ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

INSUNT SCHILLERI, GOETHEI, GUIL. SCHLEGEL, KLOPSTOCKII, DE-LAMARTINII ALIORUMQUE
POETARUM CARMINA VERTENDO AUT IMITANDO LATINE EXPRESSA.

ACCEDIT, PRÆTER NOTAS IN CARMIÑA, DE LINGUÆ LATINÆ CUM OMNINO AD SCRIBENDUM TUM AD POESIN USU, DEQUE
POESI ET POETIS NEOLATINIS DISSERTATIO.

LEODII,

TYPIS H. DESSAIN, IMPENSIS AUCTORIS.

(PROSTAT ET LIPSIÆ APUD FRED. FLEISCHER. )

A. MDCCCXXXVII.

MLF. 912.30

Harvard College Library

Apr 23, 1912

Fine money

IN VETERIS ROMÆ POETIS DOCTO ET SAGACI CRITICO,

M. D. NISARD.

CUI SUAM IN POESI NEOLATINA

POSITAM OPERAM

HIC PUBLICE HUJUS VOLUMINIS DEDICAT AUCTOR.

Quid valeant vates Latii, Nisarde, recentis,
Noscere per temet si tibi cura fuit;

Tu quoque reppereris, veterum dulcedine captus
Quos studio dignos non neget esse suo;
Sive alios magis Europa mireris in orbe,
Seu gentis quondam nomina clara tuæ :
Ore nitet leni quæ cancellarius inter,
Et sacro divis pectine Sanctolius,
Raraque Commiri et Vanieri gratia, nostro
Quosque alios sæclo fata sinistra premunt.
Horum, quæ sperni doleas, monumenta virorum
Si quid, amans pulchri quo tenearis, habent;
Adspice, an et nostræ quidquam sit suave camœnæ,
Quæ patriam latiis ausa referre modis,

Quæque Lamartini celsæ modulamina linguæ

Reddere, quæ pulchrum gaudet ubique colens.

Ecce, tibi lima fert emendata severa,

Et, possis, optat, munus amare suum :
Inclyte, sic, prisca censor Nisarde, probante
Sit nova judicio crescere læta tuo.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »