C. Julii Caesaris commentarii de bello gallico et civili etc: cum fragmentis et indice historico et geographico

ปกหน้า
sumtibus et typis C. Tauchnitii, 1844 - 554 หน้า
 

หน้าที่เลือก

ฉบับอื่นๆ - ดูทั้งหมด

คำและวลีที่พบบ่อย

บทความที่เป็นที่นิยม

หน้า 2 - Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos pertinent important, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bcllum gerunt.
หน้า 134 - Tantis excitati praemiis et sua sponte multi in disciplinam conveniunt et a parentibus propinquisque mittuntur. Magnum ibi numerum versuum ediscere dicuntur. Itaque annos nonnulli vicenos in disciplina permanent.
หน้า 137 - Ejus rei multas afferunt causas : ne assidua consuetudine capti studium belli gerendi agricultura commutent ; ne latos fines parare studeant, potentioresque humiliores possessionibus expellant ; ne accuratius ad frigora atque aestus vitandos aedificent ; ne qua oriatur pecuniae cupiditas, qua ex re factiones dissensionesque nascuntur ; ut animi aequitate plebem contineant, cum suas quisque opes cum potentissimis aequari videat.
หน้า 134 - In primis hoc volunt persuadere, non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios, atque hoc maxime ad virtutem excitari putant, metu mortis neglecto.
หน้า 101 - Uxores habent deni duodenique inter se communes, et maxime fratres cum fratribus parentesque cum liberis ; sed, si qui sunt ex his nati, eorum habentur liberi, quo primum virgo quaeque deducta est.
หน้า 100 - Omnes vero se Britanni vitro inficiunt, quod caeruleum efficit colorem : atque hoc horridiore sunt in pugna adspectu : capilloque sunt promisso atque omni parte corporis rasa, praeter caput et labrum superius.
หน้า 99 - Britanniae pars interior ab iis incolitur, quos natos in insula ipsa memoria proditum dicunt : maritima pars ab iis, qui praedae ac belli inferendi causa ex Belgis transierant...
หน้า 72 - Sed privati ac separati agri apud eos nihil est, neque longius anno remanere uno in loco incolendi causa licet.

บรรณานุกรม