ÀҾ˹éÒ˹ѧÊ×Í
PDF
ePub

Ad Artic. 8. Connexio.

ORIGINES LOCALES VENTORUM.

Ventorum origines locales nosse arduæ est inquisitionis, cum illud Unde et Quo ventorum, ut res abdita, etiam in Scripturis notata sit. Neque loquimur jam de fontibus ventorum particularium, (de quibus postea,) sed de matricibus ventorum in genere. Alii ex alto eas petunt, alii in profundo rimantur; in medio autem, ubi ut plurimum generantur, vix eas quærunt; ut est mos hominum quæ ante pedes posita sunt præterire, et obscuriora malle. Illud liquet, ventos aut indigenas, aut advenas esse; sunt enim venti tanquam mercatores vaporum, eosque in nubes collectos et important in regiones, et exportant, unde iterum venti, tanquam per permutationem. Sed inquiramus jam de nativis. Qui enim aliunde advenæ, alibi nativi. Tres igitur origines locales; aut exspirant et scaturiunt e terra; aut dejiciuntur e sublimi; aut conflantur hic in corpore aëris. Qui autem dejiciuntur ex alto, duplicis generationis; aut enim dejiciuntur antequam formentur in nubes, aut postea ex nubibus rarefactis et dissipatis. Videamus quæ sit harum rerum historia.

1. Fixerunt poëtæ, regnum Æoli in antris et cavernis sub terram fuisse collocatum, ubi carcer esset ventorum, qui subinde emittebantur.

2. Etiam theologos quosdam, eosdemque philosophos, movent Scripturæ verba : "Qui producit ventos de thesauris suis:" tanquam venti prodirent ex locis thesaurariis, subterraneis scilicet, ubi sunt mineræ sed hoc nihil est. Nam loquitur etiam Scriptura de thesauris nivis et grandinis, quas in sublimi generari nemo dubitat.

:

3. In subterraneis proculdubio magna existit aëris copia, eamque et exspirare sensim verismile, et emitti confertim aliquando, urgentibus causis,

necesse est.

Phænomenon

In magnis siccitatibus et media æstaobliquum. te, cum magis rimosa sit terra, solet erumpere in locis aridis et arenosis magna vis aquarum. Quod si faciant aquæ (corpus crassum) raro; aërem (corpus tenue et subtile) hoc frequenter facere probabile est.

4. Si expirat aër e terra sensim et sparsim, parum percipitur primo; sed postquam aëris illius emanationes multæ minutæ confluxerint, tum fit ventus; ut ex scaturiginibus aquarum rivus. Hoc vero ita fieri videtur, quoniam notatum est ab antiquis, ventos complures in ortu suo, et in locis a quibus oriuntur, primo spirare exiguos, deinde in progressu invalescere prorsus, more fluviorum.

5. Inveniuntur quædam loca in mari, ac etiam lacus, qui, nullis flantibus ventis, majorem in modum tumescunt, ut hoc a subterraneo flatu fieri appareat.

6. Magna vis requiritur spiritus subterranei, ut terra concutiatur aut scindatur: levior, ut aqua sublevetur. Itaque tremores terræ rari; tumores et sublevationes aquarum frequentiores.

[ocr errors]

aquas, ob continuitatem aquæ, statim percipitur ex tumore nonnullo.

9. Asseclas esse ventos terrarum cavernosarum antea posuimus, ut prorsus videantur venti illi habere origines suas locales e terra.

10. In montibus magnis et saxeis inveniuntur venti et citius spirare (antequam scilicet percipiantur in valibus) et frequentius (cum scilicet valles sint in tranquillo): at omnes montes et rupes cavernosi sunt.

11. In comitatu Denbigh in Britannia, montosa regione et lapidosa, ex cavernis quibusdam tam vehementes (ait Gilbertus) sunt ventorum eruptiones, ut injecta vestimenta pannique rursus magna vi efflentur, et altius in aërem efferantur.

12. In Aber Barry juxta Sabrinam in Wallia, in quodam clivo saxoso, in quo sunt foramina, si quis aurem apposuerit, sonitus varios et murmur flatuum sub terra exaudiet.

Phænomenon

obliquum.

Notavit Acosta, oppida Platæ et Potosæ in Peruvia non longe esse distantia, et utrumque situm esse in terra elevata aut montana, ut in hoc non differant; et nihilominus habere Potosam temperaturam aëris | frigidam et hiemalem, Platam clementem et vernam; id quod videtur argenti fodinis juxta Potosam attribui posse; quod demonstrat esse spiracula terræ, quatenus ad calidum et frigidum.

13. Si terra sit primum frigidum, ut voluit Parmenides, (non contemnenda usus sententia, cum frigus et densitas arcto copulentur vinculo,) non minus probabile est, ejici halitus calidiores a frigore centrali terræ, quam dejici a frigore aëris sublimi

[blocks in formation]

Atque de prima origine locali ventorum, videlicet e subterraneis, hæc inquisita sunt; sequitur origo 7. Etiam ubique notatum est, nonnihil attolli et secunda ex sublimi, nempe media, quam appellant, tumescere aquas ante tempestates.

8. Spiritus subterraneus exilis, qui sparsim efflatur, non percipitur super terram, donec coierit in ventum, ob porositatem terræ ; sed exiens subter

regione aeris.

[blocks in formation]

prius genus erat ventorum, qui exeunt e terra jam venti formati.

16. Increbrescere murmur sylvarum antequam manifesto percipiantur venti, notatum est; ex quo conjicitur ventum a superiore loco descendere; quod etiam observatur in montibus (ut dictum est) sed causa magis ambigua propter cava montium.

17. Stellas sagittantes (ut loquimur) et vibratas sequitur ventus; atque etiam ex ea parte, ex qua fit jaculatio; ex quo patet, aërem in alto commotum esse antequam ille motus perveniat ad nos.

18. Apertio cœli, et disgregatio nubium, præmonstrat ventos, antequam flent in terra; quod itidem ostendit ventos inchoari in alto.

19. Stellæ exiguæ, antequam oriatur ventus, non cernuntur, licet nocte serena; cum scilicet (ut videtur) densatur, et fit minus diaphanus aer, propter materiam quæ postea solvitur in ventos.

20. Circuli apparent circa corpus lunæ; sol quandoque occidens conspicitur sanguineus; luna rubicundior est in ortu quarto; et complura alia inveniuntur prognostica ventorum in sublimi (de quibus suo loco dicemus); quæ indicant materiam ventorum ibi inchoari et præparari.

21. In istis phænomenis notabis illam, de qua diximus, differentiam, de duplici generatione ventorum in sublimi; nimirum ante congregationem vaporum in nubem, et post. Nam prognostica halonum et colorum solis et lunæ habent aliquid ex nube; at jaculatio illa et occultatio stellarum exiguarum fiunt in sereno.

22. Cum ventus prodit a nube formata, aut totaliter dissipatur nubes, et vertitur in ventum; aut secernitur partim in pluviam, partim in ventum ; aut scinditur, et erumpit ventus, ut in procella.

23. Plurima sunt phænomena obliqua ubique in natura rerum de repercussione per frigidum; itaque cum constet esse in media regione aeris frigora valde intensa, planum fit, vapores maxima ex parte ea loca perfringere non posse, quin aut coagulentur, aut vibrentur; secundum opinionem veterum, in hac parte sanam.

Tertia origo localis ventorum est eorum, qui hic in inferiore aëre generantur, quos etiam tumores sive superonerationes aëris appellamus. Res maxime familiaris, et tamen silentio transmissa.

Commentatio.

Horum ventorum, qui conflantur in aëre infimo, generatio abstrusior aliqua res non est, quam hæc ipsa; Quod scilicet aër, noviter factus ex aqua et vaporibus attenuatis et resolutis, conjunctus cum aëre priore, non potest contineri iisdem quibus antea spatiis; sed excrescit, et volvitur, et ulteriora loca occupat. Hujus tamen rei duo sunt assumpta. Unum, quod gutta aquæ in aërem versa (quicquid de decima proportione elementorum fabulentur) centuplo ad minus plus spatii desiderat, quam prius; alterum, quod parum aëris novi et moti, superadditum aëri veteri, totum concutit et in motu ponit: ut videre est ex pusillo vento, qui ex follibus aut rima fenestræ efflat, qui tamen totum aërem in cubiculo in motu ponere possit; ut ex flammis lucernarum facile apparet.

[ocr errors]

24. Quemadmodum rores et nebulæ hic in aëre infimo generantur, nunquam factæ nubes, nec ad mediam regionem penetrantes; eodem modo et complures venti.

25. Aura continua spirat circa maria et aquas, quæ est ventus pusillus noviter factus.

26. Iris, quæ est ex meteoris quasi humillima, et generatur in proximo, quando non conspicitur integra, sed curtata, et quasi frusta ejus tantum in cornibus, solvitur in ventos, æque ac in pluviam, et magis.

27. Notatum est, esse quosdam ventos in regionibus, quæ disterminantur et separantur per montes intermedios, qui ex altera parte montium spirant familiares, ad alteram non perveniunt. Ex quo manifestum, eos generari infra altitudinem ipsorum montium.

28. Infiniti sunt venti, qui spirant diebus serenis, atque etiam in regionibus ubi nunquam pluit: qui generantur ubi flant, nec unquam erant nubes, aut in mediam regionem ascenderunt.

Phænomena

Quicunque norit quam facile vapor solvatur in aërem, et quam ingens sit obliqua. copia vaporum, et quantum spatium occupet gutta aquæ versa in aërem præ eo, quod antea occupabat, (ut dictum est,) et quam modicum sustineat se comprimi aër, non dubitabit quin necesse sit, etiam a superficie terræ usque ad sublimia aëris, ubique generari ventos: neque enim fieri potest, ut magna copia vaporum, cum cœperint expandi, ad mediam aëris regionem attollantur absque superoneratione aëris et tumultu in via.

ACCIDENTALES GENERATIONES VENTORUM.

Ad Art. 9. Connexio.

Accidentales generationes ventorum eas vocamus quæ non efficiunt aut gignunt motum impulsivum ventorum, sed eum compressione acuunt, repercussione vertunt; sinuatione agitant et volvunt: quod fit per causas extrinsecas et posituram corporum adjunctorum.

1. In locis ubi sunt colles minus elevati, et circa hos subsidunt valles, et ultra ipsos rursus colles altiores, major est agitatio aëris et sensus ventorum, quam aut in montanis aut in planis.

2. In urbibus, si sit aliquis locus paulo latior, et exitus angustiores, aut angiportus et plateæ se invicem secantes, percipiuntur ibi flatus et auræ.

3. In ædibus refrigeratoria per ventos fiunt, aut occurrunt, ubi aër est perflatilis, et ex una parte introit aër, ex adverso exit; sed multo magis, si aër intrat ex diversis partibus, et facit concursum auræ ad angulos, et habet exitum illi angulo communem : etiam concameratio cœnaculorum, et rotunditas, plurimum facit ad auras; quia repercutitur aër commotus ad omnes lineas; etiam sinuatio porticuum magis juvat, quam si exporrigantur in recto; flatus enim in recto, licet non concludatur, sed liberum habeat exitum, tamen non reddit aërem tam inæqualem, et voluminosum, et undantem, quam confluxus ad angulos, et anfractus, et glomerationes in rotundo, et hujusmodi.

4. Post magnas tempestates in mari continuatur ventus accidentalis ad tempus postquam originalis resederit, factus ex collisione et percussione aëris per undulationem fluctuum.

5. Reperitur vulgo in hortis repercussio venti a parietibus, et ædibus, et aggeribus; ita ut putaret quis, ventum in contrariam partem spirare ejus, a qua revera spirat.

6. Si montes regionem aliqua ex parte cingant, et ventus paulo diutius ex plano contra montem spiraverit, fit ut ipsa repercussione montis aut contrahatur ventus in pluviam, si fuerit humidior, aut vertatur in ventum contrarium, sed qui brevi tempore duret.

7. In flexionibus promontoriorum experiuntur nautæ sæpius mutationes ventorum.

VENTI EXTRAORDINARII, ET FLATUS REPENTINI.

Ad Art. 10. Connexio.

De ventis extraordinariis sermocinantur quidam et causantur; ecnephia sive procella, vortice, typhone, prestere: sed rem non narrant, quæ certe ex chronicis et historia sparsa peti debet.

1. Repentini flatus nunquam cœlo sereno fiunt, sed semper nubilo et cum imbre: ut eruptionem quandam fieri, et flatum excuti, aquas concuti, recte putetur.

2. Procellæ, quæ fiunt cum nebula aut caligine, quas belluas vocant, quæque se sustinent instar columnæ, vehementes admodum sunt, et diræ navigantibus.

3. Typhones majores, qui per latitudinem aliquam notabilem corripiunt, et correpta sorbent in sursum, raro fiunt; at vortices, sive turbines exigui, et quasi ludicri, frequenter.

4. Omnes procellæ, et typhones, et turbines majores, habent manifestum motum præcipitii aut vibrationis deorsum, magis quam alii venti; ut torrentum modo ruere videantur, et quasi per canales defluere, et postea a terra reverberari.

5. Fit in pratis, ut cumuli fœni quandoque in altum ferantur, et tum instar conopei spargantur; etiam in agris, ut caules pisarum involuti, et aristæ segetum demessæ, quin etiam lintea ad exsiccandum exposita, attollantur a turbinibus usque ad altitudinem arborum, aut supra fastigia ædium; hæcque fiunt absque aliquo majore venti impetu aut vehementia.

6. At quandoque fiunt turbines leves, et admodum angusti, etiam in sereno; ita ut equitans videat pulveres vel paleas corripi et verti prope se, neque tamen ipse magnopere ventum sentiat; quæ proculdubio fiunt hic prope ex auris contrariis se mutuo repellentibus, et circulationem aëris ex concussione facientibus.

7. Certum est, esse quosdam flatus, qui manifesta vestigia relinquunt adustionis et torrefactionis in plantis. At presterem, qui est tanquam fulgur cæcum atque aër fervens, sed sine flamma, ad inquisitionem de fulgure rejicimus.

[blocks in formation]

esset separatum ab aëre moto; atque ac si exhalationes generarent et conficerent corpus integrum ventorum, atque ac si materia ventorum esset exhalatio tantum calida et sicca; atque ac si origo motus ventorum esset tantummodo dejectio et percussio a frigore mediæ regionis: omnia phantastica et pro arbitrio. Attamen ex hujusmodi filis magnas conficiunt telas; operas scilicet aranearum. At omnis impulsio aëris est ventus, et exhalationes permixta aëri plus conferunt ad motum, quam ad materiam ; et vapores numidi, ex calore proportionato, etiam facilius solvuntur in ventum, quam exhalationes siccæ; et complures venti generantur in regione infirma aëris, et ex terra exspirant, præter illos qui dejiciuntur et repercutiuntur. Videamus qualis sit sermo rerum ipsarum.

1. Rotatio naturalis aëris (ut dictum est in articulo de ventis generalibus) absque causa alia externa, gignit ventum perceptibilem intra tropicos, ubi aëris conversio fit per circulos majores.

2. Post motum aëris naturalem, antequam inquiramus de sole, qui est genitor ventorum præcipuus, videndum, num quid sit tribuendum lunæ et aliis astris, ex experientia clara.

3. Excitantur venti magni et fortes nonnullis ante eclipsin lunæ horis; ita ut, si luna deficiat medio noctis, flent venti vesperi præcedente; si luna deficiat mane, flent venti medio noctis præcedente.

4. In Peruvia, quæ regio est admodum flatilis, notat Acosta maxime flare ventos in pleniluniis. Dignum certe esset observatione,

Mandatum.

quid possint super ventos motus et tempora lunæ, cum liquido possint super aquas: veluti, utrum venti non sint paulo commotiores in pleniluniis et noviluniis quam in dimidiis, quemadmodum fit in æstibus aquarum: licet enim quidam commode fingant imperium lunæ esse super aquas; solis vero et astrorum super aërem; tamen certum est aquam et aërem esse corpora valde homogenea, et lunam, post solem, plurimum hic apud nos posse in omnibus.

5. Circa conjunctiones planetarum non fugit hominum observationem flare ventos majores.

6. Exortu Orionis surgunt plerumque venti et tempestates variæ; sed videndum annon hoc fiat, quia exortus ejus sit eo tempore anni, quod ad generationem ventorum est maxime efficax; ut sit potius concomitans quiddam, quam causa; quod etiam de ortu hyadum et pleiadum quoad imbres, et arcturi quoad tempestates, similiter merito dubitari possit : de luna et stellis hactenus.

7. Sol proculdubio est efficiens primarius ventorum plurimorum, operans per calorem in materiam duplicem corpus scilicet aëris, et vapores sive exhalationes.

8. Sol, cum est potentior, aërem, licet purum et absque immistione ulla, dilatat fortasse ad tertiam partem, quæ res haud parva est. Itaque per simplicem dilatationem, necesse est ut oriatur aura aliqua in viis solis, præsertim in magnis fervoribus ; idque potius duas aut tres horas post exortum ejus, quam ipso mane.

9. In Europa noctes sunt æstuosiores; in Peruvia tres horæ matutina; ob unam eandemque causam ;

videlicet, cessationem aurarum et ventorum illis quam halitus terrestres: attamen, qui a terra et locis horis.

10. In vitro calendari aër dilatatus deprimit aquam tanquam flatu; at in vitro pileato, aëre tantummodo impleto, aër dilatatus inflat vesicam ut ventus manifestus.

11. Experimentum fecimus in turri rotunda, undique clausa, hujus generis venti: nam foculum in medio ejus locavimus, cum prunis penitus ignitis, ut minus esset fumi; at a latere foculi in distantia nonnulla filum suspendimus cum cruce ex plumis, ut facile moveretur. Itaque post parvam moram, aucto calore et dilatato aëre, agitabatur crux plumea cum filo suo hinc inde motu vario; quin etiam facto foramine in fenestra turris exibat flatus calidus, neque ille continuus, sed per vices, et undulans.

12. Etiam receptio aëris per frigus a dilatatione creat ejusmodi ventum, sed debiliorem, ob minores vires frigoris; adeo ut in Peruvia, sub quavis parva umbra, non solum majus percipiatur refrigerium, quam apud nos (per antiperistasin) sed manifesta aura ex receptione aëris quando subit umbram.

Atque de vento per meram dilatationem aut receptionem aëris facto, hactenus.

13. Venti ex meris motibus aëris, absque immistione vaporum, lenes et molles sunt. Videndum de ventis vaporariis, (eos dicimus qui generantur a vaporibus,) qui tanto illis alteris possunt esse vehementiores, quanto dilatatio guttæ aquæ versæ in aërem excedit aliquam dilatationem aëris jam facti: quod multis partibus facit, ut superius monstravi

mus.

14. Ventorum vaporariorum (qui sunt illi qui communiter flant) efficiens est sol, et calor ejus proportionatus; materia, vapores et exhalationes qui vertuntur et resolvuntur in aërem; aërem inquam, (non aliud quippiam ab aëre,) sed tamen ab initio minus sincerum.

15. Solis calor exiguus non excitat vapores, itaque nec ventum.

16. Solis calor medius excitat vapores, nec tamen eos continuo dissipat. Itaque si magna fuerit ipsorum copia, coëunt in pluviam, aut simplicem, aut cum vento conjunctam; si minor, vertuntur in ventum simplicem.

17. Solis calor in incremento inclinat magis ad generationem ventorum; in decremento, pluviarum. 18. Solis calor intensus et continuatus attenuat et dissipat vapores, eosque sublimat, atque interim aëri æqualiter immiscet et incorporat; unde aër quietus fit et serenus.

19. Calor solis magis æqualis et continuus, minus aptus ad generationem ventorum; magis inæqualis et alternans, magis aptus. Itaque in navigatione ad Russiam minus afflictantur ventis, quam in mari Britannico, propter longos dies; at in Peruvia sub æquinoctio crebri venti, ob magnam inæqualitatem caloris, alternantem noctu et intardiu.

20. In vaporibus et copia spectatur et qualitas: copia parva gignit auras lenes; media ventos fortiores; magna aggravat aërem, et gignit pluvias, vel tranquillas, vel cum ventis.

21. Vapores ex mari, et amnibus, et paludibus inundatis, longe majorem copiam gignunt ventorum,

minus humidis gignuntur venti, sunt magis obstinati et diutius durant, et sunt illi fere qui dejiciuntur ex alto; ut opinio veterum in hac parte non fuerit omnino inutilis; nisi quod placuit illis, tanquam divisa hæreditate, assignare vaporibus pluvias, et ventis solummodo exhalationes, et hujusmodi pulchra dictu, re inania.

22. Venti ex resolutionibus nivium jacentium super montes sunt fere medii inter ventos aquaticos et terrestres, sed magis inclinant ad aquaticos; sed tamen sunt acriores et mobiliores.

23. Solutio nivium in montibus nivalibus (ut prius notavimus) semper inducit ventos statos ex ea parte. 24. Etiam anniversarii aquilones circa exortum caniculæ existimantur venire a mari glaciali, et partibus circa circulum arcticum, ubi seræ sunt solutiones glaciei et nivium, æstate tum valde adulta.

25. Moles, sive montes glaciales, quæ devehuntur versus Canadam et Terram Piscationis, magis gignunt auras quasdam frigidas, quam ventos mobiles.

26. Venti, qui ex terris sabulosis aut cretaceis proveniunt, sunt pauci et sicci; iidem in regionibus calidioribus æstuosi, et fumei, et torridi.

27. Venti ex vaporibus marinis facilius abeunt retro in pluviam, aqua jus suum repetente et vindicante: aut si hoc non conceditur, miscentur protinus aëri, et quietem agunt: at halitus terrei, et fumei, et unctuosi, et solvuntur ægrius, et ascendunt altius, et magis irritati sunt in suo motu, et sæpe penetrant mediam regionem aëris, et sunt aliqua materia meteororum ignitorum.

28. Traditur apud nos in Anglia, temporibus, cum Gasconia esset hujus ditionis, exhibitum fuisse regi libellum supplicem per subditos suos Burdegaliæ et confinium; petendo ut prohiberetur incensio ericæ in agris Sussexiæ et Hamptoniæ, quia gigneret ventum circa finem Aprilis vineis suis exitiabilem.

29. Concursus ventorum ad invicem, si fuerint fortes, gignunt ventos vehementes et verticosos; si lenes et humidi, gignunt pluviam, et sedant ventos.

30. Sedantur et coërcentur venti quinque modis: cum aut aër, vaporibus oneratus et tumultuans, liberatur, vaporibus se contrahentibus in pluviam; aut cum vapores dissipantur et fiunt subtiliores, unde permiscentur aëri, et belle cum ipso conveniunt et quiete degunt; aut cum vapores sive halitus exaltantur, et sublimantur in altum, adeo ut requies sit ab ipsis, donec a media regione aëris dejiciantur aut eam penetrent; aut cum vapores, coacti in nubes, ab aliis ventis in alto spirantibus, transvehuntur in alias regiones, ut pax sit ab ipsis in regionibus quas prætervolant; aut denique, cum venti a fomitibus suis spirantes, longo itinere, nec succedente nova materia, languescunt, et impetu suo destituuntur, et quasi exspirant.

31. Imbres plerumque ventos sedant, præsertim procellosos, ut et venti contra sæpius detinent imbrem.

32. Contrahunt se venti in pluviam (qui est primus ex quinque sedandi modis, isque præcipuus) aut ipso onere gravati cum vapores sint copiosi; aut propter contrarios motus ventorum modo sint placidi; aut propter obices montium et promontoriorum,

quæ sistunt impetum ventorum, eosque paulatim in | mari longiores sunt, sufficiente copia vaporum; in se vertunt; aut per frigora intensiora, unde conden- terra vix ultra diem et dimidium extenduntur.

[blocks in formation]

2. Referunt in fastigio Pici de Teneriph, atque etiam in Andibus inter Peruviam et Chilem, nives subjacere per clivos et latera montium; at in ipsis cacuminibus nil aliud esse quam aërem quietum, vix spirabilem propter tenuitatem; qui etiam acrimonia quadam, et os stomachi, et oculos pungat, inducendo illi nauseam, his suffusionem et ruborem.

3. Venti vaporarii non videntur in aliqua majore altitudine flare, cum tamen probabile sit, aliquos ipsorum altius ascendere, quam pleræque nubes.

De altitudine hactenus, de latitudine videndum. 4. Certum est, spatia, quæ occupant venti, admodum varia esse, interdum amplissima, interdum pusilla et angusta. Deprehensi sunt venti occupasse spatium centenorum milliarium cum paucarum horarum differentia.

5. Spatiosi venti (si sint ex liberis) plerumque vehementes sunt, non lenes; sunt etiam diuturniores, et fere 24 horas durant; sunt itidem minus pluviosi. Angusti contra, aut lenes sunt, aut procellosi; at semper breves.

6. Stati venti sunt itinerarii, et longissima spatia occupant.

7. Venti procellosi non extenduntur per larga spatia, licet semper evagentur ultra spatia ipsius procellæ.

8. Marini venti intra spatia angustiora multo, quam terrestres, spirant; in tantum ut in mari aliquando conspicere detur, auram satis alacrem aliquam partem aquarum occupare (id quod ex crispatione aquæ facile cernitur) cum undique sit malacia, et aqua instar speculi plana.

9. Pusilli (ut dictum est) turbines ludunt quandoque coram equitantibus, instar fere ventorum ex follibus.

De latitudine hactenus, de duratione videndum. 10. Durationes ventorum valde vehementium in

11. Venti valde lenes nec in mari nec in terra ultra triduum constanter flant.

12. Non solum eurus zephyro magis est durabilis, (quod alibi posuimus,) sed etiam quicunque ille ventus sit, qui mane spirare incipit, magis durabilis solet esse illo qui surgit vesperi.

13. Certum est, ventos insurgere et augeri gradatim (nisi fuerint meræ procellæ) at decumbere celerius, interdum quasi subito.

SUCCESSIONES VENTORUM.

Ad Art. 19, 20, 21.

1. Si ventus se mutet conformiter ad motum solis, id est, ab euro ad austrum, ab austro ad zephyrum, a zephyro ad boream, a borea ad eurum, non revertitur plerumque; aut si hoc facit, fit ad breve tempus. Si vero in contrarium motus solis, scilicet ab euro ad boream, a borea ad zephyrum, a zephyro ad austrum, ab austro ad eurum, plerumque restituitur ad plagam priorem, saltem antequam confecerit circulum integrum.

2. Si pluvia primum inceperit, et postea cœperit flare ventus ; ventus ille pluviæ superstes erit. Quod si primo flaverit ventus, postea a pluvia occiderit, non reoritur plerumque ventus; et si facit, sequitur pluvia nova.

3. Si venti paucis horis varient, et tanquam experiantur, et deinde cœperint constanter flare, ventus ille durabit in dies plures.

4. Si auster cœperit flare dies duos vel tres, boreas quandoque post eum subito spirabit quod si boreas spiraverit totidem dies, non spirabit auster donec ventus paulisper ab euro flarit.

5. Cum annus inclinarit, et post autumnum hiems inceperit, si incipiente hieme spiraverit auster, et postea boreas, erit hiemis glacialis; sin sub initiis hiemis spiraverit boreas, postea auster, erit hiems clemens et tepidus.

6. Plinius citat Eudoxum, quod series ventorum redeat post quadriennium; quod verum minime videtur; neque enim tam celeres sunt revolutiones. Illud ex aliquorum diligentia notatum est, tempestates grandiores et insigniores (fervorum, nivium, congelationum, hiemum tepidarum, æstatum gelidarum) redire plerumque ad circuitum annorum triginta quinque.

MOTUS VENTORUM.

Connexio.

Locuntur homines, ac si ventus esset Ad Art. 22, 23, corpus aliquod per se, atque impetu 24, 25, 26, 27. suo aerem ante se ageret et impelleret: etiam cum ventus locum mutet, loquuntur, ac si idem ventus se in alium locum transferret. Hæc vero cum loquuntur plebeii, tamen philosophi ipsi remedium hujusmodi opinionibus non præbent; sed et illi quoque balbutiunt, neque erroribus istis occurrunt.

1. Inquirendum igitur et de excitatione motus in ventis, et de directione ejus, cum de originibus localibus jam inquisitum sit. Atque de iis ventis, qui habent principium motus in sua prima impulsione, ut in iis qui dejiciuntur ex alto, aut efflant e terra. excitatio motus est manifesta: alteri sub initiis suis

« ¡è͹˹éÒ´Óà¹Ô¹¡ÒõèÍ
 »