoc est, ut numerus indigenarum, ad subditos extraneos cohibendos, satis superque sufficiat. Illi igitur status ad imperii magnitudinem bene comparati sunt, qui jus civitatis facile et libenter largiuntur. Vana siquidem fuerit opinio, posse manipulum hominum, utcunque animis et consilio excellant, regiones nimio plus amplas et spatiosas imperii jugo cohibere et frænare. Id ad tempus fortasse facere possint, sed diuturnitatem hæc res non assequitur. Spartani parci fuerunt, et difficiles in cooptandis novis civibus. Unde, donec intra parvos limites dominati sunt, res eorum firmæ fuerunt et stabiles: at postquam limites suos cœpissent proferre, et latius dominari, quam ut stirps Spartanorum turbam exterorum imperio commode coërcere posset, potentia eorum subito corruit. Nulla unquam respublica sinus suos ad novos cives recipiendos tam profuse laxavit, quam respublica Romana. Itaque par erat instituto tam prudenti fortuna, cum in imperium toto orbe amplissimum succreverint. Moris apud eos erat jus civitatis prompte elargiri; idque in supremo gradu: hoc est, non solum jus commercii, jus connubii, jus hæreditatis; verum etiam jus suffragii, et jus petitionis, sive honorum: hocque rursus, non singulis tantum personis, sed totis familiis, imo civitatibus, et nonnunquam integris nationibus, communicarunt. Huc adde consuetudinem deducendi colonias, quibus Romanæ stirpes in solum exterum transplantabantur. Quæ duo instituta si simul componas, dices profecto non Romanos se diffudisse super universum orbem; sed contra, orbem universum se diffudisse super Romanos: quæ securissima proferendi imperii est ratio. Subit mirari sæpius imperium Hispanorum; quod tam paucis indigenis tot regna et provincias amplexari et frænare possit. Ac certe Hispaniæ ipsæ pro arboris stemmate satis grandi haberi debent, cum longe ampliorem contineant regionum tractum, quam Romæ aut Spartæ, sub initiis suis contigerat. Porro, quanquam jus civitatis satis parce soleant Hispani impertire, quod proximum tamen est, faciunt; quippe qui cujuscunque nationis homines ad militiam suam ordinariam promiscue admittant: quinetiam summum belli imperium haud raro ad duces natione non Hispanos deferunt. Attamen et illam ipsam videntur non ita pridem indigenarum paucitatem sensisse, eique succurrere cupiisse; ut ex pragmatica sanctione, hoc anno promulgata, cernere est.

5. Certissimum est, artes mechanicas sedentarias. quæ non sub dio, sed sub tecto exercentur, atque

manufacturas delicatas (quæ digitum, potius quam | ob causam, saltem speciosam, inferre abstineant. brachium, requirunt) sua natura militaribus animis esse contrarias. In universum, populi bellicosi feriari gaudent, et pericula, quam labores, minus exhorrent. Atque in hoc ingenio suo non sunt admodum reprimendi, si animos ipsorum in vigore conservare cordi nobis sit. Magno itaque adjumento Sparta, Athenis, Romæ, aliisque antiquis rebuspublicis fuit, quod habuerint non ingenuos, sed servos plerunque, quorum laboribus istiusmodi opificia expediebantur. Verum mancipiorum usus, post legem Christianam receptam, maxima ex parte abiit in desuetudinem. Huic vero rei proximum est, ut artes istæ alienigenis tantum permittantur; qui propterea alliciendi, aut saltem facile recipiendi sunt. Nativorum autem plebs ex tribus generibus hominum constare debet; nempe, ex agricolis; famulis ingenuis; et artificibus: quorum opera robur et lacertos viriles postulant; cujusmodi sunt fabri ferrarii, lapidarii, lignarii, et similes; non annumerando militiam descriptam.

6. Ante omnia ad imperii magnitudinem confert, ut gens aliqua armorum studium profiteatur, tanquam decus suum, et institutum vitæ primarium, et in præcipuo honore habitum. Quæ enim a nobis adhuc dicta sunt, ad habilitates tantum erga arma spectant: quorsum autem habilitas, si non rei ipsi incumbitur, ut producatur in actum? Romulus (ut narrant, aut fingunt) postquam e vivis excesserat, illud civibus suis legavit, ut ante omnia rem militarem colerent, unde in caput orbis terrarum urbs eorum insurgeret. Imperii Spartani fabrica universa (non nimis prudenter quidem, sed diligenter tamen) ad illum finem et scopum composita est et constructa, ut cives sui belligeratores essent. Persarum et Macedonum idem erat institutum, sed non tam constans aut diuturnum. Britanni, Galli, Germani, Gothi, Saxones, Normanni, et nonnulli alii, etiam ad tempus armis se præcipue dediderunt. Turca idem institutum, lege sua haud paululum extimulati, hodie retinent, sed magna cum militiæ suæ (ut nunc est) declinatione. In Europa Christiana, gens, quæ illud adhuc retinet et profitetur, soli sunt Hispani. Verum res est tam liquida et manifesta, unumquemque in eo proficere maxime, in quo plurimum impendit studii, ut verbis non indigeat. Satis sit innuisse, desperandum omnino alicui nationi esse, quæ non ex professo arma et militiam colat, iisque præcipue studeat et incumbat, sibi veluti ultro obventuram insignem aliquam imperii magnitudinem: contra autem, certissimum esse temporis oraculum, nationes illas, quæ in armorum professione et studiis diutius permanserint (id quod Romani Turcæque potissimum fecere) miros in imperio amplificando facere progressus. Quin et illæ, quæ bellica gloria per unius tantummodo seculi spatium floruere; inde tamen, unico illo seculo, eam imperii amplitudinem assecutæ sunt, quam longo post tempore, etiam remissa illa armorum disciplina, retinuerunt.

7. Præcepto præcedenti affine est; ut status quis ntatur ejusmodi legibus et consuetudinibus, quæ justas illi causas, aut saltem prætextus, arma capessendi, tanquam in promptu ministrent. Etenim, ea est insita animis hominum justitiæ apprehensio, ut bellum (quod tot sequuntur calamitates) nisi gravem

[blocks in formation]

Turcis præsto est semper, et ad nutum, belli causa; propagatio scilicet legis et sectæ suæ. Romani, quanquam pro magno decore imperatoribus apud eos fuerit, si fines imperii ipsorum protulissent, tamen ob hanc solam causam, ut fines proferrentur, nunquam bella susceperunt. Aspiranti igitur ad imperium nationi illud in more sit; ut sensum habeat vividum et acrem injuriæ alicujus, vel subditis suis limitaneis, vel mercatoribus, vel publicis ministris, illatæ ; neque a prima provocatione diutius torpeat aut tardet. Item, prompta sit et alacris ad auxilia mittenda sociis suis et fœderatis: id quod perpetuum erat apud Romanos: adeo ut, si forte in populum fœderatum, cui etiam cum aliis fœdus defensivum intercederet, hostilis impressio facta esset; atque ille a plurimis suppetias peteret; Romani omnium primi semper adessent, beneficii decus nemini præripiendum relinquentes. Quod vero attinet ad bella, antiquis temporibus, propter statuum conformitatem quandam, aut correspondentiam tacitam, gesta, non video, in quo jure illa fundata sint. Talia fuerunt bella, quæ a Romanis suscepta erant ad Græciam in libertatem vindicandam: talia a Lacedæmoniis et Atheniensibus, ad constituendas aut evertendas democratias et oligarchias : talia quandoque illata sunt a rebuspublicis aut principibus, sub prætextu, subditos alienos protegendi, et a tyrannide liberandi. Ad rem præsentem sufficiat, ut illud decernatur: non esse expectandam statui alicui imperii amplitudinem, nisi ad quamvis occasionem justam se armandi protinus expergiscatur.

8. Nullum omnino corpus, sive sit illud naturale sive politicum, absque exercitatione sanitatem suam tueri queat. Regno autem, aut reipublicæ, justum atque honorificum bellum loco salubris exercitationis est. Bellum civile profecto instar caloris febrilis est; at bellum externum instar caloris ex motu, qui valetudini imprimis conducit. Ex pace enim deside atque torpente et emolliuntur animi, et corrumpuntur mores. Sed utcunque res se habeat, quatenus ad alicujus status felicitatem, magnitudinis proculdubio interest, ut quasi semper in armis sit. Atque exercitus veteranus, perpetuo tanquam sub vexillis habitus, etsi res sit magni proculdubio sumptus et impensa, attamen ejusmodi est, ut statui alicui quasi arbitrium rerum inter vicinos, aut saltem plurimum existimationis ad omnia conferat. Id quod insigniter cernere est in Hispanis, qui jam per annos centum et viginti exercitum veteranum, ad aliquas partes, licet non semper ad easdem, aluerunt.

9. Maris dominium, monarchiæ quædam epitome est. Cicero, de Pompeii contra Cæsarem apparatu, scribens ad Atticum: "Consilium," inquit, “ Pompeii, plane Themistocleum est: putat enim, qui mari potitur, eum rerum potiri." Atque Cæsarem Pompeius proculdubio delassasset et attrivisset, nisi inani fiducia inflatus, ab illo incepto destitisset. Prælia navalia, quanti fuerint momenti, ex multis exemplis patet. Pugna ad Actium orbis imperium determinavit. Pugna ad insulas Cursolares circulum in naribus Turcæ posuit. Multoties certe evenit, ut victoriæ navales finem summæ belli attulerint. Sed hoc factum est, cum aleæ hujusmodi præliorum

totius belli fortuna commissa est. Illud minime dubium, quod qui maris potitur dominio, in magna libertate agit, et tantum, quantum velit, de bello sumere potest: ubi contra, qui terrestribus copiis est superior, nihilominus plurimis angustiis conflictatur. At hodie, atque apud nos Europæos, si unquam, aut uspiam, potentia navalis (quæ quidem huic regno Brittanniæ in dotem cessit) summi ad rerum fastigia momenti est; tum quia pleraque Europæ regna mediterranea simpliciter non sunt, sed maxima ex parte mari cincta; tum etiam, quia utriusque Indiæ thesauri et opes imperio maris veluti accessorium quiddam existunt.

coronæ

nobis, instituto nostro fidis, neque uspiam de via declinantibus (quandoquidem amplificatio imperii fuerit inter officia tria politices tertium) illud omnino prætermittere non licuerit. Restat jam desideratum alterum ex iis, quæ posuimus, duobus, nimirum, de justitia universali, sive de fontibus juris.

Qui de legibus scripserunt, omnes, vel tanquam philosophi, vel tanquam jurisconsulti, argumentum illud tractaverunt. Atque philosophi proponunt multa, dictu pulchra, sed ab usu remota. Jurisconsulti autem, suæ quisque patriæ legum, vel etiam Romanarum, aut Pontificiarum, placitis obnoxii et addicti, judicio sincero non utuntur, sed tanquam e vinculis sermocinantur. Certe cognitio ista ad viros civiles proprie spectat; qui optime norunt, quid ferat societas humana, quid salus populi, quid æquitas naturalis, quid gentium mores, quid rerumpublicarum formæ diversæ : ideoque possint de legibus, ex principiis et præceptis, tam æquitatis naturalis, quam politices, decernere. Quamobrem id nunc agatur, ut fontes justitiæ et utilitatis publicæ petantur, et in singulis juris partibus character quidam et idea justi exhibeatur, ad quam particularium regnorum et rerumpublicarum leges probare, atque inde emendationem moliri, quisque, cui hoc cordi erit et curæ, possit. Hujus igitur rei, more nostro, exemplum in uno titulo proponemus.

TRACTATUS DE JUSTITIA UNIVERSALI, SIVE DE FONTIBUS JURIS, IN UNO TITULO, PER APHORISMOS.

10. Bella moderna, veluti in tenebris gesta, censeri possunt, præ gloria et decore vario, quæ in homines militares, priscis temporibus, a rebus bellicis resilire solebant. Habemus hodie, fortasse ad animos faciendos, ordines quosdam honorificos militiæ, qui tamen jam facti sunt et armis et togæ communes. Etiam in scutis gentilitiis stemmata nonnulla habemus: insuper hospitia quædam publica, militibus emeritis et mutilatis destinata, et hujusmodi. Verum, apud veteres, in locis, ubi victoriæ partæ sunt, extructa trophæa; laudationes funebres, et monumenta magnifica occumbentium in bello; civicæ, militares, singulis concessæ; nomen ipsum imperatoris, quod postea reges maximi a belli ducibus mutuati sunt; redeuntium ducum, bellis prospere confectis, celebres triumphi; donativa, atque largi- EXEMPLUM tiones ingentes in milites, sub exercituum dimissionem: Hæc (inquam) tot et tanta fuerunt, et tam insigni splendore coruscantia, ut pectoribus mortalium, etiam maxime conglaciatis, igniculos subdere, eaque ad bellum inflammare, potuerint. Ante omnia vero mos ille triumphandi apud Romanos, non res erat ex pompa, aut spectaculum quoddam inane, sed inter prudentissima plane nobilissimaque instituta numerandus: utpote qui in se hæc tria haberet; ducum decus et gloriam; ærarii ex spoliis locupletationem; et donativa militum. Verum honor triumphi fortasse monarchiis non competit, præterquam in personis regis ipsius, aut filiorum regis. Quod etiam temporibus imperatorum Romæ obtinuit; qui honorem ipsum triumphi, sibi et filiis suis, de bellis, quæ præsentes ipsi conficerant, tanquam peculiarem reservarunt: vestimenta autem solummodo, et insignia triumphalia, aliis ducibus indulserunt.

Verum, ut sermones hos claudamus; nemo est (ut testatur sacra Scriptura) "qui, sollicite cogitando, potest apponere ad staturam suam cubitum unum;" in pusillo scilicet corporis humani modulo: Cæterum, in magna regnorum et rerumpublicarum fabrica imperium amplificare et fines proferre, reges penes et dominantes est. Nam prudenter introducendo leges, instituta, et consuetudines, quales jam proposuimus, et alias his similes, posteris, et seculis futuris, magnitudinis sementem fecerint. Verum ista consilia apud principes raro tractantur, sed res fortunæ plerunque committitur.

ATQUE hæc habuimus, quæ de proferendis imperii finibus in præsentia occurrunt. Verum quorsum ista commentatio; cum monarchia Romana futura sit inter mundanas (ut creditur) ultima? Nisi quod

PROCEMIUM.

APHORISMUS I.

In societate civili aut lex aut vis valet. Est autem et vis quædam legem simulans: et lex nonnulla magis vim sapiens, quam æquitatem juris. Triplex est igitur injustitiæ fons: vis mera; illaqueatio malitiosa prætextu legis; et acerbitas ipsius legis.

II.

Firmamentum juris privati tale est. Qui injuriam facit, re utilitatem aut voluptatem capit, exemplo periculum. Cæteri utilitatis aut voluptatis illius participes non sunt, sed exemplum ad se pertinere putant. Itaque facile coëunt in consensum, ut caveatur sibi per leges; ne injuriæ per vices ad singulos redeant. Quod si ex ratione temporum, et communione culpæ, id eveniat ut pluribus et potentioribus, per legem aliquam, periculum creetur, quam caveatur, factio solvit legem; quod et sæpe fit.

III.

At jus privatum sub tutela juris publici latet. Lex enim cavet civibus, magistratus legibus. Magistratuum autem auctoritas pendet ex majestate imperii, et fabrica politiæ, et legibus fundamentalibus. Quare, si ex illa parte sanitas fuerit, et recta constitutio, leges erunt in bono usu; sin minus, parum in iis præsidii erit.

IV.

Neque tamen jus publicum ad hoc tantum spec. tat, ut addatur tanquam custos juri privato, ne illud

« ¡è͹˹éÒ´Óà¹Ô¹¡ÒõèÍ
 »