ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

violetur, atque ut cessent injuriæ; sed extenditur | viri, et secundum discretionem sanam, sive illæ cuetiam ad religionem, et arma, et disciplinam, et orna- riæ fuerint prætoriæ, sive censoriæ. menta, et opes, denique ad omnia circa bene esse civitatis.

V.

Finis enim et scopus, quem leges intueri, atque ad quem jussiones et sanctiones suas dirigere debent, non alius est, quam ut cives feliciter degant: id fiet, si pietate et religione recte instituti; moribus honesti; armis adversus hostes externos tuti; legum auxilio adversus seditiones et privatas injurias muniti; imperio et magistratibus obsequentes; copiis et opibus locupletes et florentes fuerint. Harum autem rerum instrumenta et nervi sunt leges.

VI.

Atque hunc finem optimæ leges assequuntur; plurimæ vero ipsarum aberrant. Leges enim mirum in modum, et maximo intervallo, inter se differunt: ut aliæ excellant, aliæ mediocriter se habeant, aliæ prorsus vitiosæ sint. Dictabimus igitur pro judicii nostri modulo quasdam tanquam legum leges; ex quibus informatio peti possit, quid in singulis legibus bene aut perperam positum aut constitutum sit.

VII.

Antequam vero ad corpus ipsum legum particularium deveniamus; perstringemus paucis virtutes et dignitates legum in genere. Lex bona censeri possit, quæ sit intimatione certa, præcepto justa, executione commoda; cum forma politiæ congrua, et generans virtutem in subditis.

TITULUS I.

DE PRIMA DIGNITATE LEGUM, UT SINT CERTÆ.

APHORISMUS VIII.

Legis tantum interest ut certa sit, ut absque hoc nec justa esse possit. "Si enim incertam vocem det tuba, quis se parabit ad bellum ?” Similiter, si incertam vocem det lex, quis se parabit ad parendum? Ut moneat igitur oportet, priusquam feriat. Etiam illud recte positum est: optimam esse legem, quæ minimum relinquit arbitrio judicis: id quod certitudo ejus præstat.

IX.

Duplex legum incertitudo; altera, ubi lex nulla præscribitur; altera, ubi ambigua et obscura. Itaque de casibus omissis a lege primo dicendum est; ut in his etiam inveniatur aliqua norma certitudinis.

DE CASIBUS OMISSIS A LEGE.

APHORISMUS X.

DE PROCESSU AD SIMILIA, ET EXTENSIONIBUS LEGUM.

APHORISMUS XI.

In casibus omissis deducenda est norma legis a similibus; sed caute, et cum judicio circa quod servandæ sunt regulæ sequentes. Ratio prolifica, consuetudo sterilis esto, nec generet casus. Itaque quod contra rationem juris receptum est, vel etiam ubi ratio ejus est obscura, non trahendum est ad consequentiam.

XII.

Bonum publicum insigne rapit ad se casus omissos. Quamobrem, quando lex aliqua reipublicæ commoda notabiliter et majorem in modum intuetur et procurat, interpretatio ejus extensiva esto, et amplians.

XIII.

Durum est, torquere leges, ad hoc, ut torqueant homines. Non placet igitur extendi leges pœnales, multo minus capitales, ad delicta nova. Quod si crimen vetus fuerit, et legibus notum, sed prosecutio ejus incidat in casum novum, a legibus non provisum; omnino recedatur a placitis juris, potiusquam delicta maneant impunita.

XIV.

In statutis, quæ jus commune (præsertim circa ea, quæ frequenter incidunt, et diu coaluerunt) plane abrogant, non placet procedi per similitudinem ad casus omissos. Quando enim respublica tota lege diu caruerit, idque in casibus expressis; parum periculi est, si casus omissi expectent remedium a

statuto novo.

XV.

Statuta, quæ manifesto temporis leges fuere, atque ex occasionibus reipublicæ tunc invalescentibus nata; mutata ratione temporum, satis habent, si se in propriis casibus sustinere possint: præposterum autem esset, si ad casus omissos ullo modo traherentur.

XVI.

Consequentiæ non est consequentia; sed sisti debet extensio intra casus proximos: alioqui labetur paulatim ad dissimilia, et magis valebunt acumina ingeniorum, quam auctoritates legum.

XVII.

In legibus et statutis brevioris styli, extensio facienda est liberius. At in illis, quæ sunt enumerativa casuum particularium, cautius.. Nam ut exceptio firmat vim legis, in casibus non exceptis; ita

XVIII.

Angustia prudentiæ humanæ, casus omnes, quos enumeratio infirmat eam, in casibus non enumeratis. tempus reperit, non potest capere. Non raro itaque se ostendunt casus omissi et novi. In hujusmodi casibus triplex adhibetur remedium, sive supplementum vel per processum ad similia; vel per usum exemplorum, licet in legem non coaluerint; vel per jurisdictiones, quæ statuunt ex arbitrio boni

:

Statutum explanatorium claudit rivos statuti prioris; nec recipitur postea extensio in alterutro statuto. Neque enim facienda est super-extensio a judice, ubi semel cœpit fieri extensio a lege,

[blocks in formation]
[blocks in formation]

L.

Diligenter attendendum, ne eæ leges tantum ad præterita respicere putentur, quæ anteacta infirmant: sed et eæ, quæ futura prohibent et restringunt, cum præteritis necessario connexa. Veluti, si quæ lex artificibus aliquibus interdicat, ne mercimonia sua in posterum vendant; hæc sonat in posterum, sed operatur in præteritum : neque enim illis alia ratione victum quærere jam integrum est.

LI.

Lex declaratoria omnis, licet non habet verba de præterito, tamen ad præterita, ipsa vi declarationis, omnino trahitur. Non enim tum incipit interpretatio cum declaratur, sed efficitur tanquam contemporanea ipsi legi. Itaque leges declaratorias ne ordinato, nisi in casibus, ubi leges cum justitia retrospicere possint.

Hic vero eam partem absolvimus, quæ tractat de incertitudine legum ubi invenitur lex nulla. Jam dicendum est de altera illa parte, ubi scilicet lex extat aliqua, sed perplexa et obscura.

DE OBSCURITATE LEGUM.

APHORISMUS LII.

Obscuritas legum a quatuor rebus originem ducit: vel ab accumulatione legum nimia, præsertim ad mixtis obsoletis; vel a descriptione earum ambigua, aut minus perspicua et dilucida; vel a modis enucleandi juris neglectis, aut non bene institutis ; vel denique a contradictione et vacillatione judiciorum.

DE ACCUMULATIONE LEGUM NIMIA.

APHORISMUS LIII.

Dicit propheta; "Pluet super eos laqueos." Non sunt autem pejores laquei, quam laquei legum, præsertim pœnalium; si numero immensæ et temporis decursu inutiles, non lucernam pedibus præbeant, sed retia potius objiciant.

LIV.

Duplex in usum venit statuti novi condendi ratio. Altera, statuta priora circa idem subjectum confirmat et roborat; dein nonnulla addit aut mutat. Altera abrogat et delet cuncta, quæ ante ordinata sunt, et de integro legem novam et uniformem substituit. Placet posterior ratio. Nam ex priore ratione, ordinationes deveniunt complicatæ et perplexæ: et quod instat agitur sane, sed corpus legum interim redditur vitiosum. In posteriore autem major certe est adhibenda diligentia, dum de lege ipsa deliberatur; et anteacta scilicet evolvenda et pensitanda, antequam lex feratur: sed optime procedit per hoc legum concordia in futurum.

LV.

Erat in more apud Athenienses, ut contraria legum capita (quæ antinomias vocant) quotannis a sex viris examinarentur, et quæ reconciliari non poterant, proponerentur populo, ut de illis certum aliquid statueretur. Ad quorum exemplum ii, qui

potestatem in singulis politiis legum condendarum habent, per triennium, aut quinquennium, aut, prout videbitur, antinomias retractanto. Eæ autem a viris, ad hoc delegatis, prius inspiciantur et præparentur, et demum comitiis exhibeantur; ut quod placuerit, per suffragia stabiliatur et figatur.

LVI.

Neque vero contraria legum capita reconciliandi, et omnia (ut loquuntur) salvandi, per distinctiones subtiles et quæsitas, nimis sedula aut anxia cura esto. Ingenii enim hæc tela est: atque utcunque modestiam quandam et reverentiam præ se ferat, inter noxia tamen censenda est; utpote quæ reddat corpus universum legum varium et male consutum. Melius est prorsus ut succumbant deteriora, et meliora stent sola.

LVII.

Obsoletæ leges, et quæ abierunt in desuetudinem, non minus quam antinomiæ, proponantur a delegatis ex officio tollendæ. Cum enim statutum expressum regulariter desuetudine non abrogetur, fit ut ex contemptu legum obsoletarum fiat nonnulla auctoritatis jactura etiam in reliquis: et sequitur tormenti illud genus Mezentii, ut leges vivæ in complexu mortuarum perimantur. Atque omnino cavendum est a gangræna in legibus.

LVIII.

Quin et in legibus et statutis obsoletis, nec noviter promulgatis, curiis prætoriis interim contra eas decernendi jus esto. Licet enim non male dictum sit, neminem oportere legibus esse sapientiorem, tamen intelligatur hoc de legibus, cum evigilent, non cum dormitent. Contra recentiora vero statuta (quæ juri publico nocere deprehenduntur) non utique prætoribus, sed regibus et sanctioribus consiliis, et supremis potestatibus auxilium præbendi jus esto: earum executionem per edicta aut acta suspendendo, donec redeant comitia, aut hujusmodi cœtus, qui potestatem habeant eas abrogandi; ne salus populi interim periclitetur.

DE NOVIS DIGESTIS LEGUM.

APHORISMUS LIX.

Quod si leges aliæ super alias accumulatæ, in tam vasta excreverint volumina, aut tanta confusione laboraverint, ut eas de integro retractare, et in corpus sanum et habile redigere ex usu sit; id ante omne agito, atque opus ejusmodi opus heroicum esto: atque auctores talis operis inter legislatores et instauratores rite et merito numerantor.

LX.

Hujusmodi legum expurgatio, et digestum novum, quinque rebus absolvitur. Primo, omittantur obsoleta, quæ Justinianus antiquas fabulas vocat. Deinde ex antinomiis recipiantur probatissimæ, aboleantur contrariæ. Tertio homoionomiæ, sive leges quæ idem sonant, atque nil aliud sunt quam iterationes ejusdem rei, expungantur; atque una quæpiam ex iis, quæ maxime est perfecta, retineatur

pugnante.

vice omnium. Quarto, si quæ legum nihil determi- | nimia; aut ex prologo legis cum ipso corpore legis nent, sed quæstiones tantum proponant, easque relinquant indecisas, similiter facessant. Postremo, quæ verbosæ inveniuntur et nimis prolixæ, contrahantur magis in arctum.

[blocks in formation]

Verum in hujusmodi legum regeneratione, atque structura nova, veterum legum atque librorum legis verba prorsus et textum retineto: licet per centones et portiones exiguas eas excerpere necesse fuerit: ea deinde ordine contexito. Etsi enim fortasse commodius, atque etiam, si ad rectam rationem respicias, melius hoc transigi posset per textum novum, quam per hujusmodi consarcinationem; tamen in legibus non tam stylus et descriptio, quam auctoritas, et hujus patronus antiquitas spectanda est. Alias videri possit hujusmodi opus scholasticum potius quiddam, et methodus, quam corpus legum imperantium.

LXIII.

Consultum fuerit in novo digesto legum, vetera volumina non prorsus deleri et in oblivionem cedere, sed in bibliothesis saltem manere; licet usus eorum vulgaris et promiscuus prohibeatur. Etenim in causis gravioribus, non abs re fuerit, legum præteritarum mutationes, et series consulere et inspicere ; ae certe solenne est, antiquitatem præsentibus aspergere. Novum autem hujusmodi corpus legum ab iis, qui in politiis singulis habent potestatem legislatoriam, prorsus confirmandum est; ne forte prætextu veteres leges digerendi, leges novæ imponantur occulto.

LXIV.

Optandum esset, ut hujusmodi legum instauratio illis temporibus suscipiatur, quæ antiquioribus, quorum acta et opera retractant, literis et rerum cognitione præstiterint. Quod secus in opere Justiniani | evenit. Infelix res namque est, cum ex judicio et delectu ætatis minus prudentis et eruditæ antiquorum opera mutilentur et recomponantur. Veruntamen sæpe necessarium est, quod non optimum.

Atque de legum obscuritate, quæ a nimia et confusa earum accumulatione fit, hæc dicta sint. Jam de descriptione earum ambigua et obscura, dicendum.

DE DESCRIPTIONE LEGUM PERPLEXA ET OBSCURA.

LXVI.

De obscuritate vero legum, quæ ex earum descriptione prava oritur, jam dicendum est. Loquacitas, quæ in perscribendo leges in usum venit, et prolixitas non placet. Neque enim, quod vult et captat, ullo modo assequitur, sed contrarium potius. Cum enim casus singulos particulares verbis appositis et propriis persequi et exprimere contendat, majorem inde sperans certitudinem; e contra quæstiones multiplices parit de verbis; ut difficilius procedat interpretatio secundum sententiam legis (quæ sanior est et verior) propter strepitum verborum.

LXVII.

Neque propterea nimis concisa et affectata brevitas, majestatis gratia, et tanquam magis imperatoria, probanda est; præsertim his seculis, ne forte sit lex instar regulæ Lesbiæ. Mediocritas ergo assectanda est; et verborum exquirenda generalitas bene terminata; quæ licet casus comprehensos non sedulo persequatur, attamen non comprehensos satis perspicue excludat.

LXVIII.

In legibus tamen atque edictis ordinariis et politicis, in quibus, ut plurimum, nemo jurisconsultum adhibet, sed suo sensui confidit, omnia fusius explicari debent, et ad captum vulgi, tanquam digito monstrari.

LXIX.

Neque nobis prologi legum, qui inepti olim habiti sunt, et leges introducunt disputantes non jubentes, utique placerent, si priscos mores ferre possemus. Sed prologi isti legum plerunque (ut nunc sunt tempora) necessario adhibentur, non tam ad explicationem legis, quam instar suasionis, ad perferendam legem in comitiis, et rursus ad satisfaciendum populo. Quantum fieri potest tamen prologi evitentur, et lex incipiat a jussione.

LXX.

Intentio et sententia legis, licet ex præfationibus et præambulis (ut loquuntur) non male quandoque eliciatur; attamen latitudo aut extensio ejus ex illis minime peti debet. Sæpe enim præambulum arripit nonnulla ex maxime plausibilibus et speciosis ad exemplum, cum lex tamen multo plura complectatur ; aut contra, lex restringit et limitat complura, cujus limitationis rationem in præambulo inseri non fuerit opus. Quare dimensio et latitudo legis ex corpore legis petenda: nam præambulum sæpe aut ultra aut citra cadit.

LXXI.

Est vero genus perscribendi leges valde vitiosum. Cum scilicet casus, ad quem lex collimat, fuse exprimitur in præambulo: deinde ex vi verbi (talis) aut hujusmodi relativi, corpus legis retro vertitur in Descriptio legum obscura oritur, aut ex loquaci- præambulum, unde præambulum inseritur et incorpotate et verbositate earum; aut rursus ex brevitate | ratur ipsi legi: quod et obscurum est, et minus tu

APHORISMUS LXV.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »