ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

Item quod dictus Iohannes Hus in prefata capella ad populum tunc inibi in maxima multitudine congregatum, predicans inter alia ore polluto prorupit in hec verba alloquens populum: Ecce papa nuper defunctus, devovendo bone memorie Alexandrum quintum, scribit in litteris suis archiepiscopo Pragensi pro exstirpandis erroribus per Magistrum Iohannem Wikleff in Boemia et Moravia, ac alibi in suis libris seminatis, prout audistis ex litteris eiusdem nuper prelectis, quod multi sunt homines, articulos ex eiusdem Iohannis Wikleff contra fidem tenentes, quorum corda sunt heresi infecta, et ego dico, et deo regracior quod nullum vidi Boemum hereticum.

Inter omnes articulos iste est, qui mendacio non est infectus. Dixi enim sic et adhuc dico, quod Alexander papa scripsit ex induccione Pragensi, et ego adhuc dico et deo regracior, quod nullum vidi Boemum hereticum, quem ego scirem esse hereticum, nisi scirem eum pertinaciter defendere errorem sacre scripture contrarium.

Item quod ad verba huiusmodi ipsius Iohannis Hus totus populus adstatim clamando respondit: mentitur mentitur, devovendo prefatum dominum Alexandrum.

Hic mentitur, nam populus non clamavit. Sed quando ego dixi, prelati nostri portaverunt nobis bullam, in qua scribitur, quod multorum corda sunt heresi in Pragensi civitate infecta, tunc populus clamavit: mentiuntur mentiuntur, scilicet prelati, qui accusaverunt nos et bultam acquisierunt.

Item dixit, quod homo non deberet excommunicari nisi pro mortali peccato, sed ipse Iohannes Hus nullum tale peccatum in se haberet.

Hic mendax miscet verum cum falso. Verum est enim quod dixi, quod homo non deberet excommunicari, nisi pro mortali peccato, peccato, sicut sancti doctores dicunt et Sed non est verum quod dixerim, me nullum

canones.

peccatum mortale habere. Nam ego nescio si gracia vel

odio dignus sum, et sic nescio si sum in peccato mortali vel non, spero tamen de gracia dei, quod non sum in peccato mortali.

Item dixit, quod supradicta excommunicacio in eum lata nec sibi nec alicui esse nociva sed converteretur in benediccionem, et quod ipsius, Iohannis Hus inobediencia 7°) esset bona.

Dixi et dico, quod nec michi nec alicui innocenti excommunicacio iniusta, dum ipsam patienter et humiliter tollerat (sic) et ipsa convertitur in benediccionem, iuxta illud prophete in psalmo: Maledicent ipsi, tu autem benedices. Et iuxta illud propheticum, quo dixit deus: Benedicam malediccionibus vestris. Et iuxta illud Matthei quinto: Beati estis, cum maledixerint vobis homines et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me. Gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in celis.

Item quod prefatus Iohannes Hus ut dictum populum apercius inducere valeret contra dictos homines archiepiscopos, prelatos et clerum, predicans ad populum ut sediciones et scandala generaret, exposuit tunc in dicta capella in maxima multitudine congregato populo, quod rex Anglie abstulisset omnia bona archiepiscopis, episcopis et aliis prelatis ac clericis sui regni, quod plures ex iis interfecisset.

Iste totus articulus est falsus et mendosus, nec sediciones nec scandala volui generare, sed extirpare, et de rege Anglie quod dixerim est omnino falsum, quamvis audivi, quod episcopi et monachi tenuerint campum contra regem, quod tunc vincens decollare precepit unum episcopum, et aliquos monachos precepit suspendere.

W

Item quod idem Iohannes Hus premissa dixit et exposuit ad illum finem et effectum, ut populum incitaret et induceret ad persequendum dominum archiepiscopum et cle

70) Roth am Rande: qua obstiti mandato illicito.

rum, tam in corporibus quam rebus suis, ut sic per huiusmodi sediciones suam valuisset et valeret maliciam eciam errores collorare et continuare.

Iste eciam totus articulus est plenus mendacio. Quia nunquam populum incitavi vel induxi ad persequendum archiepiscopum et clerum, nec unquam volui, sed nec volo nec vellem maliciam vel errores colorare et continuare.

Item quod dictus Iohannes Hus ultra premissa diversos errores sepius in predicta capella predicavit et predicat cotidie, unde et ex quibus magna divisio primo inter magistros et scolares dicti studii et dictum inter archiepiscopum et prelatos et clerum, ac populum dicte civitatis Pragensis fuit et estexorta, et magna scandala iam evenerunt, adeo quasi totus populus factus est inobediens mandatorum dicti archiepiscopi et aliorum suorum prelatorum et rectorum ecclesiarum et timentur gravia evenire, nisi celeriter provideatur.

Super mendacio fundatur iste longus articulus et est totus falsus, quia non propter meam predicacionem est divisio inter magistros et scolares, nec lis est exorta, nec scandala evenerunt, nisi occasionaliter hoc fieret, sicut per predicacionem veram Christi et suorum apostolorum multi divisi fuerunt et alii scandalizati, ymmo et ipsi discipuli fuerunt in Christo scandalizati.

Item quod ultra premissa dictus Iohannes Hus ab uno et duobus annis proxime preteritis fuit et erat fautor et eruditor et defensor errorum et heresium predictorum in libris dicti quondam Iohannis Wikleff, heresiarcha 70b) descriptorum, atque de his omnibus in civitate et dyoecesi Pragensi publice diffamatus. Quapropter ipse Iohannes Hus non solum hereticus, ymmo heresiarcha censeri debet, et pro tali et ut talis habitus, tentus, nominatus et reputatus, prout habetur, tenetur, nominatur et reputatur palam et pub

706) heresiarche ?

152 Gerichtl. Ankl. u. Vertheid. des M. J. Hus.

blice ab omnibus ") de illis partibus orthodoxis et fidelibus.

Hic fabricator mendaciorum convolvit et evomit multa mendacia, sed mentita est iniquitas sibi. Nunquam enim ex dei gracia eram fautor, eruditor et defensor errorum et heresium, et nec reputor heresiarcha palam et publice ab omnibus de nostris partibus orthodoxis et fidelibus, ymmo plures fideles si audirent istud scriptum mendacium Michaelis, dicerent quod mentitur.

Petit igitur protestacione premissa, hic repetita dictus instigator, nomine quo supra, per vos reverendissimum patrem vestramque diffinitam sentenciam pronunciari, decerni et declarari prefatum Iohannem Hus fuisse et esse credentem hereticum et defensorem errorum contra fidem katholicam ac hereticum ac heresiarcham rebellem et inobedientem mandatis apostolicis et dictis domini archiepiscopi, sibi non licuisse nec licere predicasse et docuisse supradicta aut aliquid ipsorum, sibique tanquam scandaloso, sedicioso inhibendum fore, per vos inhiberi officium predicacionis, et ne de cetero predicet, ymmo quod per omnia supradicta publice per eum predicata, publice coram magna multitudine in dicta civitate Pragensi debeat abiurare et revocare, et ea omnia fuisse et esse contra fidem katholicam et canonicas sancciones et sanctorum patrum instituta publice, asserere et affirmare debeat, ipsumque ut credentem hereticum, et defensorem hereticorum ac hereticum et heresiarcham ac sediciosum et mandatorum apostolicorum contemptorem premissorum occasione ac alias iuxta canonicas sancciones puniendum fore et per vos puniri.

Isti sunt gravissimi articuli in libello a Michaele de Smradarz72) contra me mendaciter oblati, cuius Michaelis mendacium iudex iustissimus iudicabit.

71) Roth am Rande: hic grosse mentitur. 72) Smradarz, der Stånker. In der That sind die Namen fast aller gegen Hus auftre= tender Personen sehr ominöser Art.

153

2.

Bemerkungen zum Alten Testament aus dem Buche Cosri.

Von

Dr. Fr. Köster.

Das Buch Cosri gehört anerkanntermaßen zu den werthvollesten rabbinischen Schriften; nicht blos seiner Sprache wegen, indem es, die philosophischen Kunstwörter abgerechnet, rein hebräisch geschrieben ist, sondern auch durch die Wichtigkeit seines Inhalts. Verfasser desselben war der spanische R. Juda Halevi, welcher um 1140 lebte, also ein etwas älterer Zeitgenosse des Abenesra; das ursprünglich arabisch abgefaßte Buch wurde bald nach seinem Lode von R. Aben Tybbon in's Hebräische überseßt. Es enthält in fünf Theilen eine Vertheidigung des rabbinischen Judenthums gegen Philosophen, Christen, Muhammedaner und Karaiten. Nun sind freilich die beis den lezten Theile wenig genießbar; denn sie ergehen sich in höchst abstrusen Erklärungen der kabbalistischen Philosophie über Gott und Welt, nach dem Buche Jezirah; allein die drei ersten bieten manches Interessante, theils durch die Art und Weise ihrer Polemik, und theils durch die eingestreuten eregetischen Bemerkungen.

Die Einkleidung ist nämlich folgende. Ein König Cosar (wahrscheinlich: König der Chazaren in Asien, welche man damals als das ungläubigste Volk der Erde betrachtete) hört im Traume zu wiederholten Malen die Stimme: „deine Absicht ist gut; aber dein Thun ist nicht gut!" Um nun zu erfahren, in welcher Religion das gute Thun gelehrt werde, wendet sich dieser König der Reihe nach an einen epikureischen Philosophen, einen Christen und einen Muhammedaner; allein er erkennt bald, daß

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »