ÀҾ˹éÒ˹ѧÊ×Í
PDF
ePub

INSTAURATIONIS MAGNE

PARS TERTIA.

ILLUSTRISSIMO ET EXCELLENTISSIMO

PRINCIPI CAROLO,

SERENISSIMI REGIS JACOBI FILIO ET HÆREDI.

ILLUSTRISSIME ET EXCELLENTISSIME PRINCEPS,

PRIMITIAS Historic nostræ naturalis Celsitudini tuæ humillime offero: rem mole perpusillam, veluti granum sinapis; sed tamen pignus eorum, quæ, Deo volente, sequentur. Obstrinximus enim nos ipsos, tanquam voto, singulis nos mensibus, ad quos Dei bonitas (cujus agitur gloria tanquam in cantico novo) vitam nostram produxerit, unam, aut plures ejus partes, prout fuerint magis aut minus arduæ, aut copiosæ, confecturos et edituros. Moti etiam fortasse erunt alii, nostro exemplo, ad similem industriam, præsertim postquam penitus perspexerint, quid agatur. Nam in Historia naturali bona, et bene instituta, claves sunt et scientiarum et operum. Deus Celsitudinem tuam diu servet incolumem.

CELSITUDINIS TUÆ

Servus humilis et devotus,

FR. ST. ALBAN.

PARASCEVE AD

HISTORIAM NATURALEM ET EXPERIMENTALEM:

SIVE

DESCRIPTIO HISTORIE NATURALIS ET EXPERIMENTALIS,

QUALIS SUFFICIAT, ET SIT IN ORDINE AD BASIN ET FUNDAMENTA PHILOSOPHIÆ VERÆ.

QUOD Instaurationem nostram per partes edamus, | fore experiri, si forte hæc aliquibus aliis curæ esse in eo spectat, ut aliquid extra periculum ponatur. Non absimilis nos movet ratio, ut aliam quandam operis particulam jam in præsenti subjungamus, et cum iis, quæ supra absolvimus, una edamus: ea est descriptio et delineatio Historiæ naturalis et experimentalis, ejus generis, quæ sit in ordine ad condendam philosophiam; et complectatur materiem probam, copiosam, et apte digestam ad opus interpretis, quod succedit. Huic autem rei locus proprius foret, cum ad parascevas inquisitionis ordine deventum fuerit. Hoc autem prævertere, nec locum proprium expectare, consultius nobis videtur; quod hujusmodi historia, qualem animo metimur et mox describemus, res perquam magnæ sit molis, nec sine magnis laboribus et sumptibus confici possit; ut quæ multorum opera indigeat, et (ut alibi diximus) opus sit quasi regium. Itaque occurrit illud, non abs re

possint; ita ut dum nos destinata ordine perficiamus, hæc pars, quæ tam multiplex est et onerosa, etiam vivis nobis (si ita divinæ placuerit Majestati) instrui et parari possit, aliis una nobiscum in id sedulo incumbentibus; præsertim cum vires nostræ (si in hoc soli fuerimus) vix tantæ provinciæ sufficere videantur. Etenim quæ ad opus ipsum intellectus pertinent, nos marte nostro fortasse vincemus. At intellectus materialia tam late patent, ut ea (tanquam per procuratores et mercatores) undique conquiri et importari debeant. Accedit etiam illud, quod cœp tis nostris vix dignum esse æstimemus, ut in re tali, quæ fere omnium industriæ pateat, nos ipsi tempus teramus. Quod autem caput rei est, ipsi nunc præstabimus: ut ejusmodi historiæ modum et descriptionem, qualis intentioni nostræ satisfaciat, diligenter et exacte proponamus; ne homines non admoniti

II.

aliud agant, et ad exemplum naturalium historiarum, | rationes et prolixitatem gignet, æque ubi nimia est, quæ jam in usu sunt, se regant, atque ab instituto ac ubi nulla. nostro multum aberrent. Illud interim quod sæpe diximus, etiam hoc loco præcipue repetendum est: Non si omnia omnium ætatum ingenia coivissent, Historia naturalis, ut subjecto (quemadmodum aut posthac coierint; non si universum genus huma- diximus) triplex; ita usu duplex est. Adhibetur num philosophiæ dedisset operam, aut dederit; et enim aut propter rerum ipsarum cognitionem, quæ totus terrarum orbis nihil aliud fuisset, aut fuerit, historiæ mandantur; aut tanquam materia prima quam academiæ, et collegia, et scholæ virorum doc- philosophiæ, atque veræ inductionis supellex sive torum: tamen absque tali, qualem nunc præcipiemus, sylva. Atque posterius hoc nunc agitur; nunc, inHistoria naturali et experimentali, ullos, qui genere quam; neque unquam antehac. Neque enim Arishumano digni sint, progressus in philosophia et sci- toteles, aut Theophrastus, aut Dioscorides, aut Caius entiis fieri potuisse, aut posse: Contra vero, compaPlinius, multo minus moderni, hunc finem (de quo rata et bene instructa hujusmodi historia, additis | loquimur) historiæ naturalis unquam sibi proposueexperimentis auxiliaribus et luciferis, quæ in ipso runt. Atque in hoc plurimum est; ut qui partes interpretationis curriculo occurrent, aut eruenda erunt; scribendi historiam naturalem sibi posthac sumpsepaucorum annorum opus futuram esse inquisitionem rint, hoc perpetuo cogitent atque animo agitent: se naturæ et scientiarum omnium. Itaque aut hoc non lectoris delectationi, non utilitati ipsi, quæ ex agendum est, aut negotium deserendum. Hoc enim narrationibus in præsens capi possit, debere insersolo et unico modo fundamenta philosophiæ veræ et vire; sed conquirere et comparare rerum copiam et activæ stabiliri possunt ; et simul perspicient homi- varietatem, quæ veris axiomatibus conficiendis sufnes, tanquam ex profundo somno excitati, quid interficiat. Hoc enim si cogitent, modum hujusmodi ingenii placita et commenta, ac veram et activam historiæ ipsi sibi præscribent. Finis enim regit philosophiam intersit; et quid demum sit de natura modum. naturam ipsam consulere.

Primo igitur de hujusmodi historia conficienda præcepta dabimus in genere; deinde particularem ejus figuram hominibus sub oculos ponemus : inserentes interdum non minus ad quid inquisitio aptanda et referenda sit, quam quid quæri debeat. Scilicet, ut scopus rei, bene intellectus et prævisus, etiam alia hominibus in mentem redigat, quæ a nobis fortasse prætermissa erunt. Historiam autem istam historiam primam, sive historiam matrem appellare consuevimus.

APHORISMI DE CONFICIENDA HISTORIA PRIMA.

APHORISMUS I.

Natura in triplici statu ponitur, et tanquam regimen subit trinum. Aut enim libera est, et cursu suo ordinario se explicat; aut a pravitatibus et insolentiis materiæ, atque ab impedimentorum violentia de statu suo detruditur; aut ab arte et ministerio humano constringitur et fingitur. Atque primus ille status ad species rerum refertur; secundas ad monstra; tertius ad artificialia. Etenim in artificialibus natura jugum recipit ab imperio hominis; nunquam enim illa facta fuissent absque homine. At per operam et ministerium hominis conspicitur prorsus nova corporum facies, et veluti rerum universitas altera, sive theatrum alterum. Triplex itaque est historia naturalis. Tractat enim aut naturæ liber tatem, aut errores, aut vincula; ut non male eam partiri possimus, in historiam generationum, prætergenerationem, et artium; quarum postremam etiam mechanicam et experimentalem appellare consuevimus. Neque tamen id præcipimus, ut hæc tria separatim tractentur. Quidni enim possint historiæ monstrorum in singulis speciebus cum historia ipsarum specierum conjungi. Etiam artificialia quandoque cum speciebus recte conjunguntur, quandoque melius separantur. Quamobrem e re nata de his consilium capere optimum est. Methodus enim ite

[ocr errors]

III.

Quo autem majoris est hæc res operæ et laboris, eo illam minus onerari superfluis consentaneum est. Tria itaque sunt, de quibus homines sunt plane admonendi, ut in illis parce admodum operam suam collocent: tanquam iis, quæ massam operis in immensum augeant, virtutem parum aut nihil promoveant.

Primo igitur facessant antiquitates, et citationes, aut suffragia auctorum; etiam lites et controversiæ et opiniones discrepantes; omnia denique philologica. Neque enim citetur auctor, nisi in re dubiæ fidei; neque interponatur controversia, nisi in re magni momenti. Quæ vero ad ornamenta orationis, et similitudines, et eloquentiæ thesaurum, et hujusmodi inania spectant, omnino abjiciantur. Etiam quæ recipiuntur omnia, et ipsa proponantur breviter et strictim, ut nihil minus sint quam verba. enim, qui materialia ad ædificia, vel naves, vel hujusmodi aliquas structuras colligit et reponit, ea (officinarum more) belle collocat et ostentat, ut placeant; sed in hoc tantum sedulus est, ut proba et bona sint, et ut in repositorio spatium minimum occupent. Atque ita prorsus faciendum est.

Nemo

Secundo, non multum ad rem facit luxuria illa historiarum naturalium in descriptionibus et picturis specierum numerosis, atque earundem varietate curiosa. Hujusmodi enim pusillæ varietates nihil aliud sunt, quam lusus quidam naturæ, et lascivia, et prope ad individuorum naturam accedunt: atque habent peragrationem quandam in rebus ipsis amœnam et jucundam; informationem vero ad scientias tenuem et fere supervacuam.

Tertio, missæ plane faciendæ sunt omnes narrationes superstitiosa (non dico prodigiosæ, ubi memoria earum reperietur fida et probabilis, sed superstitiosæ) et experimenta magiæ ceremoniales. Nolumus enim philosophiæ infantiam, cui historia naturalis primam præbet mammam, fabulis anilibus

assuescere. Erit fortasse tempus (postquam in inquisitionem naturæ paulo altius penetratum sit) hujusmodi res leviter percurrendi; ut si quid in illis fæcibus hæreat virtutis naturalis, ea extrahi et in usum condi possit. Interim seponendæ sunt. Etiam magiæ naturalis experimenta diligenter et cum severitate ventilanda sunt, antequam recipiantur; præsertim illa, quæ ex vulgaribus sympathiis et antipathiis, magna cum socordia et facilitate credendi simul et fingendi, derivari solent.

Neque nil, aut parum actum est, in exoneranda historia naturali tribus his (quæ diximus) rebus superfluis; quæ alias volumina impleturæ fuissent. Neque tamen hic finis. Æque enim requiritur in opere magno, ut tam ea, quæ recipiuntur, succincte scribantur; quam ut superflua abscindantur: licet nimini dubium esse possit, quin hujusmodi castitas et brevitas delectationem multo minorem tum legenti, tum scribenti, præbitura sit. Verum illud semper inculcandum est; hoc, quod paratur, horreum esse tantummodo et promptuarium rerum; in quo non manendum aut habitandum sit cum voluptate, sed eo descendendum, prout res postulat, cum aliquid ad usum sumendum sit circa opus interpretis, quod succedit.

IV.

In historia, quam requirimus, et animo destinamus, ante omnia videndum est, ut late pateat et facta sit ad mensuram universi. Neque enim arctandus est mundus ad angustias intellectus (quod adhuc factum est) sed expandendus intellectus et laxandus, ad mundi imaginem recipiendam, qualis invenitur. Istud enim, "Respicere pauca, et pronunciare secundum pauca," omnia perdidit. Resumentes igitur partitionem, quam paulo ante fecimus, historiæ naturalis (quod sit generationum, prætergenerationum, et artium) historiæ generationum constituimus partes quinque. Sit prima, ætheris et cælestium. Secunda, meteororum, et regionum (quas vocant) aëris; tractuum videlicet a luna usque ad superficiem terræ ; cui etiam parti cometas cujuscunque generis, tum sublimiores, tum humiliores, (utcunque se habeat rei veritas,) ordinis causa, assignamus. Tertia, terræ et maris. Quarta, elementorum (quæ vocant) flammæ sive ignis, aëris, aquæ, et terræ. Elementa autem eo sensu accipi volumus, ut intelligantur non pro primordiis rerum, sed pro corporum naturalium massis majoribus. Ita enim natura rerum distribuitur, ut sit quorundam corporum quantitas sive massa in universo perquam magna; quia scilicet ad schematismum eorum requiritur textura materiæ facilis et obvia; qualia sunt ea quatuor (quæ diximus) corpora: at quorundam aliorum corporum sit quantitas in universo parva, et parce suppeditata, propter texturam materiæ valde dissimilarem et subtilem, et in plurimis determinatam, et organicam; qualia sunt species rerum naturalium, metalla, plantæ, animalia. Quare prius genus corporum, collegia majora; posterius collegia minora appellare consuevimus. At collegiorum istorum majorum est pars historiæ quarta, sub nomine elementorum, ut diximus. Neque vero confunditur pars quarta cum secunda aut tertia in

hoc, quod in singulis mentionem aëris, aquæ, et terræ fecimus. In secunda enim et tertia recipitur historia eorum, tanquam mundi partium integralium, et quatenus pertinent ad fabricam et configurationem universi; at in quarta continetur historia substantiæ et naturæ ipsorum, quæ in singulis eorum partibus similaribus viget, nec ad totum refertur. Quinta denique pars historiæ collegia minora, sive species continet; circa quas historia naturalis hactenus præcipue occupata est.

Historiam vero prætergenerationum quod attinet; jamdudum a nobis dictum est, quod illa cum historia generationum commodissime conjungi possit: ea scilicet, quæ sit prodigiosa tantum, et naturalis. Nam superstitiosam miraculorum historiam (cujuscunque sit generis) omnino relegamus in tractatum proprium; neque ipsum jam inde a principio suscipiendum, sed paulo post, quando altius in naturæ inquisitionem penetratum fuerit.

At historiam artium, et naturæ ab homine versæ et immutatæ, sive historiam experimentalem, triplicem constituimus. Aut enim deprompta est ex artibus mechanicis; aut ex operativa parte scientiarum liberalium; aut ex practicis compluribus et experimentis, quæ in artem propriam non coaluerunt; imo quæ quandoque ex vulgatissima experientia occurrunt, nec artem omnino desiderant. Quamobrem si ex his omnibus, quæ diximus, generationibus, prætergenerationibus, artibus, et experimentis confecta fuerit historia; nihil prætermissum videtur, per quod sensus ad informandum intellectum instrui possit. instrui possit. Neque igitur amplius intra circulos parvos (veluti incantati) subsultabimus, sed mundi pomoeria circuitione æquabimus.

V.

Inter partes eas, quas diximus, historiæ, maximi usus est historia artium: propterea quod ostendat res in motu, et magis recta ducat ad praxin. Quinetiam tollit larvam et velum a rebus naturalibus, quæ plerunque sub varietate figurarum et apparentiæ externæ occultantur aut obscurantur. Denique vexationes artis sunt certe tanquam vincula et manicæ Protei, quæ ultimos materiæ nixus et conatus produnt. Corpora enim perdi aut annihilari nolunt; sed potius in varias formas se mutant. Itaque circa hanc historiam licet mechanicam (ut videri possit) et minus liberalem (missa arrogantia et fastu) summa est adhibenda diligentia.

Rursus, inter artes præferuntur eæ, quæ corpora naturalia et rerum materialia exhibent, alterant, et præparant; ut agricultura; coquinaria; chemica; tinctoria; opificia vitri, esmaltæ, sacchari, pulveris pyrii, ignium artificialium, papyri, et hujusmodi. Jejunioris autem sunt usus, quæ præcipue consistunt in motu subtili manuum et instrumentorum ; quales sunt textoria; fabrilis; architectura: opificia molendinorum, horologiorum, cum similibus; licet et istæ nullo modo negligendæ sint: tum quia in illis occurrunt multa, quæ ad corporum naturalium alterationes spectant; tum quia accurate informant de motu lationis; quæ res est magni prorsus ad plurima momenti.

Verum in congerie universa istius artium historiæ,

[ocr errors]

illud omnino monendum est, et penitus memoriæ mandandum recipienda esse experimenta artium non solum ea, quæ ducunt ad finem artis, sed etiam quæ ullo modo interveniunt. Exempli gratia, quod locustæ, aut cancri cocti, cum prius colorem luti referrent, rubescant, nihil ad mensam: sed hæc ipsa instantia tamen non mala est ad inquirendam naturam rubedinis; cum idem eveniat etiam in lateribus coctis. Similiter, quod carnes minori mora saliantur hieme quam æstate, non eo tantum spectat, ut coquus cibos bene et quantum sufficit condiat; sed etiam instantia bona est ad indicandam naturam et impressionem frigoris. Quamobrem toto (quod aiunt) cœlo erraverit, qui intentioni nostræ satisfieri existimaverit, si artium experimenta colligantur, hujus rei solum gratia, ut hoc modo artes singulæ melius perficiantur. Licet enim et hoc non prorsus contemnamus in multis; tamen ea plane est mens nostra, ut omnium experimentorum mechanicorum rivuli in philosophiæ pelagus undequaque fluant. Delectus autem instantiarum in unoquoque genere eminentiorum (quas maxime et diligentissime conquirere oportet, et quasi venari) ex prærogativis instantiarum petendus est.

VI.

Resumendum etiam est hoc loco, quod in aphorismis XCIX. CXIX. Cxx. libri primi fusius tractavimus; hic vero, præcepti more, breviter imperare sufficiat: hoc est, ut recipiantur in hanc historiam, primo, res vulgatissimæ, quales quis supervacuum putaret scripto inserere, quia tam familiariter notæ sunt; dein, res viles, illiberales, turpes (omnia enim munda mundis; etsi lucrum ex lotio boni odoris sit, multo magis lumen et informatio ex re qualibet): etiam res viles et pueriles (nec mirum, repuerascendum enim plane est): postremo, res quæ nimiæ cujusdam subtilitatis esse videntur, quod in se nullius sint usus. Neque enim (ut jam dictum est) quæ in hac historia proponentur, propter se congesta sunt: itaque neque dignitatem eorum ex se metiri par est, sed quatenus ad alia transferri possint, et influant in philosophiam.

VII.

Illud insuper præcipimus, ut omnia in naturalibus tam corporibus quam virtutibus (quantum fieri potest) numerata, appensa, dimensa, determinatur proponantur. Opera enim meditamur, non speculationes. Physica autem et mathematica, bene commixtæ, generant practicam. Quamobrem exactæ restitutiones et distantiæ planetarum, in historia cœlestium: terræ ambitus, et quantum occupet in superficie respectu aquarum, in historia terræ et maris: quantam compressionem aër patiatur absque forti antitypia, in historia aëris : quantum in metallis alterum alteri præponderet, in historia metallorum; et innumera id genus perquirenda et perscribenda sunt. Cum vero exactæ proportiones haberi non possint, tum certe ad æstimativas aut comparativas indefinitas confugiendum est. Veluti (si forte calculis astronomorum, de distantiis, diffidimus) quod luna sit infra umbram terræ ; quod Mercurius sit supra lunam; et hujusmodi. Etiam cum media proportiones haberi non possint, proponantur extre

[ocr errors]

mæ ; veluti, quod languidior magnes attollat ferrum ad tale pondus, respectu ponderis ipsius lapidis; et quod maxime virtuosus, etiam ad rationem sexagecuplam; quod nos in armato magnete admodum parvo fieri vidimus. Atque satis scimus istas instantias determinatas non facile aut sæpe occurrere; sed in ipso interpretationis curriculo, tanquam auxiliares, (quando res maxime postulat,) debere exquiri. Veruntamen si forte occurrant, modo non progressum conficiendæ naturalis historiæ nimis remorentur, etiam in ipsâm eas inserere oportet.

VIII.

Fidem vero eorum, quæ in historia sunt recipienda, quod attinet; necesse est ut illa sint aut fidei certæ, aut fidei dubiæ, aut fidei damnatæ. Atque prius genus simpliciter est proponendum. Secundum cum nota; viz. per verbum Traditur, aut Referunt, aut Audivi ex fide-digno, et hujusmodi. Nam argumenta fidei in alterutram partem, nimis operosum foret ascribere: et proculdubio scribentem nimis remorabitur. Neque multum etiam refert ad id, quod agitur: quoniam (ut in aphorismo cxvIII. lib. 1. diximus) falsitatem experimentorum, nisi ea ubique scateant, veritas axiomatum paulo post convincet. Attamen si instantia fuerit nobilior, aut usu ipso, aut quia alia multa ex illo pendere possint; tum certe nominandus est auctor: neque id nude tantum, sed cum mentione aliqua; utrum ille ex relatione, aut exscriptione, (qualia sunt fere quæ scribit C. Plinius,) aut potius ex scientia propria illa affirmaverit; atque etiam utrum fuerit res sui temporis, an vetustior; insuper, utrum sit tale quippiam, cujus necesse foret ut multi essent testes, si verum foret; denique, utrum auctor ille fuerit vaniloquus et levis, an sobrius et severus; et similia, quæ faciunt ad pondus fidei. Postremo res damnatæ fidei, et tamen jactatas et celebratas; quales, partim neglectu, partim propter usum similitudinum, per multa jam secula invaluerunt, (veluti, quod adamas liget magnetem, allium enervet; electrum omnia trahat præter ocymum; et alia multa hujusmodi,) oportebit non silentio rejicere, sed verbis expressis proscribere, ne illa amplius scientiis molesta sint.

Præterea non abs re fuerit, si forte origo vanitatis aut credulitatis alicujus occurrat, illam notare: veluti, quod herbæ satyrio attributa sit vis ad excitandam venerem, quia radix scilicet in figuram testiculorum efformata sit: cum revera hoc fiat, quia adnascitur annis singulis nova radix bulbosa, adnærente radice anni prioris; unde didymi illi. Manifestum autem hoc est, quod nova radix semper inveniatur solida et succulenta, vetus emarcida et spongiosa. Quare nil mirum, si altera mergatur in aqua, altera natet: quod tamen pro re mira habetur, et reliquis ejus herbæ virtutibus auctoritatem addidit.

IX.

Supersunt additamenta quædam historiæ naturalis utilia; quæque eam magis commode inflectere et aptare possint ad opus interpretis, quod succedit. Illa, quinque sunt.

Primum, quæstiones (non causarum dico, sed

facti) adjiciendæ sunt, ut inquisitionem ulteriorem | quadrigarum, etc.,) vix etiam linea recta, nisi forte provocent et solicitent: ut, in historia terræ et maris, in cingulo et pugione Orionis. utrum mare Caspium fluat et refluat, et quali horarum spatio; utrum sit aliqua continens australis, an potius insulæ ; et similia.

Secundo, in experimento aliquo novo et subtiliore, addendus est modus ipse experimenti, qui adhibitus est: ut liberum sit hominum judicium, utrum informatio per experimentum illud sit fidum aut fallax ; atque etiam excitetur hominum industria ad exquirendos modos (si fieri possit) magis accuratos.

Tertio, si quid subsit in aliqua narratione dubii vel scrupuli, id supprimi aut reticeri omnino nolumus; sed plane et perspicue ascribi, notæ aut moniti loco. Cupimus enim historiam primam, veluti facto sacramento de veritate ejus in singulis, religiosissime conscribi; cum sit volumen operum Dei, et (quantum inter majestatem divinorum, et humilitatem terrenorum collationem facere liceat) tanquam Scriptura altera.

Quarto, non abs re fuerit observationes quandoque aspergere (id quod C. Plinius fecit): veluti in historia terræ et maris; quod terrarum figura (quatenus adhuc cognita est) respectu marium, sit ad austrum angusta et veluti acuminata, ad septentriones lata et ampla; marium, contra: et quod oceani magni intersecent terras alveis exporrectis inter austrum et septentriones, non inter orientem et occidentem, nisi forte in extremis regionibus polaribus. Etiam canones (qui nil aliud sunt quam observationes generales et catholicæ) optime ascribuntur: veluti in historia cœlestium; quod Venus nunquam distat a Sole plus partibus 46; Mercurius 23: et quod planetæ, qui supra Solem locantur, tardissime moveant, cum longissime a terra absint; planetæ infra Solem, celerrime. Aliud insuper observationis genus adhibendum; quod nondum in usum venit, licet sit haud exigui momenti. Illud tale est: nempe, ut subjungantur iis quæ sunt, ea quæ non sunt. Veluti, in historia cœlestium, quod non inveniatur stella oblonga vel triangularis; sed quod omnis stella sit globosa: vel globosa simpliciter ut Luna; vel ad aspectum angulata, sed in medio globosa, ut reliquæ stellæ ; vel ad aspectum comata, et in medio globosa, ut Sol: aut quod stellæ nullo prorsus spargantur ordine: ut non inveniatur vel quincunx, vel quadrangulum, nec alia figura perfecta, (utcunque imponantur nomina deltæ, coronæ, crucis,

Quinto, juvabit fortasse nonnihil quærentem, quod credentem prorsus pervertat et perdat; viz. ut opiniones, quæ nunc receptæ sunt, cum earum varietate et sectis, brevi verborum complexu, et tanquam in transitu recenseantur; ut intellectum vellicent, et nihil amplius.

X.

Atque hæc sufficient, quatenus ad præcepta generalia: quæ si diligenter observentur, et finem recta petet hoc opus historiæ, nec excrescet supra modum. Quod si etiam, prout circumscribitur et limitatur, vastum opus alicui pusillanimo videri possit; is in bibliothecas oculos convertat; et, inter alia, corpora juris civilis aut juris canonici ex una parte spectet, et commentarios doctorum et jurisconsultorum ex altera; et videat quid intersit quoad molem et volumina. Nobis enim (qui, tanquam scribæ fideles, leges ipsas naturæ, et nihil aliud excipimus et conscribimus) brevitas competit, et fere ab ipsis rebus imponitur. Opinionum autem, et placitorum, et speculationum, non est numerus neque finis.

Quod vero in distributione operis nostri mentionem fecimus cardinalium virtutum in natura; et quod etiam harum historia, antequam ad opus interpretationis ventum fuerit, perscribenda esset; hujus rei minime obliti sumus, sed eam nobis ipsis reservavimus: cum de aliorum industria in hac re, priusquam homines cum natura paulo arctius consuescere incaperint, prolixe spondere non audeamus. Nunc itaque ad delinationem historiarum particularium veniendum.

Verum, prout nunc negotiis distringimur, non ulterius suppetit otium, quam ut catalogum tantum historiarum particularium secundum capita subjungamus. Enimvero cum primum huic rei vacare possimus, consilium est in singulis, veluti interrogando, docere; qualia sint circa unamquamque historiarum illarum potissimum inquirenda et conscribenda, tanquam ea quæ ad finem nostrum faciunt, instar topicorum quorundam particularium; vel potius, ut (sumpto exemplo a causis civilibus) in hac vindicatione magna, sive processu, a favore et provi dentia divina concesso et instituto (per quem genus humanum jus suum in naturam recuperare contendit) naturam ipsam et artes super articulos examinemus.

[blocks in formation]
« ¡è͹˹éÒ´Óà¹Ô¹¡ÒõèÍ
 »