ÀҾ˹éÒ˹ѧÊ×Í
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

PRAEFATIO.

Iam dudum uiri docti, quo plenius et accuratius de textu Metamorphoseon iudicaretur, nouam collationem desiderarunt codicis Florentini, qui indicatur littera q. Erat enim manifestum, hunc librum, antequam exemplum ab altero quidem correctore immutatum esset nec non antequam multa tempore et usu euanida a rescriptore essent uel repetita uel interpolata, ex optimo et antiquissimo teste (F) descriptum permultis locis sinceram seruasse scripturam. Postquam Eyssenhardtius codicem F,,plene contulit", alterum uero codicem multis locis,,inspexit", equidem inuersam rationem secutus codicem F plurimis in locis contuli, o contra plene excussi. Si qua, ut fit, postea subnascebantur dubia, professor Florentinus Hieronymus Vitellius, uir non magis propter doctrinam, quam propter beneuolentiam praedicandus nec non eius discipulus u. d. N. Testa in meum usum utrumque codicem denuo inspexerunt.

Notissima est Keilii sententia, omnes codices, quos quidem in Italia uidisset, ex F esse deductos. Quanquam semper speraui fore ut aliquando alterius cuiusdam recensionis inuenirem uestigia, confitendum est adhuc me in illis, quae mihi de codicibus Apuleianis innotuerint, non repperisse, cur de placito Keiliano discederem.

Eyssenhardtius librorum Florentinorum lectiones, quanquam complures, libris non inspectis, secus suspicati sunt, omnino satis diligenter repraesentauit: nonnulla tamen omisit, in aliis errauit, in re critica neque ita multum neque satis feliciter est uersatus, uirorum doctorum studia fere prorsus neglexit.

« ¡è͹˹éÒ´Óà¹Ô¹¡ÒõèÍ
 »