ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

Mentitur hic cum aliis, sed verum est, quod dixi et dico, quod non potest sacerdos existens in peccato mortali absolvere alium digne sive meritorie, quia peccant sic in peccato mortali absolvendo.

Item dixit, quod audivit a Magistro Iohanne Hus in Bethleem ad populum predicantem, ubi dixit, quod non reciperet illam capellam plenam auro, quod recederet a dictis et via Wikleff.

Miscet hic mendax verum cum falso. Dixi enim, quod non reciperem capellam plenam auro, quod recederem a virtute quam cognovi ex dictis Wikleff, sed non dixi a via Wikleff. Quidquid enim veritatis dixit Wikleff recipio, non quia est veritas Wikleff, sed quia est veritas Christi. Nam dicit Augustinus contra Petilianum 58) et habetur prima questione quinto capitulo: Dominus declarabat. Si ergo apostolus, nescio cuius alienigene testimonium, quia verum comperit eciam ipse atestatus est, cur nos aput quemlibet invenerimus quod Christi est et verum est, eciam si ille aput quem invenitur perversus et fallax est. Hec Augustinus.

Item dixit, quod melius est iurare in vivo deo, quam in ymagine vel pargameno etc.

Istud dixi coram inquisitoribus Magistro Mauricio et Iaroslao episcopo, et coram vicario in spiritualibus, quando vexabant sacerdotem Abraham, dicentes coram me, quod noluissem 58) iurare. Ad quem dixi coram ipsis: Non vis tu iurare? Qui respondit: Iuravi ipsis per deum vivum, quod volo veritatem dicere, et ipsi urgebant me, ut iurarem supra evangelium et ymaginem crucifixi. Quibus ego Iohannes Hus dixi, quod sanctus Iohannes Chrisostomus nos vocat stultos, qui expetunt iuramentum super creatura, quasi maius sit iurare per creaturam quam per deum. Et statim vicarius in spiritualibus no

58 a) Der Sah lautet vollständig ed. Bened. t. IX, p. 238. non discernimus vitium quod homo habet, et veritatem quam non suam sed dei habet. 58 b) Wahrscheinlich soll es heißen: noluisset.

[ocr errors]

mine Bibel dixit furiose: Ha Magister vos venistis huc ad audiendum, et non arguendum. Cui dixi:, Ecce vos vultis istum sacerdotem condempnare, dicentes eum tenere errorem Waldensium, et ipse iuravit vobis per deum, estne hoc iustum? et alia multa loquebar eis.

Anno domini MCCCCIX articuli infra scripti dati sunt contra me, ad quos respondi domino Sbinconi Pragensi archiepiscopo sine iuramento.

Reverendissimus in Christo pater et dominus, dominus Sbinco, dei et apostolice sedis gracia sancte Pragensis ecclesie archiepiscopus, apostolice sedis legatus, advertens illud Genes. 18. 59) descendam et videbo, si clamor qui ad nos pervenit, sed per famam, opere sit completus contra Magistrum Iohannem Hus predicantem in capella Bethleem, dat, facit, exhibet ex officio articulos, qui medio iuramento responderi mandatur per verbum, credit vel non credit, sive negat simpliciter vel affirmat coram venerabili viro magistro Mauricio, sacre pagine professore, nostro inquisitore.

Istum articulum formavit inferius dominus Protywa olim predicator de Bethleem, iam plebanus ecclesie sancti Clementis in Porzicz, et non posuit notarius in ipsius attestacione, dicit quod ante annos XV illud dixi.

Protywe.

Primo ponitur et articulatur, quod dictus Magister Iohannes Hus in dote sancti Michaelis in civitate maiori Prage coram magistris et presbiteris fide dignis contra determinacionem sancte matris Romane et universalis ecclesie dixit et dicere non erubuit, quod sacerdos existens in mortali peccato non potest conficere venerabile corporis Christi sacramentum, et alia ecclesie sacramenta porrigere.

Scit omnis populus, qui visitat meos sermones, quod predicavi oppositum, dicens, quod tam malus sacerdos quam bonus conficit et non plus a bono quam a malo fit

59) Genesis 18, 21.

sacramentum, quia divina virtus operatur per bonum et malum sacerdotem.

Item ponitur, quod dum auctoritates doctorum in opposicionem fuerunt sibi per aliquos inducte et specialiter de beato Gregorio, dixit et dicere non erubuit, quod et Gregorius ipse fuit prlenecz, videat dicta sua qui vult et inveniet, quod in omnibus semper prlenczavit.

Verum est, dixi sepe laudando, optimum esse ritmizatorem, magnum doctorem sanctum papam Gregorium, cuius sermo inter aliorum scriptorum dicta est michi valde placabilis, et racione bone expositionis et racione dulcedinis verborum quam ponit pulcris ritmis.

Item ponitur, quod post multas altercaciones dixit et dicere non erubuit: Vultis scire, quare ego dico, quod sacerdos, si est in gracia, hoc efficit, quod panis ille consecretur, et sub illo pane est corpus Christi, si autem est extra graciam, tunc nil efficit, quia nec est ibi corpus Christi, nec panis consecratur, sed manet post prolacionem verborum sicut antea fuit panis.

Illud falsissimum dictum dominus Protywa imposuit respondens in attestacione sua notario querenti, quando hoc dixerim, quod credit, quod anno domini MCCCLXXXIX vel quasi; interrogatus, quo loco, respondit, quod in dote sancti Michaelis, et tunc dicit: Predicavit ipse Iohannes in ecclesia sancti Michaelis; sed et ibi mentitur, quia ego adhuc illo anno non fui sacerdos.

Item ponitur, quod in domo Wenceslai picariatoris post prandium immediate, coram magistro quodam et presbitero et aliquibus laicis dicere non erubuit atque dixit, quando facta fuit mencio de submersione domini Iohannis pie memorie ❝°)

6o) Johannes aus Nepomuk, der erst durch jesuitische Bemühungen zum vornehmsten Schußheiligen Böhmens gemacht worden ist. Die gründlichste Widerlegung seines vorgeblichen Märtyrerthums findet sich in einem zur Vertheidigung desselben geschriebenen Buche: Pater: Zimmermann, Vorbothe einer Lebensbeschreibung des heiligen Johann Theol. Stud. Jahrg, 1837.

10

et Puchnik ac de Cani Pragensi "I) submersione 62) detentione, quod interdictum poni debuisset, predictus Magister Iohannes Hus scandalose dixit: Magnum quid quando illi popones 63) detinentur! Dicatis racionem, quare a laude dei cessari deberet!

Istud dictum conservavit Protywa a longo tempore, sed adiecit mendacium. Ego dixi, quod non est racio in scriptura Christi, quod propter me poponem vel alium si incarcerer vel occiderer, quod a laude dei et a divinis cessarent per totum regnum. Dicatis scripturam vel racionem dixi ad Protywam, et estimo, quod non invenit hodie in lege Christi racionem, quod deberent propter detencionem sacerdotis cessare a divinis.

usque

Item ponitur, quod cum dictum sibi fuisset, quia canoniste et canones hoc statuerunt et tenet ecclesia Romana. Tunc predictus Magister Iohannes Hus dixit et dicere non erubuit: Importune, manu aplicata mense fortiter. Quid Romana ecclesia? ibi Antichristus fixit pedem, qui difficile potest moneri.

Romanam ecclesiam nunquam abieci, quia voco Romanam ecclesiam sicut sanctus Ieronimus, Augustinus et alii sancti, omnes Christianos, qui fidem Christi tenent, quam docuerunt sancti apostoli Petrus et Paulus Rome. Et planum est sicut sancti dicunt, quod nedum Antichristus i. e. homo malus, sed et caput malorum hominum fixit pedem i. e. affectum suum, ut possit evertere fidem Iesu Christi et presertim in curia Romana.

Item ponitur, quod dominus noster archiepiscopus nedum per suas patentes litteras, sed eciam synodaliter prohibuit, quod scandalosa non predicentur per quempiam,

[ocr errors]

von Nepomuk. Prag 1829. 8, 61) Hier hat der huffitische Zusam mensteller des Buches einem selbstgemachten Wortspiele Raum gegeben. Während nämlich im Manuscript ganz deutlich de Cani Pragensi steht, soll es heißen decani Pragensis. 62) submersione ist im Mscpt. unterstrichen. 63) popones, Pfaffen, ist jegt bei den Tschechen nicht mehr gebräuchlich.

sed evangelium, epistole sacre scripture edificantes subditos ad salutem, quod est verum notorium et manifestum.

Placet michi, quod sic dominus archiepiscopus, cum et deus illa prohibet.

Item ponitur articulariter, quod predictus Magister Iohannes Hus post prohibicionem non cessavit neque cessat et desistit a predicacionibus scandalosis contra clerum excessive et erronee, populum excitando et famam ipsorum et eorum subditos destruendo et ab obediencia retrahendo, ita quod discurrunt ad eum ubi deberent in eorum plebibus remanere et instrui de lege Christi et obediencia superiorum.

Hic dico, quod de gracia dei scandalose spero nunquam predicavi. Contra cleri crimina predicavi et predicabo spero in concilio, non excessive nec erronee, nec famam eorum destruendo bonam, sed reformando bonam et destruendo malam. Qui enim intendit crimina in proximis bono affectu destruere, ille desiderat ipsorum maximam famam laudabilem reformare. O quam gloriosum erit illi, qui propter predicacionem, quam audit contra sua crimina ipsa deserit, et post bene vivens laudem dei et sanctorum omnium promeretur! Subditorum famam et nec ipsos cum dei gracia destruxi, nec ab obediencia sancta retraxi, sed ab illicita, ne in malo prelatis vel plebanis subditi obedirent.

Item ad speciem descendendo ponitur et articulatur, quod predictus Magister Iohannes Hus et predicare et dicere non erubuit in ambone, non distinguendo, an postea vel ante sacramentorum ministracionem: Quicunque exigit aliquid est hereticus etc. Per suam erroneam predicacionem maliciose infamiam, iniuriam et destruccionem plebanorum declarans antecedencia, sed consequencia occultans, ut in illo capitulo ad apostolicam de Symonia 63b) dicitur. Ibi e contra vero quidam laudabilem consuetudinem erga sanctam ecclesiam, pia fidelium devocione introductam, experimento here

63 b) Corpus I. C. tom. I. p. 345. ed. Boehmer.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »