L. Annaei Senecae ... opera omnia. Ed. stereotypa, เล่มที่ 5

ปกหน้า
 

ฉบับอื่นๆ - ดูทั้งหมด

คำและวลีที่พบบ่อย

บทความที่เป็นที่นิยม

หน้า 151 - Prius ergo de m о tu quatiente dicamus. Si quando magna onera per vices vehiculorum plurium tracta sunt, et rotae maiore nisu in salebras inciderunt, terram concuti senties.
หน้า 159 - Lucili virorum optime, quantum ad ipsas l u causas: illa nunc, quae ad confirmationem animorum pertinent! quos magis refert nostra fortiores fieri quam doctiores, sed alterum sine altero non fit: non enim aliunde animo venit robur quam a bonis artibus, quam a contemplatione naturae.
หน้า 204 - Deum cogitare magnum et placidum, et maiestate leni verendum? amicum, et semper in proximo? non immolationibus, et sanguine multo colendum: quae enim ex tmcidatione immerentium voluptas est? sed mente pura, bono honestoque proposito? Non templa illi, congestis in altitudinem saxis, struenda sunt: in suo cuique consecrandus est pectore].
หน้า 92 - Totius enim corporis et sequentis actus in parvo occultoque liniamenta sunt. Sic origo mundi non minus solem et lunam et vices siderum et animalium ortus quam quibus mutarentur terrena continuit. In his fuit inundatio, quae non secus quam hiems, quam aestas, lege mundi venit.
หน้า 75 - Wasseradern nannten. placet natura regi terram et quidem ad nostrorum corporum exemplar, in quibus et venae sunt et arteriae, illae sanguinis, hae spiritus receptacula: in terra quoque sunt alia itinera, per quae aqua, alia, per quae spiritus currit; adeoque ad similitudinem illa humanorum corporum natura formavit, ut maiores quoque nostri aquarum appellaverint venas.
หน้า 174 - Stellas, quod praeter ilium nemo tradidit. Quis enim posset observare illud momentum quo cometes solutus et in duas partes redactus est ? Quomodo autem, si est qui viderit cometen in duas dirimi, nemo vidit fieri ex duabus ? Quare autem non adiecit in quas Stellas 1 Fortunatus, Oltramare for quid HPABV; quod Z.
หน้า 221 - inquit pc vos testes habeo, ex quo deus factus sum, nullum me verbum fecisse : semper meum negotium ago. Sed non possum amplius dissimulare, et dolorem, quem graviorem pudor facit, continere. In hoc terra marique pacem peperi ? Ideo civilia bella compescui ? Ideo legibus urbem fundavi, operibus ornavi, ut — quid dicam pc non invenio : omnia infra indignationem verba sunt. Confugiendum est itaque ad Messalae Corvini, disertissimi viri, illam sententiam pudet imperil.
หน้า 68 - Aut stant omnes aquae, aut fluunt; aut colliguntur, aut varias habent venas. Aliae sunt dulces, aliae variae: asperae quippe interveniunt, salsae amaraeque aut medicatae: ex quibus sulphuratas dicimus, ferratas, aluminosas. Indicat vim sapor. Habent praeterea multa discrimina.
หน้า 4 - Quid est deus ? Mens universi. Quid est deus ? Quod vides totum et quod non vides totum.
หน้า 220 - Kal oTrlaaca. is multa diserte, quod in foro vivebat, dixit, quae notarius persequi non potuit, et ideo non refero, ne aliis verbis ponam, quae ab illo dicta sunt. multa dixit de magnitudine deorum: non debere hunc vulgo dari honorem. 'olim' inquit 'magna res erat deum fieri: iam fabam mimum fecistis.

บรรณานุกรม