ÀҾ˹éÒ˹ѧÊ×Í
PDF
ePub

(quod fortasse facit) atque interim ejus incrementis et progressibus nihil obfuisset. Illud autem magis damnosum, et perniciosum, quod inventa non solum non edat, sed etiam opprimat et extinguat.

Nam affirmare licet, filii, verissime, Aristotelis de quatuor elementis commentum, rem certe obviam et pinguem, quia hujusmodi corpora in maxima quantitate et mole cernuntur (cui tamen ille potius auctoritatem quam principium dedit; cum Empedoclis esset, a quo etiam melius erat positum, quod postea avide a medicis arreptum, quatuor complexionum, quatuor humorum, quatuor primarum qualitatum conjugationes post se traxit); tanquam malignum et infaustum sidus, infinitam, et medicinæ, et compluribus rebus mechanicis sterilitatem attulisse, dum homines, per hujusmodi concinnitates et compendiosas ineptias sibi satisfieri patientes, nil amplius curant: et vivas et utiles rerum observationes prorsus omiserunt. Itaque si illud verum, "Ex fructibus eorum," videtis certe quo res redierit.

Agite vero, filii, et signa ex incrementis capiamus: certe, si ista doctrina plane instar plantæ a stirpibus suis revulsæ non esset, sed gremio et utero naturæ adhæreret, atque ab eadem aleretur; id minime eventurum fuisset, quod per annos bis mille jam fieri videmus, ut scientiæ in eodem fere statu maneant et hæreant, neque augmentum aliquod memorabile sumpserint. Poliuntur fortasse nonnunquam ab aliquo, et illustrantur, et accommodantur, (dum tamen interim ab infinitis lacerentur, et deformentur, et inquinentur,) sed utcunque non dilatantur, aut amplificantur. In artibus autem mechanicis contra evenire videmus; quæ ut spiritu quodam repletæ vegetant et crescunt, primo rudes, deinde commodæ, post excultæ, sed perpetuo aucta: philosophiæ autem et scientiæ intellectus, statuarum more, adorantur et celebrantur, sed non moventur. Quinetiam in primo nonnunquam auctore maxime florent: et deinceps declinant, et exarescunt.

Neque vero mirum est ista discrimina inter mechanicam et philosophiam conspici, cum in illa singulorum ingenia misceantur, in hac corrumpantur et destruantur. Quod si quis existimet, scientiarum, ut rerum cæterarum, esse quendam statum, idque fere in tempus unius auctoris incidere, qui beneficio temporis usus, et suæ ætatis princeps, inspectis reliquis scriptoribus et judicatis, scientias ipsas absolvat et perficiat; quod postquam factum sit, juniores rite palmas secundas petere ut hujusmodi auctoris opera vel explicent vel digerant, vel pro sui seculi rationes palato accommodent et vertant: næ ille majorem rebus humanis prudentiam, et ordinem, et felicitatem tribuit, quam experiri fas est, res enim casum recipit, nisi quod vanitas hominum etiam fortuita in deterius detorquet.

Nam vere sic se res habet; postquam scientia aliqua multorum observatione et diligentia, dum alius alia apprehendit, per partes tentata serio et tractata sit, tum exoriri aliquem mente fidentem, lingua potentem, methodo celebrem, qui corpus unum ex singulis pro suo arbitrio efficiat et posteris tradat: plerisque corruptis et depravatis, et cum certissima omissione omnium, quæ altiores et digniores contemplationes exhibere possint, ut opinionum immodicarum et extravagantium: et posteri rursus, facili

tate rei et compendio gaudentes, sibi gratulantur ac nil ulterius quærunt, sed ad illa ministeria servilia, quæ diximus, se convertunt. Verum nobis, filii, pro certo sit, quæ in natura fundata sunt, ut aquas perennes, perpetuo novas scaturigines et emanationes habere; quæ autem in opinione versantur, variari fortasse sed non augeri.

Habemus et aliud signum, si modo signi appellatio in hoc competit: cum potius testimonium sit, imo testimoniorum omnium validissimum, hoc est, propriam auctorum, quorum fidei vos committitis, confessionem et judicium. Nam et illi ipsi, qui dictaturam quandam in scientiis invaserunt, et tanta fiducia de rebus pronunciant; tamen per intervalla, cum ad se redeunt, ad quærimonias demum de naturæ subtilitate, rerum obscuritate, humani ingenii infirmitate, et similia se convertunt: neque propterea, filii, hæc modestiæ aut humilitati, virtutibus in rebus intellectualibus omnium felicissimis, deputetis: non tam faciles, aut boni fueritis: cum contra ista non confessio, sed professio, sive prædicatio ex superbia, invidia, atque id genus affectibus ortum pro certo habeat; id enim prorsus volunt, quicquid in scientiis sibi ipsis aut magistris suis incognitum aut intactum fuerit, id extra terminos possibiles poni et removeri : hæc est illa modestia atque humilitas.

Itaque pessimo fato res geritur. Nil enim in his rerum humanarum angustiis aut ad præsens magis deploratum, aut in futurum magis ominosum est, quam quod homines ignorantiam etiam ignominiæ (ut nunc fit) eximant, atque artis suæ infirmitatem in naturæ calumniam vertant: et quicquid ars illa sua non attingit, id ex arte scitu aut factu impossibile supponant. Neque sane damnari potest ars, cum ipsa judicet; ex hoc fonte haud paucas opiniones et placita in philosophia reperiatis, quæ nihil aliud, quam quæsitam istam, et artificiosam, et in cognoscendo, et in operando desperationem, ad artis decus et gloriam perditissimo hoc modo tuendum, sapiant et foveant.

Hinc schola Academica, quæ acatalepsiam ex professo tenuit, et homines ad sempiternas tenebras damnavit. Hinc opinio, quod formæ sive veræ rerum differentiæ inventu impossibiles sunt; ut homines in atriis naturæ perpetuo obambulent, nec intra palatium aditum sibi muniant. Hinc positiones illæ infirmissimæ, calorem solis et ignis toto genere differre, atque compositionem opus hominis, mistionem opus solius naturæ esse: ne forte ars naturam, ut Vulcanus Minervam solicitare aut expugnare tentet aut speret; et compluria hujusmodi, quæ tam ad confessionem tenuitatis propriæ, quam ad repressionem industriæ alienæ, pertinent.

Itaque neutiquam vobis, filii, pro amore et indulgentia nostra consuluero, ut cum rebus non solum desperatis, sed et desperationi devotis fortunas vestras misceatis. Verum, filii, tempus fugit, dum capti amore et rerum et vestrum circumvectamur, ac omnia movemus, et initiationem hanc vestram, instar Aprilis aut veris cujusdam, ad congelationem omnem et obstinationem solvendam et aperiendam esse cupimus.

Restat signum certissimum de modis. Modi enim faciendi sunt, potentia, res ipsæ; et prout bene aut

namus, revera iniisse et confecisse, adeo ut actum agere videri possimus : certe, filii, hæc de illis cogitare non est integrum: formam enim et rationem suam inquirendi et ipsi profitenter et scripta eorum imaginem expressam præ se ferunt. Illi enim statim ab inductionibus nullius pretii ad conclusiones maxime generales, tanquam disputationum polos, advolabant, ad quarum constantem et immotam veritatem reliqua expediebant. Verum scientia constituta, tum demum siqua controversia de aliquo exemplo vel instantia mota esset, ut positis suis refragante: non id agebant ut positum illud emendaretur; sed posito salvo hujusmodi instantias quæ negotium faciebant, aut per distinctionem aliquam subtilem et sapientem in ordinem redigebant, aut per exceptionem plane (homines non mali) dimittebant. Quod si instantiæ aut particularis rei non contradictoriæ reconciliatio, sed obscuræ ratio quæreretur, eam ad speculationes suas quandoque ingeniose accommodabant: quandoque misere torquebant: quæ omnis industria et contentio res sine fundamento nobis videtur.

prave institutæ fuerint, ita res et effecta se habent. | dem viam, quam nos veluti novam indicamus et sigItaque si modi hujus vestræ philosophiæ condendæ nec debiti sint nec probabiles, non videmus quam spem foveatis, nisi credulam et levem. Atque certe, filii, si obeliscus aliquis magnitudine insignis ad triumphi fortasse aut hujusmodi magnificentiæ decus transferendus esset, atque id homines nudis manibus tentarent; annon eos helleboro opus habere cogitaretis? quod si numerum operariorum augerent, atque hoc modo se valere posse confiderent, annon tanto magis? Quod si etiam delectum adhiberent, et imbeciliores separarent, et robustis tantum et vigentibus uti vellent, et hinc demum se voti compotes fore præsumerent; aut, ne hoc quidem contenti, etiam artem athleticam consulerent, ac omnes cum manibus et lacertis et nervis ex arte bene unctis et medicatis adesse juberent; annon prorsus eos dare operam, ut cum ratione quadam et prudentia insanirent, clamaretis?. et tamen simili homines malesano impetu feruntur in intellectualibus, dum intellectum veluti nudum applicant, et ab ingeniorum vel multitudine vel excellentia magna sperant, vel etiam dialecticis, quæ mentis quædam athletica censeri possit, ingeniorum nervos roborant: neque machinas adhibent, per quas vires et singulorum intendantur, et omnium coëant.

Itaque nolite commoveri, quod frequens alicubi inter nonnulla Aristotelis scripta inveniatur exemplorum et particularium mentio. Noveritis enim, id sero, et postquam decretum fuisset, factum fuisse : illi enim mos erat non liberam experientiam consulere, sed captivam ostentare; nec eam ad veritatis inquisitionem promiscuam et æquam, sed ad dictorum suorum fidem solicitatam et electam adducere. Neque rursus tale aliquod vobiscum cogitate, eam, quam nos tantopere desideramus, differentiarum subtilitatem in distinctionibus philosophorum scholasticorum haberi, atque adeo elucescere: neque enim existimetis ab hac præpostera subtilitate primæ neg

Longe abest, filii, ut hoc fieri possit; quin, credite mihi, quod de fortuna dici solet, id de natura verissimum est, eam a fronte capillatam, ab occipitio calvam esse. Omnis enim ista sera subtilitas et diligentia, postquam verum tempus observationis præterierit, naturam prensare aut captare potest, sed nunquam apprehendere aut capere.

Atque ut menti debita auxilia non subministrant, ita nec naturam rerum debita observantia prosequuntur. Quid enim dicemus, an nihil aliud est philosophiam condere, quam ex paucis vulgaribus et obviis experimentis de natura judicium facere; ac dein tota secula in meditationibus volutare? Atque, filii, nesciebam nos tam naturæ fuisse familiares, ut ex tam levi et perfunctoria salutatione ea nobis aut arcana sua patefacere aut beneficia impertire dignaretur. Certe nobis perinde facere videntur homines, ac si naturam ex longinqua et præalta turri despici-ligentiæ et festinationi et temeritati subventum esse. ant et contemplentur; quæ imaginem ejus quandam, seu nubem potius imagini similem, ob oculos ponat: rerum autem differentias (in quibus res hominum et fortunæ sitæ sunt) ob earum minutias et distantiæ intervallum confundat et abscondat. Et tamen laborant et nituntur, et intellectum tanquam oculos contrahunt, ejusdemque aciem meditatione figunt, agitatione acuunt, quinetiam artes argumentandi, veluti specula artificiosa, comparant, ut istiusmodi differentias et subtilitates naturæ mente comprehendere et vincere possint. Atque ridicula certe esset et præfracta sapientia et sedulitas, si quis, ut perfectius et distinctius cerneret, vel turrim conscendat, vel specula applicet, vel palpebras adducat, cum ei liceat, absque universa ista operosa et strenua machinatione et industria, fieri voti compos per rem facilem, et tamen ista omnia beneficio et usu longe superantem hoc est, ut descendat et ad res propius accedat. Atque certe in intellectus usu similis nos exercet imprudentia.

Neque, filii, postulare debemus ut natura nobis obviam eat: sed satis habemus, si accedentibus nobis, idque cultu debito, se conspiciendum det. Quod si cui in mentem veniat opinari tale quippiam, etiam antiquos atque ipsum Aristotelem proculdubio a meditationum suarum principio magnam vim et copiam exemplorum sive particularium paravisse, atque ean

Equidem satis scio, idque vos non ita multo post experiemini: postquam veræ et nativæ rerum subtilitati, et differentiis in experientia signatis et expressis, et sensui subjectis, aut saltem per sensum in lucem extractis, paululum insuevistis; continuo subtilita tem illam alteram disputationum et verborum, quæ cogitationes vestras non sine magna admiratione occupavit et tenuit, quasi pro re ludicra, et larva quadam, et incantatione, habituri sitis.

Quare, missis istis philosophiis abstractis, vos et ego, filii, rebus ipsis nos adjungamus: neque ad sectæ condendæ gloriam animum adjiciamus; sed utilitatis et amplitudinis humanæ curam serio suscipiamus; atque inter mentem et naturam connubium castum et legitimum (pronuba misericordia divina) firmemus; precati etiam Deum, cujus numine et nutu hæc fiunt, quique ut hominum et rerum, ita luminum et consolationum pater est, ut ex illo connubio, non phantasiæ monstra, sed stirps heroum, quæ monstra domet et extinguat, hoc est, inventa

salutaria et utilia ad necessitates humanas (quantum | vanitatis nos arguatis antequam rei exitum audiatis,) fieri datur) debellandas et relevandas, suscipiantur. illius enim res gestæ recenti memoria ut portentum Hoc epithalamii votum sit. accipiebantur.

Certe, filii, facultates, artium et scientiarum omnium consensu, aut empiricæ, aut rationales sunt. Has autem bene commistas et copulatas adhuc videre non licuit. Empirici enim, formicæ more, congerunt tantum et utuntur. Rationales autem, aranearum more, telas ex se conficiunt. Apis ratio media est, quæ materiam ex floribus tam horti quam agri elicit, sed simul etiam eam propria facultate vertit et digerit. Neque absimile veræ philosophiæ opificium est, quæ ex historia naturali et experimentis mechanicis præbitam materiam, non in memoria integram, sed in intellectu mutatam et subactam reponit. Itaque hujusmodi mellis cœlestia dona sperate: neque dicite cum pigro, "Leo est in via:" sed vincula quæ vos præmunt excutite, et vos recipite.

Atque sane, post virtutem vestram propriam, nihil animos vobis magis addiderit, quam si industriam, et felicitatem, et facinora ætatis nostræ cogitetis. Nos nostrum plus ultra antiquorum non ultra haud vane opposuimus: nos iidem, contra antiquorum non imitabile fulmen esse; imitabile fulmen esse, minime dementes, sed sobrii, ex novarum machinarum experimento et demonstratione, pronuntiamus. Quin et cœlum ipsum immitabile fecimus. Cœli enim est, circuire terram: quod et nostræ navigationes pervicerunt. Turpe autem nobis sit, si globi materiati tractus, terrarum videlicet et marium, nostris temporibus in immensum aperti et illustrati❘ sint: globi autem intellectualis fines inter veterum inventa et angustias steterint.

Neque parvo inter se nexu devincta et conjugata sunt ista duo, perlustratio regionum et scientiarum. Plurima enim per longinquas navigationes et peregrinationes in natura patuerunt, quæ novam sapientiæ et scientiæ humanæ lucem affundere possint, et antiquorum opiniones et conjecturas experimento regere. Eadem duo non ratione solum, sed etiam vaticinio conjuncta videntur. Nam eo prophetæ oraculum haud obscure spectare videtur: ubi de novissimis temporibus loquutus, illud subjungit, "Multi pertransibunt, et multiplex erit scientia:" ac si orbis terrarum pertransitus sive peragratio, et scientiarum augmenta sive multiplicatio, eidem ætati et seculo destinarentur.

Præsto etiam est imprimendi artificium, veteribus incognitum, cujus beneficio singulorum inventa fulguris modo transcurrere possint, et subito communicari ad aliorum studia excitanda, et inventa miscenda. Quare utendum est ætatis nostræ prærogativa, neque committendum, ut, cum hæc tanta vobis adsint, vobis ipsi desitis. Nos autem, filii, ab animorum vestrorum præparatione auspicati, in reliquis vobis non deerimus. Probe enim novimus tabellas mentis a tabellis communibus differre. In iis non alia inscripseris, nisi priora deleveris; in illis priora ægre deleveris, nisi nova inscripseris.

Itaque rem in longum non differemus: illud itidem vos monentes, ne tanta vobis de nostris inventis polliceamini, quin meliora a vobis ipsis speretis. Nos enim Alexandri fortunam nobis spondemus, (neque

Ita enim loquitur unus ex æmulis oratoribus: "Nos certe vitam humanam non degimus; sed in id nati sumus, ut posteri de nobis portenta prædicent." Sed postquam deferbuisset ista admiratio, atque homines rem attentius introspexissent, operæ pretium est animadvertere quale judicium de eo faciat scriptor Romanus, "Nil aliud quam bene ausus est vana contemnere." It et nos simile quiddam a posteris audiemus; postquam emancipati, et sui jam facti, et proprias vires experti, initia nostra magnis intervallis superaverint. In quo sane judicio illud recte, nostra nil magni esse: illud non recte, si ausis tribuant quæ humilitati debentur: humilitati (inquam) et privationi cuidam istius humanæ superbiæ, quæ universa perdidit, quæque volucres quasdam meditationes loco divinæ in rebus signaturæ consecravit. Hac enim ex parte revera nobis gratulamur, et eo nomine felices nos et bene de genere humano meritos esse existimamus, quod ostendimus, quid vera et legitima spiritus humani humiliatio possit. Verum quid nobis ab hominibus debeatur, ipsi viderint; nos certe nos nostraque vobis debemus.

Omnibus qui aderant digna magnitudine generis et nominis humani oratio visa est, et tamen libertati quam arrogantiæ, propior. Ita autem inter se colloquebantur: se instar eorum esse, qui ex locis opacis et umbrosis in lucem apertam subito exierint, cum minus videant quam prius; sed cum certa et læta spe facultatis melioris.

Tum ille qui hæc narrabat; Tu vero quid ad ista dicis? inquit. Grata sunt (inquam) quæ narrasti. Atque (inquit) si sunt, ut dicis, grata, si tu forte de his rebus aliquid scripseris, locum invenias ubi hæc inseras, neque peregrinationis nostræ fructus perire patiaris. Æquum postulas, inquam, neque obliviscar.

FRANCISCI BACONI

APHORISMI ET CONSILIA,

DE

AUXILIIS MENTIS, ET ACCENSIONE LUMINIS NATURALIS.

Hoмo, naturæ minister et interpres, tantum facit et intelligit, quantum de ordine naturæ opere vel mente observaverit; nec amplius novit aut potest.

Manus hominis nuda, quantumvis robusta et constans, ad opera pauca et facile sequentia sufficit: eadem, ope instrumentorum, multa et reluctantia vincit. Similis est et mentis ratio.

Instrumenta manus, motum aut cient aut regunt; et instrumenta mentis intellectui aut suggerunt aut cavent.

Super datam materiæ basim naturam quamvis imponere, intra terminos possibiles, intentio est humanæ potentiæ. Similiter dati effectus in quovis subjecto causas nosse, intentio est humanæ scientiæ: quæ intentiones in idem coincidunt. Nam quod in

contemplatione instar causæ est, in operatione instar | mente observabit, ipse interim naturæ legibus obmedii est.

Qui causam alicujus naturæ, veluti albedinis aut caloris, in certis tantum subjectis novit, ejus scientia imperfecta est. Et qui affectum super certam tantum materiam ex iis, quæ sunt susceptibiles, inducere potest; ejus potentia pariter est imperfecta.

sessus.

2. Terminus itaque humanæ potentiæ ac scientiæ in dotibus, quibus ipse præditus est a natura ad movendum et percipiendum, tum etiam in statu rerum præsentium. Ultra enim has bases illa instrumenta non proficiunt.

Qui causas naturæ alicujus in aliquibus subjectis 3. Dotes hæ per se tenues et ineptæ, rite tamen tantum novit, is efficientem aut materiatam causam et ordine administratæ tantum possunt, ut res a novit, quæ causæ fluxæ sunt, et nihil aliud, quam sensu et actu remotissimas judicio et usui coram vehicula et causæ formam deferentes. Qui autem sistant, majoremque et operum difficultatem et sciunitatem naturæ in materiis dissimillimis compre-entiæ obscuritatem superent, quam quis adhuc optare hendit, is formas rerum novit.

Qui efficientes et materiatas causas novit, is jampridem inventa componit aut dividit, aut transfert aut producit; etiam ad nova inventa in materia aliquatenus simili et præparata pertingit: terminos rerum altius fixos non movet.

Qui formas novit, is quæ adhuc facta non sunt, qualia nec naturæ vicissitudines, nec experimentales industriæ unquam in actum produxissent, neque cogitationem humanam subitura fuissent, detegit et educit.

didicerit.

4. Una veritas, una interpretatio: sensus autem obliquus, animus alienus, res importuna; ipsum tamen interpretationis opus magis declinans quam difficile.

DE IMPEDIMENTIS INTERPRETATIONIS.

5. Quisquis dubitationis impos, et asserendi avidus, principia demum statuet probata (ut credit) concessa et manifesta, ad quorum immotam veritatem cætera ut pugnantia vel obsecundantia recipiet vel rejiciet, is res cum verbis, rationem cum insania, mundum cum fabula commutabit, interpretari non poterit.

6. Qui omnem rerum distinctionem, quæ in constitutis vulgo speciebus, vel etiam inditis nominibus elucescit, non miscuerit, confuderit, et in massam redegerit, non unitatem naturæ, non legitimas rerum lineas videbit, non interpretari poterit.

Eadem est veritatis et potestatis via et perfectio; hæc ipsa ut formæ rerum inveniantur; ex quarum notitia sequitur contemplatio vera et operatio libera. Formarum inventio simplex est et unica, quæ procedit per naturarum exclusionem sive rejectionem. Omnes enim naturæ, quæ aut data natura præsente absunt, aut data natura absente adsunt, ex forma non sunt; atque post rejectionem aut negationem completam, manet forma et affirmatio. Exempli 7. Qui primum et ante alia omnia animi motus gratia, si caloris formam inquiras, et aquam calen-humani penitus non explorarit, ibique scientiæ meatem invenias, nec lucidam, rejice lumen: si aërem tenuem invenias, nec calidum, rejice tenuitatem. Hoc breve dictu est; sed longo circuitu ad hoc pervenitur. Prolatio verborum contemplativa aut operativa re non differunt. Cum enim hoc dicis, lumen non est ex forma caloris; idem est si dicas: in calore producendo non necesse est, ut etiam lumen producas.

[Reliqua non erant perfecta.]

Neque hæc numine nostro eunt. Tu, Pater, conversus ad opera, quæ fecerunt manus tuæ, vidisti quod omnia essent bona valde : homo autem conversus ad opera, quæ fecerunt manus suæ, vidit quod omnia essent vanitas et vexatio spiritus. Itaque si in operibus tuis sudabimus, facies nos gratulationis tuæ et sabbati tui participes. Supplices rogamus ut hæc mens nobis constet; atque ut per manus nostras familia humana novis eleemosynis tuis dotetur. Hæc æterno amori tuo commendamus, per Jesum nostrum, Christum tuum, nobiscum Deum.

DE INTERPRETATIONE NATURÆ

SENTENTIÆ XII.

DE CONDITIONE HOMINIS.

1. Hoмo, naturæ minister et interpres, tantum facit aut intelligit, quantum de naturæ ordine re vel

tus et errorum sedes accuratissime descriptas non habuerit, is omnia larvata et veluti incantata reperiet, fascinum ni solverit, interpretari non poterit.

8. Qui in rerum obviarum et compositarum causis exquirendis, veluti flammæ, somnii, febris, versabitur, nec se ad naturas simplices conferet, ad istas primo, quæ populari ratione tales sunt; deinde etiam ad eas, quæ arte ad veriorem simplicitatem reducta sunt et veluti sublimatæ, is fortasse si cætera non peccat, addet inventis quædam non spernanda, et inventis proxima. Sed nil contra majores rerum secularitates movebit, nec interpres dicendus erit.

DE MORIBUS INTERPRETIS.

9. Qui ad interpretandum accesserit, ita se comparet et componat; sit nec novitatis, nec consuetudinis, vel antiquitatis sectator, nec contradicendi licentiam, nec auctoritatis servitutem amplectatur. Non affirmandi sit properus, nec in dubitationem solutus, sed singula gradu quodam probationis insignita provehat. Spes ei laboris, non otii auctor sit; res non raritate, difficultate, aut laude, sed veris momentis æstimet. Privata negotia personatus administret, rerum tamen provisus subvenerans. Erro rum in veritates, et veritatum in errores subingressus prudenter advertat, nihil contemnens aut admirans. Naturæ suæ commoditates norit. Naturæ aliorum morem gerat, cum nemo lapidi impingenti succenseat. Uno veluti oculo rerum naturas, altero humanos usus pererret. Verborum mixtam naturam et juvamenti et nocumenti imprimis participem distincte sciat,

DE OFFICIO INTERPRETIS.

Artem inveniendi cum invento adolescere statuat. | hæc non ante hoc tempus in conspectum se dedisse Sit etiam in scientia, quam adeptus est, nec occul- | aio, an tibi compertum est quantum omni antiquitanda nec proferenda vanus, sed ingenuus et prudens: tati, vel omnibus in regionibus, vel etiam singulis tradatque inventa non ambitiose aut maligne, sed hominibus innotuerit? Sed fere assentior tibi, fili, modo primum maxime vivaci et vegeto, id est, ad teque altius manu ducam. Non dubitas quin si injurias temporis munitissimo, et ad scientiam propa- homines non forent, multa eorum, quæ arte (ut gandum fortissimo, deinde ad errores pariendos in- loquuntur) facta sunt, defutura fuissent, ut statuam nocentissimo, et ante omnia, qui sibi legitimum marmoream, stragulam vestem. Age vero et homilectorem seponat. nes, an non habent et ipsi suos motus, quibus obtemperant ? sane, fili, magis subtiles, et difficilius a scientia comprehensos, sed æque certos. Profecto, inquies, homines voluntati parent. Audio, sed hoc nihil est. Qualis causa est fortuna in universo, talis est voluntas in homine. Si quid ergo nec sine homine producitur, et jacet etiam extra hominis vias, an non nihilo æquale est? Homo etiam in quædam veluti occurrentia impingit, alia fine præviso et mediis cognitis exsequitur. Mediorum tamen notitiam ex obviis sumit. Quo igitur in numero reponentur ea, quæ nec effectum obvium, nec operationis modum et lucem ex obviis sortiuntur. Talia opera Epistemides vocantur, id est, scientiæ filiæ, quæ non alias in actum veniunt, quam per scientiam et interpretationem meram, cum nihil obvii contineant. Inter hæc autem et obvia quot gradus numerari putas? Tene, fili, et obsigna.

10. Ita moratus et comparatus interpres ad hunc modum procedat. Conditionem hominis reputabit, impedimenta interpretationis removebit, tum ad opus accinctus historiam parabit et ordinatas chartarum sequelas, unaque usus, co-ordinationes, occurrentias et schedulas instituet. Rerum solitudinem et sui similitudinem repræsentabit. Quin et rerum delectum habebit, quæque maxime primitivæ sunt vel instantes, id est, vel rerum aliarum inventioni, vel humanis necessitatibus præcipue conducunt, præordinabit. Instantiarum etiam præeminentias observabit, quæ ad operis compendium plurimum possunt. Atque ita instructus re-ordinationes demum, et chartas novellas, ac ipsam interpretationem facilem jam et sponte sequentem, imo mente fere præreptam, mature et feliciter aggredietur et perficiet. ubi fecerit, continuo veros, æternos, et simplicissimos naturæ motus, ex quorum ordinato et calculatissimo progressu infinita hæc tum præsentis, tum omnis ævi varietas emergit, pura et nativa luce videbit et numerabit. Interimque ab initio operis humanis rebus multa et incognita, veluti fœnus, assidue recipere non omittet. Sed hinc denuo totus in humanos usus rerumque præsentium statum conversus et intentus, omnia diversa via et ad actionem ordinabit et disponet. Naturis secretissimis alias declaratorias, et absentissimis alias superinductorias assignabit. Et deinde tandem veluti altera natura plerumquitates condet, quarum errores pro monstris sint, salva etiam tamen sibi artis prærogativa.

DE PROVISU RERUM.

Quod

11. Tu autem spe et studio languidis hæc hauris, fili, mirarisque si tanta supersit operum fructuosissimorum et prorsus incognitorum ubertas, ea non antehac, aut jam subito esse inventa, simul etiam, cujusmodi ea sint, nominatim requiris, visque tibi aut immortalitatem, aut indolentiam, aut voluptatem transportantem promitti. Verum tu tibi largire, fili, spemque ex scientia aucupabere, ut ex ignorantia desperationem cœpisti. An etiam arte adoptandum est opus? At dubitationi tuæ, quoad licet, satisfaciam, moremque tibi geram. Quod hæc subito nota sint, nil mirum, fili. Scientia celeris, tempus tardi partus est. Etiam nobilia, quæ ante hæc inventa sunt, non luce prioris cognitionis sensim, sed casu (ut loquuntur) affatim inventa sunt. In mechanicis autem est quædam rei jam inventæ extensio, sed novæ inventionis nomen non meretur. Non longum, fili, sed ambiguum est iter. Quod autem

* In priori editione caput istud sic inscribitur: "Temporis partus masculus," sive "De interpretatione naturæ," lib. iii.

|

12. Postremo loco tibi consulo, fili, quod facto imprimis opus est, hoc est ut mente illuminata et sobria interpretationem rerum divinarum et naturalium distinguas, neve has ullo modo inter se committi patiare. Satis erratum est in hoc genere. Nihil hic nisi per rerum inter se similitudines addiscitur: Quæ licet dissimillimæ videantur, premunt tamen similitudinem germanam interpreti notam. Deus autem tibi tantum similis est absque tropo. Quare nullam ad ejus cognitionem hinc lucis sufficientiam exspecta. Da fidei, quæ fidei sunt.

CAPUT I.

TRADENDI MODUS LEGITIMUS.

REPERIO, fili, complures in rerum scientia, quam sibi videntur adepti, vel proferenda, vel rursus occultanda neutiquam e fide sua ac officio se gerere. Eodem damno, licet culpa fortasse minore, peccant et illi, qui probe quidem morati, sed minus prudentes sunt, nec artem ac præcepta tenent, quo quæque modo sint proponenda. Neque tamen de hac tradentium scientias sive malignitate sive inscitia querela est instituenda. Sane si rerum pondera docendi imperitia fregissent, non immerito quis indignetur. Rerum vero ineptiis docendi importunitatem vel jure deberi existimandum est. Ego autem longe ab his diversus te impertiturus, non ingenii commenta, nec verborum umbras, nec religionem admistam, nec observationes quasdam populares, vel experimenta quædam nobilia in theoria fabulas concinnata; sed revera naturam cum fœtibus suis tibi addicturus et mancipaturus, num videor dignum argumentum præ manibus habere, quod tractandi vel ambitione, vel

1. "Perpolitio et applicatio mentis."

2. "Lumen naturæ; seu formula interpretationis." 3. "Natura illuminata; sive veritas rerum."

« ¡è͹˹éÒ´Óà¹Ô¹¡ÒõèÍ
 »