Cornelii Taciti Opera, àÅèÁ·Õè 2

»¡Ë¹éÒ
B. Tauchnitz, 1855 - 699 ˹éÒ
 

˹éÒ·ÕèàÅ×Í¡

©ºÑºÍ×è¹æ - ´Ù·Ñé§ËÁ´

¤ÓáÅÐÇÅÕ·Õ辺ºèÍÂ

º·¤ÇÒÁ·Õèà»ç¹·Õè¹ÔÂÁ

˹éÒ 199 - corrumpere et corrumpi seculum vocatur. melius quidem adhuc eae civitates, in quibus tantum virgines nubunt et cum spe votoque uxoris semel transigitur: sic unum accipiunt maritum quomodo unum corpus unamque vitam, ne ulla cogitatio ultra, ne longior cupiditas, ne tamquam maritum sed tamquam matrimonium ament. numerum liberorum finiré aut quemquam ex agnatis necare flagitium habetur;
˹éÒ 192 - ut omnes primum a victore ob metum, mox etiam a se ipsis invento nomine Germani vocarentur. 3 Fuisse apud eos et Herculem memorant, primumque omnium virorum fortium ituri in proelia canunt. sunt illis haec quoque carmina, quorum relatu, quern barditum vocant, accendunt ánimos, futuraeque pugnae fortunam ipso cantu augurantur; terrent enim trepidantve, prout sonuit acies; nee tarn
˹éÒ 200 - ac pecorum numero, recipitque satisfactionem universa domus, utiliter in publicum, quia periculosiores sunt inimicitiae iuxta libertatem. Convictibus et hospitiis non alia gens effusius indulget. quemcumque mortalium arcere tecto nefas habetur: pro fortuna quisque apparatis epulis excipit; cum defecere, qui modo hospes fuerat, monstrator hospitii et comes; proximam domum non invitati adeunt; nee interest: pari
˹éÒ 204 - erga nos deorum: nam ne spectaculo quidem proelii invidere: super sexaginta milia non armis telisque Romanis, sed quod magnificentius est, oblectationi oculisque ceciderunt. maneat, quaeso, duretque gentibus, si non amor nostri, at certe odium sui, quando urgentibus [iam] imperii fatis nihil iam praestare fortuna maius potest quam hostium discordiam.
˹éÒ 200 - firmius et domum latius teneant. heredes tarnen successoresque sui cuique liberi, et nullum testamentum; si liberi non sunt, proximus gradus in possessione fratres, patrui, avunculi. quanto plus propinquorum, quo maior adfinium numerus, tanto gratiosior senectus: nee ulla orbitatis pretia. 21 Suscipere tarn inimicitias seu patris seu propinqui quam amicitias necesse est; née
˹éÒ 202 - partiendi camporum spatia praebent. arva per annos mutant; et superest ager; nee enim cum übertäte et amplitudine soli labore contendunt, ut pomaria conserant et prata séparent et hortos rigent: sola terrae seges imperatur. unde annum quoque ipsum non in totidem digerunt species: hiems et ver et aestas intellectum ас vocabula
˹éÒ 222 - et castigando segnes: ita honoris aemulatio pro necessitate erat. iam vero principum filios liberalibus artibus erudire, et ingenia Britannorum studiis Gallorum anteferre, ut qui modo linguam Romanam abnuebant, eloquentiam concupiscerent. inde etiam habitus nostri honor et frequens toga, paulatimque discessum ad delenimenta vitiorum, porticus et balnea et conviviorum elegantiam. idque apud imperitos humanitas vocabatur, cum pars
˹éÒ 235 - quia intercedendum putem imaginibus quae marmore aut aere finguntur; sed, ut vultus hominum, ita simulacra vultus imbecilla ac mortalia sunt, forma mentis aeterna, quam tenere et exprimere non per alienam materiam et artem, sed tuis ipse moribus possis. quicquid ex Agrícola amavimus, quicquid mirati sumus, manet mansurumque est in animis hominum, in aeternitate temporum, fama
˹éÒ 212 - memoriam quoque ipsam cum voce perdidissemus, si tarn in nostra potestate esset oblivisci quam tacere. ; Nunc demum redit animus ; et quamquam primo statim beatissimi seculi ortu Nerva Caesar res olim dissociabiles miscuerit, principatum ac libertatem, augeatque quotidie felicitatem temporum Nerva Traianus, nee spem modo ac votum securitas publica sed ipsius voti fiduciam
˹éÒ 198 - et penatium et agrorum cura feminis senibusque et infirmissimo cuique ex familia: ipsi hebent, mira diversitate naturae, cum iidem homines sic ament inertiam et oderint quictem. mos est civitatibus ultro ac viritim conferre principibus vel armentorum vel frugum, quod pro honore acceptum etiam

ºÃóҹءÃÁ