ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

mentorum varietatem. Quo invento Pytho gloriabatur, id Do.. donae sacerdotes sibi vindicare studuerunt (Paus. X. 12 s. fin.). Quorum ambitio si irrita fuit, tamen Phemonoae ne inter cives quidem illibata constitit gloria. Discessit ab opinione, quae de Phemonoa celeberrima fuit, eodem Pausanià teste Boeo, poetria Delphica, quae in hymno quodam oraculum ab Hyperboreis eorumque vate Olene conditum esse voluit, et hunc potius primum prophetam primique carminis auctorem eelebravit. Cui testimonio Pausanias, quamvis vulgarem famam potiorem haberet, tantum tamen tribuisse reperitur, ut alio 1. IX, 27, 1. Olenem antiquissimorum, quibus Graeci uterentur, hymnorum poetam diceret. Neque enim de Herodoti fide tantum in Olenem conferre potuit, qui IV, 35. nihil de Olene, nisi eum hymnos illos vetustos fecisse, qui apud Delios canerentur. Quae quum ita sint, videamusque Pausaniam illud antiquissimos hymnos nullâ nisi Boeus auctoritate ponere, de Olene autem prophetâ primo ipsum dubitare, viderint ii, qui Olenem Apollinis primum prophetam et poetam Graeciae omnium antiquissimum nunc ferunt, quam infirma fide nitantur. Expendant secum, quid scire potuerit Boeo, aut quae vetustas vel vetustatis opinio suffecerit, ut nalαious hymnos istos Herodotus appellaret. Cautiores historici nunquam temperabunt, quin temeritatis damnent omnes, qui unum aliquem poetam omnium antiquissimum perhibeant. Ne genus quidem carminum ullum decernere licet primum fuisse, non modo poetam. Neque nos nunc alios in usus reliquas pragmaticorum de primo poeta hariolationes afferremus, nisi ut impotentem eorum curiositatem notemus. Quae inventi hexametri laus Pausaniae aetate plerumque Phemonoae concedebatur, eadem a Longini quibusdam auctoribus Orpheo vindicabatur, si quid recte interpretamur verba fr. VI, 7. p. 168. Weisk. ubi versiculus, qui ipsam metri heroici legem continet, ab aliis Pythiae, Orpheo ab aliis tribui dicitur. Denique poeta nescio quis in schol. ad II. XVIII. 570. Lino hoc a diis primo impertitum esse ait, ut cantum hominibus exhiberet v nodi değirέow. Quod quale sit, si quis etiamnum dubitet, postquam O. Muellerus, Ambroschius, Welckerus Linum carminis argumentum potius quam poetam fuisse demonstrarunt, adhibeat primum illud quod Alcidamas c. Palam. p. 75. T. VIII. Reisk. Orpheo, Diodorus III, 67. Ling literarum inventum attribuunt, similiterque idem Alcidamas ib. Musaeo numeros. Non est obscurum qua mente et arte pragmatici istos, quos quidem fuisse crediderunt, poetas inventorum istis titulis ornarint, Qui quum veterum poetarum nomina, quorum fama sensim evaluerat, in genealogiam unam et continuam conseruissent, quae inde a Musis ad Homerum usque Hesiodumque pertinuit: prout quisque aut Orpheum aut Linum, aut Musaeum a Musa proximum et poetarum primum posuit, Archiv f. Phil. u. Pädag. Bd. IV. Hft. 1.

4

1

eundem artium quoque earum inventorem finxit, quibus vitae cultioris initia constare viderentur.

[ocr errors][ocr errors]

Virorum insignium imagines utrae tandem animos nostros plus moveant atque irritent, illaene, quae a poetis ad cogitatam speciem imitando sint expressae, an eae, quae ad rerum fidem veritatemque exhibitae tradantur, id quidem multum ambigi varieque disceptari potest. Nam videtur quidem non inepte dici, exempla semper plus efficere quam imagines, et si qui vir animo ac virtute excellenti vere aliquando fuerit, hunc imitationis studium maius ideo certe iniicere, quod fiduciam maiorem addat; affectamus enim fere ea, quae, quia facta sunt, fieri posse non desperamus. Verum licet tamen dubitare, an non solum amor boni atque pulcri, sed audentia etiam ille poetarum imaginibus potius quam historiae exemplis alatur; illae enim pleniore plerumque in luce positae insitam mentibus mensuram appetitumque magis explent. Quod autem Aristoteles de poet. 9. verissime pronunciavit: φιλοσοφώτερον καὶ σπουδαιότερον ποίησις ἱστορίας ἐστίν· ἡ μὲν γὰρ ποίησις μᾶλλον τὰ καθόλου, ἡ δὲ ἱστορία tà nad' Exαotov léya, id eam vim habet, ut ficta a poetis morum exempla eo ipso, quod secum ipsa magis congruunt, quam in hominibus usu venire solet, etiam gravius potentiusque in animos contemplantium sese ingerunt. Magnus esset hic locus, et ad explicandum quum uberrimus tum difficillimus; est enim veri fictique et ad imitandum et ad sentiendum mira vicinitas; sed maxime nunc convertit illud genus, quoniam quidem augustiora attingere hae literae non consueverunt, sed populorum veterum illam opinionem animadvertamus, sufficiente animi desideriis ingenii ubertate, genus sibi quoddam confinxerunt, quod ex utraque natura mixtum et con— cretum exemplorum veritatem cum imaginum praestantia ac virtute omni coniunctam habuit. Ante eos homines, de quorum vita monumentis famaque certiore constaret (avowänînv lɛyopévny pɛvenv Herod. 111, 122), vixisse alios naturae ac generationis divinioris, quum plurimorum populorum opinio fuit, tum Graecorum gens, iuvenilis illa et ad poesin usquequaque comparata, eius aetatis memoriam adeo exornavit iisque consecravit institutis, ut heroum historiam, quae cum illorum ubertate com

qua,

Repetita ex Indice scholarum per semestre hibernum a. 1834. ha

bendarum.

0

[ocr errors]
[ocr errors]

parari possit, nusquam reperiamus. His igitur heroibus veritatis eius, quae alias historiae exemplis suppetere solet, tantum attribuerunt, ut vixisse eos, suà quemque virtute ac laude decoros, doctis indoctisque aeque persuasum, esset. Eorundem autem imagines summa cum licentia ad subnascentium opinionum speciem conformarunt. Et caussae quidem variandi atque novandi admodum variae fuerunt, ut non liceat semper ideo factum dicere , quo, meliores et veneratione digniores evaderent heroes; neque mores tantopere in heroibus, quam ea, quae perpetrassent, aut pertulissent, Graeci spectarunt. At videmus tamen in non paucis istam ipsam rationem valuisse. Hinc subnatam recte dixeris Stesichoro Palinodiam illam, quâ probrum ab Helena heroina arceret; in Theseo autem ornando quam sollertes fuerint Athenienses, quam in aliis alii, fabulae plurimae testantur. Deinde, postquam sophistarum aliorumque industria in enarrandis poetarum fabulis subtilius versari coepit, iidem, qui virtutis se magistros profitebantur, non solum traditis heroum personis ad commendanda praecepta multum utebantur, sed subcallidâ saepe interpretatione eos in elegantioris laudis locum evexerunt. Quorum operam considerantibus illa facile dubitatio suboritur, utrum qui ex heroibus virtutum simulacra esse maxime reperiantur, eorum imagines ex rerumne quibusdam principiis factorumque memoriâ ductae sint, an meras species cogitatione fictas/ repraesentent. Quidni enim eadem sollertia, quae Prometheum et Epimetheum finxit, h. e. ipsam mentis humanae vim atque operam, qua genus humanum sensim ad vitam cultiorem profecit, unius herois imagine complexa est, quidni ea etiam virtutis vim, animis divinitus insitam et mature promptam, sed libidinum illecebris obnoxiam cum aerumnis plurimis colluctan

[ocr errors]

tem, sed publice interdum vacillantem, tandem vi

ctricem coeloque assertam, simili imagine extulerit? Fuit talis Buttmanni opinio de Hercule Graecorum, quem quum ille ideam virtutis, qualem aetas antiquior perfectissimam informaverit, ipsam referre sibi persuasisset, fabulas, quae a variis auctoribus variae produntur, adhibito delectu in quendum unius curriculi progressum ita conseruit, ut iter illud, quo virtus humana per aspera ad astra tenderet, pulcre descriptum videretur. V. ei. Mythologum Vol. I. p. 246 sqq. At enim vero multa obstant, quominus illam virtutis Graecae imaginem semel inventam, aut solius ingenii commentatione proousam esse credamus. Insunt ením alia, quae admodum sero adiecta aut peregre ascita esse testimoniis certissimis concedendum est, alia, quae ipso genere ab antiquioris aetatis ingenio abhorrent. Ac primarium quidem, quod Herculi, maxime proprium antiquitas ponat, praeter versus Scuti Hesiod. 28 sq. oraculum continet, quod ap. Aelian. V. H. 11, 32. et Etym. M. 435. legitur:

[ocr errors]

Ηρακλέην δέ σε Φοῖβος ἐπώνυμον ἐξονομάζει. Δες και πιο
ἦρα γὰρ ἀνθρώποισι φέρων κλέος ἄφθιτον ἕξεις.

[ocr errors]

De, nascendi autem condicione nihil Homeri aetas, nisi Jovis esse filium ex Alcumena; Iphiclem, fratrem debiliorem, non novit. Deinde Eurystheo subiectum laboresque propter fati iniquitatem a deteriore imperatós perferentem, quibusdam quidem locis etiam Ilias et Odyssea habent: sed neque qui disertissimus est, II. VIII, 362-69, nullas dubitationis caussas praebet (qui enim Minerva Hercule utique mortuo ista praedicare potuit?), et certe qui II. XIX, 95-133. legitur, obelum effugere non potest; neque enim Homerus heroes i. e. homines in sermonibus rerum earum gnaros facit, quae in Olympo gestae sint. Conferatis Glaucum ablati deorum curâ Sarpedonis ignarum II. XVII, 163. cum Achille, quem mater docuit Il. I, 396, et Ulysse Od. XII, 388. et vid. Heynium ad II. XVI, 93. Porro autem, (persequamur enim quod instituimus) Herculem Homeri aetate Olympo nondum fuisse receptum, argumentis certissimis praestare possumus. Nam locum Odysseae XI, 602-614 interpolatione esse ascitum non grammaticorum tantummodo notae persuadent, Ilias autem iis, quibus legimus, verbis mortuum deplorare certe non potuit, si iam tum divinitatis sorte mactatus fuisset (v. XVIII, 117-19.). Neque vero Homeri aetas aliam immortalitatem novit eorum, qui homines nati fuissent, quam si quis singulari deorum beneficio etiam corpore mortem effugisset. Sed restant alia, quae Buttmannus ad antiquissimam fabulae formam falso retulit. Herculem, quum in cunis infans iaceret, immissos a Junone serpentes manibus oppressisse, pulcra est fabella apud Pindarum Nem: 1, 57 sqq. quam elegantissimo carmine enarratam inter Theocritea legimus. Eam vero non ante esse inventam, quam quum Hercules divinis honoribus ludorumque sollemnitate coli coeptus esset, aliorum carminum similitudo arguit, quae de deorum natalibus primisque quae ediderint naturae suae speciminibus exstant. Igitur sine dubio primum exhibita est in prooemio aliquo, s. hymno ex genere eorum qui de Apolline Mercurio, Pane feruntur Homerici. Ac multo recentioris etiam notae, quam ista de Hercule infante fabula, altera est de Lino pueruli ferocientis magistró; recenti enim admodum invento ipse Linus ex carminis argumento s. genio deflorescentis anni symbolico factus est poeta et lyristes. *) Multa possum alia afferre, quae virtutis Graecae simulacrum sensim paullatimque expictum et additamentis auctum esse doceant, quale illud de Omphales servitio, quod ex Lydorum fabulis repetitum esse, propter Odofredi Muelleri disputationem (in Mus. Rhen. Nieb. 111, 1. p. 33 sq.) fortius

*) V. Welcker. in Diar. Schol. a. MDCCCXXX. p. 37 sq.

[ocr errors]

[ocr errors]

credimus. Sed progredior ad eam fabulam, aut, si Buttmannum sequimur, eum actum fabulae Heracleae, ubi heros adolescens virtutis viam primum capessit; cuius tanta apud omnium aetatum scriptores, Christianos praecipue, commendatio fuit, ut ex omni fabularum heroicarum numero vix altera sit nobilior. Apologum dico, qui Herculis Prodicii, sive Herculis in bivio, nomine celebratur. Nostis locum in Commentar. Xenophontis (11, 1, 21), ubi Socrates, quae de Prodico audierat, memoriter et iucunde persequitur. Argumentum fabulae hoc est: Herculem, quasi instar omnium, qui in adolescentiae limine subsistentes de ineunda vitae secta deliberant, exisse in solitudinem, atque ibi cum Voluptate et Virtute congressum utriusque invitantis ad se vocem audisse, tum sese proprium addixisse Virtuti (Cic. de Offic. 1, 32). Hunc igitur apologum Buttmannus ad totum illud, quod informavit, vel maxime pertinere, neque a Prodico inventum, sed propter dualismum, quem continere videbatur, ex Asia in Graeciam perlatum censuit (v. 1. 1. p. 253-55). Quam sententiam dividendam esse ratus Welckerus in disputatione uberrima, qua Prodicum in Socratis similitudinem evehere studuit, alterum, quod de fabulae origine Asiana est, prorsus negavit, alterum, antiquiorem esse Prodico, suis rationibus confirmare conatur (v. Mus. Rhen. ab ipso et Naekio edit. I, 4. p. 579 sqq.). Mihi neutrius viri quamvis elegans disputatio id quod res est plane habere videtur. Expromam igitur primum, quid de origine apologi statuam; deinde de universa Herculis imagine quid verum videatur concludam. Buttmannus, quo fabulae in illâ virtutis humanae imagine locum vindicaret, sic argumentatur p. 253: Virtus, inquit, quae in Hercule repraesentabatur, nativa illa et institutione alta, veram laudem habere non potuit, nisi si ipse eam suopte arbitrio sibi assereret, Oportebat igitur eum sollicitari et deliberationis quoddam discrimen quum subire animo tum fortiter superare. Ita fere Buttmannus; mihi, quum Graecorum antiquiorum opiniones considero, longe aliter videtur. Illi enim indoli naturae tantum tribuebant, ut non corporibus magis robur aut decus, quam animis mores ipsà generatione innasci putarent. Quapropter si quem ipso adeo Jove genitum summae virtutis virum informarant, hunc certe neque insitam fortitudinem unquam penitus exuisse, neque in cursus ingressu dubitasse fingebant, utrum quo natura vocaret sequeretur, an desidiae se et inertiae daret, Contra ea quem natura excellens ad imperandum omnibus destinaret, fati quadam malignitate deterioris alicuius ministerio mancipatum esse, id quidem nequaquam ab eorum opinionibus abhorrebat. Quanquam pulcrior longe illa est fabula, quam de Christophoro Magno christiana pietas ferebat. Si igitur deliberatio eiusmodi in Herculem, quem antiquiores noverant, cadere non videtur, sed

[ocr errors]

eum

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »