ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

inscitia, vel vitio quovis polluam ? Ita sim, fili, itaque humani in universum imperii angustias nunquam satis deploratas ad datos fines proferam (quod mihi ex humanis solum in votis est) ut tibi optima fide, atque ex altissima mentis meæ providentia, et exploratissimo rerum et animorum statu hæc traditurus sim modo omnium maxime legitimo. Quis tandem (inquies) est modus ille legitimus? Quin tu mitte artes et ambages, rem exhibe nudam nobis, ut judicio nostro uti possimus. Atque utinam, fili suavissime, eo loco sint res vestræ, ut hoc fieri posset. An tu censes, cum omnes omnium mentium aditus ac meatus obscurissimis idolis, iisque alte hærentibus et inustis, obsessi et obstructi sint, veris rerum et nativis radiis sinceras et politas areas adesse? Nova est ineunda ratio, qua mentibus obductissimis illabi possimus. Ut enim phreneticorum deliramenta arte et ingenio subvertuntur, vi et contentione efferantur omnino; ita in hac universali insania mos gerendus est. Quid? leviores illæ conditiones, quæ ad legitimum scientiæ tradendæ modum pertinent, an tibi tam expeditæ et faciles videntur? ut modus innocens sit, id est, nulli prorsus errori ansam et occasionem præbeat? ut vim quandam insitam et innatam habeat tum ad fidem conciliandam, tum ad pellendas injurias temporis, adeo ut scientia ita tradita veluti planta vivax et vegeta quotidie serpat et adolescat? ut idoneum et legitimum sibi lectorem seponat, et quasi adoptet? atque hæc omnia præstiterim necne, ad tempus futurum provoco.

CAPUT II.

PLANE autem non dissimulo, fili, mihi quopiam submovendos esse philosophastros istos poëtis ipsis fabulosiores, stupratores animorum, rerum falsarios; et multo etiam magis horum satellites et parasitos, professoriam illam et meritoriam turbam. Quis carmen præit, ut hoc oblivioni devoveam? quod enim veritati silentium, si isti brutis suis et inarticulatis rationibus obstrepant? Verum tutius forsitan fuerit nominatim eos damnare, ne, cum tanta auctoritate vigeant, non nominati excepti videantur; neve quis putet cum inter ipsos tam gravia et internecina exerceantur odia, et tanta dimicatione certetur, me ad has larvarum et umbrarum pugnas alteri parti velut subsidio missum. Itaque citetur Aristoteles, pessimus sophista, inutili subtilitate attonitus, verborum vile ludibrium. Ausus etiam, tum cum forte mens humana ad veritatem aliquam casu quopiam tanquam secunda tempestate delata acquiesceret, injicere durissimas animis compedes, artemque quandam insaniæ componere, nosque verbis addicere.

Quin

[ocr errors]

cularium quasdam veluti operas aranearum exstruxit, quas causas videri vult, cum sint nullius prorsus roboris vel pretii. Quales etiam nostra ætate multa cum satagentia fabricavit Hieronymus Cardanus, uterque rebus ac sibi discors. Ne vero, fili, cum hanc contra Aristotelem sententiam fero, me cum rebelle ejus quodam neoterico Petro Ramo conspirasse augurere. Nullum mihi commercium cum hoc ignorantiæ latibulo, perniciosissima literarum tinea, compendiorum patre; qui cum methodi suæ et compendii vinculis res torqueat et premat, res quidem, si qua fuit, elabitur protinus et exsilit; ipse vero aridas et desertissimas nugas stringit. Atque Aquinas quidem cum Scoto et sociis etiam in non rebus rerum varietatem effinxit, hic vero etiam in rebus non rerum solitudinem æquavit. Atque hoc hominis cum sit, humanos tamen usus in ore habet impudens, ut mihi etiam pro sophistis prævaricari videatur. Verum hos missos faciamus. Citetur jam et Plato, cavillator urbanus, tumidus poëta, theologus mente captus. Tu certe dum rumores nescio quos philosophicos limares et simul committeres, ac scientiam dissimulando simulares, animosque vagis inductionibus tentares et exsolveres, vel literatorum vel civilium virorum conviviis sermones, vel etiam sermonibus quotidianis gratiam et amorem subministrare potuisti. Verum cum veritatem humanæ mentis incolam, veluti indigenam nec aliunde commigrantem mentireris, animosque nostros ad historiam et res ipsas nunquam satis applicatos et reductos averteres, ac se subingredi, ac in suis cæcis et confusissimis idolis volutare contemplationis nomine doceres, tum demum fraudem capitalem admisisti. Deinde etiam tu scelere haud minore stultitiæ apotheosin introduxisti, et vilissimas cogitationes religione munire ausus es. Nam levius malum est, quod philologorum parens exstitisti, ac tuo ductu et auspiciis plurimi ingenii, fama et cognitionis rerum populari et molli jucunditate capti et contenti, severiorem veri pervestigationem corruperunt. Inter quos fuere Marcus Cicero, et Annæus Seneca, et Plutarchus Charonæus, et complures alii neutiquam his pares. Nunc ad medicos pergamus; video Galenum, virum angustissimi animi, desertorem experientiæ, et vanissimum causatorem. Tune, Galene, is es, qui medicorum inscitiam et desidiam etiam infamiæ eximis, et in tuto collocas, artis ac officii eorum finitor ignavissimus? qui tot morbos insanabiles statuendo, tot ægrotorum capita proscribis, horumque spem, illorum industriam præcidis? O canicula, O pestis! Tu mistionis commentum naturæ prærogativam; tu inter calores astri et ignis seditionem avide arripiens et ostentans, ubique humanam potestatem malitiose in ordinem redigis, et ignorantiam desperatione in æternum munire cupis. Do indignitati tuæ ne te amplius morer. Abducas etiam tecum licet socios tuos et fœderatos Arabes, dispensatoriorum conditores, qui pari cum cæteris in theoriis amentia copiosius quidem e supinissimis conjecturis medicinarum vulgarium pollicita magis quam auxilia composuere. Nec non cape comites per

et ex istius sinu educti nobis sunt, ac enutriti, vaferrimi illi nugatores, qui cum a perambulatione mundana, ac omni rerum ac historiæ luce se avertissent, ex hujus maxime præceptorum et positionum ductili admodum materia, et ingenii inquieta agitatione, numerosissimas scholarum quisquilias nobis exhibuere. Iste autem horum dictator tanto illis accusatior, quod etiam in historiæ apertis versatus, sub-functoriam neotericorum turbam. Heus nomenclator, terraneæ alicujus specus opacissima idola retulit. Atque super ipsam quidem historiam rerum parti

suggere! Atqui respondet, ne dignos esse quorum nomina teneat. Sane ut inter hujuscemodi nuga

tores gradus quosdam agnosco, pessimum et absurdissimum genus eorum, qui methodo et acribologia universam artem comprehendunt, quibus vulgo ob elocutionem et ordinem applauditur; qualis est Fernelius. Minus incommodi sunt, qui majorem observationum et experimentorum varietatem et proprietatem ostendunt, licet stultissimis causationibus dilutam et immersam, ut Arnoldus de Villa Nova, et alii id genus. Intueor ab altera parte cohortem chemistarum, inter quos se ante alios jactat Paracelsus, qui audacia meruit ut separatim coërceatur. Atque superiores illi, quos modo perstrinximus, mendacia, tu monstra. Quæ tu novis Bacchi oracula in meteoricis fundis, æmule Epicuri? Ille tamen in hac parte tanquam indormiscens et aliud agens, opiniones veluti sorti committit. Tu omni sorte stultior in absurdissimi cujusque mendacii verba jurare paratus es. Verum alia tua videamus. Quas tu fructuum elementorum tuorum inter se imitationes, quas correspondentias, quæ parallela somnias, idolorum conjugator fanatice? Nam hominem scilicet pantomimum effecisti. Quam præclare autem sunt interpunctiones illæ, quibus naturæ unitatem lacerasti, species nimirum tuæ ? Quare facilius Galenum fero elementa sua ponderantem, quam te somnia tua ornantem. Illum enim occultæ rerum proprietates, te communes et promiscuæ qualitates exagitant. Nos interim miseros, qui inter tam odiosas ineptias degimus! Principiorum autem triadem, commentum haud ita prorsus inutile et rebus aliqua ex parte finitimum, quam importune inculcat homo imposturæ peritissimus? Audi adhuc crimina graviora. Tu divina naturalibus, sacris profana, fabulis hæreses miscendo, veritatem (sacrilege impostor) tum humanam, tum religiosam polluisti. Tu lumen naturæ (cujus sanctissimum nomen toties impuro ore usurpas) non abscondisti, ut sophistæ, sed extinxisti. Illi experientiæ desertores, tu proditor. Tu evidentiam rerum crudam et personatam contemplationi ex præscripto subjiciens, et substantiarum Proteos pro motuum calculis quærens, scientiæ fontes corrumpere, et humanam mentem exuere conatus es; et ambages et tædia experimentorum, quibus sophistae adversi, empirici impares sunt, novis et adscititiis auxisti; tantum abest ut experientiæ representativam secutus sis, aut noveris. Nec non magorum hiatus ubique pro viribus amplificasti, importunissimas cogitationes spe, spem promissis premens, imposturæ tum artifex tum opus. Invideo tibi, Paracelse, e sectatoribus tuis unum Petrum Severinum virum non dignum qui istis ineptiis immoriatur. Tu certe, Paracelse, ei plurimum debes, quod ea, quæ tu (asinorum adoptive) rudere consueveras, cantu quodam et modulatione, et gratissimo vocum discrimine, jucunda et harmonica effecit, et mendaciorum odia in fabellæ oblectamenta traduxit. Tibi vero, Severine, veniam do, si sophistarum doctrinam, non solum operum effetam, verum desperationem ex professo captantem, pertæsus, alia rebus nostris labentibus firmamenta quæsivisti. Cumque Paracelsica ista se obtulissent, et ostentationum præconiis et obscuritatis subterfugiis, et religionis affinitatibus, et alio fuco commendata, te in hoc non rerum fontes, sed spei hiatus jactu

quodam indignationis dedisti. Rite et ordine feceris, si ab ingenii placitis ad naturæ scita te transtuleris, tibi non modo artem brevem, sed et vitam longam porrectura.

Jam cæteros chemistas sententia in Paracelsum lata defixos cerno obstupescere. Agnoscunt profecto decreta sua, quæ iste magis promulgavit, quam posuit, ac arrogantia pro cautelis (haud plane ex antiqua disciplina) communivit. Ubi sane magna mentiendi reciprocatione inter se conciliati largas ubique spes ostentant, et per experientiæ quidem devia vagi, in quædam utilia casu, non ductu, quandoque impinguntur. In theoriis vero iisdem ab arte sua (utpote fornacis discipuli) non recesserunt. Verum ut delicatus ille adolescentulus cum scalmum in littore reperisset, navem ædificare concupivit: ita carbonarii isti ex pauculis distillationum experimentis philosophiam condere aggressi sunt, ubique istis separationum et liberationum absentissimis idolis obnoxiam. Nec hos tamen uno ordine omnes habeo: siquidem utile genus eorum est, qui de theoriis non admodum soliciti, mechanica quadam subtilitate rerum inventarum extensiones prehendunt; qualis est Bacon. Sceleratum et sacrum eorum, qui undique theoriis suis plausus conquirunt, ambientibus etiam et pro iis supplicantibus religione, spe et impostura. Talis est Isaac Hollandus, et turbæ chemistarum pars longe maxima. Age, citetur jam Hippocrates, antiquitatis creatura, et annorum venditor. In cujus viri auctoritatem cum Galenus et Paracelsus magno uterque studio, velut in umbram asini, se recipere contendat, quis non cachinnum tollat? Atque iste homo certe in experientia obtutu perpetuo hærere videtur, verum oculis non natantibus et anquirentibus, sed stupidis et resolutis. Deinde a stupore visu parum recollecto idola quædam non immania quidem illa theoriarum, sed elegantiora ista, quæ superficiem historiæ circumstant, excipit, quibus haustis tumens et semisophista, et brevitate (de illius ætatis more) tectus, oracula demum (ut his placet) pandit, quorum ii se interpretes haberi ambiunt; cum revera nihil aliud agat, quam aut sophistica quædam per abruptas et suspensas sententias tradens redargutioni subducat; aut rusticorum observationes supercilio donet. Atque ad hujus quidem viri instituta, non tam improba quam inutilia, proxime (ut etiam vulgo creditur) accedit Cornelius Celsus, sed intentior sophista, et historiæ modificatæ magis obstrictus, idem moralem moderationem scientiæ progressibus aspergens, et errorum extrema amputans, non prima evellens. Atque de istis verissima quidem hæc sunt. Nunc autem sciscitantem te audio, fili, an non forte deteriora, ut fit, voluere? Præsertim cum status scientiæ sit semper fere Democraticus? An non tempus, veluti flumen, levia et inflata ad nos devexit, solida et gravia demersit? Quid veteres illi veritatis inquisitores Heraclitus, Democritus, Pythagoras, Anaxagoras, Empedocles, et alii, alienis, non propriis scriptis noti? Quid denique de silentio et secretis antiquitatis statuis? Ego, fili, ut tibi ex more meo, (id est, usu tuo,) respondeam, antiquitatis fragmentum unum aut alterum (inventorum dico, non librorum) agnosco: idque ipsum tamen magis ut diligentiæ et ingenuitatis

specimen, quam scientiæ auctoris. De iis vero rebus, quæ cum vestigiis suis aufugere, si innuerem laboriosa esse ista conjecturarum aucupia, nec consentaneum me utilitates in posterum humano generi parantem ad antiquitatis philologiam retrogredi, sat scio pro modestia tua acquiesceres. Veruntamen

ut perspicere possis, quam res præsentes bifrontes vates sint, quamque et futuras et præteritas coram sistant, decrevi utriusque temporis tabulis (quæ non tantum scientiæ decursus et fluxus, sed et alios rerum provisus complectantur) tibi gratificari. Neque tu hoc quale sit (antequam videas) augurere. Non enim cadit in te vera hujusce rei anticipatio: nec si minus ad manus tuas veniat, requiras. Gratificor enim (inquam) quibusdam vestrum hac in re, fili, et delicatioribus spiritus concilio. Omnino scientia ex naturæ lumine petenda, non ex antiquitatis obscuritate repetenda est. Nec refert quid factum fuerit, illud videndum quid fieri possit. An tu, si regnum tibi armis et victori bello subjugatum traderetur, quæstiones necteres utrum majores tui illud tenuerint necne, et genealogiarum rumores solicitares? Atque hæc de antiquitatis penetralibus dicta sunt. De istis vero sectarum ducibus, quos nominasti, et compluribus aliis id genus, facilis sententia est. Errori varietas, veritati unitas competit. Ac nisi temporum politiæ et provisus ejusmodi ingeniorum peregrinationibus adversiores exstitissent, multæ etiam aliæ errorum oræ fuissent peragratæ. Immensum enim pelagus veritatis insulam circumluit; et supersunt adhuc novæ ventorum idolorum injuriæ et disjectiones. Quinetiam nudiustertius Bernardinus Telesius scenam conscendit, et fabulam novam egit, | nec plausu celebrem, nec argumento elegantem. An non vides, fili, tum eccentricorum et epicyclorum ingeniatores, tum terræ aurigas, æqua et ancipiti phænomenorum advocatione gaudere? Prorsus ita et in universalibus theoriis fit. Nam veluti si quis, lingua tantum vernacula uti sciens (adverte, fili, nam simile est admodum) scripturam ignoti sermonis capiat, ubi paucula quædam verba sparsim observans suæ linguæ vocabulis sono et literis finitima, illa quidem statim ac fidenter ejusdem esse significationis ponit, (licet ab ea sæpius longissime recedant,) postea ex iis invicem collatis reliquum orationis sensum, multo ingenii labore, sed et multa libertate, divinat: omnino tales et isti naturæ interpretes inveniuntur. Nam idola quisque sua (non jam scene dico, sed præcipue fori, et specus) veluti linguas vernaculas diversas, ad historiam afferentes, confestim quæ simile aliquid sonant, arripiunt, cætera ex horum symmetria interpretantur.

Atque jam tempus est, fili, ut nos recipiamus et expiemus, utpote qui tam profana et polluta (licet importandi animo) attrectaverimus. Ego vero adversus istos omnes minora, quam pro ipsorum sontissimo reatu, dixi. Tu tamen fortasse minus istam redargutionem intelligis. Nam pro certo habeas, fili, sententias istas, quas adversus istos tuli, nihil minus esse quam contumeliam. Ego enim non, ut Velleius apud Ciceronem, declamator et philologus opiniones cursim perstringens, et magis abjiciens quam frangens, velut Agrippa, neotericus homo, in istiusmodi sermone ne nominandus quidem, sed tri

vialis scurra, et singula distorquens, et lusui propinans, (me miserum, qui hominum defectu cum brutis me conferre necesse habeam!) ita me gessi. Verum sub maledicti velo miras accusationum animas, et singulari artificio in singula fere verba contractas, et reductas, et exquisitissima oculi acie in ipsa criminum ulcera directas et vibratas postmodum respiciens videbis. Atque cum isti criminibus et reatu valde inter se mixti et implicati forent, tamen singulos indiciis maxime propriis, iisdem autem capitalibus, reos feci. Mens enim humana, fili, rerum incursibus et observationibus turgida, varias admodum errorum species molitur, et educit. . Aristoteles vero velut unius est speciei planta procerior, sic et Plato et alii deinceps. At confutationes particulares requiris. Næ illud peccatum fuerit largiter in humani generis fortunam auream pignus imperii, si ego ad umbrarum fugacissimarum insecutionem deflecterem. Unum, fili, in medio ponendum est veritatis lumen clarum et radiosum, quod omnia collustret, et errores universos momento dispellat. Non infirmi quidam et pallidi lychni ad singulos errorum et mendaciorum angulos et sinus circumferendi sunt. Quare quod petebas detestare, fili, nam profanum est valde. Subinde vero interrogantem te audio, Num quæ isti universi asseruerunt, omnia prorsus vana et falsa fuere? Atqui, fili, infelicitatem jam narras, eamque prodigiosam, non ignorantiam. Nemo enim non quandoque in aliquod verum impingitur. Heraclitum, cum scientiam ab hominibus in mundis privatis, non in mundo communi quæsitam diceret, bene in philosophiæ introitu litasse video. Democritum, cum naturæ immensam varietatem et infinitam successionem tribuens, se e regione sisteret cæterorum fere philosophorum, secularitatibus deditissimorum, et mancipiorum consuetudinis, et hac oppositione utrumque mendacium in se collidendo perderet, et veritati inter extrema viam quandam aperiret, non infeliciter philosophatum esse reputo. Pythagoræ numeros etiam boni ominis loco pono. Dindamum Indum quod morem Antiphysin dixerit, laudo. Quin et Epicurum adversus causarum (ut loquuntur) per intentiones et fines explicationem, disputantem licet pueriliter, et philologice, tamen non invitus audio. Etiam Pyrrhonem et Academicos vacillantes, et e lintre loquentes, et erga idola se gerentes veluti amatores quosdam morosos (qui amasios suos semper probris afficiunt, nunquam deserunt) animi et hilaritatis gratia adhibeo. Nec immerito. Cæteros enim idola prorsum agunt, hos vero in orbem; quod jocosius est. Denique Paracelsum et Severinum cum tantis clamoribus homines ad experientiæ suggestum convocant, præcones mihi exopto. Quid igitur? Num veritatis compotes isti? Nihilo minus. Et rusticorum, fili, proverbia nonnulla apposite ad veritatem dicuntur. Sus rostro si forte humi A literam impresserit, num propterea suspicabere integram tragoediam, veluti literam unam, ab ea posse describi? Longe alia est ratio, fili, veritatis, quæ est ex scientiæ analogia, alia quæ ex idoli sectione enuntiatur. Illa constans et quota gemina, hæc discors et solitaria. Quod etiam in operibus fit. Pulvis tormentorum si ductu, non casu (ut loquuntur) et impactu inventum fuisset, non

solitarium, sed cum multa inventorum nobilium (quæ | vel urbes condiderunt, vel legumlatores exstiterunt,

sub eundem meridianum cadunt) frequentia prodiisset. Sic et alia tum opera, tum posita. Quare moneo, si forte idolum aliquod alicujus istorum meam, id est, rerum veritatem aliquo in puncto secuerit, noli aut de iis majora, aut de me inferiora cogitare, cum satis appareat ex reliquorum ignoratione ipsa illa non ex scientiæ analogia eos dixisse. Adhuc instas, fili, num ergo universas istorum chartas thuri et odoribus amicula fieri jubes? Non illud dixerim. Manet enim paulisper aliquis eorum usus, tenuis quidem et angustus, et longe alius quam in quem destinatæ erant, ac nunc usurpantur, sed tamen aliquis. Adde et alias multas chartas illis celebritate obscuriores, usu præstantiores esse. Aristotelis et Platonis moralia plerique mirantur: sed Tacitus magis vivas morum observationes spirat. Verum quæ tandem utilitas ex chartis capi possit, quæque aliæ aliis utilitate antecedant, quæque minima pars sint chartarum munera eorum, quæ ad interpretationem naturæ conferunt, suo loco dicetur. Postremo, fili, ita te quærentem audio, Num tu te in istorum omnium locum sufficis? Respondebo, atque id non dissimulanter, et ex intimo sensu meo. Ego, fili suavissime, tibi sanctum, castum, et legitimum connubium cum rebus ipsis firmabo. Ex qua consuetudine (supra | omnia epithalamiorum vota) beatissimam prolem vere heroum (qui infinitas humanas necessitates, omnibus gigantibus, monstris, et tyrannis exitiosiores, subacturi sunt, et rebus vestris placidam, et festam securitatem, et copiam conciliaturi) suscipies. Ego, vero, fili, si te jam jam animo ab idolis non repurgato, vertiginosis experientia ambagibus committerem, næ tu ducem cito desiderares. Idola autem exuere simplici præcepto meo sine rerum notitia, ne, si velles maxime, posses. In tabulis nisi priora deleveris, non alia inscripseris. In mente contra: nisi alia inscripseris, non priora deleveris. Atque ut hoc fieri posset, ut idola hospitii exueres, tamen periculum omnino est, ut ab idolis viæ non initiatus obruare. Nimis duci assuevisti. Etiam Romæ firmata semel tyrannide semper postea sacramentum in senatus populique Romani nomen irritum fuit. Confide, fili, et da te mihi, ut te tibi reddam.

DE INTERPRETATIONE NATURÆ

PROCEMIUM.

EGO cum me ad utilitates humanas natum existimarem, et curam reipublicæ inter ea esse, quæ publici sunt juris, et velut undam aut auram omnibus patere interpretarer, et quid hominibus maxime conducere posset quæsivi, et ad quid ipse a natura optime factus essem, deliberavi. Inveni autem nil tanti esse erga genus humanum meriti, quam novarum rerum et artium, quibus hominum vita excolatur, inventionem et auctoramentum. Nam et priscis temporibus, apud homines rudes, rudium rerum inventores et monstratores consecratos fuisse, et in deorum numerum optatos, animadverti; et acta heroum, qui

[ocr errors]

vel justa imperia exercuerunt, vel injustas dominationes debellarunt, locorum et temporum angustiis circumscripta esse notavi: rerum autem inventionem, licet minoris pompæ sit res, ad universalitatis et æternitatis rationem magis accommodatam esse censui. Ante omnia vero si quis non particulare aliquod inventum, licet magnæ utilitatis, eruat, sed in natura lumen accendat, quod ortu ipso oras rerum, quæ res jam inventas contingunt, illustret, dein paulo post elevatum abstrusissima quæque patefaciat et in conspectum det, is mihi humani in universum imperii propagator, libertatis vindex, necessitatum expugnator, visus est. Me ipsum autem ad veritatis contemplationes, quam ad alia, magis fabrefactum deprehendi, ut qui mentem et ad rerum similitudinem (quod maximum est) agnoscendum satis mobilem, et ad differentiarum subtilitates observandas satis fixam et intentam haberem, qui et quærendi desiderium, et dubitandi patientiam, et | meditandi voluptatem, et asserendi cunctationem, et resipiscendi facilitatem, et disponendi solicitudinem tenerem, quique nec novitatem affectarem, nec antiquitatem admirarer, et omnem imposturam odissem. Quare naturam meam cum veritate quandam familiaritatem et cognationem habere judicavi. Attamen cum genere et educatione rebus civilibus imbutus essem, et opinionibus aliquando, utpote adolescens, labefactarer, et patriæ me aliquid peculiare, quod non ad omnes alias partes ex æquo pertineat, debere putarem, speraremque me, si gradum aliquem honestum in republica obtinerem, majore ingenii et industriæ subsidio quæ destinaveram perfecturum, et artes civiles didici, et qua debui modestia amicis meis, qui aliquid possent, salva ingenuitate, me commendavi. Accessit et illud, quod ista, qualiacunque sint, non ultra hujusce mortalis vitæ conditionem et culturam penetrant; subiit vero spes me, natum religionis statu haud admodum prospero, posse, si civilia munia obirem, et aliquid ad animarum salutem boni procurare. Sed cum studium meum ambitioni deputaretur, et ætas jam consisteret, ac valetudo affecta et malæ tarditatis meæ me admoneret, et subinde reputarem me officio meo nullo modo satisfacere, cum ea, per quæ ipse hominibus per me prodesse possem, omitterem, et ad ea, quæ ex alieno arbitrio penderent, me applicarem, ab illis cogitationibus me prorsus alienavi, et in hoc opus ex priore decreto me totum recepi; nec mihi animum minuit, quod ejus, quæ nunc in usu est, doctrinæ et eruditionis declinationem quandam et ruinam in temporum statu prospicio ; tametsi enim barbarorum incursiones non metuam, (nisi forte imperium Hispanum se corroboraverit, et alios armis, se onere oppresserit et debilitarit,) tamen ex bellis civilibus (quæ mihi videntur, propter mores quosdam, non ita pridem introductos, multas regiones peragratura) et ex sectarum malignitate, et ex compendiariis istis artificiis et cautelis, quæ in eruditionis locum surrepserunt non minor in literas et scientias procella videbatur impendere. Nec typographorum officina his malis sufficere queat. Atque ista quidem imbellis doctrina, quæ otio alitur, præmio et laude efflorescit, quæ vehementiam opinionis non sustinet, et artificiis et imposturis elu

ditur, iis quæ dixi impedimentis obruitur. Longe alia | istiusmodi re inserere præsumat, quibus moris est ratio est scientiæ, cujus dignitas utilitatibus et operi- ex personæ calculis singula æstimare, vel ex similis bus munitur. Ac de temporum injuriis fere securus conatus exemplis conjecturam facere, illi dictum sum, de hominum vero injuriis non laboro. Si quis volo et illud vetus, claudum in via, cursorem extra enim me nimis altum sapere dicat, respondeo sim- viam antevertere, et de exemplis non cogitandum, pliciter, in civilibus rebus esse modestiæ locum; in rem enim sine exemplo esse. Publicandi autem contemplationibus veritati. Si quis vero opera statimista ratio ea est, ut quæ ad ingeniorum corresponexigat, aio sine omni impostura, me, hominem non senem valetudinarium, civilibus studiis implicatum, rem omnium obscurissimam sine duce ac luce aggressum, satis profecisse, si machinam ipsam ac fabricam exstruxerim, licet eam non exercuerim aut moverim. Ac eodem candore profiteor, interpretationem naturæ legitimam in primo adscensu, antequam ad gradum certum generalium perventum sit, ab omni applicatione ad opera puram ac sejunctam servari debere. Quin et eos omnes, qui experientiæ se undis aliqua ex parte dediderunt, cum animo parum firmi, aut ostentationis cupidi essent, in introitu operum pignora intempestive investigasse, et inde exturbatos, et naufragos fuisse scio. Si quis autem pollicitationes saltem particulares requirat, is noverit homines per eam, quæ nunc in usu est, scientiam, ne satis doctos ad optandum quidem esse. Quod autem minoris momenti res est, si quis ex politicis judicium suum in

dentias captandas, et mentium areas purgandas pertinent, edantur in vulgus et per ora volitent; reliqua per manus tradantur cum electione et judicio. Nec me latet, usitatum et tritum esse impostorum artificium, ut quædam a vulgo secernant, nihilo iis ineptiis, quas vulgo propinant, meliora. Sed ego sine omni impostura ex providentia sana prospicio ipsam interpretationis formulam, et inventa per eandem, intra legitima et optata ingenia clausa, vegetiora et munitiora futura. Ipse vero alieno periculo ista molior. Mihi enim nil eorum, quæ ab externis pendent, cordi est. Neque enim famæ auceps sum, nec hæresiarcharum more sectam condere gratum habeo, et privatum aliquod emolumentum ex tanta molitione captare ridiculum et turpe duco. Mihi sufficit meriti conscientia, et ipsa illa rerum effectio, cui ne fortuna ipsa intercedere possit.

DE PRINCIPIIS ATQUE ORIGINIBUS,

SECUNDUM FABULAS CUPIDINIS ET COLI:

SIVE

PARMENIDIS ET TELESII,

ET PRÆCIPUE

DEMOCRITI PHILOSOPHIA,

TRACTATA IN FABULA.

DE CUPIDINE.

QUE de Cupidine sive Amore ab antiquis memo- | ætheris, maris, et terræ ei deferebantur. Fingitur rata sunt, in eandem personam convenire non pos- quoque et celebratur alter Cupido minor, Veneris sunt; quin etiam ab ipsis ponuntur Cupidines duo, filius, in quem attributa antiquioris transferuntur, et et longo sane intervallo discrepantes; cum unus ex propria multa adjiciuntur. iis Deorum antiquissimus, alter natu minimus fuisse diceretur. Atque de antiquo illo nobis in præsentia sermo est. Narrant itaque Amorem illum omnium Deorum fuisse antiquissimum atque adeo omnium rerum, excepto Chao, quod ei coævum perhibetur. Atque Amor iste prorsus sine parente introducitur. Ipse autem cum Cælo mixtus, et deos et res universas progenuit. A nonnullis tamen ovo prognatus incubante Nocte traditus est. Ejus vero attributa ponuntur diversa, ut sit infans perpetuus, cæcus, nudus, alatus, sagittarius. Vis autem ejus præcipua, et propria, ad corpora unienda valet: etiam claves

Fabula ista, cum sequenti de cœlo, brevi parabolæ complexu proponere videtur doctrinam de principiis rerum et mundi originibus, non multum dissidentem ab ea philosophia, quam Democritus exhibuit; nisi quod videatur aliquanto magis severa, et sobria, et perpurgata. Ejus enim viri, licet acutissimi et diligentissimi, contemplationes gliscebant tamen, et modum tenere nesciæ erant, nec se satis stringebant aut sustinebant. Atque etiam hæc ipsa placita, quæ in parabola delitescunt, quamvis paulo emendatiora, talia sunt, qualia esse possunt illa, quæ ab intellectu sibi permisso, nec ab experientia continenter et gra

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »