ÀҾ˹éÒ˹ѧÊ×Í
PDF
ePub

descendunt, alteri ascendunt, et postea ex resistentia | rit, ut alter ex illis ventis contrariis, qui primum fortior fuerat, succumbat, tum subito spirabit ventus a parte contraria, unde et ante spirabat, sed latitabat sub potestate majoris.

aëris fiunt voluminosi, maxime secundum angulos violentiæ suæ. At de illis, qui conflantur ubique in aëre inferiore (qui sunt omnium ventorum frequentissimi) obscurior videtur inquisitio; cum tamen res sit vulgaris, ut in commentatione sub articulo octavo declaravimus.

2. Etiam hujus rei imaginem reperimus in illa turri occlusa, de qua paulo ante: tribus enim modis illud experimentum variavimus. Primus erat, is de quo supra diximus, foculus ex prunis ante ignitis et claris. Secundus erat lebes aquæ ferventis, remoto illo foculo, atque tum erat motus crucis plumeæ magis hebes et piger, quam ex foculo prunarum, hærente in aëre rore vaporis aquei, nec dissipato in materiam venti propter imbecillitatem caloris. At tertius erat ex utrisque simul, foculo et lebete; tum vero longe maxima erat crucis plumeæ agitatio, adeo ut quandoque illam in sursum verteret, instar pusilli turbinis; aqua scilicet præbente copiam vaporis, et foculo, qui astabat, eum dissipante.

3. Itaque excitationis motus in ventis causa est præcipua superoneratio aëris, ex nova accessione aëris facti ex vaporibus.

Jam de directione motus videndum, et de verticitate, quæ est directionis mutatio.

4. Directionem motus progressivi ventorum regunt fomites sui, qui sunt similes fontibus amnium; loca scilicet, ubi magna reperitur copia vaporum, ibi enim est patria venti. Postquam autem invenerint currentem; ubi aër minime resistit, (sicut aqua invenit declivitatem,) tum quicquid inveniunt similis materiæ in via, in consortium recipiunt, et suo currenti miscent; quemadmodum faciunt et amnes. Itaque venti spirant semper a parte fomitum suorum. 5. Ubi non sunt fomites insignes in aliquo loco certo, vagantur admodum venti, et facile currentem suum mutant, ut in medio mari, et campestribus terræ latis.

6. Ubi magni sunt fomites ventorum in uno loco, sed in locis progressus sui parvæ accessiones, ibi venti fortiter flant sub initiis, et paulatim flaccescunt; ubi contra fomites magis continui, leniores sunt sub initiis, et postea augentur.

7. Sunt fomites mobiles ventorum, scilicet in nubibus; qui sæpe a ventis in alto spirantibus transportantur in loca procul distantia a fomitibus vaporum, ex quibus generatæ sunt illæ nubes: tum vero incipit esse fomes venti ex parte, ubi nubes incipiunt solvi in ventum.

8. At verticitas ventorum non fit eo, quod ventus prius flans se transferat; sed quod ille aut occiderit, aut ab altero vento in ordinem redactus sit. Atque totum hoc negotium pendet ex variis collocationibus fomitum ventorum, et varietate temporum, quando vapores, ex hujusmodi fomitibus manantes, solvuntur. 9. Si fuerint fomites ventorum a partibus contrariis, veluti alter fomes ab austro, alter a borea; prævalebit scilicet ventus fortior, neque erunt venti contrarii, sed ventus fortior continuo spirabit; ita tamen ut a vento imbecilliore nonnihil hebetetur et dometur; ut fit in amnibus, accedente fluxu maris : nam motus maris prævalet, et est unicus; sed a motu fluvii nonnihil frænatur. Quod si ita accide

VOL. II.

2 M

[ocr errors]

10. Si fomes (exempli gratia) fuerit ad euroboream, spirabit scilicet euro-boreas. Quod si fuerint duo fomites ventorum, alter ad eurum, alter ad boream, ii venti ad aliquem tractum spirabunt separatim; at post angulum confluentiæ spirabunt ad euro-boream, aut cum inclinatione, prout alter fomes fuerit fortior.

11. Si sit fomes venti ex parte boreali, qui distet ab aliqua regione viginti milliaribus, et sit fortior, alter ex parte orientali, qui distet decem milliaribus, et sit debilior; spirabit tamen ad aliquas horas eurus, paulo post (nimirum post emensum iter) boreas.

12. Si spiret boreas, atque occurrat ab occidente mons aliquis, spirabit paulo post euro-boreas, compositus scilicet ex vento originali et repercusso.

13. Si sit fomes ventorum in terra a parte boreæ, halitus autem ejus feratur recta sursum, et inveniat nubem gelidam ab occidente, quæ eam in adversum detrudat, spirabit euro-boreas.

Monitum.

Fomites ventorum in terra et mari sunt stabiles, ita ut fons et origo ipsorum melius percipiatur: at fomites ventorum in nubibus sunt mobiles; adeo ut alibi suppeditetur materia ventorum, alibi vero ipsi formentur : id quod efficit directionem motus in ventis magis confusam et incertam.

Hæc exempli gratia adduximus; similia simili modo se habent. Atque de directione motus ventorum hactenus. At de longitudine et tanquam itinerario ventorum videndum; licet de hoc ipso paulo ante, sub nomine latitudinis ventorum, inquisitum videri possit. Nam et latitudo pro longitudine ab imperitis haberi possit, si majora spatia venti ex latere occupent, quam in longitudine progrediantur.

14. Si verum sit, Columbum ex oris Lusitaniæ, per ventos statos ab occidente, de continente in America judicium fecisse, longo certe itinere possint commeare venti.

15. Si verum sit, solutionem nivium circa Mare glaciale et Scandiam excitare aquilones in Italia et Græcia, &c. diebus canicularibus, longa certe sunt spatia.

16. Quanto citius in consecutione, in qua ventus movet, (exempli gratia, si sit eurus,) veniat tempestas ad locum aliquem ab oriente, quanto vero tardius ab occidente, nondum venit in observationem.

De motu ventorum in progressu hactenus; videndum jam de undulatione ventorum.

17. Undulatio ventorum ad parva momenta fit; adeo ut centies in hora ad minus ventus (licet fortis) se suscitet, et alternatim remittat. Ex quo liqueat inæqualem esse impetum ventorum: nam nec flumina, licet rapida, nec currentes in mari, licet robusti, undulant, nisi accedente flatu ventorum : neque ipsa illa undulatio ventorum aliquid æqualitatis habet in se; nam, instar pulsas manus, aliquando intercurrit, aliquando intermittit.

18. Undulatio aëris in eo differt ab undulatione aquarum, quod in aquis, postquam fluctus sublati fuerint in altum, sponte rursus decidant ad planum :

ex quo fit, ut (quicquid dicant poëtæ exaggerando tempestates, quod undæ attollantur in cœlum, et descendant in Tartarum) tamen descensus undarum non multum præcipitetur ultra planum et superficiem aquarum. At in undulatione aëris, ubi deest motus gravitatis, deprimitur et attollitur aër fere ex æquo. De undulatione hactenus: jam de motu conflictus inquirendum est.

19. De conflictu ventorum et compositis currentibus jam partim inquisitum est. Plane constat ubiquetarios esse ventos, præsertim leniores: id quod manifestum etiam ex hoc, quod pauci sunt dies aut horæ, in quibus non spirent auræ aliquæ lenes in locis liberis, idque satis inconstanter et varie. Nam venti, qui non proveniunt ex fomitibus majoribus, vagabundi sunt et volubiles, altero cum altero quasi ludente, modo impellente, modo fugiente.

20. Visum est nonnunquam in mari advenisse duos ventos simul ex contrariis partibus, id quod ex perturbatione superficiei aquæ ab utraque parte, atque tranquillitate aquæ in medio inter eos, facile erat conspicere: postquam autem concurrissent illi venti contrarii, alias secutam esse tranquillitatem in aqua undique, cum scilicet venti se ex æquo fregissent, alias continuatam esse perturbationem aquæ, cum scilicet fortior ventus prævaluisset.

21. Certum est, in montibus Peruvianis sæpe accidere, ut venti eodem tempore super montes ex una parte spirent, in vallibus in contrarium.

22. Itidem certum apud nos, nubes in unam partem ferri, cum ventus a contraria parte flet, hic in proximo.

23. Quin et illud certum, aliquando cerni nubes altiores supervolare nubes humiliores; atque ita ut in diversas, aut etiam in contrarias partes abeant, tanquam currentibus adversis.

24. Itidem certum, quandoque in superiore aëre ventos nec distrahi, nec promoveri; cum hic infra ad semi-milliare insano ferantur impetu.

25. Certum etiam e contra, esse aliquando tranquillitatem infra, cum superne nubes ferantur satis alacriter; sed id rarius est.

[blocks in formation]

2. Malum principem, qui in medio navis est; malum prora; malum puppis (qui aliquando est geminus); et malum rostri.

3. Habent singuli mali plures portiones, quæ sustolli, et per certos nodos aut articulos figi, et similiter auferri possunt; alii tres, alii duas tantum.

4. Malus rostri stat ab inferiori nodo inclinatus versus mare; a superiori rectus; reliqui omnes mali stant recti.

5. His malis superimpendent vela decem, et quando malus puppis geminatur, duodecim. Malus princeps et malus proræ tres habent ordines velorum. Eos sic nominabimus: velum ab infra, velum a supra, et velum a summo. Reliqui habent duos tantum, carentes velo a summo.

6. Vela extenduntur in transversum, juxta verticem cujusque nodi mali, per ligna, quæ antennas vel virgas dicimus, quibus suprema velorum assuuntur; imaligantur funibus ad angulos tantum; vela scilicet ab infra ad latera navis, vela a supra aut a summo ad antennas contiguas. Trahuntur etiam aut vertuntur iisdem funibus in alterutrum latus ad placitum.

7. Antenna sive virga cujusque mali in transversum porrigitur. Sed in malis puppis ex obliquo, altero fine ejus elevato, altero depresso; in cæteris in recto ad similitudinem literæ Tau.

8. Vela ab infra, quatenus ad vela principis, proræ, et rostri, sunt figuræ quadrangularis, parallelogrammæ vela a supra et a summo nonnihil acuminata sive surgentia in arctum; at ex velis puppis quod a supra acuminatum, quod ab infra triangulare.

:

9. In navi, quæ erat mille et centum amphorarum, atque habebat in longitudine, in carina, pedes 112; in latitudine, in alveo, 40; velum ab infra mali principis continebat in altitudine pedes 42, in latitudine pedes 87.

10. Velum a supra ejusdem mali habebat in altitudine pedes 50, in latitudine pedes 84 ad basim, pedes 42 ad fastigium.

11. Velum a summo in altitudine pedes 27, in latitudine pedes 42 ad basim, 21 ad fastigium. 12. In malo proræ, velum ab infra habebat in altitudine pedes 40 cum dimidio, in latitudine pedes 72.

13. Velum a supra in altitudine pedes 46 cum dimidio, in latitudine pedes 69 ad basim, 36 ad fastigium.

14. Velum a summo in altitudine pedes 24, in latitudine pedes 36 ad basim, 18 ad fastigium.

15. In malo puppis, velum ab infra habebat in altitudine, a parte antennæ elevata, pedes 51; in laditudine, qua jungitur antennæ, pedes 72, reliquo desinente in acutum.

16. Velum a supra in altitudine pedes 30, in latitudine pedes 57 ad basim, 30 ad cacumen.

17. Si geminetur malus puppis in posteriore, vela minuuntur ab anteriore ad partem circiter quintam. 18. In malo rostri, velum ab infra habebat in altitudine pedes 28 cum dimidio, in latitudine pedes 60.

19. Velum a supra in altitudine pedes 25 cum dimidio, in latitudine pedes 60 ad basim, 30 ad fastigium.

20. Variant proportiones malorum et velorum, non tantum pro magnitudine navium, verum etiam pro variis earum usibus, ad quos ædificantur; ad pugnam, ad mercaturam, ad velocitatem, et cætera.

30. Etiam flante vento laterali, vela rigidius in adversum venti extenduntur; quod ventum comprimit nonnihil, et emittit in eam partem ubi flare debet: unde nonnihil fortitudinis acquirit. Ventus autem maxime propitius est, qui flat in quadra inter rectum et lateralem.

Verum nullo modo convenit proportio dimensionis | obvertunt, nec altera altera impediunt, neque fit velorum ad numerum amphorarum, cum navis quin- furtum. gentarum amphorarum, aut circiter, portet velum ab infra principis mali, paucos pedes minus undique, quam illa altera, quæ erat duplicis magnitudinis. Unde fit ut minores naves longe præstent celeritate majoribus, non tantum propter levitatem, sed etiam propter amplitudinem velorum, habito respectu ad corpus navis: nam proportionem illam continuare in navibus majoribus nimis vasta res esset et inhabilis.

21. Cum singula vela per summa extendantur, per ima ligentur tantum ad angulos; ventus necessario facit vela intumescere, præsertim versus ima, ubi sunt laxiora.

31. Velum ab infra mali rostri vix unquam posset esse inutile, neque enim patitur furtum, quando colligat ventum, qui flat undequaque circa latera navis et subter vela cætera.

32. Spectatur in motu ventorum in navibus tum impulsio tum directio. At directio illa, quæ fit per clavum, non multum pertinet ad inquisitionem præsentem, nisi quatenus habeat connexionem cum motu ventorum in velis.

Connexio.

22. Longe autem major est tumor veli in velis ab infra, quam in cæteris; quia non solum parallelogramma sunt, cætera acuminata; verum etiam quia | latitudo antennæ tanto excedit latitudinem laterum Ut motus impulsionis in vigore est navis, ad quæ alligantur: unde necesse est, propter in prora, ita motus directionis in puppi; laxitatem, magnum dari receptum ventis; adeo ut itaque ad eum velum ab infra mali puppis est maxin illa magna, quam exempli loco sumpsimus, navi imi momenti, et quasi copiam præbet auxiliarem tumor in vento recto possit esse ad 9 aut 10 pedes clavo. introrsum.

23. Fit etiam ob eandem causam, quod vela omnia, a vento tumefacta, ad imum colligant se in arcus, adeo ut multum venti præterlabi necesse sit; in tantum ut in illa, quam diximus, navi arcus ille ad staturam hominis accedat.

24. At in velo puppis illo triangulari, necesse est ut minor sit tumor, quam in quadrangulari; tum propter figuram minus capacem, tum quia in quadrangulari tria latera laxa sunt, in triangulari duo tantum; unde sequitur quod ventus excipiatur magis rigide.

25. Motus ventorum in velis, quo magis accedat ad rostrum navis, est fortior, et promovet magis, tum quia fit in loco ubi undæ, propter acumen proræ, facillime secantur; tum maxime quia motus a prora trahit navem, motus a puppi trudit.

26. Motus ventorum in velis superiorum ordinum promovet magis, quam in velis ordinis inferioris; quia motus violentus maxime efficax est ubi plurimum removetur a resistentia; ut in vectibus, et velis molendinorum. Sed periculum est demersionis aut eversionis navis; itaque et acuminata sunt illa, ne ventos nimios excipiant, et in usu præcipue cum spirent venti leniores.

27. Cum vela collocentur in recta linea, altera post altera, necesse est ut quæ posterius constituantur, suffurentur ventum a prioribus, cum ventus flet recta: itaque si omnia simul fuerint erecta, tamen vis venti fere tantum locum habet in velis mali principis, cum parvo auxilio veli ab infra in malo rostri. 28. Felicissima et commodissima dispositio velorum in vento recto ea est, ut vela duo inferiora mali proræ erigantur; ibi enim (ut dictum est) motus est maxime efficax: erigatur etiam velum a supra mali principis: relinquitur enim spatium tantum subter, ut ventus sufficere possit velis prædictis proræ absque suffuratione notabili.

29. Propter illam, quam diximus, suffurationem ventorum, celerior est navigatio cum vento laterali, quam cum recto. Laterali enim flante, omnia vela in opere poni possunt; quia latera sibi invicem

33. Cum pyxis nautica in plagas 32 distribuatur, adeo ut semicirculi ejus sint plaga sedecim, potest fieri navigatio progressiva, (non angulata, quæ fieri solet in ventis plane contrariis,) etiamsi ex illis sedecim partibus decem fuerint adversæ, et sex tantum favorabiles; at ea navigatio multum pendet ex velo ab infra mali puppis: cum enim venti partes contrariæ itineri, quia sunt præpotentes et clavo solo regi non possunt, alia vela obversuræ forent, una cum navi ipsa, in partem contrariam itineris ; illud velum rigide extensum, ex opposito favens clavo et ejus motum fortificans, vertit et quasi circumfert proram in viam itineris.

34. Omnis ventus in velis nonnihil aggravat et deprimit navem; tantoque magis quo flaverit magis desuper. Itaque tempestatibus majoribus primo devolvunt antennas et auferunt vela superiora, deinde, si opus fuerit, omnia; etiam malos ipsos incidunt; quin et projiciunt onera mercium, tormentorum, etc. ut allevent navem ad supernatandum, et præstandum obsequia undis.

35. Potest fieri per motum istum ventorum in velis navium (si ventus fuerit alacris et secundus) progressus in itinere 120 milliarium Italicorum intra spatium 24 horarum; idque in navi mercatoria; sunt enim naves quædam nunciæ, quæ ad officium celeritatis apposite extructæ sunt (quas caruvellas vocant) quæ etiam majora spatia vincere possunt. At cum venti plane contrarii sint, remedio ad iter promovendum utuntur hoc ultimo et pusillo: ut procedant lateraliter, prout ventus permittit, extra viam itineris, deinde flectant se versus iter, atque angulares istos progressus repetant; ex quo genere progressus (quod est minus quam ipsum serpere, nam serpentes sinuant, at illi angulos faciunt) poterint fortasse intra 24 horas vincere milliaria quindecim.

OBSERVATIONES MAJORES.

1. Motus iste ventorum in velis navium habet impulsionis suæ tria præcipua capita et fontes, unde fluit; unde etiam præcepta sumi possint ad eum augendum et fortificandum.

2. Primus, fons est ex quanto venti qui excipitur. Nam nemini dubium esse possit, quin plus venti magis conferat quam minus. Itaque quantum ipsum venti procurandum diligenter: id fiet, si, instar patrum familias prudentiorum, et frugi simus, et a furto caveamus. Quare, quantum fieri potest, nil venti disperdatur aut effundatur, nil etiam surripiatur.

3. Ventus aut supra latera navium flat, aut infra usque ad aream maris. Atque ut homines providi solent etiam circa minima quæque magis curare, (quia majora nemo non curare potest,) ita de istis inferioribus ventis (qui proculdubio non tantum possunt quantum superiores) primo videndum.

4. Ad ventos, qui circum latera navium et subter vela ipsarum potissimum flant, plane est officium veli ab infra mali rostri, quæ inclinata est et depressa ut excipiantur, ne fiat dispendium et jactura venti. Idque et per se prodest, et ventis, qui reliquis velis ministrant, nil obest. Circa hoc non video quid ulterius per diligentiam humanam fieri possit, nisi forte etiam ex medio navis similia vela humilia adhibeantur, instar pinnarum aut alarum, ex utroque latere gemina, cum ventus est rectus.

5. At quod ad cavendum de furto attinet, quod fit cum vela posteriora ventum ab interioribus surripiant in vento recto, (nam in laterali omnia vela cooperantur,) non video quid addi possit diligentiæ humanæ ; nisi, forte, ut, flante vento recto, fiat scala quædam velorum, ut posteriora vela a malo puppis sint humillima, media a malo principis mediocria, anteriora a malo proræ celsissima; ut alterum velum alterum non impediat, sed potius adjuvet, et ventum tradat et transmittat. Atque de primo fonte impulsionis hæc observata sint.

6. Secundus, fons impulsionis est ex modo percussionis veli per ventum; quæ, si propter ventum contractum sit acuta et rapida, movebit magis; si obtusa et languida, minus.

7. Quod ad hoc attinet, plurimum interest ut vela mediocrem extensionem et tumorem recipiant : nam si extendantur rigide, instar parietis ventum repercutiunt; si laxe, debilis fit impulsio.

8. Circa hoc bene se expedivit in aliquibus industria humana, licet magis ex causa quam ex judicio. Nam in vento laterali, contrahunt partem veli, quæ vento opponitur, quantum possunt; atque hoc modo ventum immittunt in eam partem, qua flare debet. Atque hoc agunt, et volunt. Sed interim hoc sequitur (quod fortasse non vident) ut ventus sit contractior, et reddat percussionem magis acutam. 9. Quid addi possit industriæ humanæ in hac parte, non video; nisi mutetur figura in velis, et fiant aliqua vela non tumentia in rotundo, sed instar calcaris, aut trianguli, cum malo aut ligno in illo angulo verticis, ut et ventum magis contrahant in acutum, et secent aërem externum potentius. Ille autem angulus (ut arbitramur) non debet esse omnino acutus, sed tanquam triangulus curtatus, ut habeat latitudinem. Neque etiam novimus quid profuturum foret, si fiat tanquam velum in velo; hoc est, si in medio veli alicujus majoris sit bursa quædam, non omnino laxa ex carbaso, sed cum costis ex lignis, quæ ventum in medio veli excipiat, et cogat in acutum.

10. Tertius, fons impulsionis est ex loco ubi fit percussio; isque duplex. Nam ex anteriore parte navis facilior et fortior est impulsio, quam ex posteriore; et ex superiore parte mali et veli, quam ab inferiore.

11. Neque hoc ignorasse visa est industria humana, cum et flante vento recto plurimam in velis mali proræ spem ponant; et in malaciis et tranquillitatibus vela a summo erigere non negligant. Neque nobis in præsentia occurrit, quid humanæ ex hac parte industriæ addi possit, nisi forte quoad primum, ut constituantur duo aut tres mali in prora, (medius rectus, reliqui inclinati,) quorum vela propendeant; et quoad secundum, ut amplientur vela proræ in summo, et sint minus, quam solent esse, acuminata. Sed in utroque cavendum incommodo periculi ex nimia depressione navis.

MOTUS VENTORUM IN ALIIS MACHINIS HUMANIS. 1. Motus molendinorum ad ventum nihil babet subtilitatis, et nihilominus non bene demonstrari et explicari solet. Vela constituuntur recta in oppositum venti flantis. Prostat autem in ventum unum latus veli, alterum latus paulatim flectit se et subducit a vento. Conversio autem sive consecutio motus fit semper a latere inferiore, hoc est, eo quod remotius est a vento. At ventus superfundens se in adversum machinæ, a quatuor velis arctatur, et in quatuor intervallis viam suam inire cogitur. Eam compressionem non bene tolerat ventus; itaque necesse est ut tanquam cubito percutiat latera velorum, et proinde vertat, quemadmodum ludicra vertibula digito impelli et verti solent.

2. Quod si vela ex æquo expansa essent, dubia res esset ex qua parte foret inclinatio, ut in casu baculi; cum autem proximum latus, quod occurrit vento, impetum ejus dejiciat in latus inferius, atque illinc in spatia, cumque latus inferius ventum excipiat, tanquam palma manus, aut instar veli scaphæ, fit protinus conversio ab ea parte. Notandum autem est, originem motus esse non a prima impulsione quæ fit in fronte; sed a laterali impulsione post compressionem.

3. Probationes quasdam et experimenta circa hoc, pro augendo hoc motu, fecimus, tum ad pignus causæ recte inventæ, tum ad usum; imitamenta hujus motus effingentes in velis ex chartis, et vento ex follibus. Igitur addidimus lateri veli inferiori plicam inversam a vento, ut haberet ventus, lateralis jam factus, amplius quiddam quod percuteret ; nec profuit, plica illa non tam percussionem venti adjuvante, quam sectionem aëris in consequentia impediente. Locavimus post vela ad nonnullam distantiam obstacula, in latitudinem diametri omnium velorum, ut ventus magis compressus fortius percuteret; at hoc obfuit potius, repercussione motum primarium hebetante. At vela fecimus latiora in duplum, ut ventus arctaretur magis, et fieret percussio lateralis fortior: Hoc tandem magnopere successit; ut et longe mitiore flatu fieret conversio, et longe magis perniciter volveretur.

Fortasse hoc augmentum motus Mandatum. commodius fiet per octo vela, quam

per vela quatuor, latitudine duplicata; nisi forte

nimia moles aggravaverit motum. De hoc fiat ejus tanquam contracti aut curtati, neque eminent experimentum. illustres, licet nubes absint, significat imbres potius quam ventos.

Mandatum.

Etiam longitudo velorum facit ad motum. Nam in rotationibus levis violentia versus circumferentiam æquiparatur longe majori versus centrum. Sed tamen hoc conjungitur incommodum, quod quo longiora sunt vela, eo plus distant in summo, et minus arctatur ventus. Res non male fortasse se habeat, si vela sint paulo longiora, sed crescentia in latum circa summitatem, ut palma remi: sed de hoc nobis compertum non est.

In his experimentis, si ponantur Monitum. in usu ad molendina, robori totius machinæ, præcipue fundamentis ejus, subveniendum. Nam quanto magis arctatur ventus, tanto magis (licet motum velorum incitet) tamen machinam ipsam concutit.

6. Si ante ortum solis ostendent se radii præcursores, et ventum denotat et imbres.

7. Si in exortu solis porrigat sol radios e nubibus, medio solis manente cooperto nubibus, significabit pluviam; maxime si erumpant radii illi deorsum, ut sol cernatur tanquam barbatus: quod si radii erumpant e medio, aut sparsim, orbe exteriore cooperto nubibus, magnas dabit tempestates et ventorum et imbrium.

8. Si sol oriens cingitur circulo, a qua parte is circulus se aperuerit, expectetur ventus; sin totus circulus æqualiter defluxerit, dabit serenitatem.

9. Si sub occasum solis appareat circa eum circulus candidus, levem denotat tempestatem eadem nocte; si ater, aut subfuscus, ventum magnum in

4. Traditur alicubi esse rhedas moventes ad ven- diem sequentem. tum; de hoc diligentius inquiratur.

Mandatum.

Rhedæ moventes ad ventum non poterunt esse operæ pretium, nisi in locis apertis et planitiebus. Præterea quid fiet, si decubuerit ventus? Magis sobria esset cogitatio de facilitando motu curruum et plaustrorum per vela mobilia, ut equi vel boves minoribus viribus ea traherent, quam de creando motu per ventum solum.

Ad Art. 32.
Connexio.

PROGNOSTICA VENTORUM.

Divinatio quo magis pollui solet vanitate et superstitione, eo purior pars ejus magis recipienda et colenda. Naturalis vero divinatio aliquando certior est, aliquando magis in lubrico, prout subjectum se habet, circa quod versatur: quod si fuerit naturæ constantis et regularis, certam efficit prædictionem; si variæ et compositæ, tanquam ex natura et casu, fallacem. Attamen etiam in subjecto vario, si diligenter canonizetur, tenebit prædictio ut plurimum; temporis forte momenta non assequetur, a re non multum errabit. Quin etiam quoad tempora eventus et complementi, nonnullæ prædictiones satis certo collimabunt, eæ videlicet, quæ sumuntur non a causis, verum ab ipsa re jam inchoata, sed citius se prodente in materia proclivi, et aptius disposita, quam in alia; ut in topicis circa hunc 32um articulum superius diximus. Prognostica igitur ventorum jam proponemus, miscentes nonnihil necessario de prognosticis pluviarum et serenitatis, quæ bene distrahi non poterant; sed justam de illis inquisitionem propriis titulis remittentes.

1. Sol, si oriens cernatur concavus, dabit eo ipso die ventos aut imbres; si appareat tanquam leviter excavatus, ventos; si cavus in profundo, imbres.

2. Si sol oriatur pallidus et (ut nos loquimur) aqueus, denotat pluviam ; si occidat pallidus, ventum. 3. Si corpus ipsum solis in occasu cernatur tanquam sanguineum, præmonstrat magnos ventos in plures dies.

4. Si in exortu solis radii ejus spectantur rutili, non flavi, denotat pluvias potius quam ventos; idemque, si tales appareant in occasu.

|

10. Si nubes rubescant exoriente sole, prædicunt ventum; si occidente, serenum in posterum.

11. Si sub exortum solis globabunt se nubes prope solem, denunciant eodem die tempestatem asperam; quod si ab ortu repellantur, et ad occasum abibunt, serenitatem.

12. Si in exortu solis dispergantur nubes a lateribus solis, aliæ petentes austrum, aliæ septentrionem; licet sit cœlum serenum circa ipsum solem, præmonstrat ventos.

13. Si sol sub nube condatur occidens, pluviam denotat in posterum diem; quod si plane pluet occidente sole, ventos potius; sin nubes videantur quasi trahi versus solem, et ventos et tempestatem.

14. Si nubes, exoriente sole, videantur non ambire solem, sed incumbere ei desuper, tanquam eclipsim facturæ, portendunt ventos ex ea parte orituros, qua illæ nubes inclinaverint. Quod si hoc faciant meridie, et venti fient et imbres.

15. Si nubes solem circumcluserint, quanto minus luminis relinquetur, et magis pusillus apparebit orbis solis, tanto turbidior erit tempestas: si vero duplex aut triplex orbis erit, ut appareant tanquam duo aut tres soles, tanto erit tempestas atrocior per plures dies.

16. Novilunia dispositionum aëris significativa sunt; sed magis adhuc ortus quartus, tanquam novilunium confirmatum. Plenilunia autem ipsa præsagiunt magis, quam dies aliqui ab ipsis.

17. Diuturna observatione quinta lunæ suspecta est nautis, ob tempestates.

18. Si luna a novilunio ante diem quartum non apparuerit, turbidum aërem per totum mensem prædicit.

19. Si luna nascens, aut intra primos dies, cornu habuerit inferius magis obscurum aut fuscum, aut quovis modo non purum; dies turbidos et tempestates dabit ante plenilunium: si circa medium fuerit decolor, circa ipsum plenilunium sequentur tempestates; si cornu superius hoc patiatur, circa lunam decrescentem.

20. Si ortu in quarto pura ibit luna per cœlum, nec cornibus obtusis, neque prorsus jacens, neque prorsus recta, sed mediocris; serenitatem promittit 5. Si in ortu aut occasu solis spectantur radii majore ex parte usque ad novilunium.

« ¡è͹˹éÒ´Óà¹Ô¹¡ÒõèÍ
 »