ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

FONTES

IURIS ROMANI ANTIQUI

[blocks in formation]

EX OFFICINA H. LAUPPII. TUBINGÆ.

PRAEFATIO

EDITIONIS QUINTAE.

Litteris et amicis postquam ereptus est Carolus Georgius Bruns, horum est, ut quantum fieri potest in illarum curam eam succedant, quam ipse praestitisset, si fata sivissent. Quam ob rem iusta facere amico, cuius angor desiderio, equidem ita decrevi, ut fontium iuris Romani antiqui, quorum cum auctore vivo tamquam communis mihi cura fuit, futuram recognitionem et continuationem post eius obitum immaturum in me suscipeProdit igitur iam syllogae eius editio quinta meis curis aucta et expolita. In ea opera duas res secutus sum, primum ut in summa re sylloge talis maneret, qualem auctor esse voluit, deinde ut quae ipsum, si vixisset, emendaturum vel adiecturum fuisse persuasum habeo, ea postuma hac opera mutarentur et adderentur.

rem.

Itaque quae ex monumentis librisve selegit Brunsius, suis locis reliqui omnia neque quicquam sustuli, quamquam erant quae omitti possent. Nam in eiusmodi delectu cum alia aliis probentur et in multis a casu magis quam a iudicio editor pendeat, committere nolui, ut quae per quattuor editiones circumferuntur, in quinta hac desiderarentur.

E contrario meum esse existimavi, ut quae in hoc volumen recepta sunt, ita ibi legantur, ut qui eo utitur certo fundamento insistat neque erroribus coniecturisve tacitis fallatur. Quam ob rem tam monumenta quam auctorum locos ad probas editiones ita recognovi, ut quatenus liber pervenit tradita lectio aut

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »