ÀҾ˹éÒ˹ѧÊ×Í
PDF
ePub

tent.

[ocr errors]

initia bona fuerunt,) sed excessum addidit. Recte enim dictum est, Orandi munus magnum esse munus in ecclesia;" et ex usu ecclesiæ est, ut sint cœtus hominum, a mundanis curis soluti, qui assiduis et devotis precibus Deum pro ecclesiæ statu soliciSed huic ordinationi illa hypocrisis finitima est; nec universa institutio reprobatur, sed spiritus illi se efferentes cohibentur: nam et Enoch, qui ambulavit cum Deo, prophetizavit, ut est apud Judam; atque fructu suæ prophetiæ ecclesiam donavit. Et Johannes Baptista, quem principem quidam vitæ monasticæ volunt, multo ministerio functus est, tum prophetizationis, tum baptizationis. Nam ad alios istos in Deum officiosos refertur illa interrogatio, "Si juste egeris, quid donabis Deo, aut quid de manu tua accipiet?" Quare opera misericordiæ sunt opera discretionis hypocritarum. Contra autem fit cum hæreticis; nam ut hypocritæ simulata sua sanctitate versus Deum injurias suas versus homines obducunt; ita hæretici moralitate quadam versus homines blasphemias suas contra Deum insinuant.

DE IMPOSTORIBUS.

"Sive mente excedimus, Deo: sive sobrii sumus, vobis."

VERA est ista effigies, et verum temperamentum viri, cui religio penitus in præcordiis insedit, et veri operarii Dei. Conversatio ei quæ cum Deo est, plena excessus, et zeli, et extasis. Hinc gemitus ineffabiles et exultationes, et raptus spiritus, et agones. At quæ cum hominibus est, plena mansuetudinis, et sobrietatis, et morigerationis; hinc "omnia omnibus factus sum," et hujusmodi. Contra fit

in hypocritis et impostoribus: ii enim in populo et ecclesia incendunt se et excedunt, et veluti sacris fuoribus afflati omnia miscent. Si quis autem eorum solitudines, et separatas meditationes, et cum Deo conversationes introspiciat, deprehendat eas non tantum frigidas et sine motu, sed plenas malitiæ et fermenti; sobrii Deo, mente excedentes populo.

DE GENERIBUS IMPOSTURE.

DE ATHEISMO.

"Dixit insipiens in corde suo, Non est Deus." PRIMUM," dixit in corde," non ait, "cogitavit in corde;" hoc est, non tam ita sentit penitus, sed vult hoc credere: quoniam expedire sibi videt, ut non sit Deus, omni ratione sibi hoc suadere, et in animum inducere conatur: et tanquam thema aliquod vel positum vel placitum asserere et adstruere et firmare studet. Manet tamen ille igniculus luminis primi, quo divinitatem agnoscimus, quem prorsus extinguere, et stimulum illum ex corde evellere frustra nititur. Quare ex malitia voluntatis suæ, et non ex nativo sensu et judicio, hoc supponit, ut ait comicus poëta, "Tunc animus meus accessit ad meam sententiam," quasi ipse alter esset ab animo suo. Itaque atheista magis dixit in corde, quam sentit in corde, quod non sit Deus. Secundo, dixit in corde, non ore locutus est; sed notandum est hoc metu legis et famæ fieri, nam, ut ait ille," Negare deos difficile est in concione populi, sed in concessu familiari expeditum." Nam si hoc vinculum tollatur e medio, non est hæresis, quæ majore studio se pandere, et spargere, et multiplicare nitatur, quam atheismus. Nec videas eos, qui in hanc mentis insaniam immersi sunt aliud fere spirare, et importune inculcare, quam verba atheismi; ut in Lucretio Epicureo, qui fere suam in religionem invectivam singulis aliis subjectis intercalarem facit. Ratio videtur esse, quod atheista, cum sibi non satis acquiescat, æstuans, nec sibi satis credens, et crebra suæ opinionis deliquia in interioribus patiens, ab aliorum assensu refocillari cupit. Nam recte dictum est: "Qui alteri opinionem approbare sedulo cupit, ipse diffidit." Tertio, insipiens est, qui hoc in corde dixit; quod verissimum est, non tantum quod divina non sapiat, sed etiam secundum hominem. Primo enim ingenia, quæ sunt in atheismum proniora, videas fere levia, et dicacia, et audacula, et insolentia: ejus denique compositionis, quæ prudentiæ et gravitati morum adversissima est. Secundo, inter viros politicos, qui altioris ingenii et latioris cordis fuerunt, religionem non arte quadam ad populum adhibuerunt, sed

“Devita prophanas vocum novitates, et opposi-interiore dogmate coluere, ut qui providentiæ et for

tiones falsi nominis scientiæ."

"Ineptas et aniles fabulas devita."

"Nemo vos decipiat in sublimitate sermonum." TRES sunt sermones, et veluti styli imposturæ. Primum genus est eorum, qui statim ut aliquam materiam nacti sunt, artem conficiunt, vocabula artis imponunt, omnia in distinctiones redigunt, inde posita vel themata educunt, et ex quæstionibus et responsionibus oppositiones conficiunt: hinc scholasticorum quisquiliæ et turbæ. Secundum genus est eorum, qui vanitate ingenii, ut sacri quidam poëtæ, omnem exemplorum varietatem ad mentes hominum tractandas confingunt: unde vitæ parum, et antiquorum hæreticorum figmenta innumera. Tertium genus eorum, qui mysteriis et grandiloquiis, allegoriis et allusionibus omnia implent: quod genus mysticum et gnosticum complures hæretici sibi delegerunt. Primum genus sensum et captum hominis illaqueat, secundum allicit, tertium stupefacit; seducunt vero omnia.

tunæ plurimum tribuerint. Contra, qui artibus suis et industriis, et causis proximis, et apparentibus omnia ascripserunt, et, ut ait propheta, "retibus suis immolarunt," pusilli fuerunt politici, et circumforanei, et magnitudinis actionum incapaces. Tertio, in physicis et illud affirmo, parum philosophiæ naturalis, et in ea progressum liminarem ad atheismum opiniones inclinare: contra, multum philosophiæ naturalis, et progressum in ea penetrantem, ad religionem animos circumferre. Quare atheismus stultitiæ et inscitiæ ubique convictus esse videtur, ut merito sit dictum insipientium, "Non est Deus."

DE HERESIBUS.

"Erratis, nescientes Scripturas, neque potestatem Dei."

CANON iste mater omnium canonum adversus hæreses. Duplex erroris causa, ignoratio voluntatis Dei, et ignoratio vel levior contemplatio potestatis

Dei.

66

66

Voluntas Dei revelatur magis per Scripturas, | tius gradus est eorum, qui arctant et restringunt Scrutamini ;' potestas magis per creaturas, opinionem priorem tantum ad actiones humanas, Contemplamini." Ita asserenda plenitudo potes- quæ participant ex peccato, quas volunt substantive, tatis Dei, ne maculemus voluntatem. Ita asserenda absque nexu aliquo causarum, ex interna voluntate bonitas voluntatis, ne minuamus potestatem. Ita et arbitrio humano pendere, statuuntque latiores que religio vera sita est in mediocritate inter super- terminos scientiæ Dei quam potestatis, vel potius stitionem cum hæresibus superstitiosis ex una parte, ejus partis potestatis Dei, (nam et ipsa scientia poet atheismum cum hæresibus prophanis ex altera. testas est,) qua scit, quam ejus qua movet et agit: Superstitio repudiata luce Scripturarum, seque de- ut præsciat, quædam otiose, quæ non prædestinet et dens traditionibus pravis vel apocryphis, et novis præordinet. Et non absimile est figmento, quod revelationibus, vel falsis interpretationibus Scriptu- Epicurus introduxit in Democritismum, ut fatum rarum, multa de voluntate Dei fingit et somniat, a tolleret, et fortunæ locum daret, declinationem videScripturis devia et aliena. Atheismus autem et theo- licet atomi, quod semper a prudentioribus inanissimachia contra potestatem Dei insurgit et tumultua- mum commentum habitum est. Sed quidquid a tur, verbo Dei non credens, quod voluntatem ejus Deo non pendet, ut auctore et principio, per nexus revelat, ob incredulitatem potestatis ejus, cui omnia et gradus subordinatos, id loco Dei erit, et novum sunt possibilia. Hæreses autem, quæ ex isto fonte principium, et deaster quidam. Quare merito illa emanant, graviores videntur cæteris. Nam et in opinio respuitur, ut læsio et diminutio majestatis et politiis atrocius est potestatem et majestatem mi- potestatis Dei. Et tamen admodum recte dicitur, nuere, quam famam principis notare. Hæresium quod "Deus non sit auctor mali," non quia non autem, quæ potestatem Dei minuunt, præter atheis- auctor, sed quia non mali. mum purum tres sunt gradus, habentque unum et idem mysterium (nam omnis antichristianismus operatur in mysterio, id est, sub imagine boni,) hoc ipsum, ut voluntatem Dei ab omni aspersione malitiæ liberent. Primus gradus est eorum, qui duo principia constituunt paria, ac inter se pugnantia et CONTRADICTIONES linguarum ubique occurrunt contraria, unum boni, alterum mali. Secundus extra tabernaculum Dei. Quare quocunque te vergradus est eorum, quibus nimium læsa videtur ma- teris, exitum controversiarum non reperies nisi huc jestas Dei in constituendo adversus eum principio te receperis. Dices, verum est, nempe in unitatem affirmativo et activo: quare exturbata tali audacia, ecclesiæ. Sed adverte. Erat in tabernaculo arca, nihilominus inducunt contra Deum principium nega-et in arca testimonium vel tabulæ legis. tivum et privativum. Nam volunt esse opus ipsius materiæ et creaturæ internum et nativum et substantivum, ut ex se vergat et relabatur ad confusionem et ad nihilum; nescientes ejusdem esse omnipotentiæ ex aliquo nihil facere, cujus ex nihilo aliquid. Ter

DE ECCLESIA ET SCRIPTURIS.

"Proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum."

Quid mihi

narras corticem tabernaculi, sine nucleo testimonii? Tabernaculum ad custodiendum et tradendum testimonium erat ordinatum. Eodem modo et ecclesiæ custodia et traditio per manus Scripturarum demandata est, sed anima tabernaculi est testimonium.

EPISTOLÆ.

I. EPISTOLA AD FULGENTIUM.

REVERENDISSIME P. FULGENTI,

FATEOR me literarum tibi debitorem esse: suberat excusatio justa nimis; implicatus enim fueram gravissimo morbo, a quo necdum liberatus sum. Volo reverentiæ tuæ nota esse consilia mea de scriptis meis, quæ meditor et molior: non perficiendi spe, sed desiderio experiundi; et quia posteritati (secula enim ista requirunt) inservio. Optimum autem putavi ea omnia, in Latinam linguam traducta, in tomos dividere. Primus tomus constat ex libris "De Augmentis Scientiarum :" qui tamen, ut nosti, jam perfectus et editus est, et partitiones scientiarum complectitur; quæ est "Instaurationis meæ pars prima. Debuerat sequi "Novum Organum ;" inter

posui tamen scripta mea moralia et politica, quia magis erant in promptu. Hæc sunt: primo, " Historia Regni Henrici Septimi Regis Angliæ;" deinde sequetur libellus ille, quem vestra lingua "Saggi morali" appellastis. Verum illi libro nomen gravius impono, scilicet ut inscribatur, "Sermones Fideles, sive Interiora Rerum." Erunt autem sermones isti, et numero aucti, et tractatu multum amplificati. Item continebit tomus iste libellum "De Sapientia Veterum :" atque hic tomus (ut diximus) interjectus est, et non ex ordine "Instaurationis." Tum demum sequetur Organum Novum;" cui secunda pars adhuc adjicienda est, quam tamen animo jam complexus et metitus sum. Atque hoc modo secunda pars " Instaurationis" absolvetur. Quod ad tertiam partem "Instaurationis" attinet, historiam scilicet naturalem, opus illud est plane regium aut papale,

[ocr errors]

cata.

aut alicujus collegii aut ordinis; neque privata industria pro merito perfici potest. At portiones illæ, quas jam in lucem edidi, "De Ventis, De Vita et Morte," non sunt historia pura, propter axiomata et observationes majores interpositas; sed genus scripti commixtum ex historia naturali et machina intellectus rudi et imperfecta; quæ est, "Instaurationis" pars quarta. Itaque succedet illa ipsa quarta pars, et multa exempla machinæ continebit magis exacta, et ad inductivas regulas magis appliQuinto sequetur iste liber, quem "Prodromum Philosophiæ Secundæ” inscripsimus; qui inventa nostra circa nova axiomata ab experimentis ipsis excitata continebit; ut tanquam columnæ "Instaurajacentes sustollantur: quem posuimus tionis" partam quintam. Postremo superest philosophia ipsa secunda, quæ cst "Instaurationis pars sexta; de qua spem omnino abjecimus: sed a seculis et posteritate fortasse pullulabit. Attamen, in prodromis (iis dico tantum, quæ ad universalia naturæ fere pertingunt) non levia jacta erunt hujus rei fundamenta. Conamur (ut vides) tenues grandia: in eo tantum spem ponentes, quod videntur ista a Dei providentia et immenso bonitate profecta. Primo, propter ardorem et constantiam mentis nostræ, quæ in hoc instituto non consenuit, nec tanto temporis spatio refrixit. Equidem memini me quadraginta abhinc annis juvenile opusculum circa has res confecisse, quod, magna prorsus fiducia et magnifico titulo, " Temporis partum maximum" inscripsi. Secundo, quod propter infinitam utilitatem Dei opt. max. auctoramento gaudere videatur.

[ocr errors]

Commendatum, rogo, me habeat reverentia vestra illustrissimo viro domino Molines, cujus suavissimis et prudentissimis literis quam primum, si Deus volet, rescribam. Vale, P. reverendissime.

Reverentiæ tuæ amicus addictissimus,

FR. ST. ALBAN.

II. RESCRIPTUM PROCURATORIS REGIS PRIMARII, AD ACADEMIAM CANTABRIGIENSEM, QUANDO IN SANCTIUS REGIS CONCILIUM COOPTATUS FUIT.

Inter

GRATE mihi fuere literæ vestræ, atque gratulationem vestram ipse mihi gratulor. Rem ipsam ita mihi honori et voluptati fore duco, si in hac mente maneam, ut publicis utilitatibus, studio indefesso et perpetuis curis et puro affectu, inserviam. partes autem reipublicæ nulla animo meo carior est, quam academiæ et literæ : idque et vita mea anteacta declarat et scripta. Itaque quicquid mihi accesserit, id etiam vobis accessisse existimare potestis. Neque vero patrocinium meum vobis sublatum aut diminutum esse credere debetis: nam et ea pars patroni, quæ ad consilium in causis adhibendum spectat, integra manet; atque etiam (si quid gravius acciderit) ipsum perorandi munus (licentia regis obtenta) relictum est; quodque juris patrocinio | deerit, id auctiore potestate compensabitur. Mihi in votis est, ut quemadmodum a privatorum et clientelarum negotiis ad gubernacula reipublicæ transla

tus jam sum; ita et postremæ ætatis meæ pars (si vita suppetit) etiam a publicis curis ad otium et literas devehi possit. Quin etiam sæpius subit illa cogitatio, ut etiam in tot et tantis negotiis, tamen singulis annis aliquos dies apud vos deponam; ut ex majore vestrarum rerum notitia vestris utilitatibus melius consulere possim.

Amicus vester maxime fidelis et benevolus,
FR. BACON.

5 Julii, 1616.

III. FRANCISCUS BARO DE VERULAMIO, VICECOMES SANCTI ALBANI, ALMÆ MATRI INCLYTE ACADEMIE CANTABRIGIENSI SALUTEM.

DEBITA filii, qualia possum, persolvo. Quod vero facio, idem et vos hortor; ut augmentis scientiarum strenue incumbatis, et in animi modestia libertatem ingenii retineatis, neque talentum a veteribus concreditum in sudario reponatis. Affuerit proculdubio et affulserit divini luminis gratia, si, humiliata et submissa religioni philosophia, clavibus legitime et dextre utamini, et, amoto omni contradictionis studio, quisque cum alio, ac si ipse secum, disputet. Valete.

sensus

IV. INCLYTÆ ACADEMIE OXONIENSIS.

CUM almæ matri meæ inclytæ academiæ Cantabrigiensi scripserim, deessem sane officio, si simile amoris pignus sorori ejus non deferrem. Sicut autem eos hortatus sum, ita et vos hortor, ut scientiarum augmentis strenue incumbatis, et veterum labores neque nihil neque omnia esse putetis; sed vires etiam proprias modeste perpendentes, subinde tamen experiamini: omnia cedent quam optime, si arma non alii in alios vertatis, sed junctis copiis in naturam rerum impressionem faciatis; sufficit quippe Valete. illa honori et victoriæ.

V. RESCRIPTUM ACADEMIE OXONIENSIS

FRANCISCO BACONO. PRÆNOBILIS ET (QUOD IN NOBILITATE PENE MIRACULUM EST) SCIENTISSIME VICECOMES!

NIHIL concinnius tribuere amplitudo vestra, nihil gratius accipere potuit academia quam scientias : scientias, quas prius inopes, exiguas, incultas emiserat, accepit tandem nitidas, proceras, ingenii tui copiis (quibus unice augeri poterant) uberrime dotatas. Grande ducit munus illud sibi a peregrino (si tamen peregrinus sit, tam prope consanguineus) auctius redire, quod filiolis suis instar patrimonii impendit; et libenter agnoscit hic nasci Musas, alibi tamen quam domi suæ crescere. verunt quidem, et sub calamo tuo, qui, tanquam strenuus literarum Alcides, columnas tuas, mundo immobiles, propria manu in orbe scientiarum, plus

Cre

ultra statuisti.

Euge exercitatissimum athletam, | vestris hauserim, incrementa ipsarum vobis repenqui in aliorum patrocinandis virtutibus occupatissi- denda existimavi. Spero itidem fore, ut hæc nostra

mus, alios; in scriptis propriis teipsum superasti: quippe in illo honorum tuorum fastigio, viros tantum literatos promovisti, nunc tandem (O dulce prodigium!) etiam et literas. Onerat clientes beneficii hujus augustior munificentia; cujus in accipiendo honor apud nos manet, in fruendo emolumentum transit usque in posteros. Quin ergo si gratiarum talioni impares sumus, juncto robore alterius seculi nepotes succurrant, qui reliquum illud, quod tibi non possunt, saltem nomini tuo persolvent. Felices illi, nos tamen quam longe feliciores, quibus honori

apud vos, tanquam in solo nativo, felicius succrescant. Quamobrem et vos hortor, ut salva animi modestia, et erga veteres reverentia, ipsi quoque scientiarum augmentis non desitis: verum ut post volumina sacra verbi Dei et Scripturarum, secundo loco volumen illud magnum operum Dei et creaturarum, strenue et præ omnibus libris (qui pro commentariis tantum haberi debent) evolvatis. Valete.

GIENSI.

fice conscriptam tua manu epistolam, quibus ocula- VII. ALMÆ MATRI ACADEMIÆ CANTABRItissima lectitandi præcepta, et studiorum concordiam, in fronte voluminis demandasti: quasi parum esset Musas de tua penu locupletare, nisi ostenderes quo CUM vester filius sim et alumnus, voluptati mihi modo et ipsæ discerent. Solenniori itaque osculo erit, partum meum nuper editum vobis in gremium acerrimum judicii tui depositum excepit frequen- dare: aliter enim velut pro exposito eum haberem. tissimus purpuratorum senatus; exceperunt pariter Nec vos moveat, quod via nova sit: necesse est enim minoris ordinis gentes; et quod omnes in publico li-talia per ætatum et seculorum circuitus evenire. brorum thesaurario, in memoria singuli deposuerunt. Dominationis vestræ studiosissima,

ACADEMIA OXONIENSIS.

E domo nostra Congregationis 20 Decem. 1623.

VI. FRANCISCUS BARO DE VERULAMIO,
VICECOMES SANCTI ALBANI, PERCELEBRI
COLLEGIO SANCTÆ ET INDIVIDUÆ TRINI-
TATIS IN CANTABRIGIA SALUTEM.

RES omnes earumque progressus initiis suis debentur. Itaque cum initia scientiarum e fontibus

Antiquis tamen suus constat honos; ingenii scilicet: nam fides verbo Dei et experientiæ tantum debetur. Scientias autem ad experientiam retrahere non conceditur: at easdem ab experientia de integro excitare, operosum certe, sed pervium. Deus vobis, et studiis vestris faveat.

Filius vester amantissimus, FRANC. VERULAM, CANCEL.

Ex ædibus Eborac. Oct. 3, 1620.

* Viz. Novum Organum.

FINIS.

INDEX

TO THE ENGLISH PART.

ABATOR, who is so called, i. 576, how and when he may | Advice, how to be given and taken, i. 301.
become lawful owner of another's lands, ib.
Abbot, George, archbishop of Canterbury, ii. 170.
"Abecedarium Naturæ," i. 180.

[ocr errors]

Abettor, several ways of becoming so, i. 675.
Abilities, natural, like plants, want pruning, i. 301.
Abjuration, in what cases a man shall be obliged to abjure
the realm, i. 646, several cases thereof, with the proceed-
ings relating to them, ib.

Absolution, whether that in our liturgy is not improper, i.
356, is of two sorts only, ib.

Absque impetitione vasti," the sense and meaning of this
clause cleared up, and stated by the words themselves,
by reason, by authorities, by removing contrary autho-
rities, by practice, i. 620-623, it gives no grant of pro-
perty, 621, how this clause came first to be used, 621,
622.

Academics, acknowledged by all sects to be the best, i. 255.
Acceleration of time in works of nature, i. 119, in clarifi-
cation of liquor, ib. in several maturations, 120, as of
fruits, ib. of drinks, ib. of.metals, 121. Acceleration of
putrefaction, 122. Acceleration of birth, 124, of growth
or stature, ib. three means of it, 124, 125. Acceleration
of germination, 131, by three means, namely, mending
the nourishment, ib. comforting the spirits of the plant,
ib. making way for the easy coming to the nourishment,
ib.
Several pregnant instances thereof, 132. Accele-
ration of clarification in wine, 173.
Accessary, how one man may become so to the act of an-
other done by his order, i. 562.

Aches in men's bodies foreshow rain and frost, i. 178.
Acquests, new ones, more burden than strength, i. 756.
Act, not to be confounded with the execution of the act,
nor the entire act with the last part of it, instances, i.
548, 549.

Act of parliament, a rule to be observed where that is
donor, i. 610, five acts relating to the distinction of the
body natural and politic of the king explained, 662, 663,
et seq. of 1 Jac. I. relating to the punishment of witch-
craft, 676.

Acting in song graceful, i. 292.

Active men, wherein preferred to virtuous, i. 300.
Actium, battle of, decided the empire of the world, i. 286.
Administration, how a property in goods, &c. may be gained
by letters thereof, i. 587, what bishop shall have the
power of granting them in disputable cases, ib. two cases
in the deaths of executors and administrators where the
ordinary shall administer, 588.

Administrators, their office and authority in some parti-
culars, i. 587, in what cases the ordinary is to commit
administration, 588, they must execute their authority
jointly, ib. may retain, ib.

Admiralty, how to be ordered after the union, i. 458, 459.
Adrian VI. i. 319.

Adrian the emperor, i. 323, mortally envied in others the
qualities he excelled in, 267, instances of his misplaced
bounty and expense, 671.

Adversity, i. 264, resembles miracles in its command over
nature, ib. fortitude its proper virtue, ib.
3 c

VOL. II.

Advice to Sir George Villiers, i. 508. Vide Villiers.
Advocates, i. 305, surprising that their confidence should
prevail with judges, ib. what is due to and from them, ib.
Advowsons, cases relating thereto explained, i. 548, 558,
560.

Egypt hath little rain, i. 170. Ægyptian conserving bodies,
171, their mummies, ib.

Eneas Sylvius, his remark on the conduct of the popes and
lawyers, i. 320, says, that had not christianity been sup-
ported by miracles, it ought to be received for its ho-
nesty, ib.

Equinoctial more tolerable for heat than the torrid zone,
i. 130, three causes thereof, ib.

Esop, his fable of the frogs in a great drought, i. 256, of the
cat and the fox, ib. of the fainting man and death, 257.
Æthiopes, fleshy and plump, why, i. 130.
Aëtites, or eagle-stone, i. 104.

Etna compensateth the adjacent countries for the damages
it doth, i. 149.

Etna and Vesuvius, why they shoot forth no water, i. 173.
Affectation of tyranny over men's understandings and be-
liefs, i. 201.

Affections of beasts impressed upon inanimate things, i. 198,
three affections which tie subjects to sovereigns, 794, no
heat of affection without idleness, 532.
Affidavits in chancery, in what cases not to be allowed, i.
720, 721.

Africa, why so fruitful of monsters, i. 137, the people there
never stir out after the first showers, 176.

Ayárn, is always rightly translated "charity" in the Rhe-
mish version, i. 536.

Agaric works most on phlegm, i. 145, a spongy excrescence
on the roots of trees, 150, 153, a putrefaction, 150.
Agathocles, i. 314.
Age. See Youth.

Age of discretion, at what time allowed to be by our law,
ii. 75.

Age, its excellency in four things, i. 319, its inconveniences
and difficulties with regard to action, 295.
Agesilaus, i. 314.

Agrippa raised by Augustus, i. 282.

Agues proceed mostly from obstruction of the humours,
i. 122.

Aid, a certain sum of money so called, its uses, i. 578.
Air turned into water, i. 86, by four several ways, 87, in-
stances tending thereto, 94, converted into a dense body,
a rarity in nature, 86, increases in weight, and yields
nourishment, ib. hath an antipathy with tangible bodies,
94, converted into water by repercussion from hard bo-
dies, ib. Air turned into water by the same means as
ice, ib. meddles little with the moisture of oil, 96, elision
of air a term of ignorance, 101. Air condensed into
weight, 86, 167. Air pent the cause of sounds, 100, 101,
eruptions thereof cause sounds, 100. Air not always
necessary to sounds, 102, 103, thickness of the air in
night, contributes to the increasing and our better hear-
ing of sounds, than in the day, as well as the general
silence, 103. Air excluded in some bodies, prohibiteth

« ¡è͹˹éÒ´Óà¹Ô¹¡ÒõèÍ
 »