ÀҾ˹éÒ˹ѧÊ×Í
PDF
ePub
[ocr errors]

ferri (si augeatur mora) quæ non est expirabilis. Quod si non succedat experimentum per moram simplicem; tamen non deserendum est negotium, sed auxilia alia adhibenda. Non enim parum lucri fit, si per violentias indi possint corporibus naturæ fixæ et constantes. Hac enim ratione aër possit verti in aquam per condensationes: et complura alia id genus. Dominus enim est homo motuum violentorum magis quam cæterorum.

At tertius ex septem modis refertur ad magnum illud organum, tam naturæ quam artis, quoad operandum; videlicet calidum et frigidum. Atque in hac parte claudicat plane potentia humana, tanquam ex uno pede. Habemus enim calorem ignis, qui caloribus solis (prout ad nos deferuntur) et caloribus animalium, quasi infinitis partibus potentior est et intensior. At deest frigus, nisi quale per tempestates hiemales, aut per cavernas, aut per circumdationes nivis et glaciei, haberi potest: quod in comparatione æquari potest cum calore fortasse solis meridiano, in regione aliqua ex torridis, aucto insuper per reverberationes montium et parietum: nam hujusmodi, utique tam calores quam frigora, ab animalibus ad tempus exiguum tolerari possunt. Nihili autem sunt fere præ calore fornacis ardentis, aut alicujus frigoris quod huic gradui respondeat. Itaque omnia hic apud nos vergunt ad rarefactionem et desiccationem, et consumptionem; nihil fere ad condensationem et intenerationem, nisi per misturas et modos quasi spurios.

Quare instantiæ frigoris omni dili

hitur; neque incipit motus iste successionis aquæ, | lit: neque id imputandum est alicui deperditioni ex antequam fiat extinctio flammæ, aut refrigeratio quanto ligni per moram; nam idem fiet in lamina aëris adeo ut medici, quo fortius attrahant ventosæ, ponant spongias frigidas aqua madefactas super ventosas. Itaque non est, cur homines multum sibi metuant de facili exitu aëris aut spirituum. Licet enim verum sit, etiam solidissima corpora habere suos poros, tamen ægre patitur aër aut spiritus comminutionem sui ad tantam subtilitatem; quemadmodum et aqua exire recusat per rimam minusculam. De secundo vero modo ex septem prædictis illud imprimis notandum est, valere certe compressiones et hujusmodi violentias ad motum localem, atque alia id genus, potentissime; ut in machinis et missilibus etiam ad destructionem corporis organici, atque earum virtutum, quæ consistunt plane in motu. Omnis enim vita, immo etiam omnis flamma et ignitio, destruitur per compressiones; ut et omnis machina corrumpitur et confunditur per easdem. Etiam ad destructionem virtutum, quæ consistunt in posituris, et dissimilaritate partium paulo crassiore; ut in coloribus (neque enim idem color floris integri et contusi, neque succini integri et pulverizati). Etiam in saporibus (neque enim idem sapor pyri immaturi et ejusdem compressi ac subacti; nam manifesto dulcedinem majorem concipit). Verum ad transformationes et alterationes nobiliores corporum similarium non multum valent istæ violentiæ; quia corpora per eas non acquirunt consistentiam aliquam novam constantem et quiescentem, sed transitoriam et nitentem semper ad restitutionem et liberationem sui. Attamen non abs re foret hujus rei facere experimenta aliqua diligentiora; ad hoc gentia sunt conquirendæ : quales videntur inveniri scilicet, utrum condensatio corporis bene similaris in expositione corporum super turres quando gelat (qualia sunt aër, aqua, oleum, et hujusmodi) aut acriter: in cavernis subterraneis: circumdationibus rarefactio, similiter per violentiam indita, possint nivis et glaciei in locis profundioribus, et ad hoc fieri constantes et fixæ, et quasi mutatæ in naturam. excavatis: demissione corporum in puteos: sepulId quod primo experiendum per moram simplicem ; turis corporum in argento vivo et metallis: immerdeinde per auxilia et consensus. Atque illud nobis sione corporum in aquis, quæ vertunt ligna in lapiin promptu fuisset (si modo in mentem venisset) des: defossione corporum in terra (qualis fertur apud cum aquam (de qua alibi) per malleationes et Chinenses esse confectio porcellanæ, ubi massæ ad pressoria condensavimus, antequam erumperet. De- hoc factæ dicuntur manere intra terram per quadbuerimus enim sphæram complanatam per ali- raginta aut quinquaginta annos, et transmitti ad quot dies sibi permississe, et tum demum aquam hæredes, tanquam mineræ quædam artificiales) et extraxisse; ut fieret experimentum, utrum sta- hujusmodi. Quinetiam quæ interveniunt in natura tim impletura fuisset talem dimensionem, qualem condensationes, factæ per frigora, similiter sunt inhabebat ante condensationem. Quod si non fecisset | vestigandæ; ut causis eorum cognitis, transferri aut statim, aut certe paulo post; constans videlicet facta videri potuisset ista condensatio: sin minus; apparuisset factam fuisse restitutionem, et compressionem fuisse transitoriam. Etiam simile quiddam faciendum erat circa extensionem aëris in ovis vitreis. Etenim debuerat fieri, post exsuctionem fortem, subita et firma obturatio; deinde debuerant ova illa manere ita obturata per nonnullos dies; et tum demum experiendum fuisset, utrum aperto foramine attractus fuisset aër cum sibilo, aut etiam attracta fuisset tanta quantitas aquæ post immersio- | nem, quanta fuisset ab initio, si nulla adhibita fuis- tris. Alia autem condensant carnes et partes tangiset mora. Probabile enim aut saltem dignum probatione est, hæc fieri potuisse et posse; propterea quod in corporibus paulo magis dissimilaribus similia efficiat mora temporis. Etenim baculum per compressionem curvatum post aliquod tempus non resi

possint in artes. Quales cernuntur in exsudatione marmoris et lapidum; in rorationibus super vitra per interius fenestrarum, sub auroram, post gelu noctis; in originibus et collectionibus vaporum in aquas sub terra, unde sæpe scaturiunt fontes; et quæcunque sunt hujus generis.

Inveniuntur autem, præter illa, quæ sunt frigida ad tactum, quædam alia potestate frigida, quæ etiam condensant; veruntamen operari videntur super corpora animalium tantum, et vix ultra. Hujus generis se ostendunt multa in medicinis et emplas

biles; qualia sunt medicamenta astringentia, atque etiam inspissantia: alia condensant spiritus, id quod maxime cernitur in soporiferis. Duplex autem est modus condensationis spirituum per medicamenta soporifera, sive provocantia somnum: alter per

stillat; adeo ut inhabitantibus nonnullam commoditatem aquæ præbeat. Paracelsus autem ait, herbam vocatam Rorem solis meridie et fervente sole rore impleri, cum aliæ herbæ undique sint siccæ: at nos utramque narrationem fabulosam esse existimamus. Omnino autem illæ instantiæ nobilissimi forent usus, et introspectione dignissimæ, si essent veræ. Etiam rores illos mellitos et instar mannæ, qui super foliis quercus inveniuntur mense Maio, non existimamus fieri et densari a consensu aliquo sive a proprietate folii quercus, sed cum super aliis foliis pariter cadant, contineri scilicet et durare in foliis quercus ; quia sunt bene unita, nec spongiosa, ut plurima ex aliis.

sedationem motus; alter per fugam spirituum. | Canariis (neque enim bene memini) quæ perpetuo Etenim viola, rosa sicca, lactuca, et hujusmodi benedicta sive benigna, per vapores suos amicos et moderate refrigerantes, invitant spiritus ut se uniant, et ipsorum acrem et inquietum motum compescunt. Etiam aqua rosacea, apposita ad nares in deliquiis animæ, spiritus resolutos et nimium relaxatos se recipere facit, et tanquam alit: at opiata et eorum affinia spiritus plane fugant, ex qualitate sua maligna et inimica. Itaque si applicentur parti exteriori, statim aufugiunt spiritus ab illa parte, nec amplius libenter influunt: sin sumantur interius, vapores eorum, ascendentes ad caput, spiritus in ventriculis cerebri contentos undequaque fugant; cumque se retrahant spiritus, neque in aliam partem effugere possint, per consequens coëunt et condensantur; et quandoque plane extinguuntur et suffocantur: licet rursus eadem opiata moderate sumpta, per accidens secundarium (videlicet condensationem illam quæ a coitione succedit) confortent spiritus, eosque reddant magis robustos, et retundant eorum inutiles et incensivos motus ex quo ad curas morborum et vitæ prolongationem haud parum conferant.

Etiam preparationes corporum ad excipiendum frigus non sunt omittendæ ; veluti quod aqua parum tepida facilius conglacietur, quam omnino frigida et hujusmodi.

Præterea, quia natura frigus tam parce suppeditat, faciendum est quemadmodum pharmacopola solent; qui, quando simplex aliquod haberi non possit, capiunt succedaneum ejus, et quid pro quo, ut vocant: veluti lignum aloës pro xylobalsamo, cassiam pro cinnamomo. Simili modo diligenter circumspiciendum est, si quæ sint succedanea frigoris; videlicet quibus modis fieri possint condensationes in corporibus aliter quam per frigus, quod illas efficit, ut opus suum proprium. Illæ autem condensationes videntur intra quaternum numerum (quantum adhuc liquet) contineri. Quarum prima videtur fieri per contrusionem simplicem ; quæ parum potest ad densitatem constantem (resiliunt enim corpora) sed nihilominus forte res auxiliaris esse queat. Secunda fit per contractionem partium crassiorum in corpore aliquo post evolationem aut exitum partium tenuiorum, ut fit in indurationibus per ignem, et repetitis extinctionibus metallorum, et similibus. Tertia fit per coitionem partium homogenearum, quæ sunt maxime solidæ in corpore aliquo, atque antea fuerant distractæ, et cum minus solidis commixtæ: veluti in restitutione mercurii sublimati, qui in pulvere longe majus occupat spatium, quam mercurius simplex; et similiter in omni repurgatione metallorum a scoriis suis. Quarta fit per consensus, admovendo quæ ex vi corporum occulta condensant; qui consensus adhuc raro se ostendunt, quod mirum minime est, quoniam antequam inventio succedat formarum et schematismorum, de inquisitione consensuum non multum sperandum est. Certe quoad corpora animalium, dubium non est, quin sint complures medicinæ, tam interius quam exterius sumptæ, quæ condensant, tanquam per consensum, ut paulo ante diximus. Sed in inanimatis rara est hujusmodi operatio. Percrebuit sane, tam scriptis quam fama, narratio de arbore in una ex insulis sive Terceris sive

|

Calorem vero quod attinet; copia et potestas nimirum homini abunde adest; observatio autem et inquisitio deficit in nonnullis, iisque maxime neces sariis; utcunque Spagirici se venditent. Etenim caloris intensioris opificia exquiruntur et conspiciuntur; remissioris vero, quæ maxime in vias naturæ incidunt, non tentantur, ideoque latent. Itaque videmus per vulcanos istos, qui in pretio sunt, spiritus corporuin magnopere exaltari, ut in aquis fortibus, et nonnullis aliis oleis chemicis, partes tangibiles indurari, et, emisso volatili, aliquando figi; partes homogeneas separari; etiam corpora heterogenea grosso modo incorporari et commisceri; maxime autem compages corporum compositorum et subtiliores schematismos destrui et confundi. Debuerant autem opificia caloris lenioris tentari et exquiri; unde subtiliores misturæ et schematismi ordinati gigni possint et educi, ad exemplum naturæ, et imitationem operum solis: quemadmodum in aphorismo de instantiis fœderis quædam adumbra. vimus. Opificia enim natura transiguntur per longe minores portiones, et posituras magis exquisitas et varias, quam opificia ignis, prout nunc adhibetur. Tum vero videatur homo revera auctus potestate, si per calores et potentias artificiales opera naturæ possint specie repræsentari, virtute perfici, copia variari: quibus addere oportet accelerationem temporis. Nam rubigo ferri longo tempore procedit, at versio in crocum martis subito; et similiter de æru. gine et cerussa. Crystallum longo tempore conficitur, vitrum subito conflatur. Lapides longo tempore concrescunt, lateres subito coquuntur, etc. Interim (quod nunc agitur) omnes diversitates caloris cum effectibus suis respective diligenter et industrie undique sunt colligendæ et exquirendæ cœlestium, per radios suos directos, reflexos, refractos, et unitos in speculis comburentibus: fulguris, flammæ, ignis carbonum; ignis ex diversis materiis; ignis aperti, conclusi, angustati et inundantis, denique per diversas fabricas fornacium qualificati; ignis flatu exciti, quieti et non exciti; ignis ad majorem aut minorem distantiam remoti; ignis per varia media permeantis; calorum humidorum, ut balnei Mariæ, fimi, caloris animalium per exterius, caloris animalium per interius, fœni conclusi; calorum aridorum, cineris, calcis, arena tepida; denique calorum cujusvis generis cum gradibus eorum.

Præcipue vero tentanda est inquisitio et inventio effectuum et opificiorum caloris accedentis et rece dentis graduatim, et ordinatim, et periodice, et per

tribuit Telesius figuras animalium, ob rivulos scilicet et loculos matricis. Debuerat autem notare similem efformationem intestis ovorum, ubi non sunt rugæ aut inæqualitas: at verum est regimen motus efformationes perficere in modulis et proplasticis.

debita spatia, et moras. Ista enim inæqualitas | Etiam huic regimini motus satis levi er et inscite atordinata revera filia cœli est, et generationis mater: neque a calore aut vehementi, aut præcipiti, aut subsultorio, aliquid magni expectandum est. Etenim et in vegetabilibus hoc manifestissimum est; atque etiam in uteris animalium magna est caloris inæquabitas, ex motu, somno, alimentationibus et passionibus fœmellarum, quæ uterum gestant; denique in ipsis matricibus terræ, iis nimirum, in quibus metalla et fossilia efformantur, locum habet et viget ista inæqualitas. Quo magis notanda est inscitia aliquorum alchemistarum ex reformatis, qui per calores æquabiles lampadum, et hujusmodi, perpetuo uno tenore ardentium, se voti compotes fore existimarunt. Atque de opificiis et effectibus caloris hæc dicta sint. Neque vero tempestivum est illa penitus scrutari, antequam rerum formæ et corporum schematismi ulterius investigati fuerint, et in lucem prodierint. Tum enim quærenda, et adoperanda, et aptanda sunt instrumenta, quando de exemplaribus constiterit.

Quartus modus operandi est per moram, quæ certe et promus et condus naturæ est, et quædam dispensatrix. Moram appellamus, cum corpus aliquod sibi permittitur ad tempus notabile, munitum interim et defensum ab aliqua vi externa. Tum enim motus intestini se produnt et perficiunt, cum motus extranei et adventitii cessant. Opera autem ætatis sunt longe subtiliora, quam ignis. Neque enim possit fieri talis clarificatio vini per ignem, qualis fit per moram; neque etiam incinerationes per ignem tam sunt exquisitæ, quam resolutiones et consumptiones per secula.

Incorporationes etiam et mistiones subitæ et præcipitatæ per ignem, longe inferiores sunt illis, quæ fiunt per moram. At dissimulares et varii schematismi, quos corpora per moras tentant (quales sunt putredines) per ignem aut calorem vehementiorem destruuntur. Illud interim non abs re fuerit notare; motus corporum penitus conclusorum habere nonnihil ex violento. Incarceratio enim illa impedit motus spontaneos corporis. Itaque mora in vase aperto plus facit ad separationes; in vase penitus clauso ad commistiones; in vase nonnihil clauso, sed subintrante aëre, ad putrefactiones; utcunque de opificiis et effectibus moræ undique sunt diligenter conquirendæ instantiæ.

At regimen motus (quod est quintus ex modis operandi) non parum valet. Regimen autem motus vocamus, cum corpus aliud occurrens, corporis alterius motum spontaneum impedit, repellit, admittit, dirigit. Hoc vero plerumque in figuris et situ vasorum consistit. Etenim conus erectus juvat ad condensationem vaporum in alembicis; at conus inversus juvat ad defæcationem sacchari in vasis resupinatis. Aliquando autem sinuatio requiritur, et angustatio, et dilatatio per vices, et hujusmodi. Etiam omnis percolatio huc spectat; scilicet cum corpus occurrens, uni parti corporis alterius viam aperit, alteri obstruit. Neque semper percolatio aut aliud regimen motus fit per extra; sed etiam per corpus in corpore; ut cum lapilli immittuntur in aquas ad colligendam limositatem ipsarum; syrupi clarificantur cum albuminibus ovorum, ut crassiores partes adhærescant, et postea separari possint.

[ocr errors]

Operationes vero per consensus aut fugas (qui sextus modus est) latent sæpenumero in profundo. Istæ enim (quas vocant) proprietates occultæ et specificæ, et sympathiæ, et antipathiæ sunt magna ex parte corruptelæ philosophiæ. Neque de consensibus rerum inveniendis multum sperandum est ante inventionem formarum et schematismorum simplicium. Consensus enim nil aliud est quam symme tria formarum et schematismorum ad invicem.

Atqui majores et magis catholici rerum consensus non prorsus obscuri sunt. Itaque ab iis ordiendum. Eorum prima et summa diversitas ea est; ut quædam corpora copia et raritate materiæ admodum discrepent, schematismis consentiant; alia contra, copia, et raritate materiæ consentiant, schematismis discrepent. Nam non male notatum est a chemicis in principiorum suorum triade, sulphur et mercurium quasi per universitatem rerum permeare (nam de sale inepta ratio est, sed introducta, ut possit comprehendere corpora terrea, sicca, et fixa). At certe in illis duobus videtur consensus quidam naturæ ex maxime catholicis conspici. Etenim consentiunt sulphur; oleum, et exhalatio pinguis; flamma, et fortasse corpus stellæ: ex altera parte consentiunt mercurius; aqua et vapores aquei; aër; et fortasse æther purus et interstellaris. Attamen istæ quaterniones geminæ, sive magnæ rerum tribus (utraque intra ordines suos) copia materiæ atque densitate immensum differunt, sed schematismo valde conveniunt; ut in plurimis se produnt. At contra metalla diversa copia et densitate multum conveniunt (præsertim respectu vegatibilium, etc.) sed schematismo multifariam differunt ; et similiter vegetabilia et animalia diversa schematismis quasi infinitis variantur: sed intra copiam materiæ, sive densitatem paucorum graduum continentur.

Sequitur consensus maxime post priorem catholicus, videlicet corporum principalium et fomitum suorum; videlicet menstruorum et alimentorum. Itaque exquirendum, sub quibus climatibus, et in qua tellure, et ad quam profunditatem, metalla singula generentur; et similiter de gemmis, sive ex rupibus, sive inter mineras natis: In qua gleba terræ, arbores singulæ, et frutices, et herbæ potissimum proveniant, et tanquam gaudeant; et insimul quæ impinguationes, sive per stercorationes cujuscunque generis, sive per cretam, arenam maris, cineres, etc maxime juvent; et quæ sint ex his pro varietate glebarum magis aptæ et auxiliares. Etiam insitio et inoculatio arborum et plantarum, earumque ratio; quæ scilicet plantæ super quas felicius inserantur, etc. multum pendet de consensu. In qua parte non injucundum foret experimentum, quod noviter audivimus esse tentatum de insitione arborum sylvestrium (quæ hucusque in arboribus hortensibus fieri consuevit) unde folia et glandes majorem in modum amplificantur, et arbores fiunt magis umbrosæ. Similiter alimenta animalium respective notanda sunt in

genere et cum negativis. Neque enim carnivora | butionis, et digestionis, postquam commixta sint; desustinet herbis nutriri; unde etiam ordo Folitanorum (licet voluntas humana plus possit, quam animantium cæterorum, super corpus suum) post experientiam factam (ut aiunt) tanquam ab humana natura non tolerabilis, fere evanuit. Etiam materiæ diversæ putrefactionum, unde animalcula generantur, notandæ sunt.

Atque consensus corporum principalium erga subordinata sua (tales enim ii possint censeri, quos notavimus) satis in aperto sunt. Quibus addi possunt sensuum consensus erga objecta sua. Qui consensus cum manifestissimi sint; bene notati, et acriter excussi, etiam aliis consensibus, qui latent, magnam præbere possint lucem.

nique et prædominantiæ post misturam transactam. Superest ultimo loco ex modis septem operandi septimus et postremus; operatio scilicet per alternationem, et vicissitudines priorum sex: de quo antequam in singulos illos paulo altius fuerit inquisitum, tempestivum non foret exempla proponere. Series autem sive catena hujusmodi alterationis, prout ad singula effecta accommodari possit, res est et cognitu maxime difficilis, et ad opera maxime valida. Summa autem detinet et occupat homines impatientia hujusmodi, tam inquisitionis quam praxeos; cum tamen sit instar fili labyrinthi, quoad opera majora. Atque hæc sufficiant ad exemplum polychresti.

LI.

Inter prærogativas instantiarum ponemus loco vicesimo septimo atque ultimo instantias magicas. Hoc nomine illas appellamus, in quibus materia, aut efficiens, tenuis aut parva est, pro magnitudine operis et effectus qui sequitur: adeo ut etiamsi fuerint vulgares, tamen sint instar miraculi; aliæ primo

natura ex sese subministrat parce; quid vero factura sit sinu excusso, et post inventionem formarum, et processuum, et schematismorum, futuris temporibus apparebit. At ista affecta magica (quantum adhuc conjicimus) fiunt tribus modis: Aut per multiplicationem sui; ut in igne, et venenis, quæ vocant specifica; necnon in motibus, qui transeunt et fortificantur de rota in rotam; aut per excitationem sive

At interiores corporum consensus et fuga, sive amicitiæ et lites (tædet enim nos fere vocabulorum sympathiæ et antipathiæ, propter superstitiones et inania) aut falso ascriptæ, aut fabulis conspersæ, aut per neglectum, raræ admodum sunt. Etenim si quis asserat, inter vineam et brassicam esse dissidium, quia juxta sata minus læte proveniunt; præsto ratio est, quod utraque planta succulenta sit, et depræda-intuitu, aliæ etiam attentius contemplanti. Has vero trix, unde altera alteram defraudat. Si quis asserat esse consensum et amicitiam inter segetes et cyaneum, aut papaver sylvestre, quia herbæ illæ fere non proveniunt nisi in arvis cultis: debuit is potius asserere, dissidium esse inter ea, quia papaver et cyaneus emittuntur et creantur ex tali succo terræ, qualem segetes reliquerint et repudiaverint; adeo ut satio segetum terram præparet ad eorum proventum. Atque hujusmodi falsarum ascriptionum mag-invitationem in altero, ut in magnete, qui excit acus nus est numerus. Quoad fabulas vero, illæ omnino sunt exterminandæ. Restat tenuis certa copia eorum consensuum, qui certo probati sunt experimento; quales sunt magnetis et ferri, atque auri et argenti vivi, et similium. At in experimentis chemicis circa metalla inveniuntur et alii nonnulli observatione digni. Maxima vero frequentia eorum (ut in tanta paucitate) invenitur in medicinis nonnullis, quæ ex proprietatibus suis occultis (quas vocant) et specificis, respiciunt aut membra, aut humores, aut morbos, aut quandoque naturas individuas. Neque omittendi sunt consensus inter motus et affectus lunæ, et passiones corporum inferiorum, prout ex experimentis agriculturæ, nauticæ, et medicinæ, aut alias cum delectu severo et sincero colligi et recipi possint. Verum instantiæ universæ consensuum secretiorum quo magis sunt infrequentes, eo majori cum diligentia sunt inquirendæ, per traditiones, et narrationes fidas et probas; modo hoc fiat absque ulla levitate aut credulitate, sed fide anxia et quasi dubitabunda. Restat consensus corporum modo operandi, tanquam inartificialis, sed usu polychrestus, qui nullo modo omittendus est, sed sedula observatione investigandus. Is est coitio sive unio corporum proclivis, aut difficilis, per compositionem sive appositionem simplicem. Etenim corpora nonnulla facile et libenter commiscentur et incorporantur: alia autem ægre et perverse. Veluti pulveres melius incorporantur cum aquis; calces et cineres cum oleis; et sic de similibus. Neque tantum sunt colligendæ instantiæ propensionis, aut aversionis corporum erga misturam, sed etiam collocationis partium, et distri

innumeras, virtute nullatenus deperdita aut diminuta; aut in fermento, et hujusmodi: aut per anteversionem motus, ut dictum est de pulvere pyrio, et bombardis, et cuniculis: quorum priores duo modi indagationem consensuum requirunt: tertius, mensuræ motuum. Utrum vero sit aliquis modus mutandi corpora par minima (ut vocant) et transponendi subtiliores materiæ schematismos (id quod ad omnimodas corporum transformationes pertinet: ut ars brevi tempore illud facere possit, quod natura per multas ambages molitur) de eo nulla hactenus nobis constant indicia. Quemadmodum autem in solidis et veris aspiramus ad ultima et summa; ita vana et tumida perpetuo odimus, et quantum in nobis est profligamus.

LII.

Atque de dignitatibus sive prærogativas instantiarum hæc dicta sint. Illud vero monendum, nos in hoc nostro organo tractare logicam, non philosophiam. Sed cum logica nostra doceat intellectum, et erudiat ad hoc, ut non tenuibus mentis quasi claviculis rerum abstracta captet et prenset (ut logica vulgaris); sed naturam revera persecet; et corporum virtutes et actus, eorumque leges in materia determinatas inveniat; ita ut non solum ex natura mentis, sed ex natura rerum quoque hæc scientia emanet; mirum non est, si ubique naturalibus contemplationibus et experimentis, ad exempla artis nostræ, conspersa fuerit et illustrata. Sunt autem (ut ex iis, quæ dicta sunt, patet) prærogativæ instantiarum numero viginti septem; Nominibus: instan

tiæ solitariæ: instantiæ migrantes: instantiæ ostensiva: instantia clandestine: instantiæ constitutivæ instantiæ conformes: instantiæ monodica: instantiæ deviantes: instantiæ limitaneæ: instantie potestatis: instantiæ comitatus et hostiles: instantiæ subjunctivæ : instantiæ fœderis: instantiæ crucis : instantiæ divortii: instantiæ januæ: inslantic citantes: instantiæ viæ: instantiæ supplementi: instantiæ persecantes: instantiæ virge: instantiæ curriculi: doses naturæ: instantiæ luctæ : instantiæ innuentes: instantiæ polychresta: instantiæ magicæ. Usus autem harum instantiarum, in quo instantias vulgares excellunt, versatur in genere, aut circa partem informativam, aut circa operativam, aut circa utramque. Atque quoad informativam, juvant illæ aut sensum aut intellectum : Sensum, ut quinque instantiæ lampadis: Intellectum: aut accelerando exclusivam formæ, ut solitariæ; aut angustando et propius indicando affirmativam formæ, ut migrantes, ostensivæ, comitatus, cum subjunctiris: aut erigendo intellectum et ducendo ad genera et naturas communes: idque aut immediate, ut clandestine, monodice, fœderis: aut gradu proximo, ut constitutivæ aut gradu infimo, ut conformes: aut rectificando intellectum a consuetis, ut deviantes: aut ducendo ad formam magnam, sive fabricam universi, ut limitanee: aut cavendo de formis et causis falsis, ut crucis et divortii. Quod vero ad operativam attinet; illæ practicam aut designant, aut mensurant, aut sublevant. Designant aut ostendendo a quibus incipiendum, ne actum agamus, ut instantiæ potestatis aut ad quid aspirandum, si detur facultas, ut innuentes. Mensurant quatuor illæ mathematica: sublevant polychrestæ et magicæ.

Rursus ex istis instantiis viginti septem, nonnullarum (ut superius diximus de aliquibus) facienda est collectio jam ab initio, nec expectanda particularis inquisitio naturarum. Cujus generis sunt instantiæ

conformes, monodice, deviantes, limitaneæ, potestatis, januæ, innuentes, polychrestæ, magica. Hæc enim aut auxiliantur et medentur intellectui et sensui; aut instruunt praxin, in genere. Reliquæ tum demum conquirendæ sunt, cum conficiemus tabulas comparentiæ ad opus interpretis circa aliquam naturam particularem. Sunt enim instantiæ prærogativis istis insignitæ et donatæ, animæ instar inter vulgares instantias comparentiæ; et, ut ab initio diximus, paucæ illarum sunt vice multarum. Quocirca cum tabulas conficimus, illæ omni studio sunt investigandæ, et in tabulas referendæ. Erit etiam earum mentio necessaria in iis quæ sequuntur. Præponendus itaque erat earum tractatus.

Nunc vero ad adminicula et rectificationes inductionis, et deinceps ad concreta, et latentes processus, et latentes schematismos, et reliqua, quæ aphorismo xxI. ordine proposuimus, pergendum; ut tandem (tanquam curatores probi et fideles) tradamus hominibus fortunas suas, emancipato intellectu, et facto tanquam majore; unde necesse est sequi emendationem status hominis, et ampliationem potestatis ejus super naturam. Homo enim per lapsum et de statu innocentiæ decidit, et de regno in creaturas. Utraque autem res etiam in hac vita nonnulla ex parte reparari potest; prior per religionem et fidem, posterior per artes et scientias. Neque enim per maledictionem facta est creatura prorsus et ad extremum rebellis: Sed in virtute illius diplomatis, "In sudore vultus comedes panem tuum," per labores varios (non per disputationes certe, aut per otiosas ceremonias magicas) tandem et aliqua ex parte ad panem homini præbendum, id est, ad usus vitæ humanæ subigitur.

FINIS LIBRI SECUNDI NOVI ORGANI.

« ¡è͹˹éÒ´Óà¹Ô¹¡ÒõèÍ
 »