Chrestomathia Pliniana, herausg. und erklärt von L. Urlichs

ปกหน้า
 

หน้าที่เลือก

ฉบับอื่นๆ - ดูทั้งหมด

บทความที่เป็นที่นิยม

หน้า 374 - Hominis autem imaginem gypso e facie ipsa primus omnium expressit ceraque in earn formam gypsi infusa emendare instituit Lysistratus Sicyonius frater Lysippi, de quo diximus. Hie et similitudines reddere instituit ; ante eum quam pulcherrimas facere studebant.
หน้า 319 - Plurima ex omni- 62 bus signa fecit, ut diximus fecundissimae artis, inter quae destringentem se quem M. Agrippa ante thermas suas dicavit, mire gratum Tiberio principi: non quivit temperare sibi in eo quamquam imperiosus sui inter initia principatus transtulitque in cubiculum, alio signo substituto, cum quidem tanta populi Romani contumacia fuit ut theatri clamoribus reponi apoxyomenon flagitaverit princepsque quamquam adamatum reposuerit.
หน้า 217 - Non est omittenda in hac re et Galliarum admiratio. nihil habent Druidae — ita suos appellant magos — visco et arbore, in qua gignatur, si modo sit robur, sacratius.
หน้า 15 - ... ius praeterquam oblivionis, atque (ut facetis quoque argumentis societas haec cum deo copuletur) ut bis dena viginti non sint aut multa similiter efficere non posse : per quae declaratur haut dubie naturae potentia, idque esse quod deum vocemus.
หน้า 374 - Gorgasus, üdem pictores, qui Cereris aedem Romae ad circum maximum utroque genere artis suae excoluerant, versibus inscriptis Graece, quibus significarent ab dextra opera Damophili esse, ab laeva Gorgasi.
หน้า 25 - Oltam, evocatum a Porsina suo rege. et ante eum a Numa saepius hoc factitatum in primo annalium suorum tradidit L. Piso, gravis auctor, quod imitatum parum rite Tullum Hostilium ictum fulmine. lucosque et aras et sacra habemus interque Statores ac Tonantes et Feretrios Elicium quoque accepimus lovem. (141) varia in hoc vitae sententia et pro cuiusque animo.
หน้า 319 - R. contumacia fuit, ut theatri clamoribus reponi apoxyomenon flagitaverit princepsque, quamquam adamatum, reposuerit. nobilitatur Lysippus et temulenta tibicina et canibus ac venatione, in primis vero quadriga cum Sole Rhodiorum. fecit et Alexandrum Magnum multis operibus, a pueritia eius orsus, quam statuam inaurari iussit Nero princeps delectatus admodum...
หน้า 57 - Magni titulos omnes , triumphosque hoc in loco nuncupari : aequato non modo Alexandri Magni rerum fulgore , sed etiam Herculis prope ac Liberi patris.
หน้า 251 - Theophrastus ischiadicos sanari; Cato prodidit luxatis membris carmen auxiliare, M. Varro podagris. Caesarem dictatorem post unum ancipitem vehiculi casum ferunt semper ut primum consedisset, id quod plerosque nunc facere scimus, carmine ter repetito securitatem itinerum aucupari solitum.
หน้า 267 - Persis videri possit. adeo ista toto mundo consensere, quamquam discordi et sibi ignoto, nec satis aestimari potest quantum Romanis debeatur qui sustulere monstra in quibus hominem occidere religiosissimum erat, mandi vero etiam saluberrimum.

บรรณานุกรม