ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

mihi quidem ratio habenda est, non quae Salustius merito debeat audire, sed ut ea dicam, si qua ego honeste effari possim.

1. non quae A: non que B; neque T; non quia G; non quid O 2. ego om. BG possim C possum O M. Tulii in T. Salustium explicit invectiva G; subscriptione

carent AT B.

Nequaquam a me impetrare potui, ut his subiungerem cetera longe peiora scripta Ciceroni supposita, veluti Orationem de pace; Orationem in Valerium (cuius habeo editionem Lugdunensem a. MDXV. in volumine Orationum Tullianarum); Librum de re militari a Iunta et Cratandro cum Ciceronis operibus editum; Synonyma ad L. Veturium et Librum de proprietate sermonis, quorum in Bibliotheca nostra Carolina exstat Codex seculi XV. descriptus ex Bernensi, e quo et Editione Romana a. MCCCCXCI. denuo editurus erat Ianus Ruardius (v. Peerlkamp in Xenoph. Ephes. Praef. p. LIX). Cum Schuetzio omisi Consolationem Sigonianam, ab Ernestio servatam; eodem enim iure libellum longe maioris pretii, etsi minus eleganter conscriptum, illi comitem dare potuissem: quartum dico de Natura Deorum librum Bononiae, id est Berolini, MDCCCXI. typis excusum, quem alii, ut Ebertus in Lexico bibliographico, de Wettio et Marheineckio, alii Cludio Hildeshemiensi, alii denique Aretino, nobili Bavaro, tribuunt. OR.

ADDENDA ET CORRIGENDA.

Or. pro Quinctio. § 14. pag. 4, 24. Charisius Instit. grammat. II, 14, 200: Repentino pro repente Cicero, ut Statilius Maximus notat.

§ 27. p. 7, 43. atque spem imbiberit coni. Kayserus in censura ed. nostrae (v. Gelehrte Anzeigen der k. bayer. Akad. d. Wiss. 1855. Philos. philol. Cl. Vol. 44 Nro. 4 sqq.) coll. p. 642, 16, ubi Orellii coniecturam imbibit (pro inhibet, ut est in codd.) probat.

§ 34. p. 8, 9. Locus Rufiniani de fig. sent. et eloc. § 48 a Ruhnkenio sic scriptus est: «Dolabella autem quemadmodum homines nobiles, usque, iniuriam fortissime perseverat.»

§ 35. p. 9, 14. Grillius in commentario inedito ad Cic. lib. de Inv. fol. 34 locum sic affert: Hortensius reprehenditur, quia et in simplicibus causis partiatur, ut in Quintiana: faciam, ut te semper animadverti facere, Hortensi: totam causae meae dictionem in partes dividam.

§ 47. p. 12, 18. In adnotatione littera P significat palimpsestum Ambrosianum.

§ 49. p. 43, 44. Ut figura commutationis (åvriμeraßoλns) servetur, Kaysero locus sic scribendus videtur: Etenim mors honesta saepe vitam quoque turpem exornat: at vita turpis saepe ne morti quidem honestae locum relinquit. Eidem paulo post § 50 v. 23 verba ut carnifices glossema videntur.

§ 51. p. 43, 30. mavult enim commemorare, se, cum posset perdere, pepercisse, quam, cum parcere potuerit, perdidisse. Hoc quidem alterum ipse commemoraturus non erat. Sed agitur non de ipsius hominis commemoratione, sed de ceterorum et de fama atque opinione. Scripsit Cicero: mavult enim commemorari, se cet., id est, hunc esse hominum de se sermonem. MADVIG.

§ 62. p. 47, 45. At quis erat procurator? Credo aliquem eiectum hominem egentem, litigiosum, improbum cet. Eiectus homo aut exsul est, qui sane procurator esse non poterat, aut naufragus in terram eiectus, quod ridiculum est. Vel ordo verborum mendum ostendit, quod cum pridem coniectura sustulissem, vidi postea tribus codd. Oxonn., nunc multis Kelleri redargui. Scripsit enim Cicero: Credo aliquem electum (esse data opera et fraudandi consilio) hominem egentem cet. MADVIG.

§ 64. p. 48, 3 sqq. Ad codicum indicia accedit sententiae testimonium. Illa enim cuius procurator non omnia iudicia acceperit cet. sic dicuntur, quasi Alfenus iudicium aliquod accipere noluerit, quod contra est. Ipsa autem oratio miram habet offensionem in hac repetitione cuius procurator – – cuius procurator sine ulla figura rhetorica. Mihi Cicero haec sola scripsisse videtur: aut C. Aquilius –– hoc ius in civitate constituat, cuius procurator a praetore tribunos appellare ausus sit, eum non defendi cet. MADVIG.

-

§ 69. p. 49, 8. Ad lectionem summe cupisti conf. pro Roscio Amer. § 13 p. 33, 43. § 71. p. 20, 1. Praestituendae horae ad arbitrium nostrum. Iudex ipse arcebit. Adversarius superbe iniquissimas agendi leges Quinctio praescribit; hic eas subire cogitur. Sed superbe minanti non convenit gerundium praestituendae, timide cedenti non magis haec auxilii parati fiducia: iudex ipse arcebit; verbum autem ipsum arcendi (pro eo quod est: resistet, obviam ibit vestrae superbiae) ineptum est. Codd. praestituendum et arcebitur. Omnia haec tribuenda adversario et sic scribenda: Praestituentur horae ad arbitrium nostrum, iudex ipse coercebitur. (Id enim facere conati erant § 33.) Tum Quinctius quasi plura imperia exspectans: Quid tum? Respondet adversarius : Tu aliquem cet. MADVIG.

§ 79. p. 22, 13. De verbis ago et aio inter se permutatis vide etiam p. 486, 2. § 86. p. 25, 22. latitare coni. Kayserus.

§ 89. p. 26, 12. De verbis omnia et omnino inter se permutatis conf. var. lect. p. 58, 25.

§ 94. p. 27, 18. si, quae pudore ornamenta sibi peperit, ea potest contra petulantiam te defendente obtinere. Mire his tam abrupte interponitur haec iudicis appellatio te, quem post § 92 initium Cicero non significavit; neque ad iudicem aptum est defendendi verbum. Non dubito quin Cicero scripserit: me defendente. Quum semel scriptum esset m, quod scribi debebat (petulantiame defendente), male littera t adiecta est. MADVIG.

p. Roscio Amerino. § 4. p. 30, 6. Verba ila fit -- vitant affert rhetor incertus in Anecd. Paris. p. 4 ed. Eckst., quia periculum vitant Grillius in comment. ad Cic. de invent. fol. 4. Uterque igitur auctor firmat lectionem palimpsesti vilant.

§ 7. p. 31, 15. ut evellat coni. Kayserus.

§ 8. p. 34, 33. consueverant scribendum erat; cf. p. 118, 23 sq.

§ 9. p. 32, 9. comma post attribuit delendum est.

§ 11. p. 32, 26. sanguini remedium esse sperant futurum coni. Kayserus coll. p. 448, 32. De indicativo cum interea — factae sunt (v. 25) a nobis primum restituto cf. nunc etiam Kempf. ad Val. Max. p. 227.

§ 13. p. 33, 43. ipsum praeter G etiam Lag. 26 omittit, quem codicem in nostrum usum OTTO RIBBECKIUS excussit; pronomen aut delendum aut ipsi corrigendum videtur. § 17. p. 34, 17. uncini, quibus quod sciam inclusum est, delendi sunt; v. adnot. nostram in ed. Berol. 4854.

§ 24. p. 35, 21. Haec - - nummum spuria videntur Osenbrueggio.

§ 31. p. 38, 19. fort. undique omnes inmineant terrores (H.); Kayserus mavult: undique minae et terrores om. omnes. 23. res tanta exstat coni. Mommsenius.

§ 35 sq. p. 39, 28. Kaysero locus sic constituendus videtur: De hisce omnibus rebus me dicere oportere intelligo, at non eodem modo de omnibus. Quid igitur est? Prima illa res cet. § 39. p. 40, 21. Signum interrogationis post versatus ponendum est.

p. 40. in adnot. v. 5 lege: Madvig (Op. II, p. 327.)

§ 56. p. 44, 27. fort. si accusatus est (H.)

p. 47. in adn. v. 8 lege: cod. Paridis.

§ 68. p. 48, 8. praerupta audacia Lag. 26 recte.

§ 70. p. 48, 22. malim scripsit (H.)

§ 74. p. 49, 27. scribe: Si per liberos, quos homines? (H.)

§ 76. p. 50, 43. fort. per quos homines hoc tantum facinus tam occulto absens praesertim conficere potuerit (H.)

§ 77. p. 50, 25. victus quotidiani minister Lag. 26.

§ 80. p. 51, 22. fort. confugit? (H.)

24. Iterum mihi coni. Kayserus 27. nonne

33. quam incitatus ad severitatem coni.

ex codd. restituendum erat et v. 34. scribendum et in sanguine, ut habet Lag. 26. § 85. p. 52, 30. atque iudicem Lag. 26. Kayserus coll. Tusc. V, § 68.

§ 86. p. 53, 43.

elucet recte Heumannus; cf. p. 63, 6.

§ 89. p. 54, 5. multos caesos ad Trasimenum lacum et ad Servilium vidimus affert Schol. Lucani II, 164.

§ 95. p. 55, 31. fort. facta sint (H.)

§ 102. p. 57, 24. fort. ut vel in minimis; alias enim sententia perversa est. (H.)

§ 407. p. 58, 29. scrib. quis indicarit? (H.)

§ 440. p. 59, 23. aliqua afferenda mora emendavit Naegelsbach.

§ 441. p. 59, 33. in iis recte Lag. 26.

§ 113. p. 60, 22. asperserit bene Lambinus; cf. p. Planc. § 30.

§ 118. p. 64, 31. constat recte Lag. 26. Statim post vera videtur Gulielmi emendatio si quo de illorum cet.

p. 62, 3. a gladio recessisse] cf. var. lect. ad p. 4080, 5.

§ 120. p. 62, 43. fort. quam ob causam rem recusaris. (H.) 20. Madvigii emen

dationem Kayserus ita probat, ut sic tamen supplere malit: At neque in dominos
quaeritur cet. At verendum est ut neque sic recte dicatur eius loco quod Cicero solet:
At ne in dominos quidem q.

§ 124. p. 63, 7. scrib. ab istis opprimitur (H.)

§ 123. p. 63, 26. coeperim coni. Weiske.

§ 426. p. 64, 13. quo modo] recte Ernesti quo more, ut item p. 307, 25 cum Ruhn-
kenio corrigendum est: quo more? quo iure? quo exemplo?

--

§ 129. p. 65, 6. ipsi delendum est cum G et Lag. 26. 9. pertinent Lag. 26.
§ 130. p. 65, 18. multa multos furtim imprudente L. Sulla commisisse coni. I. Iee-
pius (in litteris ad nos datis) et Kayserus, ille quidem coll. p. 902, 6.

§ 132. p. 66, 7. Adscribenda erant scholiastae verba graviter vitiata: «Maxime
metu ut Sullam scilicet. deribat tamen. Et ait se, id est suspicionem suam in alium
deducit. Hoc enim dicebat Chrysogonus: Non timui ne mihi tollerentur bona Roscii,
ideo eius praedia dissipavi, sed quia aedificabam, in Veientanam ideo de his transtuli.»>
Haec sic fere corrigenda videntur: Maxime metuit: Sullam scilicet; deridebat tamen.
Et ait se, id est, suspicionem suam in alium deducit. Hoc enim dicebat Chrysogonus:
Non quod timui cet. 44. Lectio Brutiis ex Brilliis orta videtur; v. ad p. 496, 36.
§ 433 p. 66, 16 ut qui praetereuntes praeconem enuntiare audiebant coni. Mommsenius.
§ 139 p. 68, 7 scrib. nostri illi nobiles. (H.)

-

§ 444 p. 68, 21 posse, quod verbum ab aliis codd. abest, in aliis locum mutat,
supplementum veteris lacunae esse apparet, quae sic potius explenda videtur: quod
speravit sese apud tales viros aliquid valiturum ad perniciem innocentis.

-

22. fort. Id-

circone excitata cet. 24. in scriptura codicum bona fortunas vestrasque (vestras al-
que) nostras Kaysero tertium substantivum latere videtur: bona, fortunas possessio-
nesque nostras coll. p. Caec. § 76: bona, fortunae possessionesque omnium.

§ 142 p. 68, 32 Mommsenius emendat: ille improbissimus Chrysogoni fautor, qui sibi
cum illo rationem communicatam putat, cum laeditur, ab hoc splendore causae separatur
§ 453 p. 72, 1 fort. quem in locum rem publicam venturam putetis; nam videtur
per sive p cum linea post r. p. ex dittographia ortum esse, cf. p. 887, 2. 946, 11.
pro Roscio Comoedo. § 7 p. 75, 7 post illae excidit sunt.

§ 8 p. 75, 14 post dices signum interrogationis ponit Kayserus.

§ 44 p. 76, 1 Si paret HS 1ɔɔɔ deberi. Hic coni. Kayserus, v. 3 tantum non pro
tamen, v. 8 § 12 si paret deberi eius loco quod est in codd. si peieres.

§ 14 p. 76, 27 cum] cuius emendat Huschkius.

§ 20 p. 78, 13 qui quam ob rem Roscium similem sui in fraude et malitia existimarit,
nihil videtur nisi forte cet. Ad hanc scripturam, quae in nullo codice reperta est, (ha-
bent enim existimarit mihi videtur) defendendam advocantur interpretes Livii ad XXV, 7,
hoc est, opinor, perversa Doucatii coniectura de loco a Gronovio e codice Puteaneo
et aliis pridem restituto. Opinor scribendum esse: existimarit, mirum mihi videtur, ut
librarii oculus aberrasse putetur in syllaba mi. MADVIG.

§ 22 p. 78, 39. Verba Kaysero sic transponenda videntur: Debebat? immo in suis
nummis versabatur. Egebat? immo locuples erat.

§ 25 p. 79, 47 propter atrocitatem criminis coni. Kayserus coll. p. 565, 32.
§ 32 p. 81, 47 verba iure fecerunt multi Kaysero glossema videntur et v. 21 vv.
si fit hoc vero, ut est in codd.

§ 35 p. 82, 6. Kayserus scribit: Nesciebat Fannium Roscio esse socium? Sciebat
praeclarè cet. et § 37 v. 13: si non alia certiora et clariora (sc. argumenta) in causa
haberem.

§ 39 p. 83, 2 proponit idem: Quid tum? non exitum exactionis, sed initium repro-
missionis spectare debemus, neque, si ille persequendum, quod in re fuit, non pu-
tavit, iudicabimus Roscium suas, non societatis liles redemisse.

§ 42 p. 83, 34 si ex fide, iudicem sumpsisti emendat Kayserus.

§ 46 p. 84, 29. Quis enim deprecatione deorum utitur, qui non conscientiae fide
commovetur? coni. idem.

§ 47 p. 84, 36. Tum enim forsitan improbis nimis cupidus videretur, qui, qua de re iudex fuisset, testis esset; nunc omnibus inimicis necesse est castissimus et constantissimus videatur, qui cet. Sinistrum de Cluvio iudicium ad malevolos solos pertinebat, bonum et honorificum ad omnes. Saltem scribendum erat: omnibus, etiam inimicis. Sed omnino inimicitiarum inepta hic significatio est nec ullum earum in reliqua Cluvii mentione vestigium est. Hoc Cicero dicit, si iuratus Cluvius diceret, quae dicat, posse eum fortasse nimis cupidum videri, non tamen omnibus nec iuste aestimantibus, sed improbis; nunc, quum iniuratus dicat, nemini omnino in suspicionem venire, prorsus omnibus castissimum necessario videri. Apparet tollendum esse inimicis. Id ortum est ex improbis sive ei explicandi causa adscriptum aut potius quod aliquis, sententiae et orationis forma non perspecta, improborum mentionem etiam in altero membro desideravit et mutato vocabulo addidit. MADVIG.

pro Tullio. § 29 p. 95, 32. Videtis praetores per hos annos intercedere hoc [interdicto velut inter] me et M. Claudium cet. Neque praetor intercedit neque quisquam interdicto (abl.) intercedit. Cicero scripserat: per hos annos interdicere hoc [exemplo, velut inter] me et M. Claudium. MADVIG.

§ 35 sq. p. 97, 18 absolvantur omnes de simili causa necesse est. Hoc solum, bona mehercule [fide], si hoc solum esset, tamen vos cet. Neque bona fides hic habet quod agat, neque ablativus illo loco interpositus intelligi potest, neque geminatum illud hoc solum et tam inepto cum pondere praepositum tamque perverse: hoc solum, si hoc solum. Scribendum est sublatis duobus vocabulis, quae librarius errore prius scripsit, quam debuit, deinde, errore animadverso, tamen non delevit, ut saepe factum in antiquis codicibus videmus: absolvantur omnes simili de causa necesse est, bona mehercule! Si hoc solum esset, tamen cet. Acerbe Cicero exclamat, bonam mehercule illam esse causam. MADVIG.

§ 38 p. 98, 4. Tollendus est soloecismus, qui est in hac temporum coniunctione: Dicis oportere quaeri, homines M. Tullii iniuria occisi essent necne. Scribendum occisi sint. Nec minus pravum est, quod paulo post editur: quid attinuit -- queri praetoris iniquitatem, quod de iniuria non addiderit? Recte Huschkius addidisset. MADVIG.

p. 402, 4. Grillius, ubi disputat de exordio orationis, haec affert p. 42: «In obscuro genere quid facere debes, ut docilem facias auditorem? quod fecit in Tulliana: de hac re, inquit, iudicabilis.»

in Q. Caecilium. § 4 p. 405, 4 fuisset. Sed quo coni. Ruhnkenius in Mnemos. III, p. 229.

§ 10 p. 106, 4 scrib. possitis.

§ 34 p. 440, 43 scrib. indicium.

§ 46 p. 143, 7 commiserari, conqueri] vide ne alterum verbum alterius sit explicatio ex margine adiecta. (H)

p. 143, 12 ne motu corporis perstringat (sic) aciem ingenii tui affert Grillius fol. 22. § 50 p. 144, 10. Corrigendum videtur: ex quibus alienissimis hominibus

[blocks in formation]

ita pa

in Verrem Act. I. § 4 p. 449, 21 verba quae nunc sint vir doctus nescio quis in Mnemosynae III, p. 229 delenda censet coll. p. 134, 23. Idem Baiterus quoque in adnot. proposuit. At confert Iordanus (in litteris ad nos datis) p. 437, 25. 149, 4. 179, 37 cet. § 14 p. 422, 3. Verba primus gradus honoris, quae post quaestura leguntur, manifestum sunt glossema, quod neminem adhuc vidisse est quod mirere. (H.)

§ 19 p. 124, 7 ad ipsum fornicem Fabianum affert Schol. Lucani IV, 15.

§ 23 p. 125, 9 sqq. quam liberaliter eos tractasset et iam antea, cum ipse praeturam petisset, et proximis consularibus praetoriisque comitiis. - Hoc alios negasse se audere cet. emendat lordanus.

[ocr errors]

§ 26 p. 126, 2 quacumque posset ratione emendaverunt Spengelius et vir doctus in Mnemosynae III, p. 229.

§ 27 p. 126, 10 fort. propterea quod L. Metellus est praetor in Sicilia. (H.)

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »