ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

synodo Tridentinae episcopus interfuit, laudasse juvabit certe libertatis in opere disponendo adhibitae antiquam defensorein: ille enim in editione canonum et decretorum illorum, jam anno 1564. Virduni evulgata reformationis decreta ordine plane singulari, methodo propria digesto, exhibuit 1).

[ocr errors]

Secundo loco edisserendum est nobis, quomodo in re critica hic versati' simus. Quod ad concilii Tridentini textum attinet, Streitwolfius laudatus, optimo quantum videmus, jure editionem Judo cî le Plät 2) omnium praestantissimam, suam omnino

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

(1) Pro consilio, quod b›› Streitwolfius in decretorum separatione illa sibi proposuit, nihil contra eundem faciunt verba Philippi Chiffletii in praefat. edit. suae;,, viri quidam docti, inquit, operae pretium se facturos putarunt, si servatum in Patrum sessionibus ordinem inverterent; ac primum universam ejus materiam 'Antouiuši Philottieus de Homodaeís Siculus in sex libros distinsectam praelo mandavit; dein Petrus Vincentius de Marzilla, diversa ab illo ratione Rubricas seu titulos Juris canonici, quantum potuit, fideliter observavit, et decreta Concilii ad tria Institutionum Imperialium capita revocavit; ad res videlicet, personas, et actiones. Verum, sicuti ego existimo, praesertim si • instituti nostri ratio spectetur, Concilium Tridentinum eo ordine débet legi, quo scriptum est. In gratiam tamen pragmaticorum, brevem expeditamque Methodum legendi decreta de reformatione in ipso Concilii capite collocaudam duximus: quam ita commodam censet. et laudat illustrissimus Mechliniensium Archipraesul Jacobus Boonen, ut cum ejus Auctor ignoretur, non in-digna videri possit, quae sub tanti Pastoris nomine innotescat”.. Hune Ordinem legendi decreta reformationis per titulos et.capita indicis instar distinctum, ab aliis quidem e. g. Judoco Le Plat repetitum, praetermisimus, quia lectores ipsi materiam, reformationis in alium, quem exoptant, ordinem facile redigere possunt, praesertim nostra editione adhibita, in qua haec etiam decreta minus late disjuncta conspiciuntur. 2) Quae editio hunc prae se fert fitulum: Canones, et Decreta sacrosancti oecumenici, et ge neralis concilii Tridentini sub Paulo III, Julio III, Pio IIII. Pontifici bus Max. celebrati, juxta exemplar authenticum Romae M,D.LXIIII. Praeter nomina et subscriptiones patrum, variantes etiam lectiones et notas Chiffletii, accesserunt varia ad discipliham ecclesiae Belgicae pertinentia, opera et studio1Judocile Platin iniversitate Lovaniensi J. U. doctoris, et SS. Canonum Antverpiae, ex architypographia Plantiniana, M. D. CC.LXXIX. Prostant Lovanii apud J, P. G. Michel,, bibliot polam. in 4 mj. Menda typothetica in eadem' perpauca tan'tummodo' investigavimus et correximus.) **

fecit, eamque presso pede quam accuratissimeque quoad ipsam interpungendi rationem (cf. not. 6.) secutus est. Quum autem lectionis varietatem Platianam uberrimam ab instituto suo alienam esse censuisset, in variis lectionibus textui substernendis non omnes editiones, magno quidem labore et constantia illius collatas, adhibuit atque in usum suum convertit. Primum potius a lectionis varietate nostra excluduntur editiones imperfectae illae, auctoritate publica nunquam ornatae, quae ante concilii Tridentini finem in lucem prodiere et singulas tantum sessiones continent g una tamen excepta, celebri nimirum editione Brixiensi, infra commemorata, quam negligi beatae memoriac noster nefas esse putavit. Deinde omittitur editio Romana anno 1564. forma quarta publici juris facta, quippe quae textum editionis primae Romanae folii forma evulgatae et nondum correctae eadem fere ratione referat atque hac de causa usui critico una cum illa parum inserviat. Denique eae anni 1564. editiones consimiliter praetermittuntur, quae, in Platii praefatione minus quidem diligenter descriptae; auctoritatem habere non sufficientem Streitwolfio vi sae sunt. Ceterum idem ille, in critica rae editionum Platianarum electione non acquiescens, apparatum variarum lectionum industria haud spernenda adauxit non tantum editione Romana Mainardi a. 1763. secundis curis recognita, sed etiam diligenti collatione trium editionum antehac eum in finem nondum oculis perlustratarum, scilicet Chiffletianae, Har duinianae et Venetae anni 1604. Quibus praemonitis in tabula, quae sequitor, uno obtutu conspicias et editiones adhibitas et signa, quibus eaedem in nostra lectionis varietate indicantur::

Brix, id est: Editio Brixiensis a, 1563. in 4. ex edit. Le Plat,
Chif.
Chiffletii, Antverp. 1640. in 8. signatur.

[blocks in formation]

12. a nobis collata.

··Dilingens is a. 1564. in 8. ex edit. Le Plat. Romana, quam typis expressit Harduinus in Collectione Conciliorum, a nobis collata. Rhemensis a. 1564, in 4. ex edit. Le Plat. Romana a. 1564. secunda in fol. ex edit. Le Plat.

Romanaa. 1564. tertia in fol. ex edit. Le Plat.

Rom. M. id est: Editio Romana Mainardia. 1763. in 8. ex

[blocks in formation]
[ocr errors]

Opus Streitwolfii curis inchoatum continuantes ac perficientes, ut ratio ab illo servata omnino sibi constaret, nos quoque casdem solummodo duodecim editiones in notis criticis conficiendis usurpavimas. Verumtamen, salva quidem via illa, quam defendi, imo laudari posse nemo iverit infitias, jure nostro suspicamur, virorum doctorum haud paucos curiositate desiderioque teneri historico quodam cum cognoscendae ejus formae textus, quan sistit editio Romana ista nondum correcta, tum vehementiori etiam ejus, quae in perantiquis illis et rarissimis editionibus ante concilii consummationem prelo mandatis obvia est. Dueti ergo hae opinione omnem lectionis varietatem à Platio illo paratam ante Indices editionis nostrae typis exseribendam curaviinus, addito paginae lincaeque numero, locum ubi in hoc nostro volumine bipartito singulae lectiones ponendae sint ac quaerendae designante. Quo pacto lectores ita simul instruuntur, ut ipsi possint dijudicare, quomodo praecipua tantum lectionis varietas, textui a nobis sit substrata et quid novi ex nostra colla, tione trium exemplarium ad Platianam accesserit. Editionem qui jam possidet nostram, Platianam non amplius desiderabit, quippe quae amplitudinis lectionum variarum respectu habito nostra adeo superetur. Ut vero

modeque adhiberi criticum istum intelligeres com

ex praefatione illius pertinentia ad verbum delibanda e re nostra esse duximus; idque ita, ut annotationes historicae et literariae, quod apte fieri potuit, hie illic a nobis adspergerentur, quibus historia textus canonum et decretorum concilii Tridentini, lectionis varietate partim quidem jam comprehensa, dilucidius etiam explanaretur,

Editiones a Streitwolfio ex Platianis selectae, ut clare
incurrerent in oculos, signo: (Str.*) infra insignitae

sunt.

,,Innumerae propemodum, pergit Judocus Le Plat
„in praefat. pag. XXII., extant celebris hujus con-
,,cilii editiones 3), inter quas variae, hae praesertim,
,,quae necdum absoluto concilio, adeoque ante annum
„1564. prodierunt, rarius occurrunt et ab harum re-
,,rum curiosis sedulo asservantur: quibus et jungere
,,licet editiones, quae mox a fine concilii, ipso anno
,,1564. multis in locis publicatae sunt. Has inter
,,solicitius quaeritur editio Brixiensis, anno 1563.
,,typis Joannis Baptistac Bozolae evulgata ea forma,
,,quam in quarto vocant, quae tantum continet ses-
,,siones viginti tres, quibus adjecta sunt varia ad
,,acta concilii pertinentia. Fuerunt, qui existimarent
,,plura decreta vel immutata vel obtruncata fuisse,
,,nec in editionibus, finito concilio vulgatis, prodiisse
,,prout ab ipso concilio constituta fuerant: unde et
,,studiosius conquirunt antiquiores editiones, eas po-
,,tissimum, quae vel ante annum 1564., vel ipso anno
,,1564. typis expressae fuerunt. At re maturius exa-
,,minata, et variarum editionum collatione facta, re-
„peri falsam esse hanc opinionem, reperi editiones
,,has convenire cum editionibus Romanis et iis, quae
,,post eas prodierunt, et variantes lectiones, quae in-
,,ter exemplar Romanum originale et illas deprehen-
,,duntur, non esse tanti momenti, nec quidquam, quod
,,sit de fidei vel disciplinae essentia comprehendere.

„Ut de veritate hujus asserti nullum superesset
„dubium, solicite varias, quae studiosius conquiri
,,solent editiones, cum Romana originali contuli 4),

3) Lectorem editionum uberiorem notitiam desiderantem brevi-
tati studentes ablegamus tum ad librum: Chr. Aug. Salig's
Vollständige Historie des Trident. Conciliums. Halle, 1741-
1745. Tomi III. in 4. praecipue T. III, p. 190 sqq. et quae ibi-
dem p. 243 sqq. addidit Sieg m. Jac. Baumgarten; tum ad
alia scripta satis nota, quae rem literariam theologicam per-
tractant, 4) Quum textus canonum et decretorum Concilii
Tridentini, qui in editionibus Manutianis legitur, publica et apo-
stolica auctoritate in Ecclesia Catholica ornatus sit, facilius longe
supersedere licet ipsorum manuscriptorum collatione redintegranda.
Perpensa praesertim cum Massarelli et notariorum tum Mainardi,

,,variantes, seu discrepantes illarum ab hac lectiones ,,sedulo annotavi et huic editioni subjeci, ut ita quis,,quis judicare possit lectiones has sensum non mu ,,tare, sed vel ex levi quorumdam verbulorum trans,,positione, vel ex diverso scribendi modo, vel deni,,que ex mendis typographicis natas esse. Destinave,,ram quidem singulas lectiones variantes ipsi textui ,,subjicere: at cum id nec aspectu gratum, nec ubi,,cumque commodum fuisset, mutato consilio cas ad ,,calcem hujus editionis redegi, ratus sufficere, si ,,insigniores, quaeque certo modo videri possent mu,,tare sensum, ipsi textui subjicerem: utcumque has ,,denuo, asterisco tamen distinctas 5), simul cum re,,liquis omnibus, ad calcem editionis redegerim.

,,Soli autem originali editioni Romanae, quod ,,textum concilii concernit, summa religione inhaesi, ,,etiam quod interpunctiones attinet, utcumque hae, ,,variis in locis, abundare videantur: nefas esse ju„dicans vel in minimo ab hac editione recedere 6).

99

typographi Romani, diligentia collationi illi dicata, neque in dubium vocanda (cf. tamen infra not. 24), est, quod putemus, parum novi inde esse redundaturum. Quaerenti autem ubinam hodie lateant manuscripta illa, pauca sunt quae respondeamus. Mainardi tempore, ut ex praefatiuncula editionis suae patet, authentica ipsius Concilii acta in Pontificio archivo arcis S. Angeli erant reposita; et Hasius in edit. 11. librorum symbol. eccl. evang, Prolegom. p. VI. not, 10, refert: omnia concilii Tridentini acta, Romam perlata, digesta in viginti, ni fallor, volumina, non in bibliotheca palatii Vaticani, sed pro dolor in tabulario adservantur ". De manuscriptis ad Acta concilii Tridentini per Angelum Massarellum et Joannem Curtenbrosche Gandavensem separatim exarata pertinentibus habes notitiam apud E. Martene in Veterum script, et mon. ampliss. collect. T. VIII. p. 1022 sqq. Cf. Renouard, in 1, infra laud, T. II, p. 37. 5) Eundem asteriscum in lectionis varietate Platiana, typis denuo a nobis exscripta T. II. p. 369 sqq. et aliquibus in locis emendata, sedulo retinuimus, 6) Quo jure haec editionis Platianae diligentia ac praestantia, quam magni facimus, negligatur in editione recens concinnanda, difficilius assequimur. In publicis Ecclesiae statutis interdum satis contortis et hic illic formulis juridicis contextis summa cautio est adhibenda, ne interpungendi ratione nova judicio editoris facta sensus decretorum genuinus variationem etiamsi levioris momenti subeat. Reputa artem criticam inferiorem hic in universum minus esse liberam et nativa auctoritate eorum, quae sub certa forma jam ty

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »