ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

VIRO SUMME VENERABILI

CHRISTOPHO ERNESTO LUTHARDTIO

THEOL. ET PHIL. DR. REGN. SAX. A CONSILIIS ECCLESIASTICIS CET. CET.
HOC TEMPORE RECTORI MAGNIFICO

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Q. B. F. F. Q. S.

Cum in eo esset, ut nuper summis in academia honoribus in Te collatis ineundi magistratus causa sollennem in aula academica haberes orationem, haud scio an ullum dicendi argumentum vel utilius vel illi ipsi loco vel festo diei ad memoriam religionis per Lutherum restauratae recolendam instituto convenientius reperiri potuerit, quam quaestio de eo, quanti esset momenti ac ponderis munere a Deo nobis collato religiose fungi. Novam igitur Tuam Rectoris academici provinciam aditurus, quid abs Te in summi muneris administratione collegae et commilitones non exigere tantum deberent, sed etiam exspectare possent, ingenue atque aperte es professus. Eundem autem illo ipso edito loco dicens Te praebuisti, quem nos, qui Te in scholis quondam audivimus, iamdudum sumus experti. Nihil enim dignitas Te immutavit, nisi quod, ut Tua virtus a pluribus cognosceretur, effecit. Cum multa alia in Te nobis semper admiranda fuerunt, tum una erat omnium nostra vox, neminem esse, qui maiore libertate sententiam diceret, qui minus ad gratiam loqueretur, qui quae vera rectaque erant constantius aut animosius tueretur. Itaque non in sermone tantum, sed in vultu ipso ac nutu Tuo magna inesse putabatur auctoritas. Juvatque nos memoria repetere tempus illud, quo nostri ad Te doctorem egregium concursus fiebant, quo tanta cotidie multitudo confluebat, ut eam locus ipse vix caperet eaque non adolescentium modo discendi cupidorum, sed etiam virorum primae auctoritatis summaeque eruditionis, qui et praesentia sua ornabant disputationes Tuas et exemplo suo iuvenum animos ad honestarum artium studium excitabant. Quid, inquam, aut gloriosius aut utilius aut denique optabilius, quam regnare quodammodo ac dominari in aliorum animis, flectere

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »